M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

IN I. ET HIC ORU Μ. J' 's 3 quoniam inepti esse solent, neque ullam habere ratio,.

nem aut rerum, aut hominum , aut loci , aut temporis , ideo Aristoteles quarto horum librorum suun Ae α ἀπειρον λιαν idem vitium vocat, & eos qui magnos sumptus faciunt, in res contemnendas, &eκ eo se magnam quandam gloriam colligere arbitrantur, mominat. Quomodo etiam Aelianus libro secundo is

vocat πολυο λη κνὰ Φορτικα. , qualia solent

apparari ab iis, quos Aristoteles vocat σης. quem Aelian ocum Lambinus pelsi me interpretatus est . Itaque in illis omnibus locis Aristotelis in

quibus ipse vertit, φορτικον ociosum , minime tolerabile, minimeque serendum, vertere debuerat, ridiculum aut sordi8um, aut , ut eum Adrianus Turnebus vir praestantissimus admonuerat, ineptum. / βιον) Quidam veteres libri των βιων : quod melius videtur.

Tρίις-tia) Multa quidem sunt vivendi genera a

sed tria , ut videtur , maxime insignia : unum vulgarium, qui ad voluptatem reserunt omnia, Zc ventri ac libidini servientes , nullam aliam cogitationem suscipiunt. Alterum elegantium hominum ac politico rum , qui capes unt Rem p. dc in rebus agendis versantur . Tertium eorum , qui sublimiori ingenio praedixi, totos se conserunt ad contemplationem cognitione mque rerum, aliisque omnibus curis posthabitis, in

ea una occupantur . In Ethicis quoque ad Eudemum idem traditur : nimirum ἐξηπια οντων,

οι Reprehendit iudicium vulgarium rassirmatque eos omnino serviles videri, qui quidem pecudum vitam caeteris potiorem esse ducant, eamque sibi deligant, quam sequantur . Ἀνίγαποδωλσὶ sive quod cupiditatibus pareant , quod nihil unqu m magnum atque excelsum, cogitent.

72쪽

In Eudemeis quoque ait, neminem hoc vitae genus

τta αἱρεω συθὲν in διενέγκοιεν-θvis η Bθρωπιν .Bοσκηικάτων βίονὶ Nam eae Voluptates, qua gustatu percipiuntur , quaeque tactu , de quibus eum praecipue loqui hoc loco intelligendum est, communes sunt homini cum bestiis . Τοκχίου κ) Eos qui opibus affluunt, quique in

imperio constituti sunt, vulgus felices ac beatos putat. Quam igitur vitam ab iis coli videt,eam omnium optimam, atque optabilissimam censet. Quocirca cum potentium magna pars iisdem , quibus Sardanapalus lim , cupiditatibus serviat, videntur vulgares ratione aliqua moveri, ut in earum expletione finem bonorum esse statuant. Hinc autem intelligi potest , locupletes de potestate praediti homines quantum studium conferre ad bene laudabiliterque vivendum debeant. Cum enim secus faciunt, non tantum corrumpunt ipsi se , verum etiam alios exemplo suo in eandem perniciem

trahunt.

Hic A Tyriorum, non ut Eustratius ait, Persarum, rex fuit, non modo tempore, sed vita etiam moribusque postremus. Multa de eo Athenaeus libro duodecimo, Diodorus libro secundo, ct alii. Epitaphium illius varie traditur , a quibusdam hoc modo .

SARDANAPALvs Anacyndaraxis F. Anchialen oe Tarsum extruxit uno die : nune mortuus est . Ab aliis . EGO rex fui: et quoad vixi , bibi, comedi, rei Venereae operam δε- di : cum scirem Θ brevem esse hominum vitam , multis mutationibus obnoxiam ς θ fructum bonorum , quae ego re-Dquissem , ad alios ,erventurum. Iuare hoc facere nullum diem intermisi. Ab aliis . SARDANAPALUS Anaondara- xis F. Anchiasen ,-Tarsum extruxit uno die. Ede, bibe, Iude : alia enim omnia tianti sunt. Imposita autem erat

sepulcro ipsius statua , quae digitorum crepitum edere

73쪽

IN I. ETHICORUM. yy videretur . Choerilius illud interpretatus est his versi. bus , qui sunt apud Athenaeum lib. I a.

