M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

IN I. ET IIICORUM. Io Icam tamen quam esse eius rei caussam putem . Puto igitur eo amari pulchros , quod homines ex vultu &habitu corporis de ingenio, ac moribus coniecturam faciunt; non iniuria . Formae enim decorem naturalis quaedam ingenii bonitas plerumque comitatur, nisi Corrumpatur, aut prava educatione, aut convictu. &consortio improborum . Itaque apud Homerum Λc sil-Ies omnium Graecorum formosissimus est , idemque Optimus ac fortissimus r contraque Thersites , ut omnium turpissimus , ita ignavissimus , & minimi pretii. Neque tamen hoc perpetuum esse Alcibiades, S So crates satis indicarunt. Sed abeamus ab hoc leyi , &fluxo , dc fragili, & prope dixerim , nugatorio bono ,

atque ad alia transeamus .

Οἶον Aristoteles in Rhetoricis , de

plicatius autem lib. ἀρχαῖον , . ut nobiles proprie sunt ii, quorum maiores longo ordine virtutes praestantes, iidemque potentes atque honorati fuerint . II. Eam quidam cen se erunt nullo prope loco ac numero habendam. Non enim quibus quisque natus esset, sed qualis ipse esset, videndum . Itaque Socrates in Theaeteto ait, eos , qui gloriantur, quod septem fortassis avos suos divites nominare possint, veris philosophis ridiculos esse , tanquam qui longe aspicere non possint , & in omnem antiquitatem intueri , ac ratiocinari, cum unusquisque nostrum innumerabiles maiores habuerit, in cuiusque hominis genere dc reges , dc mendicos, ct liberos , & servos

multos fuisse , τἀδε' ίς γένη ρυινουντων , δε--

122쪽

1o Μ. ANTONI IMUR ET 1 γ.ιίως μυρπιγγον πν οτ ρουν. Apud Ovidium Ulixes negat quenquam de genere gloriari oportere .

Nam genas sinquit er proavos , Θ quae non fecimus ipsi, t

rix ea nostra voco.

Multa ιn eandem sententiam Iuvenal. Sat. 8.Stemmata quid faciunt', & paulo post .

Tota licet venias , exornent undique cerae Atria , erc.

Denique nihil est facilius, quam vel integrum diem consumere in percensehdis iis , quae ex vetiistis scriptoribus tum Graecis, tum Latinis , ad abiiciendam nobi Pitatem colligi possunt. III. Sed tamen fatendum est semper apud omnes populos nobilitatem in magno honore ac pretio fuisse : ut id prope natura compara. tum esse videatur. Et hoc est , quod Cicero in oratione pro Sextio nobilitatem' vocat blandam conciliatriculam sui. Ac saepe populus Rom. multis per se ignotis , quia claris maioribus orti erant,magistratus δε imperia mandabat, quod non obscure significat idem Ct cero principio orationis ad Quirites de lege agraria: &Pisonem eo modo quaestorem, aedilem, praetorem dicit esse saetum his verbis : Obre si ad honores errore

homIntum , commendatione fumosarum imaginum, quarum iis habes ηIhiI praeter colorem . Et paulo post : Nam tum cum quaestor es factus, et am qui te nunquam viderant, tamen illum honorem nominI mandabant tuo ; aedilis es factus . Piso es a Pop. Rom. factus , non Me Piso ; praetura item maioribus delata est tuJs. Noli erant illi mortui, re vivum nondum' noverat quisquam . IV. Causti autem, cur homines nobilitati faveant , est communis opinio, qua creditur, suorum sere maiorum quemque similem esse . Horatius : Fortes ereantur fortibus , ω bonis

123쪽

- I N I. E T I C o R U M . ros- Cieero pro Rabirio Postumo : Est hac tenerI hominum prope natura datum , uti qua In familia laus aliqua floruerit , hanc fere qui sunt eius stirpis cupivissime persequantur. Idque mox confirmat exemplis . Siquidem non modo in gloria rei militaris Paullum Scipio , aut Μaximum filius, sed etiam in devotione vitae, & in ipso genere mortis imitatus est P. Decium filius . At contra nati ex figgitiosis , & infamibus plerumque tum natura, tum Voluntate parentum vitia persequi solent,

ct prope ita loqui, ut servus ille apud Plautum in m b

NMI mInItMI, seis eruum futuram mihI sepulcrum. Ibi mei maιοres sunt fili, pater, avus, proavus, abomEuripides:

