장음표시 사용
171쪽
I N II. E T A I C o R. V Μ II 3 dixi , argumentum totum . Virtus in iis rebus moderirandis , ac dirigendis versatur , quae homines aut ad flagitia impellunt, aut a recte faciendo absterrent: talia autem lant voluptas, & molestia: igitur Me ταυτα
ο --ὶ Quo circa inquit cum tantam vim habeant voluptas, & molestia , ita statim a puero institui , atque assuefieri oportet eos , qui Virtute excellere meditantur, ut gaudeant, utque offendantur. iis rebus, quibus oportet. Nam ea demum, ut ait Plato, recta inuitutio est . Hoc autem totidem verbis apud Platonem non memini me legere, sed primo νομ η,quo in libro τῆς ορθης disputat, quiddam dicit ab hoc loco non alienum. Duos enim fontes ai t esse a natura ipsa apertos , Voluptatem, & dolorem , ex quibus qui hauriunt, qua parte oportet, & quomodo, & quantum oportet, & publice, & privatim , beatos esse, qui inscienter, & non habita ratione temporis, miseros . Sed propius accedit ad id , quod hoc loco ab Aristotele dicitur , dictum cuiusdam Laconis, quod legitur a- .pud Plutarchum in commentario, quo contendit, virtutem doceri posse . Is enim Laco interrogatus, quid conferret iis pueris , qui sibi in disciplinam traderentur : e io, inquit , ut quae honesa sunt, ea n ipsu i eunda sint. Secundum argumentum . Si virtus in acti nibus , c& in animi motibus occupata est , sequitur ut
di iis versetur in rebus, quae omnem actionem,omnem que animi motum consequuntur. Nulla autem est actio, nullus animi motus , quem non aut Voluptas , aut molestia consequatur. .are cum in illis versetur Virtus , in his quoque eam versari cernique dicendum est. Omnes autem actiones aut voluptati esse, aut molestiae satis per se notum videtur. Illud de permoti nibus animi, quod non ita perspicuum est, perpurga
172쪽
bitur , accurateque tractabitur a nobis explicatione
6αι κολασεισὶ Quod est morbus in corpore , id est vitium in animo : & quemadmodum medicamenta sanandis corporibus reperta sunt, ita ad sanandos animos poenae legibus in eos , qui vitiose quippiam fecerint , constitutae . Cum igitur contraria contrariis Curentur , dc ad sanandos animos adhibebatur aut aliquid quod dolorem inurat, ut cum pueri verberantura magistro : aut voluptatis alicuius detractio , ut cum iisdem interdicitur lusu , aut, cum , qui se inebriarunt , iubentur dies aliquot a vino abstinere , probabiliter ex eo colligi potest , eos , qui peccant, eo ad pec-Candum adduci, quod aut molestiam aliquam fugiant, aut voluptatem aliquam persequantur. Ex quo consequitur id, quod probare volumus , virtutem quoque in voluptatibus, molestiisque versari. Atque hoc tertium est eorum , quae dixi, argumentorum. In quo sunt
quaedam praeterea, quae notanda videantur . Primum
illud , poenas , & animadversiones cum medicamentis comparari , & eos, qui pro peccatis poenas exigunt, videri medicinam facere eis , quos puniunt, qua de re eloquenter , ct copiose disputat Socrates apud Plat nem in Gorgia , eaque in disputatione usque eo progreditur, ut quod admirabile multis, & inauditum videri potest , amrmet, ostendatque ut ei, qui morbo aliquo laborat, melius , optabiliusque est , curari, quam non curari; ita et , qui peccatum aliquod in se admisit , magis optandum esse , ut poenas luat, quam ut impune abeat. Et ut ii, quibus aliqua pars corporis vitiata , ac corrupta est , aut sua sponte urendos se , ac secandos medicis praebent,quamvis id non sine magno eorum cruciatu, ac dolore fiat, aut si id ipsi facere nolint , malintque morbum alere , ab amicis etiam inviti
