M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

ea diei solent ab aliis. Nam si reperiamus ea convenire cum definitione a nobis tradita , magno id argumento erit, eam veram esse. PG, Verum enim vero pugnare non potest. Verbum musicorum , ut & quod statim sequitur , ἡ λαφωνει, dc quod paulo post, σι φάος... in . . . Q endit ea , quae communi ter ab omnibus intelligentibus dicuntur de felicitate. iconcinere cum ea definitione illius,quam ipse attulit. Deinde erram , quae hi, aut illi ad felicitatem requi-ra dicunt, in eadem contineri . Cum igitur tria sint genera bonorum , duo eorum, quae sunt in nobis quorum alia an corporibus insunt, alia in animis, tertium eorum, quae extra omnium sententia constat, animi bona principem locum obtinere. Exercitationes autem& actiones animi illo genere sunt. Quare haud iniuria dictum est a nobis , in eis sitam esse felicitatem . quod magnum signum est veritatis. Etenim ut vina levia , ita falsae opiniones vetustatem non ferunt. Quod autem addit indicat

eam non tantum verum esse, sed etiam manifesto veram. Quicquid autem interpretes dicant, puto expunctis quatuor voculis locum hunc ita legendum: ω

ουτω si, dic. Alioqui enim frustra bis idem dicere videbitur Aristoteles r etsi Eustratius, ct alii

omnia moliuntur , ut hanc rationem a silperiori aliam esse doceant. Omnes in hoc conveniunt, ut dicant eum , qui felix est , bene vivere ac bene agere. At hoc quoque cum stefinitione a nobis tradita concinit. Ea enim bonum quiddam vivendi genus, & perpetuitatem quandam honestarum actionum describere videtur a

112쪽

s Μ. ANTONII Μ URET 1 Φαινεται A ) Videntur etiam omnia, quae ad selieita-'tem requiri dicuntur , in definitione a nobis proposita contineri . Quidam enim virtutem , quidam alii prudentiam , alii sapientiam putant esse fel citatem: quidam aut haec omnia, aut eorum aliquod vel cum voluptate, vel certe non sine voluptate , sunt & , qui eodem includant iustam quandam dc moderatam copiam

bonorum externorum .

Πολλοι- Hesiodus .

Τιι δι' DδΦιὶ quod perinde est ac si multi dicerent . Ut enim exigua auri moles pluris est , quam mulium plumbum , ita paucorum sapientum opinio pluris est , quam multorum vulgarium. Sed magna Pars eorum, quae hic disputantur, satis per se facilis ut vix mea opera opus esse videatur . Ωατερ θ ολυμπια-J Sic lib. secundo ad Eudemum . τε- φανοῦνται οἱ νικωντες, οἱ νικ' , A. Εςιο - ο ὶ ostendit nunc se non prorsus abesse ab iis, qui .voluptatem in quadam felicitatis parte ponunt. Nihil enim iucundius est , aut voluptatis plenius , quam honestae actiones . Τοις 3πιν ωπολλοῖς Vix ulla sententia celebratior est, aut hominum sermonibus tritior, quam non eadem omnibus placere . Virgilius . trahit sua quenque voluptas . Horat.

Denique non omnes eadem mirantur amantque is

Euripides.

αλλοις κα ὶtiata ἰαίνεται.

Alius solitudine gaudet, alius frequentia, aliuβ coe libatu capitur, alius uxore carere non potest . hic otio ducitur , illum multorum negotiorum tractatio oblectat . Sunt quos iiivent magistratus & imperia: sunt quos privata vita delectet. ille ex alea di fritillo, hic

113쪽

ex vino ec comessationi us , alius ex equis & canibus maximam volupiniem capit. Neque tantum alia aliis iucunda sunt, sed eadem aliis suavissima , aliis mole-sissima , & uni atque eidem modo suavia, modo molesta : Eius & varietatis ac discrepantiae , & levitatis atque in constantiae caussam hoc loco Aristoteles reddit: aitque id ex eo contingere , quod Vulgus ea pro iucundis habet , quae natura iucunda non sunt, sed opinione tantum. In iis autem quae natura constant,& consensus omnium rei te iudicantium, & constantia reperitur : at opinio, varietatis est , ct inconstantiae effectrix . Natura veritatis amica est : opinio mendacii plerumque & erroris comes. Veritas autem & una