Et narrant historici , nato Nerone , cum amici ', ut fit gratulatum ad patrem ipsius venissent, dixisse eum, nullum esse gratulationi locum . Nihil enim ex se &Agrippina , nisi pessimo publico, potui me nasci: αeius praedictionem comprobavit eventus . V. Quaeri autem solet, quae caussa essiciat illam usitatam similitudinem morum, & ingeniorum inter patres & liberos Panaetius putabat id ex eo evenire , quod non tantum ex corporibus parentum gignerentur corporRfiliorum , sed etiam ex animis animi . At hanc sententiam & philosophi confutarunt, ut Cicer. I Tusculis& religionis nostrae proceres , ut impiam & haeret,

cam damnarunt . Quare nos quoque eam reiiciamus. Duae aliae afferuntur, quas puto veras esse. Una, quod cum corporum temperatio eadem fere in parentibus & liberis esse seleat , ex eo fit , ut ad easdem res natura proclives sint ac propensi . τώμ της π τοῖ σωματος κρασεαν ἔπεται, ut integro libello docet Galenus. Altera caussa est educatio, quam philophi vere dicunt

124쪽

εος M. A N Τ o N I I Μ U R E T Idicunt esse alteram naturam . Nam ut qui domi nihil unquam , nisi laudabile viderunt , facile virtutem atque honestatem sequuntur, ita in paterna turpitudine ac vitiis educati, vix fieri potest , ut non eadem referant & imitentur. VI. Hoc tamen perpetuum non est. Vere enim: Manilius quarto Astronomicon .

Degenerant nati ρatribus , vincuntque parentes .

- Itaque quidam meliores sunt patribus , ut ille apud

Homerum gloriatur ...Hμεοῦς ται πατέρων μύγ' ἁμεδονες εἶναι.

Et de Periphete legitur Iliad.

m de. Pompeio traditum eii , patrem ipsius Populo Rom. odiosii simum fuisse, cum haud quisquam ipso fuerit carior & acceptior. Itaque quodam Aeschyli Versu utentes, vocabant eum carissimam progeniem invisissimi patris. Μulti etiam obscuro S ignobili I co orti, & illustres evaserunt , ut Cato Censorius, in Cicero. At multis partibus plures numerari possiunt, qui degenerarunt a paterna virtute secundum illud

Homeri cum . Παίροι παῖδες ομοῖσι παπὶ πIλονται , Οι πλέονες Κακιους , παυροι δέ τε πατρος' ἀμείνM.

Itaque etiam Graeco proVerbio celebratum est , α --ρῶν ηρών τιἈνα ανώματα, & citantur verba Demosthenis , quibus ait fato quodam contingere, ut nihili sine magnorum filii. Sed & Aristoteles in rhetoricis, & in Polit. multa eodem perrinentia disserit, & exempla eius rei innumerabilia ex historiis peti possunt . Socratis filios stupidos fui e traditum est . Ciceronis filium sola prope nobilitavit ebrietas. Germanicus Caligulam nlium habuit : Commodum Marcus . Videndus est valerius lib. 3. Cicer. I. Tuscul. Aelius Spartianus in Severo . Ac denique tenendum illud Euripidis .

125쪽

VII. Est autem intelligendum , ad felicitatem satis esse etiam de Λristotelis, sententia , si quis infami

pudendo genere editus non sit. '

Eυτεκνία uno vocabulo latino exprimi non potest ; significat autem felicitatem in suscipiendis libris , ad quam tria requiruntur. Primum est liberos habere. Sed praestat nullos habere , quam malos . Secundo igitur loco requiritur , ut boni honestique sint . At quo meliores fuerint, eo , si moriantur, maiorem dolorem a Dferent patri Quare illud tertium est , ut patri super nites sint. Primum igitur constat communem vete rum sententiam fuisse, eos qui liberis carerent, magna parte felicitatis carere, idque non iniuria. Etenim cum omnibus hominibus a natura indita sit quaedam. immortalitatis cupiditas, non exigua voluptas est habere, in quibus etiam post mortem victurus esse videaris . II. Deus ipse in veteri Testamento iis, qui man data sua coluerint, inter caetera praemia liberorum copiam , ut magnum quoddam ct eximium bonum pollicetur . II l. Ergo veteres illos heroas Abrahamum , & alios traditum est in magno moerore Vixisse, quamdiu caruerunt liberis quos ubi consecuti sunt , gavisi sunt, ut ingenti aliquo ac praestanti bono. IV. Putabant etiam θεομισητους esse, qui liberos procreare non possient. Itaque afficiebantur etiam qua-

busdam ignominiis. V. 'pud Massilienses Timuehi,

id nomen erat summi magistratus, esse non poterant , qui liberis carerent. VI. Apud Lacedaemonios, cum alioqui haberetur maxime honos senectuti, negligebantur tamen ii senes, qui liberos non procrea Dsent, ac multae etiam quaedam erant legibus in eos

constitutae . VII. Apud Romanos quoque , & τη πολυ

126쪽

-η Μ. ANTONII ΜU RE TIτεκνία sua praemia constabant , quod ex iure trium liberorum intelligitur, & lege Papia Poppaea, qui liberis carerent, puniebantur . Ex quibus omnibus inteIligi puto,liberorum procreationem eme non contemnenis dam partem felicitatis, vereque Menander, ολ ερόν-ίτο 'ντα - βM