. Cicero a. Tuscul. Ex quo, inquit, Sardanapali opulentissimi Syriae regis error agnoscitur, qui incidi iussit in busto. Haec habeo , quae edi. &e. Quid aliud, inquit Λristoteles, in bovis, non in regis tepulcro i 'scriberes Haec habere se mortuum diricit, quae ne Vivus quidem diutius habebat, quam seuebatur . Idem est in secundo de finibus . .

Οἱά, χαρίεντες Vulgarium una ratio est . Omnes enim nullo discrimine voluptatem sequuntur : politi rum duplex . Partim enim ad Rem p. accedunt, iique honorem sbi proponere videntur, & ad eum omnia referre : partim se totos cognitioni contemplationique dedunt: de quibus alius constitutus est ad dicendum

locus.

Σχεδεν hoc addit: quoniam sunt & qui sibi virtutem ipsam atque honestatem proponant, etiamsi nullus eam sit honos consecuturus . Φαίνεται δε in Duobus argumentis ostendit honorem non esse summum bonum . Eorum unum a repugaantibus ducitur, hoc modo . Summum bonum proprium quiddam esse eius , cui contigit , arbitramur : Λtque

, Duiliaso by Cooste

74쪽

nor non est quicquam proprium eius, qui eo assicitur; imo potius testimonium quoddam alienae de praestan-lti ipsius virtute opinionis .. Itaque facile eripi potest , non enim situs est in potestate eius , cui defertur ; sed aliorum. Quo fit , ut interdum tribuatur indignis, dignissimis denegetur , ut cum praetore creato Uatinio, Cato repulsam tulit. Nam vir bonus praestare se honore dignum potest : ut alii quoque ita iudicent , non potest. Constat igitur honorem levius quiddam esse , dc minus altis , ut ita dicam , radicibus nixum

quam id , quod quaerimus . . .

'Επιπολαιοτεροι in Mirum quid secutus si Argyropylus, eum hunc locum ita Verteret, videtur autem ab eo distare quod quaerimus , nisi sorte pro πολαιοτερον legit , ετι πορρωτερον , aut aliquid tale r quod tamen sine dubio vitiosum esset. 3 Hoc verbo utitur , quoniam nondum ex iis , quae disputata sunt , constat , quaenam summi boni natura sit. Nὶ Alterum hoc argumentum est, quo demon stratur honorem in rebus bonis principem locum non obtinere, non enim plane , & omnino suapte vi expetitur imo vero optimus & gravissimus quisque nam

levium quidem,&ventosorum hominum alia ratio est non aliam fere ob causam honoris studio ducitur,quam ut plane perspiciat , id quod maxime cupit, se virtute praeditum esse. Talium igitur iudicio virtutem honore praestantius quiddam esse constat. Hic autem considerandum, sapientum sententia quantopere a Vul

garium opinione dissideat. Qitotus enim quisque nos rum est , qui si aperte , ac sine ulla dissimulatione sensum animi sui velit expromere , non ita existimet, honoris potius consequendi gratia sequendam esse virtutem,quam honoris studium ad virtutem dirigi oportereὸ Pone ex altera parte virtutem omni honore spo lia