est & stabilis: errores multiplex & inconstans . Fansis & cum vero dc inter se pugna est: at vera veri S nun quam repugnant, Ut autem quae hominibus bene vaμlentibus quique bene temperato sunt corpore, dulci Ruidentur , quaeque amara , eadem natura & revera ta- lia sunt : non quae febricitantibus aut insanis: ita quae bonis ac prudentibus iucunda molestave sunt, cur talia sint, veram & naturalem caussam habent, non ea quae vulgaribus & virtutis ac prudentiae expertibus. Ita

que si talis quaedam hominum distributio fieri posset ,-ut in unum locum omnes vitios & improbi convenirent, in alterum omnes boni atque honesti congregaren

tur, mirabilis ex illa parte discordia, ex hac mirabilis

Consensio cerneretur . Illic avari clamarent nihil esse dulcius quam opes maximas coacervare atque eXtrue

re : plodigi nihil suavius, quam easdem dilapidare ac profundere: subeunda esse nullo discrimine omnia pericula audaces, Ic temerarii dicerent. ignavi & meticu losi omnia fugienda: alius caede&sanguine gauderet , alius vino & crapula : neque tantum eadem non place rent omnibus , sed iisdem eadem modo placerent, modo displicerent. At in coetu bonorum tantus concen

114쪽

Μ. ANTONII Μu RE Titus esset , tanta studiorum inter ipsos similitudo , ut nullius unquam hominis magis una voluntas fuerit , quam eorum omnium esset . Non quod unus eorum fecisset , improbarent alii : omnia omnium omnibus perpetuo , & constanter placerent. Λ bonis enim viris iueunda & molesta , non inani dc vaga opinione, sed natura & veritate, quae una semper est, diiudicantur. oo so- δεῖται Θεισεν ait ipse lib. 9.Πρὸς τοῖς εἰρημως si in Hoc argumentum copiosius tractabitur cap lib. a. μLus ἀγαθαID Mαλαιὶ Probat, honestas actiones non modo iucundissimas esse,sed de optimas & pul

ra' δηMακὸν Idem epigramma reprehendit prinei pio RV ἀδεμ ε Ιων his verbis : Ο

nae sine aliquo comitatu prodire in publicum non sinient , ita felicitati attribuit Aristoteles quasi ancillas ac pedisequas quasdam, divitias , amicitias ,auctoritatem

115쪽

IMI. ET HIC ORU H. 97tem in repub. nobilitatem, bonam prolem, formam, &talia , quae felicitatis ipsius partim instrumenta sunt, partim ornamenta . Primum igitur , quod ad divitias attinet, ait nullo modo aut certe, non facile fieri posse , ut res magnas ac praeclaras gerat is , qui a re familiari sit imparatus ; nam neque animum ad praeclaras artes libere applicare poterit, cum ei quaerendum sit , unde vivat, & unde familiam alat: & constat quasdam virtutes esse , quae sine opibus exerceri non possunt , cuius generis est libera litas dc magnificentia. Itaque & multi nobiles scriptores assirmarunt, & res ipsa comprobat, moderatis divitiis opus esse ad felicitatem . Iuvenalis. Haud Deile emergunt , quorum virnuibus obsat, Res angusta domi :Callimachus . Ουτ' ἀρετις ἄτερ ζος δ-αται ανήνας ἀέξειν ore αρετέ' ἀφένοιο .

Demosthenes in Philippicis. Διι ει κημάτων, ηανῶ τουτων οὐδέν m-ς δόντων. Neque tamen C oesi aut Tantali, aut Μidae opes ad felicitatem neces rias esse dicimus . Quinimo putamus opes immoderatas , non minus , quam inopiam, ad felicitatem imp dimento esse , ut enim magnam navem, ita magnas divitias dissicile est regere , & scitum est illud Demos lienis . αἱ ποδύρεις τἀσώματα, αι θ ύ πέρμ, πρι se παι-. Neque facile est , ut idem

di valde dives sit, & valde bonus, praeclareque Μar tialis

Ardua res hare est , opibus non trudere mores, Et cum tot Croesos viceris , esse Numam . Imo vero dc paupertas multorum industriam aeuit ,

& divitiae multos ad libidinem, & ad flagitia impel

lunt.

Ἀ-δορπιι, μόνα τάς τι νας ἐγείρει,ait Theocritus.

116쪽

at contra, P0ιτικον ἡ πλουτος . Et facetissime apud eumdem illum , quem modo nominavi , poetam , cum passor quidam alterum interrogamet nunquid ei amor somnum unquam ademisset, eoque negante conquestus emet , se undecimum iam diem amore uri : Nimirum ait ille alter dives es : at mihi vix est, unde aceto, aut vapa sitim meam expleam . Uersus hi sunt

Μ. Ne di isue Arint ; nimii res plena pericli est .

