장음표시 사용
131쪽
opibus, & honoribus , & virtute , & rebus gestis cla, rissimus esset, senex mortuus illatus est in rogum aquatuor filiis, uno praetorio, tribus consularibus, dum bus triumphalibus, uno Censorio . Rara huius generis exempla sunt: sed & in humanis rebus nihil rarius selicitates
O Quoniam multa eaque non unius
generis bona ad felicitatem requiruntur , ut antea diximus , ne constitit quidem satis inter omnes , quaenam caussa emciens felicitatis esset. Nam ut ad
ipsum proximi capitis finem dictum est , quidam , qui
intelligerent eam in exercenda virtute consistere , neque satis acute virtutem a virtutis exercitatione diis
stinguerent, idem omnino felicitatem, quod virtutem esse dixerunt. Rursum alii obtusiores etiam atque hebetiores , cum viderent hominem absolute felicem esse non posse, qui non abundaret & iis bonis, quae in cor pore sunt, & iis , quae extrinsecus , quae videntur ex quadam fortunae prosperitate pendere , idem esse felicitatem , & ευτυχιαν iudicarunt . Inde necessario extiterunt diversae opiniones de ea causis , quae in se felicitatis emcientiam eontineret. Λliam enim caussam adserebant , quibus placebat irtutem & felicitatem idem eme , aliam , quibus felicitatem &-. Illi
disciplinam aut consuetudinem, aut exercitationem, prout quisque virtutem aut μαθητον, aut ἐθιτον aut ἀσκη-
τω eme ducebat : hi aut in deorum benevolentia , auxin fortuna posita esse omnia statuebant . Has igitur opiniones hoc loco expendit, & inter se contendit Aristoteles quaeritque quomodo paretur homini felicitas. η ἀσκησει τινι , an potius deorum mu-I nus
132쪽
nus sit, an sortunae. Quaedam enim sunt, quae homi nes discendo comparant, ut scientiae : .quaedam , quae consuetudine adhibita , ut eae virtutes, quae actione cernuntur: quaedam , quae exercitatione , ut agilitas quaedam corporis , aut robur , aut in animo
memoriae vis: l quaedam diis accepta fuerunt, ut pulchritudinem, aut nobilitatem : quaedam fortunae, ut si quis agrum sodiens, thel aurum repperiat. Est iautem diligenter hoc loco animadvertenda vis vocum: ne, ut quidam, errore ducti, idem esse consuetudinem di exercitationem putemus. Etenim in consuetudine saepius idem sit: at in exercitatione, usque ad aliquem modum, paulatim assidue aliquid additur. Itaque consuetudine fit, ut semper idem facere velimus : exercitatione , ut quotidie maius aliquid praestare possimus. Est qui diutissime se ita affuefecerit, ut senex uncias
cibi quotidie caperet, neque plus unquam, neque minus: sed sex uncias ipsas . Hic sive quid detraxeris, sive addideris, offendetur. Haec consuetudinis vis est. Λt Milo Crotoniates cum Vitulum quotidie gestaret humeris, etiam taurum effectum gestasse narratur . Exercitatio haec fuit. Crescebat enim paulatim vitulus,& sic quotidie accedebat aliquid ad pondus illius. Sic qui hodie
viginti versus adidicerit, si cras imperet sibi, ut ediscat viginti quinque , perendie ut triginta, atque ita quotidie addat aliquid , paulatim ad quingentos , aut eo amplius perveniet. Interest igitur inter consuetudinem , exercitationem . Consuetudine fit, ut idem facilius & libentius fiat : exercitatione , ut assidue plus aliquid aeque facile fiat. Consuetudo esse potest sine
ullo conatu , ut consuetudo vescendi quotidie lautis cibis, aut a prandio dormiendi: at exercitationi semper conatus aliquis adiunctus est . Q tranquam autem nondum pervenimus ad eum locum , ubi proprie disputandum est , quomodo paretur virtus , admonebo tamen
133쪽
men, παρ-, haec tria ad comparandas virtutes ne .eessaria esse . Nam οπὸς τὰς Δανο Πκἀς necessaria est μα- θη-ς: ad eas autem , quae nominantur , primum
quidem eXercitatio, postea Vero consuetudo . . oniam enim nathra subitas mutationes non patitur, iccirco qui vitio aliquo laborant , primum quidem exercendi sunt, ut paulatim abducantur ab eo, in quo peccant, &proprius adducantur ad mediocritatem . Ubi autem eam attigerunt consuefaciendi , ut in eo perseverent . Est autem , ne quem hoe forte perturbet, aliud exercitatio ad virtutem, aliud exercitatio virtutis. Illa prae-eedit habitum, 'c ad eum comparandum resertur: haec sequitur habitum iam comparatum. Graeci haec ut redistincta sunt, ita nominibus etiam distinguunt, illam ἄσκηαν vocantes hanc . Latinis non eadem c pia . itaque necesse habui admonere . Nunc Aristotelem ipsum audiamus. οθεν Quinque caussas proponit, μαθηρον, ἐθιηιὸν ριοῖραν , κώ τυχι- , ex quibus fortu nam quidem penitus reiicit, de ceteris autem ita diseserit, ut non obscure ostendat, cum duo sint genera eorum , quae divinitus dantur : unum eorum, ad quae nihil confertur a nobis , ut forma , nobilitas , ἀφυῖα :alterum eorum, quorum nos quoque συνεργοι dc συναlam
sumus , felicitatem eme ex hoc posteriori genere: nam& datur a Deo , dc tamen non datur otiosis ac nihil a gentibus , sed iis , qui disciplina , exercitatione consuetudine se ipsos ad omnem virtutem atque honestatem colendam compararunt.