75쪽

: . I N ijID E T H I C O R U.M. y liatam et ex altera honorem quanquam verus. quidem honos existere , nisi ex virtute non potest sed tamen aut honorem , aut etiam inanem quandam, & adumbratam honoris imaginem nullo solidae virtutis fundamento subnixam, populari tantum aura, dc falsis imperitae multitudinis sermonibus excitatam: quos eπhac parte concursus,quam ex illa solitudinem futuram putas Ita magna pars mortalium omnem virtutis fructum in honore possitum esse arbitratur: neque ea mer

cede detracta , satis magnam caussam esse ducit, cur asperam illam,& multis obstruetam dissicultatibus virtutis viam capessere debeat. Longe aliter ait hoc loco Aristoteles ab hominibus eleganti praeditis ingenio fieri r qui honorem ob id unum expetunt , ut Virtutis suae conscientia certius , & exploratius frui possint. Amant enim eximie virtutem , & ad eam omni studio incumbunt, o laque sedulo faciunt, ut eam sibi comparent : neque quicquam habent antiquius , quam ut ad eam perveniant, quanquam autem sibi conscii sunt, se nihil consulto praetermittere , quod ad eam acqui rendam pertinere videatur : semper tamen dissidunt suo de se ipsis iudicio e neque unquam satis pro certo sibi persuadere audent, se illud bonum , quod tantoperre optant, consecutos . Sciunt enim pro ingenito omnibus amore sui, iacile quemque a seipso decipi, nullum de se iudicare ut alibi Aristoteles loquitur , οῦ

ita esse omnes a natura factos. Aliena , quod ait Comicus, melius ut videant, & iudicent, quam sua . Saepe igitur ita secum loquuntur . Quid si nimis ipse mihi placeo , & sana me virtutis meae opinione ludificor quid si multa in me vitiosa , quae me fugiunt , alii vident λ quid si , cum aliquos mihi ad virtutem progressus fecisse videar, alii me longissime ab ea abes

se cernunt ' Hoc est , igitur , cur honorem requirant: non ut virtutis praemium : Ipsa etenim virtus , ut ait

76쪽

poeta , pretium es fibi: sed ut eorum , quos integrius , di incorruptius iudicare arbitrantur, de sua virtute te. stimonium . Ita enim certius credunt, quod toto pectore cupiunt, se bonos esse : cum ad conscientiam suam alieni quoque testimonii accessit auctoritas. Ergone, dicet aliquis, de se quemque aliis, quam sibi verius credere est λ at id ne faciamus, sapientissimus

Poeta Horat. vetat. Notus est enim versiculus ille ad Quinctium . l. Sed vereor, ne evi de te plus, quam tibi, credas.

Et quidam alius recentiorum Ausonium fuisse aiunt virum bonum describens, illud ei vel inprimis tribuit,

quod .

Iudex ipse DI totum se explorat ad unguem .sbiae proceres, quid leno procax, qnid opinio vulgI,

Securus .

Sunt ista neque tamen ulla inter Aristotelem,& hos Poetas repugnantia est . Nam horum ille vetat contra Conscientiam suam adulantium vocibus eredere : hic bonum virum , recte factorum conscientia fretum , negat curare , quid sentiant ii, qui virtutem negligunt . Aristoteles autem ait , i compositos & modestos homines non audere suo de se iudicio confidere : imo praeterea non quidem adulatorum, neque procerum , ne que lenonum , neque vulgi , sed prudentium & recte iudicantium virorum testimonium requirere. Itaque qui versiculum illum Horatianum, & hunc Aristotelis locum perinde acceperunt, ac si uterque de eodem hominum genere loqueretur, ut mollissime dicam ,

Sed si virtus propter honorem non expetitur, neque honos praecipuum virtutis praemium est , qui fit, ut generosissimus quisque tanto teneatur honoris studio rct ut, quicunque ad virtutem cohortantur , non aliud ferρ iis, quos incitare volunt, quam honorem gloriam-r que

77쪽

IN I. ET MICORUΜ. 39que proponant ' Certe ille Graecorum fortissimus etiam Iongitudinem vitae honori ac celebritati nominis postposuisse memoratur: &sapientissimi viri filium dea sapientissima ideo fortem esse iubet, ut etiam a posteris