Sed id ita demum verum est, si liberi bonis moribus praediti sint . I. Reete enim idem Menander, '

II. Et sapientissimus ille rex . Hebraeorum ait, sapientem filium , patris gloriam esse . HI. Lacedaemo nia quaedam mulier alteri mulieri Ionicae aurum Begemmas suas, caeterumque mundum muliebrem osten tanti , filios ostendens, ct corpore robustos ac praevalidos, & iis moribus praeditos, qui Spartam decerent: At hic, inquit, est meus ornatus. IU.Nos quoque omnes , quasi quodam naturae instinetu cum adolescentes eximie pulchros , aut eximia virtute praeditos videmus , beatos esse eorum parentes praedicamus. Cuius rei etiam in divinis literis exempla extant : & in Profanis. Sic apud Homerum Ulixes Nausicaam vi

Unde illa a nostris expressa sunt .

Felices qui te talem genuere parentes . &, ' uer o dignissime crevi . - - se. Deus , seu tu Deus es t potes esse Cupidoui Sive es mortalis , qui te genuere', beati . Et mater felix oec.

Et senex isse Terentianus, cum ingenium ae mores filii sui commendami, addit . i. tum

127쪽

Cum Id mihi placebat, tum omnes uno ore stramia Bona dicere , ω laudare fartunas meas , sui gnatum haberem tali ingenio praeditum .

At contra nihil in selicius eo patre , qui liberos suos vitiosos & omnibus vitiis coopertos videt: etiamsi ceteris omnibus a iuuat. Neque quicquam est , quod vis tam magis insuavem acerbamque reddat . Themistoclis matrem , cum filius initio male se gereret, & propter vitia a patre abdicatus emet, aiunt quidam laqueo

sibi fauces elisisse . Falsum id quidem eme ait Plutarchus: sed tamen, si verum est, multum valet ad ostendendum, quantum dolorem parentes ex improbis filiis capiant. L. Brutus is, qui expulsis Tarquiniis , hanc urbem dominatu regio liberavit, felix videri poterat, si sui similes liberos sustulisset. At cum, quam urbem ipse liberaverat, de ea iterum in servitutem redigenda filios suos consilia iniis e comperit, coactusque est pater ignominiosae filiorum morti non intereme modo, verumetiam praeme, quo illum animo fuime credimus Laudatur quidem illius constantia , qui patriae caritatem amori filiorum praetulerit, & flentibus caeteris, unus ipse siccis oculis non spectaverit tantum , .sed etiam imperaverit , ut nudarentur, filii, ut caederen

tur virgis , postremo ut securi ferirentur. Sed tamen quin ea ex re incredibilem dolorem hauserit , nullo modo fieri potest. Itaque vere & merito sapientissimus poetarum illum eo nomine infelicem vocat rConsulis imperium hic primus saevasque secures in

Accipiet, natosque pater nova bella moventes - Ad poenam pulchra pro libertate iocabit Infelix s utcunque ferent ea fata mino res Vincet amor patriae , laudumque immensa cupido . Narrabo historiam minime pervulgatam, minime que contritam , eandemque nisi me fallit animus, vabde appositam ad id, quod nunc agitur confirmandum,

128쪽

' rio Μ. Λ N T O N I I Μ U R E T IDemonassa quondam apud Cyprios regnasse perhisbetur . Ei mulieri cuncta erant ,l quae putantur facere ad felicitatem. Genus nobilissimum , regnum opulentissimum , virtus & sapientia supra sexum . Sola prooles ei, ne felix esset, obstitit, sola felicissimam futuram, miserrimam atque infelicillimam effecit . Tres haec regina leges tulerat, totidemque liberos sustulerat ,

feminam unam , mares duos . Prima lex , ut qui bovem aratorem interfecisset, capite plecteretur: altera,

ut qui ipse stibi manus attuli Tet,abiiceretur insepultus: tertia , ut quae se mulier adulterio turpificasset, tonsa coma prostare ad omnium libidinem cogeretur. O fortuna ut quaedam interdum esticis eiusmodi, ut ea non forti ruto accidisse, sed consulto ac composito ita gesta eme videantur. Ternos huic mulieri liberos, tres ab ipsa latae leges ademerunt. Filia adulterii convicta , cogente lege, . ex domo, regia in lupanar abducta est . Filiorum alter , intersecto per iuvenilem petulantiam bove , capite poenas luit : alter cum mortem sibi prae dolore conscivisset, insepultus abiectus est . Obduruit tamen misera mater ad tempus : neque tanta

calamitatum vis armatum sapientiae praeceptis animum flatim expugnare potuit. Sed cum aliquando bovem feminam caeso iuvenco miserabiliter immugientem conspicata esset: ut aqua per aliquod tempus retenta , vehementius postea erumpit , ita cohibitus aliquamdiu , & compressius dolor maiore se impetu universus effudit. Imperat mulier magnam aeris Vim dissolui ae liquefieri, atque in eam se praecipitem dedit . Eius sepulcro columna imposita est cum-versu

graeco , qui eam sapientem quidem fuisse , sed infeli

cem testaretur .