traduntur medicis : ita qui peccarunt, si bene sibi con-
173쪽
I N II. E T H I C O R. V Μ ἀ r Issultum velint, debere suapte sponte , detegere peccatum suum , dc indicare se iudicibus , & ad poenam ose ferre , quod si id facere nolint, boni ac viri amici o fictum esse, accusare amicum , eumque tanquam in medicinam , ita ad iudicum subsellia etiam invitum pertr3here , Omniaque conari, non ut elabatur ille, sed ut poenas tu i , quod tamen adhibita aliqua moderatione intelligendum . Deinde illud quoque admonendi estis non quamlibet animadversionem , ac poenam medicinae similem esse , sed eam tantum , quae proprie a Graecis κολαας, id-dicitur voce Aristotelem hic usum videtis, puniendis enim peccatis treis eme debere caussis existimatum est . Una est, quae νηθεMοι, vera απις, vel παραινιπις dicitur, cum poena adhibetur castigandi, atque emendandi gratia, ut is, qui deliquit, attentior fiat, correctiorque . Altera est, quam ii , qui vocabula ista curiosius diviserunt, appellant. Ea caussa animadvertendi est , cum dignitas, auctoritasque eius , in quem est peccatum , tuenda est; ne .praetermista animadversio contemptum eius pariat, & honorem elevet. Iccircoque ei vocabulum a conservatione honoris factum esse putant. Tertia ratio vindictae est, quae a Graecis nominatur, cum punitio propter exemplum est necessaria , ut caeteri a similibus peccatis quae prohiberi publicitus interest , metu cognitae poenae deterreantur. Iccirco veteres quoque no stri exempla pro maximis , gravissimisque poenis dicebant . Haec e primo lib. commentariorum Tauri Philosophi in Gorgiam Platonis commemorat Λ. Gellius Cap. I . lib. Postremo, ne illud quidem praetermittam, quod hic ab Aristotele dicitur, contraria contrariis curari, in me dicorum scholis tritum, ac celebratum esse, & tradi ab Hippocrateitum aliis in locis,tum aphorismo 22.sect. a. ωι
174쪽
' Eτι iae tuta πνοτερενὶ Quartum hoc argumentum est.
Docuimus , inquit , primo cap. huius lib. omnem habitum animi , quibus ex rebus emcitur , sive melior , sive deterior , iisdem in rebus versari , posteaquam ese fectus est , exempli gratia , tractandis pecuniis aut liberales, aut avari, aut prodigi evadimus, ipsa quoque liberalitas, itidemque avaritia , dc profusio non alia in re , qua in pecuniarum tractatione versatur, di prout quisque amuefacit se ad subeunda , detrectandave pericula , ita fortis aut ignavus evadit: ipsa qumue sive sortitudo , sive ignavia in periculis aut excipiendis , aut refugiendis cernitur. Cum igitur voluptatibus ac molestiis, hoc aut illo modo persequendis, fugiendiseque , aut comparetur virtus , aut vitium contrahatur,
necesse est , ut vitium , ita virtutem in voluptatibus , molestiisque versari . Assumptionem huius syllogismi satis duxit in ultimo ostendere. Satis enim e superi ribus constat, quibus ex rebus emcitur vitium , eκ iis dem , sed alio modo institutis , gigni virtutem : η γα, τῶν Detrix , nisamria, ut ait ipse lib. de arte dicendi .H' --δεῖ Haec utraque referenda sunt & ad vin Iuptates , & ad molestias . Consectantur enim quidam
eas voluptates, quas non oportet, & eam, quae ex emistione corporis cum aliena uxore: percipitur , & fu giunt eam molestiam , quam non oportet M ut cum astdere se amore dicunt, & impares esse serendo dolori , quem capiunt, nisi fruantur eo, quod concupiscunt. Η' οτε οὐ δω in Ut si quis, cum de repub. deliberandum est , oblectare se , aut cythara velit: aut obsessa patria
nolit pernoctandi sub dio,& excubias agendi molestiam
