장음표시 사용
231쪽
I N III. E T Η I C o R υ M . ad senectutem perve'ire , vereque Theognis in inluvie multo plures ait perire, quam fame .
Cum contra frugalitatem, dc continentiam in victu siccitas, & integritas Valetudinis consequatur . Recte igitur Timotheus Atheniensis Platonicas coenas etiam postridie iucundas esse. Λt coenae asotorum saepe in totam. vitam sunt iniucundae . Eleganter , ut solet Horatius: Accipe nunc, inquit , victus tenuis quae commoda secum Misat, in primis valeas bene ἰ nam variae res in noceami homini, credas , memor illius escae,
Guae simplex olim tibi sederit. At simul assis
Miscueris elixa , simul conchiisa turris , Dulcia se in bilem vertent, stomachoque tumultum Lenta feret pituita , dides ut pallidus omnis Coena desti, git dubia ζEt ut intelligamus talem coenam animo quoque , non tantum corpori nocere, statim addit :aquin eorpus onustum Hesern s vitiis , animum quoque praegravat una Atque affligit humo divinae particulam aurae. Neque sane recta mente uti queunt, quorum corpus cibo , di potione completum est . Unde veteres ebrietatem , voluntariam insaniam esse dixerunt . De ebrietate vide Plinium cap..aa. lib. I . Vinum enim ut v e re cecinit Hessiodus ιν ηρωῖν ς . ΣυντIποδους χειρας γλωοσάντε νόοντε Δεσμώῖς ἀφρώποις. Et Theognis:
Exemplo esse potest Alexander , tum cognomine s
232쪽
a M. ANTONII MURET 1 tum rerum gestarum praestantia , magnus , qui quos caris simos habebat, eos per ebrietatem interfecisse perhibetur . Quare & veterunt legumlatorum alii ab aetate aliqua , alii ab aliquo sexu, a Iii ab ordine aliquo,
vinum amovendum censuerunt . Plato adolescentibus
iisque ad annum duodevicesimum vini usu interdicit. Apud veteres Romanos mulieri bils vinum gustare nefas erat, ita ut quidam, qui uxorem, quod vinum bibisset, fuste percussam interemerat , non accusatore tantum , sed & reprehensore caruisse dicatur. Apud Carthaginenses autem lege cautum erat. Primum, ne ullus omnino in exercitu vinum attingeret , sed dum
bellum gererent, aquae Potu omnes contenti essent. Deinde ne in urbe servus, neve serva vino unquam uteretur . Praeterea ne praetor eo anno , quo, ut dicturus erat, tum ut neque gubernator, neque iudex ,
quamdiu eo munere fungerentur . Ne is quidem, qui cumque in senatum , ubi quippiam alicuius momenti agebetur, venturus esset, Postremo ut interdiu quidem vinum sumere nemini liceret , nisi forte corporeae aliqcuius exercitationis , aut morbi causis r noctu liceret , dum vir , & uxor , qua nocte liberis operam daturi erant , vino se penitus abstinerent. Quas leges vehementer commendat Plato lib. a. de legibus. Huius
urbis fundatorem Romulum alii abstemium fuisse, alii parce admodum vino uti solitum esse tradunt. Quid iam ea commomorem , quae de Curii , quae de Fabricii , quae de ceterorum, qui temporibus illis fuerunt, frugalitate ac parsimonia scriptis omnium celebrata sunt λ Tamdiu stetit res Romana , quamdiu eos mores coluit, re tamdiu imperavit Roma exteris gentibus, quamdiu suis voluptatibus imperavit. Simul ac remissa est prisca illa severitas, in deterius ferri coeperunt Omnia . Vieta Asia , victores suos pordidit :quosque neque Cimbrorum , neque Gallorum , neqtae
233쪽
I N III. EiTHICORUM. 2Is Carthaginensium arma superare potuerant, eos illatae . in urbem Asiaticae delitiae perdiderunt. . Ex iis, quae a me hactenus disputata sunt, puto utcunque intelligi posse quanto opere dc privatim , &publice noceat intemperantia cibi & potus. Idem etiam de rebus Venereis dici potest; quarum usus immodicus , quantum corpori noceat, vel illud argu mento est , quod Clinias Pythagoreus interrogatus , quando eis opera danda esset, cum semo , inquit seipso
deterior fieri volet . Et Pythagoras admonere solitus e
tendum significans. Epicurus quoque ausas est dicere nullum earum usum salubrem esse , qua in re , quan' quam a Galeno reprehenditur qui cum in libro qui in-f:ribitur, os purPa , eam suo tempore utilem , tum
in lib. 6. de locis assectis quibusdam etiam necessariana esse confirmat: hoc tamen Galenus ipse non dissitetur immodico, & intempestivo Veneris usu , nihil bonae
valetudini magis adversarium esse . Neque vero aliter sentire poterat, nisi ab eo, quem prope, ut Deum quendam veneratur, Hippocrate dissentire voluisset . Is enim prior affirmaverat coitum partem quandam esse ilaeaerrimi morbi , quem Graeci in Latini, comitialem , nominarunt. Neque vero animo Venus iminus insigniter, quam corpori nocet, nulla enim res 'aut ingenii aciem magis retundit, aut memoriam magis debilitat,aut mentem denique ipsam a sublimium, divinarumque rerum cognitione , dc intelligentia ma- igis avertit. Quod si veterem historiam excutere Iibeat , a libidinas intemperantia gravissima bella exorin tia , turbulentissimas seditiones concitatas, potentἐsImma Imperia subversa , florentissimas respublicas ad in- teritum redactas videbimus. Troianum bellum, quod i ut antiquissimum, ita nobilissimum est, excitavit, j Europamque cum Asia commisit libido, iisdemque sa-