Eu ) Si quid datur hominibus a Deo , felicita
tem ratione consentaneum est dari , cum sit omnium bonorum praestantissimum . Nihil autem dari a Deo hominibus , non tantum impium esset dicere , verum etiam absurdum & manifesto fassum, igitur etiam se-
Iicitas ab eo datur. Quod autem quidam hoc loco, I a quod
134쪽
,16 Μ. Λ N T O N I I Μ'U R E T Iquod ipsi fortam sentiebant, id Aristotelem sentire
voluerunt, Deum Videlicet non curare humana , neque quicquam tribuere hominibus, id quam falsum sit,
ita cernet, quasi ea quae cernuntur oculis, si quis attente legerit caput octavum , & caput nonum decimiliorum librorum. τουτο MI Felicitas duobus modis considerari po- stest : uno modo, ut est donum Dei, & tunc illius consideratio pertinet ad eas disputationes, quae instituuntur de natura deorum , ct - πνο-ας, altero, ut nos quoque studio nostro aliquid conferimus ad eam comparandam , & ita hic a nobis consideranda est , ubi deformandis hominum moribus disputamus . εἰριη non est ita , ut sunt ea,
ad quae nihil plane consertur a nobis . lquod non esset, si posita esset in
ΜΗ- ρωμένοις ut qui non sunt mente capti,aut caem lci , aut surdi , aut aliquo eius generis vitio affecti. τα φυmνὶ Praestantissima quaeque eniciuntura praestantissimis caussis , cuiusmodi sunt natura , de ars , & similes. At fortunae, quae omnium caussarum abiectissima est, dc tantum caussa , tribuere praestantissimum essectum, nimis absurdum & alienum esset .
Συριφανὲς δ' ita in Etiam ex ipsa definitione selicitatis .
quae a nobis tradita est, constat eam non pendere eκ fortuna, nam diximus eam esse certam quandam exercitationem virtutis , ei autem nihil cum fortuna com- mune est . Ceterorum bonorum quaedam inesse a natura necesse est : alioqui enim nunquam comparabuntur : ut alia utilia sunt οργανικως, ut opes dc amici . Magnum argumentum veritatis est
135쪽
1 u 1. ET A I c o R U M . III consensus & constantia. Ostendit igitur se sbi constare , & quae nunc dicit, concinere cum iis, quae initio dixerat. Tunc enim tradiderat finem politices esse summum hominis bonum . At politice nihil sibi aliud
proponit , quam ut cives in satis magna necessariarum rerum copia , Virtutem execeant. Εικοτως ουνὶ Praeter hominem nullum animal selix esse potest a Solus enim homo ad virtutem exercendam Natura aptus est . ΔΑ ταυτιωδε ) Bestiae nunquam sunt felicitatis capaces : pueri nondum . Ουδε παισὶ pueros cum belluis saepe coniungit: ut in rhetoricis. ων τις πολιὸ καταφρονει, ματερ η θηριων . de ibidem lib. a. ουλυψ ποδία, θηρία α υνεται. 6c septimo horum librorum. τὰ παιδεα, τἀθηρέα δώκει, ηδενἀς,& septimo ud Eudemum. τοῖς παιδ οις θηριοις,
Δια τ ελπιαὶ Cicero de repub. O Fanni , di cilis eaussa laudare puerκm , non enim res laudanda sed spes est. Citat Servius in sextum Aeneidos . Πολλαι Vetus interpres . A . Videtur autem caussam reddere, cur in definienda felicitate addiderit illud ἐν βιω nimirum quod in vita hominum nihil stabile sit. η ἀνθρωνμη εὐ δαιμωνι η συμμα ἐν Ψ-μενι Herod. sed infinitis mutationibus obnoxia& exposita omnia; quod quidem ita verum est , ut Theophrastus pronuncia verit. Vitam fortuna regi non sapientia . Ita.enim Cicero expressit eum Euripidis
versum :--αγάγριατ, συκ εὐβουλια.