Commendetur ; cum ait:

Prodicus quoque ille Xenophonteus Herculem a viris tute hoc potissimum argumento allici facit . Quid iam eius generis alia colligam obvia enim sunt omnibus philosophorum poetarumve scripta tractantibus. Ac de illa quidem, quae omnibus praeclaris ingeniis insita est , honoris aviditate, antea diximus : veramque illius caussam ex Aristotele patefecimus . Quod autem in adolescentibus ad colendam virtutem incitandi, honorem, quasi praemium, proponi videmus: intelligendum est eos, qui id faciunt simile quiddam facere, atque in puerulis prima elementa discentibus prudentes magistri solent. Nam quia puerulorum aetas infirmior est, quam ut adhuc perspicere possit utilitates litterarum : idcirco crustulis quibusdam , ct sigillis , & aliis

eius generis munusculis invitanda est , ut laborem capere in eis discendis velit. Simili modo adolescentum animos, quia pervidere , quam sit ipsa per se

virtus amplexanda , nondum queunt, adducere oportet invitamentis, atque illecebris gloriae , ut eius se studio dedant. Sed ut pueri gustata semel literarum dulcedine , cognitaque praestantia, non iam amplius ludicris illis praemiolis commoventur : ipsas per se literas amant : ita qui semel memtis oculis virtutis dignitatem penitus perspexerunt, non iam amplius honoris blandimentis, ut eam usque ad extremum per sequantur , indigent: ipsam per se amant: neque honorem requirunt , nisi ut quemadmodum diximus, alieno quoque testimonio intelligant, se tales esse, qua

les maxime exoptant.

78쪽

so M. ΛNTONII MUR ET Iraetum γῆνὶ Hoc signo ostendit, verum esse, quod modo dixerat, honorem ab elegantibus viris tanquam viris tutis testimonium expeti : non enim a quibuslibet co-Ii cupiunt, sed a prudentibus, & quibus ipsi bene noti sint ; ut maior in eorum testimonio sit fides : neque quolibet nomine, sed ob virtutem . He stor apud Naevium : Gaudeo pater laudari me abs te laudato et Iro .

in Quidam libri veteres , κρεῖφν: idque mihi

quodammodo concinnius videtur . δε in Fortassis enim, inquit, existimet aliquis, non honorem , ut modo diximus , sed virtutem ipsam finem esse civili vitae propositum . Hanc autem sententiam tuetur ipsemet lib. I. ad Eudemum . μνεται δευ Ut ut sit, id est, sive civili vitae praepostus si honos , sive virtus non enim hoc nunc agimus illud quidem certe constat, virtutem esse quiddam minus persectum , quam ut ei deserendus sit honorum principatus : Omnium autem falsarum opinionum de summo bono , nulla est , quae aut tam prope accedat ad verum , aut tantam speciem , tantamque dignitatemh beat, quantam illorum, qui selicitatem in virtute collocant. Nulla enim de re splendidius ac magnificentius, quam de virtutis excellentia, disputari potest. Itaque defensores habuit non Stoicos modo pugnacissimos homines, & in disputando propemodum invictos. verum etiam multis locis Socratem ipsum & Platonem . Neque quicquam facilius est , quam argumenta quamlibet multa reperire, quibus probabiliter colligatur virtutem eme summum bonum. PRIMUM igitur, Cum contraria de contrariis probabiliter dicantur , &omnes vitiosi eo ipso , quod vitiosi sunt, infelices sint, Videntur etiam omnes virtute praediti hoc ipso es e selices . Propositio ipsius Aristotelis est primo topic rum . Assumptionem & consensus bonorum omnium confirmat ,& Aristoteles ipse multis admodum locis .