A. At prope mi undecima haec lux est ex quo uror amore. Μ. Hauris nimirum ex dolio : at mihi vix sat acet est.

Significavit videlicet amorem & libidinem ex copia oriri, pauperibus & de lodice, ut ait Iuvenalis, paranda sollicitis tales ineptias in mentem non venire: Elgo ad quasdam virtutes videtur paupertas habere quiddam κινητικον , ut ad temperantiam , ad industriam, ad modestiam: cum saepe divitiae intemperantes , remissos& immodestos essiciant. Et iam ad sortitudinem bellicam comparandam accommodatior divitiis videtur esse paupertas. Pauperes enim&Omnia facilius ferunt, ct minori negotio adducuntur ad subeunda pericula evitam enim contemnunt. At divites delitiis a Geti, ct ea quae saepe belli necessitas fert, tolerare vix pom

sunt , dc magis metuunt mortem . Δειλου δ' o πλουτω, κακου , ait Aristopha nes, & Horatius monet eos, qui fortes suturi sunt, ut a teneris annis paupertatem pati assuescant. Angustam amici pauperiem pati Robustus acri militia puer Perdisca .

Et idem poeta alibi narrat militem quendam: Luculli .

117쪽

I u I. E T H I C o R U M. 99eulli , qui se in paupertate fortiter gessisset , donatu ni

ab imperatore multis muneribus ac divitem factum , Ignavum postea extitisse . Persae lomnesque Asiati ei cum divitiis abundarent, molles, imbelles θ' effeminati fuerunt .' at Lacedaemones omnium Graecorum& pauperrimi dc fortissimi. Lucanus foecundam virorum paupertatem vocat. Et sane constat veteres Romanos quamdiu paupertatem retinuerunt, viros fortes di strenuos fuisse, post una cum paupertate virtutem exuisse .mne , ait Horatius de Fabritio loquens, o incom- . ptis Curium capillis Utilem bello tulit Θ Camillum, Saeva paupertas avitus apto Cum lare fundus .

omnium Atheniensium Aristides iustissimus fuisse

memoratur . At idem Ita pauper suit , ut ne tantum quidem reliquerit, unde sibi sepulcrum extrui posset. Itaque populus Λtheniensis etiam filias ipsius ex publico collocavit et & matri ac materterae eius ternos obolos in singulos dies , unde victitarent, decrevit. L. Λemilio Paulo vix repertum est, unde uxori dos solveretur et Sunt ista,& eiusdem generis alia quamlibet multa colligi possunt : quae tum demum contra nos valerent, si diceremus eundem esse non posse pauperem , & virum bonum : quod neque dicimus , & si qui dicant, eorum sententiam, ut veritati ac Philosophiae inimicam repudiamus : sed eos ipsos viros bonos , de quorum paupertate in historiis legitur, si modicas habuissent opes , pluribus benefacturos , atque eo ipso feliciores futuros fuisse arbitramur. Ceteroqui non negamus , summam virtutem , summamque sapientiam etiam in summa paupertate , de in homine summe deformi & ignobili , & carente omnibus fortunae commoditatibus esse posse Aesopum illum fabulato-' H a rem

118쪽

ioo Μ. .Λ N T o N I I Μ U R E T irem e Phrygia, ct servum, S: pauperem, & deformem fuisse accepimus. At in eodem admirabilis quaedam virtus , & insignis quaedam sapientia fuit. Socratem Philosophiae parentem , quem tandem hominem suin se traditum est λ si nobilitatem quaerimus, filium obstetricis : si opes, prope mendicum : si formam , Silenis similem : si fortunam , in carcere mortuum , cum impietatis damnatus esset. Hunc tamen nefas fuerit, miserum aut infelicem dicere : quae enim ad felicitatem plurimum momenti habent, ea habuit: caruit iis, quae a nobis aut instrumenta , aut ornamenta felicitatis nominantur. Epicteti distichon circumfertur , quo se dc servum , & corpore debilem , & pauperrimum fuisse testatur , & tamen diis immortalibus carum.

