M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

LIBRUM TERTIUM

COMMENTARI S.

CUm de iis , quae ad eommunem quandam viris

tutis cognitionem pertinent, superori libro abunde disputatum esset, sequi videbatur, ut ad 'propriam singularum virtutum tractationem accederemus , eaque traderemus, quae proprie ad unamquamque earum pertinerent. Sed Aristoteles, cui proprium, ac perpetuum est nihil inchoatum, atque imperfectum relinquere, neque quidquam omittere, quod ad instituti operis absolutionem desiderari posse videatur, qui docuimet virtutes , dc agendo comparari, dc in aetione consis ere , antequam ad singulas pertractandas veniret , de quibusdam , quae ad actionum naturam, ac varietatem pertinent, sibi accuratius disserendum putavit . Principio igitur tenendum est , eas actiones , quae vel ad virtutem comparandam valent , vel ab ea comparata iam, acquisitaque manant, sponte susceptas esse debere . Ea enim quae invitus aliquis facit, neque laudari unquam, neque merito culpari, ac reprehen di queunt. Necessario igitur explicandum fuit, quid homines suapte sponte , quidque inviti aut agere, aut excipere dicerentur. Neque tamen id satis est. Sua enim sponte dc pueri moventur, dc bestiae; quae virtutis capaces esse dixerit nemo. Neque enim consulto

agunt,

192쪽

agunt , quodque Prius re perpensa , atque examinata apud animum suum statuerint, hoc potius quam illo modo eme faciendum . Quare docendum fuit, quid sit agere consulto , sive Μοαιρέσεως. Consulto autem agere nemo potest , nisi qui prius de eo quod acturus est , deliberat ic. Perpurgandus ergo etiam ille locus suit.& quid sit deliberatio, seu consultatio , quaeque res in deliberationem cadant, quae minus, dimerendum . Cum autem consultatio nulla, sit quae non ad aliquid, quod consequi volumus pertineat, ae dirigatur , visa est institutae disputationis ratio postulare , ut de ipsa quoque voluntate aliquid diceretur. Postremo , cum quidam reperirentur, qui errore ducti negabant in no-ctra potestate situm esse , boni, an mali evaderemus , qua opinione suscepta omnia virtutis , de officii ,raecepta inutilia , & supervacanea videbantur , labefactanda ea , & prius convellenda fuit, quam ad singularum virtutum praecepta tradenda perveniretur. Haec igitur Aristoteles accurate, ac diligenter persequuturi omnibus iam , quae aut aditum ad disputandum obstruere , aut disputationis cursum impedire poterant , remotis, atque sublatis, singillatim de unaquaque virtute disserere , & cuiusque naturam uberius, ac fusius explicare aggreditur . Λe primo quidem loco fortitudinem, secundo temperantiam statuit, librumque hunc earum tractatione concludit, quod cur ita faciat, suo loco dicturi sumus . Summa igitur huius libri capita, si quis ea forte memoriae suae caussa sibi tradi velit,

Nune quid sponte, quid inviti tum facere, tum eκ cipere dicamur, optimum, dc eruditissimum magistrum disserentem audiamu1.

193쪽

mus, qui inviti aliquid fecerunt, quod non oporteret, aut non liceret. ξ γνωρον ἄκρουαον, ait

Cleon apud Thucydidem lib. 3. & Socrates in Hippiae minore : inquit , minYγ rato δοκει , ἰώ μ η' εἰίως τις

ονται. Cicero primo libro Philippicarum . Sed ὁος ignoscant Dis immortaur velim, ω Populo Rom. qui id non probat, er huic ordiri , qui deraevit invitus. Itaque qui negare non possunt se aliquid turpe, atque illicitum fecisse , ut veniam consequantur, eo confugere solent, ut se id invitos fecisse dicant. Μulto plus est miseleri,quam veniam tribuere - Consequitur autem eos misericordia, qui inviti aliquid secere , ex quo ipsimet aut postea , aut in ipso facto, maximam hauriunt acerbitatem. Exemplum poni potest in Cephalo, qui uxorem, aut in He cute , qui uxorem , ct liberos interiacit. Et in Virginio , qui filiam; etsi hic quidem magis est, ut sponte fecisse videatur. Xρηαμον δε τοῖς νομβε πῖM Μulto enim mitius amne leges cum iis , qui inviti, quam cum iis , qui sponte peccarunt, ut ait Plato iii eo , quem paulo supra citavi loco, & e plurimis Pandebarum locis perspici potest. Exempli caussa , si quis servum alienum occiderit iniuria, lege Λquilia tenetur: at si per lusum iaculantibus servus fuerit occisus per campum iaculato rium iter intempestive faciens, nisi data opera in eum iaculatus sit quispiam , Aquilia cessat. l. Item si obst trix