' A οὐ GJ Ut si quis uxore ligitima se oblectet sincus, quam fas est, quod de Pisistrato seribit Herodotus
lib. I. aut a praedonibus captus, vitam suam aliqua tur pitudine redimat. Η ο α
175쪽
quas recta ratio in omni amone observandas esse praescribit, de quibus suo loco agetur . Διδ ην ὁριζονται) Puto hoc quintum esse argumentum, quamvis aliis non ita videtur. Argumentari autem Aristotelem arbitror ab auctoritate eorum, qui dicebant, virtutes esse quasdam affectionum vacuitates. Nam illi quoque ostendebant east in compescenda , regendaque voluptate, & molestia versari cum omnem animi an etionem alterutrum ex his duobus consequatur . Hactenus igitur recte sentiebant; sed in hoc minus recte, quod voluptatem , molestiam , caeterosque animi mintus extingui. prorsus , eradicarique a Virtute dicebant, neque ullam rem viro bono aut voluptati,aut molestiae esse, cum haec non tollenda prorsus , sed ex rectae rationis praescripto coercenda , dirigenda , moderanda
mox ' ἐριζωται Quos tandem hos suisse dicemus Num Stoicos non desunt quidem, qui ita accipiante sed eos historiae imperitos esse constat . Stoici enim vivo Aristotele nulli fuerunt. Sed ut Epicurus e Democriti , & Eudoxi sententiis disciplinam suam concinnavit , ita non est dubium , suisse aliquos e veteribus , qui sparserint semina earum opinionum , quas postea amplexati sunt Stoici; recteque scholiastes Grae
η τὰς ἀρετῶ h Illos igitur signineat. Ut autem alia pleraque , ita hoc quoque Stoicorum placi tum absurdissimum in & pugnat cum ipsa natura ,
quae numquam illos animorum motus hominum generi insevisset,si illi eradicandi, dg evellendi, tanquam prorsus inutiles essent. Ae si hoe maxime fieri posset,
tamen eum hominem, qui nulla re doleret, nulla laetaretur , neque irasceretur improbi , neque ullius misericordia caperetur , nihil metueret, truncum potius
176쪽
x33 M. ANTONII MUR ET Ialiquem, ac stipitem, quam hominem putaremus. Talem prope traditum est suisse Claudium Imperatorem pecudis , quam hominis similiorem . Neque tamen ullo modo fieri potest , ut affectiones ex homine radicitus evellantur . Lycurgum Thraciae Regem accepimus, ne quis ex suis inebriaretur, vites omnes, quae in
Thraeia erant excidisse. Idem iaciunt Stoici, quod affectionibus interdum impelluntur homines ad flagitia , dc scelera , non moderandas eas , & ratione diri ingendas , sed ab ipsis radicitus extirpandas putant . At ne medici quidem id in corporibus faciunt. Non enim
extinguendo prorsus calore, aut exhauriendo hoc, aut
illo humore, sed temperandis, & ad mediocritatem
perducendis omnibus bonam valetudinem efficiunt . Ac Stoici , ut fere in mendaciis accidit, pugnantia loquuntur. Nam & omnem commotionem animi peccatum esse dicunt, & omnia peccata aequalia, constat autem animi motus alios maiores esse, & alios minores ;doluit morte Socratis Plato : doluit morte Cliti Λle-Xander, at ille, ut cordatum virum, & perfectum Phi- Iosophum decebat, dolorem suum ratione compressit:
hic ut praecipitis, & effrenati ingenii adolescens prae doloris impotentia manus sibi afferre voluit. Quis horum dolorem aequalem fuisse dicat Nicocreon rex Cypri offensus Anaxarcho ob' quaedam liberius n sed i ta , pistiIlIs eum ferreis, ut heri dicebam, eum tundi , ac comminui iussit. Iratus de simili caussa Magas
Philemoni Comico , tortori imperavit, ut nudum ensem ad collum illius admoveret, neque ultra Pro gressus , hominem salvum , incolumemque dimisit . Tamen ne horum iram aequalem fuisse censebimus pSed satis haec sint nunc quidem . Erit enim etiam alio loco docendum , ae confirmandum, moderandas esse affectiones, non ex homine tollendas. Nunc persequa