Et tamen , si ei optio data esset, maluisset liber es se , quam servus , integro esse corpore, quam debili,& modicis divitiis instructus potius, quam mendicus esse . Non tamen ii sumus, qui ad felicitatem magnas opes requiri dicamus. Magnae enim opes nunquam fere possunt, neque parari sine iniuria , neque exerceri sine luxu, neque haberi sine periculo, neque amitti sine dolore . Tantum sit ut neque egeamus , dc Potius amorem ac Caritatem civium nostrorum ex honem sto ac liberali earum usu , quam ex magnitudine invidiam colligamus . Nam & Λristoteles ipse in politicis eorum optimam ait esse sortem, qui muti sunt inter paupertatem & divitias, commendatque illum versum

Et Horatius eum videtur beatum dicere,qui auream mediocritatem diligens,

lDiuitiam by Corali

119쪽

IN I. ET HICORUM.' ---.tuIus caret obsolet sordibus tectI, caret Invidenda Sobrius aula .

Quid igitur , dicet aliquis, nullusne dc pauper eme,& selix potest 'Hic distinguendum puto. Nam si pauperem accipimus mendicum , & eum , cui desint ea , quae sunt ad vivendum necessaria, virum bonum eme posse etiam hunc non nego , felicem nego. Sed sunt quidam , quibus lautum opum est, ut neque desit, neque redundet. Hi comparati cum valde divitibus pauperes videntur, comparati cum valde pauperibus, divites . Re vera autem pauperes non sunt. Pauper enim non est, ait Horatis cui rerum suppetit usus . ii autem, nihil prohibet quin etiam regibus f liciores esse possint. ,--licet, ait idem poeta , sub. vere tecto Reges regum Pita praecurrere amicos. & alibi, --,-bene est cui dederunt Dei Parca quod satis est manu. & alibi. Vivitur par*o bene, cui parernum. Splendet in mensa tenui salinum ,

Nec leves somnos . timor , aut cupido Sordidus aufert.

Et poetae cum paupertatem optant, talem optant, id est , moderatas opes , ut Tibullus & Theogenis , &Martialis. Stoici verbo negligebant opes : sed non constabast sibi; ut Cicero quarto de finibus, ct Plutarchus ostendunt; & quidam eorum nimimum magnum studium posuerunt in congerendis opibus. Quo nominea quibusdam notatus est etiam Seneca . Αδυ-των si ἔ ου ράδονὶ Non omnino negat fieri posse . sed ait difficile esse . - Μelius in quibusdam veteribus M'

Em ων - Tria ponit , quorum absentia iv-

H 3 quinari

120쪽

toa Μ. Λ N T O N I I Μ U R E T iquinari quodammodo,&obsolescere felicitatis splendor videtur . Sunt autem haec , nobilitas , felicitas in suseipiendis liberis ,& pulchritudo. Deinde eadem repetens , Ordinem mutat , aitque non valde aptos ad felicitatem haberi eos , qui aut aspectu plane deformes sint, aut ignobiles, aut soli, & liberis carentes . Dicam igitur ego quoque primum de forma, tum de nobilitate , postremo de liberis : si prius illis admonuero haec

talia non, ut prorsus necessctaria sint ad felicitatem , sed tamen magnum ei Ornamentum addere. Nunc sangula persequar , ac primo loco dicam de pulchritudine : quam Plato in Cratylo duabus rebus constare di. eit : id est , proceritate , &-, id est, convenientia partium. Igitur ad pulchritudinem primum requiritur magnitudo & proceritas corporis , pulchritudo enim in parvo corpore esse non potest, ut Aristoteles ipse dicturus est quarto horum librorum. Deinde , id est , iusta & decora partium inter se proportio . Quae si merit in corporibus parvis, essiciet ea non pulchra quidem , sed lepida tamen dc venusta :iuxta Graecorum proverbium, φώκρο ν-.

Iccirco autem ad felicitatem aliquid momenti habere dicitur pulchritudo, quia mire essicax est ad conciliandum amorem : unde Aristoteles dicebat eam emeaeiorem esse quavis epistola commendat ilia ; &idem in politicis narrat , populos quosda in Indorum solitos esse in mandandis imperiis formae dignitatem sequi ; & alio loco ait , si qui ex hominibus reperirentur, ea formae pulchritudine, quae in deorum simulacris cernitur , omnes alios sponte eorum impe- .rio parituros. Possem ex Platone, Xenophonte , aliis multa huc pertinentia commemorare: sed ad alia potiora propero, Quanquam autem Aristoteles interroga tus, cur pulchri amarentur ab Omnibus, respondit,eam interrogationem non nisi caeco alicui convenire: di-

SEARCH

MENU NAVIGATION