194쪽

si hominem occiderint , lege Cornelia non tenentur , cum alterum innocentia consilii tuetur, alterum fati infelicitas excusat. l. infans T ad leg. Cornel. de sic. Si e divi statres rescripserunt, eum, qui per furorem matrem necaverat , puniendum non esse , sed tantum custodiendum . Satis enim eum ipso furore puniri. l.

Poena parricidii ff. de leg. Pompei. de Parricidiis. Neque dissicile fuerit eius generis quamlibet multa colli

gere .

Προς τετας' κώ τιις' κολάσεις in quibus duabus re hus dicebat Democritus omnem rem p. contineri. ακου-α Ο Contrariorum eadem disciplina est : quare ex cognitione atκ-ων intelligemus etiam, quae sint . Duobus autem modis dicitur aliquis invitus quidpiam facere: si aut per vim, aut per igno

Tantiam facit . Quare qui & scit quid agat, & agit

nulla vi, ac necem late compulsus, is sponte agere discendus est . Της αρετῆς δε eis παθη τε, Id est , cum autem virtus in affectionibus. & in aetionibus cernatur, cumque in iis, quae sponte fiant, laudi, ac vituperationi ,- in iis autem , quae ab invitiS, veniae, nonnunquam etiam miserationi locus sit, necessie fortassis estiis , qui de virtute disputant, definire , quid sponte , quid invite fieri, excipive dicatur. Idemque etiam legum latoribus utile est , ad honores decernendos , statuendaque supplicia . Videntur autem invite fieri ea quae quis aut adhibita vi facit, aut quid agat, nesciens . JΔο ιειδε ἀκουσι--ὶ Vis & maioris rei impetus, qui repelli non potest, te. a. dig. Quod . mei. Cau. δε' Necessitas, seu vis duplex, absoluta, quae essicit actiones & ex '-θέσεως, quae essicit actiones μικτῶ. Necessitas voluntati adversatur, leg. r. ff.quod

195쪽

IM III. ET NI CORUM. I 77ff. quod met. cau. Itaque non Videntur ii ea,quae abieis cerunt habere pro derelictis , l. cum depressat, & Ieg. qui levandae . Dig. ad i. Rhod. de iactu . .

Vide Seholiast. Homeri in illud.

δ. εκὼν ἀεκοντί γε θυή. Τὰ δε τελωτῆς ἀξεωςὶ Actio autem , non est quiddam quod maneat, & sat: imo vero terminatur eo ipso tempore, quo agimus, quare ex eo etiam tempore iudicari debet , an ἀκουαω.Επὶ ταῖς in αξω in Actionum mistarum quaedam Iaudantur , quaedam reprehenduntur , quibusdam ignoscitur . De actionibus mistis, vide quaedam cognitud ignissima apud S. Augustinum in libro de mendacio,

. χτα τι Ut Zopyrus, UIysses , Saguntini . Αν δ' ψεγωνται Sin pro re non magni m menti ea pertulerint. Ut scurrae, qui cibi cauda ad Iantur, patiuntur se consputari, sibi frangi ollas in caput, ut Dolon . Εἰ-- μα in Μulti sunt, qui cum per libidinem aliquid improbe , nequiterque fecerunt, in peccatis suis sibi blandiuntur , aiuntque aequum esse sibi ignosci, fecisse enim vi amoris coactos , neque se, si quid egerunt immodestius accusandos , sed illud decus, illam pulchritudinem formae , quae potuerit non suum modo animum mollem , tenerum, flexibilem , sed seras , sed saxa sed scopulos commovere. Inde illa in poetarum scriptis frequentia rquis enim pugno it amor y &Iussit amor. Contra , qai r ferat arma deos λHorum delicias excutit, ineptias exagitat, impudentiam coarguit hoc loco Aristoteles, docetque eos frustra vim amoris, frustra alienae formae decorem ac

cusare, & praetendere flagitiis fuis: suapte sponte peccare, neque quidquam aliud , quam intemperantiam, di di ne-