177쪽
. I N. II. E T Η I C Ο RU Μ . IssΑ ' ου f ως-, έως Οὐ G, οτε in Vetus interpres Iegit icu 'οὐ fωe οὐ ia, σε οὐ δω. Arretinus aliri .m . Eodem modo Argyropylus, & Felicianus, caeteri vulgatam scripturam graecam secuti sunt , quam depravatam esse arbitror. Superiorum utramlibet ferri posse crediderim . ,ποκέται-η . Utcumque sit, inquit, sive optimum factu sit animi motus plane tollere , sive ad mediocritatem perducere, illud certe ut a nobis , ita ab ipsis quoque ponitur, virtutem in Voluptatibus, ac molestiis effectricem esse eius, quod optimum est et vitium
Γενοm δ' ανημῖν ) Sextum argumentum . Uirtutem in eo praecipue Versari opόrtet,quod omnem hominem maxime impellit ad agendum: talis autem est voluptas omnes enim fere aetiones nostras voluptate, & molestia dirigimus. Igitur in voluptate, & molestia virtus praecipue elaborat . Huius syllogismi propositio per se
nota est . Assumptionem multis modis confirmat. Primum , quod cum tria sint rerum expetendarum genera , honestum , utile, iucundum: totidemque fugiendarum , turpe, inutile molestum, in iis omnibus recte se gerit vir bonus ; improbus autem male quidem in omnibus sed praecipue in voluptate : deinde quod voluptas omni animantium generi communis, & adiuncta est iis omnibus, quae expetuntur: nam & quae ho nesta, de quae utilia sunt, eadem voluptatem pariunt, eum tamen multa iucunda sint, quae neque honesta sunt, neque utilia. Deinde quod a puero una cum omnibus nobis voluptatis sensus adolevit. Nam honestatis quidem , & utilitatis tum demum cognitionem assequimur, cum iam aetate processimus, at voluptatis etiam pueruli sensum habebamus,ut perdissicile sit quasi abstergere , eluere , eradere hanc affectionem , qua ita nostra penitus tincta est , quaeque in ea tam a Ite
178쪽
xso Μ. ANTONII ΜUR ET Iinsedit; quin etiam cum voluptatem persequantur , ac molestiam fugiant alii magis, alii minus. nemo t. men est, qui non illis duobus actiones suas dirigat. . Amor quasi de colore aliquo locutus est, eademque in metaphora perstitit , cum statim addidit
rito' πασαν πηαγματείαν) τα δελονοτι. Ita autem &vetus interpres , & Arretinus, dc Argyropilus legunt. . In aliis libris legitur τω παρούσουν -αγματειαν , quam scripturam secutus est Felicianus; mihi, etsi non multum interest , tamen haec nostra magis arridet . Ουγ 'μκρὸν) Eandem sententiam ita expressit principio lib. Io. - πνὸς rim ποθους θετίωμεγισlον ἀοῖς δ τοιώσεῖν α δεῖ. Eτι re χαλεπωτερον Septimum ac postremum argu
mentum . Ut ars , ita & virtus in eo , quod dissicilius est, cernitur . Dissicillimum autem est in agendis rebus voluptati reniti, dc eius blandimentis non Commoveri , igitur in eo cernitur virtus . Ad haec autem intelligenda , primum animadvertendum est , facilius
esse quidlibet facere, quam idem illud bene facere, ut l
Pingere, quam bene pingere, canere, quam bene ca-Nere, eodemque modo in caeteris . Ex iis igitur duobus , ars in eo, quod dissicilius est, sita est, non enim simpliciter canere, aut pingere artis est, sed bene canere, bene pingere . Deinde si duo artifices idem praessent , eum , qui in dissiciliori materia idem inciat , meliorem, ac praestantiorem artificem videri. Exempli caussa eo quisque melior musicus habetur, quo di frificiliora facilius, expeditiusque modulatur . Atque . hoc est , quod ait Aristoteles τὰ es εν τύ. Eademque virtutum ratio est, ut cum bene , ac laudabiliter uterque faciat , & qui pecunia ad iniuste iudicandum adduci non potest , dc qui ne prOPosito quidem mortis metu, hunc tamen eo laudabiliorem t