Nam&e summis sordibus multi evehuntur ad summas opes, & e summis opibus multi rediguntur ad
mendicitatem. Neque aut rara,aut obscura talium mutationum exempla sunt, Agathocles e figulina ad Siciliae regnum evectus est, in quem est Ausonii epigramma . I 3 Fama
136쪽
1igi Μ. ANTONII L RETIFama es finitibus, oec. At Dionysius iunior cum in eadem Sicilia regnasset, senex Corinthi ludum literarium exercuit, de quo narrat Plutarchus, id ipsi a patre quodammodo praedictum esse . Nam cum filium adolescentem in alienas uxores contumeliosum esse comperisset, vocatum ad se obiurgavit, quaesivitque ex eo, num quid se tale ad lescentem fecisse audimet. Tum filius : Tu inquit, pater , patrem regem non habebas . At pater : Ne tu qui .rim, fli filios habebis reges s f istos mores colere perrexeris . Et serva natus Servius Tullius in hac urbe regnavit quique liber natus non erat, imperaturo terris omnibus
populo imperavit. Λt Persei Μacedonum regis filius, ut esset, unde viveret, sacris operas suas locabat,de quo ita nos olim in quadam epistola scripsimus.
Cui non Sicaniae notus dominator opimae,
Aut de figlina est ad regni evectus habenas λAt contra Persei, qui claram rexerat olim Pallenen, natus, fortunae ludibrium, amplos
Instabat folles , es regis filius , uncompositam incudi versibat forcipe magis . Unius annuli beneficio Gyges e pastore rex factus
est . Plato a. de repub. Cic. 3. de off. aliter Herodotus lib. I. At PolycrateS e regno in crucem adactus, cuius
vel unius exemplo intelligi potest , quod ait Aristote
Ies , fieri posse , ut qui per totam reliquam vitam pro sperrima fortuna usus sit, senex in maximas incidaeealamitates . Rex hic Samiorum fuit: ita in omnibus rebus fortunatus, ut ne minimam quidem unquam uI-la ex re sensisse molestiam diceretur. Herodotus lib. s.
137쪽
I N I. E T H I C O R. V M. II CAPUT X. Ποπιρον ουνὶ Adductis iis, quae ad finem superioris ca-- pitis dicta sunt, quaerit de dicto quodam Solonis ,
neminem videlicet ante obitum felicem nominandum, quod Aristoteles , ut mihi quidem Videtur , non tam repreaendit , quam interpretatur , ut id Solon Croeso dixerit , quidque postea consecutum sit, ut id Croesus Verum esse cognosceret , copiose narrat Herodotus lib. I. & Plutarchus in Solone , dc satis nota historia est. Videatur autem optimi quique &sapientissimi scriptores Solonis sententiam comprobasse. Sophocles in Oedi
Et hi versus Dionysii tyranni esse dicuntur.
138쪽
tho M. ANTONII ΜυRET 1 Et apud nos Ovidius. -sed scilicet ultima semper Expectanda dies homini est , dieique beatus Ante obItum nemo supremaque funera debet . Euripides Heraclidis .