196쪽

tri Μ. Λ Η ΤΟ ΗΟΜUR ETI& nequitiam suam accusare debere. Nam quod dicunt eiusmodi actiones esse violentas : id enim quo ipsi impelluntur ad agendum , & extrinsecus eme , & agendi Iecessitatem imponere : id quam leve, & nugatorium sit, facile perspici potest . Primum enim , . quis est ,

cui ista ad excusandum via non pateat λ aut quis unquam ita perditus reperietur, cui non in iis, quae disesolute , quae intemperantur , quae avare, quae perfi de , quae crudeliter fecerit, ad hanc excusationem , tamquam ad aram confugere liceat 3 nam si amatoritieet dicere . Non ego culpandus sum, quod te ad stu- .prum , aut ad adulterium sollicitem , aut etiam per vim rapiam ; sed formae tuae praestantia quae tantum in pectore meo incendium excitavit, ut mihi temperare non potuerim , licebit itidem latroni, qui viat rem bene nummatum , & bene vestitum comprehenderit, eumque paret, aut spoliare, aut etiam Occiderer quod spoliare te hominem mihi ignotum , aut etiam

interficere cogitem , accusandus non sum, accusandus

est vestitus tuus, accusandi sunt nummi tui, qui tantam mihi cupiditatem sui iniecerunt, ut imperare mihi non possim , ne omnia faciam , ut eis potiar . Licebit ebrioso , non se accusandum, sed naturam ipsam, - quae tantam suavitatem in vino admiscuerit, ut ab eius immoderato usu ipse se continere non possit. Denique omnes , qui agunt, aliquid, quod sibi sua'e est, in agendo sequuntur . Nam & honesta , & utilia suavitatem sibi admistam habent. Quare si hanc caussam

iustam esse ducimus , cur violenta actio censeatur ;omnia quae agunt homines hac ratione violenta esse

dicentur.

Καὶ τα' καλιι in Alii, τα λυπηρα , utrumque delendum , etsi Scholiastes legit tuu . at Vetus tuis τ' ἀγαθοι', fortassis retinendum τοι Mιλες.

197쪽

Alierum argumentum, mi per vim, α Inviti agunt, cum quodam doloris & molestiae sen- il agunt '. παν μαναγημεν πρα sa ἁνιαρον εφυ ait Panyasis; at cupiditatibus suis obsequuntur , voluptatem ex eo Capiunt: non igitur agunt inviti .nλοι σν te J Tertium argumentum . Quid aliena ac-Cuias λ tu ipse culpandus es , qui tam facile irretiaris ἡarque in laqueos inducaris . ντ- μν' καλῶν ) Quartum. Si haee turpia agis in-vatus, sequitur , ut & ea , quae pulchra , di honesta uet , agas invitus. ειαε διρὶ Quintum, eaussam externam, qua te im Pella dicis , adiuvas r non igitur agis invitus. ODν ὀργῶν) Rhetoribus --μα μόρια sunt πραγμα , οργανον , τ' , Hόν ν , αλα . Yερ ημερόουηὶ De Merope, vide quiddam apud Pluis

198쪽

1N CAPUT III.

BOυ ονται δε in Dictum est προαιρετον - ου

do intelligi potest , nisi explicetur ', quid sit , quidque -ἀτον, quare hoc explicare aggreditur. De liberant ne igitur, inquit, homines quibuscumque de rebus, neque quidquam est , quod in delibarationem,& consulationem venire non possit an quaedam iunt, de quibus nulla deliberatio est Θ quibus 'erbis signin