179쪽
Iu II. E T MI C ORUM. IS Iliorem eme ducemus , quo dissicilius est vitam coni mnere, quam pecuniam . Nunc syllogismi assumptionem consideremus , in qua primum de Heraclito ipsis nonnulla dicam, deinde de dicto ipsius , quod hie ab Λristotele resertur : postremo de veritate eius , quod hic traditur. Heraclitus Ephesius de natura brevem libellum seripsit ita obscurum , ut ipse inde vocatus sit , id est , tenebricosus, cuius intelligendi cupiditate incensus Darius Persarum Rex , Heraclitum ipsum ad se per litteras pellicere conatus est , sed frustra . Μagno
enim dc elato vir animo aeque regis pollicitationes neglexit, atque regnum haereditarium antea neglexerat, fratrique concesserat. Socrates, aut ut alii dicunt, Crates quidem dixit eum librum Delio natatore indigere, ut ne in eo mergeretnr . De eo apud Ciceronem 1eguntur hi versus , quos suspicor esse Ennii, ut ιδε υσανος, Heraclitus cognomento qui perhibetur , quia de natura nimis obscure memoravit. Lucretius eius auctoritatem valde elevat, aitque , eum tantum in pretio esse apud eos, qui obscura quam vera malunt, his versibus: Heracletus ιnit quorum dux agmina primus Clarus ob obscuram linguam magis inter inanes, suando gravis Graios inter, qui vera requirunt .
Et sane Plato quoque in Theaeteto breviter exagitat Heracliteos, quod nihil explicarent, sed mera aenigmata loquerentur, quae ne ipsi quidem satis intelligerent, atque ita vulgo facerent fucum . Sed nimis multa de homine. In ipso autem dicto , quo de hic agitur , dissentio ab omnibus interpretibus, tam Graecis , quam Latinis, unum veterem excipio; nam illi omnes putant Heraclitum dixisse, dissicilius esse voluptati repugnare , quam irae : ego autem puto eum dixisse tantum , dissicile esse pugnare cum ira, Aristo
telem autem accommodasse dictum illius ad senten-M tiam
180쪽
χει M. ANTONII ΜUR ET Itiam suam hoc modo , Heraclitus dicebat, di melle ense pugnare cum ira, ego autem aio, dissicilius esse pu-
nare cum Voluptate , quam cum ira, ita ut illud κα- ερ-ὐακλήτιγ', non pertineat ad totam sententiam , sed tantum ad posteriorem partem illius , quae est , , idcircoque ita hunc locum converterim . Di cilius etiam es pug re cum voluptate , quam ut dice- t Heraclitus , eum ira . Integrum autem Heracliti di' dium est. χαλεπόν. ωνειται. significatque homines iratos mortem ipsam negligere, dum iram expleant. Et fortassis eodem respexit Horatius, cum dixit:
eruenta , Per medias rapis ira caedes . Et Plato a. Πολυτῶν his verbis: ἄμαχον ,sΔΩ-ν ε
ὼνωαι. Ut autem hic Aristoteles accommodavit illud ad voluptatem, ita Plutarchus ad amorem, in dialogo , qui inscribitur vωτικου. λ', inquit, μάρμαι χαλεπὰ ,ου θυμὸς o, τι 2 θεληρο ιωνειται, κρω Hημειων , κνου --. Citat & haec Stobaeus , tanquam Democriti . Θυμμάχεθαιμεν χαλεπον , τη-- νὸς ἀλομαι. Ut duo dissimillimi Philosophi salter enim perpetuo risii, alter perpetuis lachrymis philosophatus dicitur) in hoc saltem consenserint, eandemque sententiam iisdem verbis expli
Quamvis autem ira vehementissimos impetus habet, tamen multis modis confirmari potest , quod ait Ari- soteles dissiciliorem esse pugnam cum voluptate,quam cum ira . I. Primum , quod magis naturalis est volu Ptatis cupiditas , quam ira . Nam voluptatem qui sequitur . tendit ad aliquod bonum suum, qui iram , ad malum