79쪽

& Plutarchus cum alibi, tum in libello ει αυταρκης κια ι ὸς τί --. DEINDE id summum est hominis bonum, quod hominem maxime perficit . Talis autem est virtus. Est igitur summum hominis boni . M. TERΤ1o. Si virtus non est summum bonum , oportebit aliquid esse virtute melius, nihil autem melius vir tute . Igitur, &c. Evagarer in hac parte longius, nisi haberem hodie multa admodum in unius horae curriculum concludere . Tantum igitur admonebo, ut, qui hac de re multa in utramque partem disputata cognoscere cupiunt, legant Ciceronis tertium di quartum definibus , quintum Tusculanarum, Senecae libros eum

praecipue qui est de Vita beata, & Alexandri Aphrodisiensis commentariorum, οτι οὐκ αντάρκει nὲυμιμονία . Nos autem ex Aristotelis sententia tantum

quidem tribuimus virtuti , ut neque, qui eam habeat, etiam si ceteris omnibus bonis careat, miserum, neque a quo illa absit, etiamsi aliis omnibus affluat, felicem esse posse fateamur: neque tamen illud quoque damus, eam esse summum hominis bonum , aut in quo ea sit, nihil ei deesse posse ad bene beateqΠe Vivendum . Atque hoc ita se habere, eademque opera, quomodo tum

ea, quae modo attulimus argumenta , tum eiusmodi

alia diGlvenda sint, e sequentibus liquido intelli

getur.

ἈτεMς0αJ Si virtus , ut est apud Ciceronem quarto de finibus , est rationis perfectio, & ut Aristoteles ipse postea dicturus est, eum in quo est, perficit, quomo do potest ατελες ροι dici λ Duplex est persectio, ut docetur in libri S de animo : prima & secunda . Primam

persectionem vocemus aut habitum, aut potestatem quandam otiosam, & nullo fungentem munere, qua lis est ars in eo, qui illam non exercet, aut Oculorum auriumve sensus in dormiente . Secunda est primae illius exercitatio e ut cum artifex aliquid agit ex arte ,

80쪽

ut cum aliquid videmus re ipsa vel audimus . Virtus ex primo genere est . Primas autem perfectiones nihil prohibet imperfectas dici, si cum secundis conserantur. Δοκω γαρ' in Videtur enim , inquit, evenire possie , ut

θ: dormiat is,qui virtute praeditus est,& in tota vita nihil agat: ac praeterea multis Versetur in malis, sortuna que utatur maxime adversa : cum autem , qui ita vivat, nemo unquam felicem dixerit, nisi qui admirabi- Iem aliquam sententiam defendere ac tueri velit. Δοκειμ)- Dubitationem habet, quid sit, quod Aristoteles ait, evenire posse, ut qui virtute praeditus est, totam vitam dormiat . Hoc enim nemini evenire potest, neque in quo sit virtus neque a quo absit. At hoc quidem facile explicari potest, si sciamus,docendi caus sa licere interdum ponere ac fingere quaedam , quae, etsi nunquam sunt, eis tamen positis, nulla consequi inrabsurditas. ait Aristoteles in prioribus,

toto vitae tempore , eit , fi naturam ipsius consideres , qua animal est. Neque enim semper vigilare , neque semper dormire ullum animal potest : ut docetur in libello de somno & vigilia . At, virtutis qui dem caussa , est M . Nam etiamsi ponas ali quem , qui virtutem adeptus sit, statim obdormiscere, di dormire totum reliquum vitae tempus: somnus ille non impediet, quo minus Virtutem retineat. Neque enim pugnant inter se haec , dormire & virtute prae ditum esse. Neque vir bonus cum dormitum it, ut Ve fle, ita se virtute exuit. Ut igitur illas aliquot horas, quas dormit , virtutem retinet , ita retineret etiam si totam vitam dormiret. Exempli caussa , si virtutem consecutus, statim opprimeretur lethargo, ita ut somni& vitae idem finis esset, illo tamen morbo virtutem ei ademptam non diceremus. Et si somnus virtutem tot'

teret

SEARCH

MENU NAVIGATION