cat, non omnia in deliberationem adduci posse , quoane quis sorte calumniaretur , contenderetque ni nil ei- se , de quo non fatui, atque insani deliberare aliquando possent, ait id se demum β-ἀτὸν vocare , de quo aliquis mentis compos ac prudens deliberare pollit . Tum more suo removet ea, de quibus deliberatio institui non potest , ut eis sublatis , quaenam sint illa , quae in deliberationem veniunt, intelligatur . que igitur rerum genera proponit, ae deliberat Ione prorsus alienarum , inter quas principem locum obii nent τα ψια , id est ea quae semper sunt, ruerunt que,eX Omni aeternitata te , neque unquam desitura iunt dictum est enim δῖον , quasi αεὶ οι : talia igitur cum immutabilia sint, eodemque se modo semper habeant, nullo modo in deliberationem cadunt. Aeternum au tem duobus modis dicitur: si quidem & aeternas voczmus naturas illas, quae semper fuerunt, ut coelum, enunciationes absolute, & simpliciter necessarias, qua-

199쪽

. I N III. ET HICORUM. I grtes nint Mathematicorum : igitur Λristoteles utriusque generis exempla pon; t. Prioris quidem τον,

posterioris autem , οτι hΚοιρον interdum graeci vocant coelum, & ita saepe accipitur apud Platonem. Interdum & coelum, & omnia, quae complexu illius continentur . Ita enim scribit Pollidonius , εν μετεωρολιγγικη, qui via Igo inscritur , sed salso , Αριτοτέλης κοροι . κοσμος Ars ab τουτοις ων . Id autem coelo

nomen tributum est a perfecta , ct absoIuta elegantia , quodque sit undique admirabili stellatum varietate ornatum , atque distinctum is Μundum igitur sive caelum aeternum iudicavit esse Aristoteles , idque mul'tis argumentis confirmare conatus est , cum alibi , tum in libris de coelo . Platonem quoque , etsi nota est illa in Timaeo κοσμοπούα tamen idem sensisse & Proculus , & alii homines eruditissimi amrmant. Posterius exemplum, ut ab omnibus perspi eue intelligatur , principio explicandae sunt voces aliquot Mathematicorum propriae. Ac primum illud , cum plura sine genera ς τε γα μυρων, id est, earum figurarum, quae quatuor lateribus continen tur. Ea demum τεπάγωνα dici , quae & i, a ' ἐρθογωνια. Eam autem lineam rectam , quae ab angulo ad angulum ducta τετράγωνον, in duo trigoni aequalia dissecat , vocari δαριεπον, aut ut vitru vius loquitur ;-- Plinius eam latine vocat, lineam dimetientem . Deinde quae debeant. συριθα παμεγέθη vocari ita docet . Euclides prima definit. li

ristotele primo Post. In metaph. & saepe alias.

200쪽

t Σ Μ. ANTONII ΜURETI. Probatur autem apud Euclidem in fine ipso libri

decimi . ' . Τας, νας-Quanquam circa illas quoque v. de exemplum in Archimede ex Vitruvio cap.

, . libro s. & in Pythagora, in Archita, in Erato- , se liene ν' τὸ ηὶ Vetus interpres, o N. Su

Eν σοις δε - πολυ ) Id est, in iis quae quanquam plerumque even sunt , incertum tamen est, que' exitum habitura sint . Non omnia igitur sunt βουλα τα , sed eatentum , de quibus deliberarit σνουν ἰ φων. Non τἀ His

τε αμ- , ώς νον tes, κώ ο ἀροι: non τρι' - τυχης . Ne hu-niana quidem omnia : neque enim quae nihil ad nos pertinent sed ea tantum , quae sunt M 'ημιν, quae &sola reliqua sunt, Causae enim sunt φυ- , συνη , Unusquisque deliberat αυτου πα- κτων '. Non tamen de iis, quae pertinent ad artes δερμαις , sed ψώσσώτως. Et quaeque ars minus διηκρυοῦ ται , ita plus loci deliberationi relinquit. Et

. Zητύται κ) ut quaeri potest quo medicamento depelli pollit aliquis morbus, & quomodo eo reperto u

tendum . - . . .

Eis το ηγή ἀρενὶ εις τὸν νην τὸν ακτικὸν . Schol. Vetus In . terp. Θ ipsum in antecedens . me enim est quod eligitur .

Ineptis . Itaque D. Thomae fraudi fuit .

SEARCH

MENU NAVIGATION