Sed & sacri scriptores idem confirmant. Basillus in
ς μακαρέθεται. Sed nihil videtur necesse plura colligere . Duas igitur hoc loco quaestiones proponit Aristoteles r unam , verum ne sit hoc dictum Solonis : alteram , quomodo intelligi debeat . Posteriorem priore loco tractat, quoniam Veritas, nisi intellecto eo , quod dicitur , diiudicari non potest . Ει .hi ἄτωσὶ Quaerit sitne ita accipiendum id, quod aiebat Solon , ut tum denique, cum mortuus homo est, eum selicem esse dicamus . Deinde ostendit , neque videri Solonem ita intellexi me , neque hoc ullo modo dici posse, praesertim a nobis , qui felicitatem
esse dicimus, . εργειαν . mortui enim οὐκ ἔτι ἐνεργο ν .Eἰδε η' ostendit, quomodo accipiendum siti dictum Solonis: ita videlicet, ut intelligamus tunc demum vere dici posse felicem aliquem fuiss/,cum excessit e vita tum enim est extra aleam fortunae ; at quamdiu vivit , ex optimo statu in calamitosissimum
delabi potest. Deinde docet, ne sic quidem tolli omnem
dubitationem . Nam ut vivo, neque tamen sentienti ,
potest accidere aliquid mali , ita videtur posse & mortuo. Verba autem Aristotelis & exempla, quibus utitur . satis per se perspicua sunt. Ἀποριαν in Utrinque absurditas . Sive enim dieamus fortunas posterorum ad mortuorum felicitatem, aut in- seli
139쪽
, IN I. E T H I C o R U M . Ifelicitatem pertinere , consequet tir , eos modo selices esse, modo infelices: quod absurdissimum est : sive non pertinere , id quoque alienum ab ea , quae vulgo recepta est , opinione videbitur. ξαπιτέον in Redeundum esse ait ad eam, quae initio proposita est, quaestionem ς ita enim hanc quoque commode explicatum iri: cum eκ illa pendeat .
Si mortuus recte felix dici potest , non quod tum sit selix, sed quia fuerit, qui fit, ut cum felix est , felix dici non possit λ Etenim quicquid vere dicitur fuisse, necesse est idem aliquando vere dici potuerit esse. ' .βου Θαι) Dicet aliquis, iccirco viventes mInus recte vocari felices, quia fortuna mutabilis est , &inconstans: felicitatem autem firmum quiddam & stabile volumus. Cum igitur crebrae snt fortunae conversiones , idemque nunc amicam , nunc adversam experiatur , eaque quasi in orbem agantur , si fortunam sequamur , felicem chamaeleonti similem esse dicemus ,& fragili admodum fundamento subnixum .
Hunc aiunt in metu colorem mutarer
unde Tertullianus libro de pallio ait, eum de corio suo ludere , imitatur autem omnes colores praeter album , ut ait Plutarchus in libello πως ἄν τις-4- νφιλη. aut, ut ait Plinius, praeter rubrum dc candidum. Qui plura cupit, legat Aristotelem lib. a. de natura a nimalium , 3c Plinium lib 8 cap. 33. & Theophi astum in libro nati στοις Eois μεταciem των : Simile quiddam de polypode piiste narratur φ . . in Hic demum incipit explicare sententiam suam , negatque rectum esse fortunam sequi, atque ex ea modo felicem aliquem, modo infelicem iudicare . Quanquam enim in iis quoque bonis indiget vita humana, quae dicuntur a sortuna tribui,
non tamen in eis, sed in laudabilibus actionibus, aut
140쪽
i1Σ Μ. A N T O N I I Μ U R E T Iturpibus posita est praecipua pars felicitatis aut inse-lieitatis . Μιρτυρεῖ γ τῆ λογγὶ Ea dubitatio , quae modo allata est , confirmat traditam superius felicitatis definitionem . Eam enim , ut opinor , etsi alii aliter sentiunt, vocat τι, λογν. Nam ex iis , quae paulo ante in dubitationem adducta sunt, intellectum eli , felicitatem sabilissimum ac firmissimum quiddam essa . si in Nam cum scientia videatur esse quiddam admodum stabile, ac firmum, facilius tamen delebitur oblivione scientia, quam ut vir vere bonus repudiatis honestis actionibus animum ad turpes , & inhonestas adiiciat . Υπάρει Videtur significare eum , qui vere est vir bonus , nullo modo abduci posse a virtutis studio : neque unquam sore , ut aut intumescat rebus secundis , aut deiiciatur adversis : sed in utraque fortuna moderatum sore. Alibi tamen sentit, ut ex malis bonos , ita ex bonis malos possie fieri,tit in categoriis, cum ait:
notus est versiculus Hesiodi. Aυταρ ἀνῆρ ἀγαθὸς τοτε μὰν κακου, .dc Theognidis. ΕΘ λων ριὸν si , lis N κακοζα
Et extat longa disputatio Socratis in eandem sententiam lib. Xenophontis. Sed nimirum his sermo est de perfectiori quadam virtute, quaeque bene penitus in animo insederit, ac radices egerit. Eam negat ulla fortunae vi labefactari posse. Atque hoc ipsum dicit Horatius. Iustumhtenacem propositi visum ,
Non civium ardor prava iubentium Non vultus instantis vranni