Ut ad Romana exempla, quibus utar libentius , redeam , Octaviani Augusti singularem quandam felicitatem fuisse quis nescit λ Nam neque ipse eam dissi

129쪽

IN I. E T II I C o R U M . mmulavit, qui Lucio nepoti , cum eum in Armeniam mitteret , precatus dicitur Scipion;s sortitudinem . Pompeii charitatem, fortunam suam ;& Populus Rom. multis annis post,eamdem suo testimonio comprobavit, novis imperatoribus acclamare solitus, sis selicior Augusto , melior Traiano . Huic tamen filiae, ct neptis turpitudo quantum inflixit dolorem ζ quas omnibus probris contaminatas cum relegasset, diu prae pudore hominum congressu abstinuit : de filia etiam necanda

deliberavit . Λtque ad omnem earum mentionem ingemiscens exclamabat . Απ-αγαμον τε μενειν, ἄγονόν τ' -λμαι. neque eas aliter vocare solitus erat , quam tres vomicaS suas.

aut sua tria carcinomata . Tantam filiorum improbitas patribus obiicit acerbitatem . At ne illi quidem extra omnem sortunae positos putare se debent , quibus boni & laudabiles filii divino

beneficio contigerunt. Quanto enim meliores carioresque sunt, tanto maiorem inurunt dolorem , si immatura morte rapiantur. Neque mihi quisquam hoc loco obiiciat exempla eorum , qui magno & constanti animo filiorum mortem pertulerunt . Scio quid de Horatio Pulvillo traditum sit, qui audita filii morte , ne postem quidem , quem tenebat, omisit . Memini , quid de Pericle narretur, qui amissis intra quatriduum duobus maximae spei filiis , nihil ex solito more mutavit . Laudo Xenophontis animum , qui cum solenne sacrificium perageret, audita morte Grylli, filii sui

maioris natu , neque omisit, quod coepelat , dc se maiorem ex illius virtute laetitiam,quam ex morte molestiam percipere professus est.Talium exemplorum copia nos quoque abundamus,magnosque illos viros ac praeelaros fuisse dicimus, felices negamus. Neque mihi qui se quam persuaserit, non multum detractum esse de fel ieitate L. Aemilii Paulli,quod e duobus filiis, quos ipse sibi

130쪽

xxx Μ. ΛNTONII ΜUR ET Ireliquos secerat, alter quatriduo ante patris triumphum , alter triduo poli eundem triumphum expiravit. Vix quenquam puto esse , qui hos de Μarcello Virgilii versus sine lacrymis legat:

Atque hic Aeneas , una namque ire videbat 'ruium forma iuvenem , fulgentibus inmisSed 1rons laeta parum, deiecto lumina vultu , , virum qui sic comitatur euntem', Filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum Tum patre Anchises lacrymis ingressus obortis . O nate , ingentem luctum ne quaere tuorum . Ostendent terris hune tantum fata , neque ultra Esse sinent. Nimium vobis Romana propago O . , Visa potens superi , propria haec si dona fuissent. - Quantos ille virum Magnam mvortis ad urbem Campus aget gemitus , ves quae Tiberine videbis '. Funera, cum tumulum praeter labere recentem. Nec puer Maca quisquam de gente Latinos D tantum spe tollet avos, nec Romuila quondam - . Ullo se tantum tellus Iactabit alumno .

Heu pietas, heu prisca fides , invictaque bello Dextera; non illi quisquam se impune tulisset. Obvius armato , seu cum pedes iret in hostem, . Seu spumantis equa foderet calcaribus armos . nu miserande puer, si qua fata aspera rumpas . Tu Marcellus eris : manibus date lilia plenis :. Purpureos spargam flores animamque nepoturiis saltem accumulem donis , oe fungaν inani

Munere.

Quantum ex re ipsa Augusto, & Octaviae dolorem

credimus , cum hodie nobis lacrymas memoria excutiat st Iovem ipsum Homerus inducit ingemiscentem, quod mortem avertere a filio Sarpedone non possiet Μοῖμι-- πιάδαο δαμά νM.

SEARCH

MENU NAVIGATION