234쪽
cibus intemperantis adolescentuli pectus , ct urbs eo tempore omnium potentissima , dc opulentissima defia gravit. Annos ducentos & quadraginta,& eo amplius Roma sub regi bos fuerat. Quid igitur caussae fuit, cur assuefactus iam regni Imperio populus aliam rei p. sormam deposceret e effrenata , & praeceps unius ado- Iescentis libido . Quid , cum plebs Aventinum occupavit , neque se inde prius deduci passa est quam decemviri magistratu se abdicarent, quae res tam periculosae seditioni caussam dederat λ Appii Claudii X- viri libido. Semper enim qui libidini suae imperare non poterant , indigni habiti sunt , qui aliis imperarent . Persecutus sum olim adolescens, elegia quadam , mala , quae ex Venere enascerentur, neque verebor ex ea recitare hoc loco versus aliquot, qui mihi nunc in mentem veniunt , qui si invenusti, ut sunt, videbuntur , vos tamen aequum erit ignoscere , non enim mirum est, si Venerem non habent, quae adversus Venerem scripta sunt. Cum igitur in Venerem , multa alia maledicta cumulassem, ac congessissem , hoc quoque me subiungere memini . . . Illa suis fraudat resolutos viribus artus Illa Oeternosos , invalidosque facit. ciuid loquar, ut podagram Veneris commercia ducant λAnte suum canos accelerentque diem flsuod multos , nitidae medio sub fore Iuventae Elumbes dubiis passibus ire vides . Tardosque fractosque , nullis inbus aptos ,
Languorem func miseris attulit una Venus e
Sed levia hoc aliquis , quamvis sunt magna, putarit , suantum animo noceat si Venus ipsa , notet. Ingenium Veneris, repetito obtunditur usu
Et fit hebes sensim , quod prius acνe fuit . Eelligio , integritas , probitas , pietasque , fidesque , Cumque sua ingenuus simplicitate pudor .
235쪽
: . I N III. 'E Τ Η I C o R II M. 2I Haec simul oppressa potitur iam mente libido in Boreae nubes fatibus acta, cadunt. HI a Venus, prolis maculavit sanguine matrem Armatitque feras in sua damna manus . Illa patri natas inceso foedere iunxit. Unius ut genitrix MFrrha , sororque foret .
Illa oe Pasiphaen docuit succumbere tauro , Armenti pellex esset ut ipsa sui . Guid memorem Alcidem furia haec ut adegerit ipsum Mollia robusta carpere pensa manu λQuique peragratum monstris purgaverat orbem bellis Dominae mollia iussa pati λNam urbes , ut totas ima ab radice revellat Materies vatum Troia docere potes . Plura neque memini, neque si meminissem , reser-rem , ne frigidam per se anni tempestatem , frigidissimorum Versuum recitatio magis etiam refrigeraret .
Et alioqui satius est , quando diu iam evagati sumus , ad Aristotelem reverti . Qui cum duos sensus esse dixisset, quibus immodice oblectarentur intemperantes, gustatum, & tactum, nunc addit gustatu eos, aut nora admodum , aut nihil omnino uti , tantum tacitu Volu Ptatem percipere . φαένονται , inquit ,-τῆ γα σει μικροὶ , η κ' , quod ipsum lib. 3. ad Eudemum
sat sane eos, qui se vino obruunt, & ingurgitant, qui tota in se dolia invergunt, qui infundunt , quod sta' tim est undant, tanquam ad percolanda vina nati, non posse de sapore vini subtiliter, & exquisite iudicare . Ne illi quidem ciborum suavitatem sentiunt , qui in explebili quadam aviditate quantum plurimum , &quam citissime possunt, in ventrem tamquam in lac sum congerunt, non aliter quam si id modo operis lia'
236쪽
118 M. ANTONII Μ URETibeant, & eum reserciant , ac distendant, quos etiam . videmus , ubi quid in mensam allatum est , nihil tam
male metuentes , quam ne aliuS Occupet , atque antevertat , ferventia iura exsorbere, ferventia obsonia deglutire , ac devorare . Et tamen illo immodico fervore nece: Te est , & obtundi , & hebetari, & ut Horatius loquitur, exsurdari palatum , ut nullo modo saporum discrimina sentire possint. Est tamen aliud. quoddam intemperantium genuS, quos graeci Vocant , mundos, lautos, elegantes optimis coquis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis , qui optimae notae vina , qui ciborum cupedias summo studio persequuntur, qui omnium condimentorum rationem tenent, qui bibentes pilissant, edentes liguriunt, quales erant, qui olim primo statim sustu lupum Tiberinum inter duos pontes captum ab
, qui captus esset in alto, diiudicabant, quales P. Gallionem Gurgitem , in Hortensium , L. Lucullum M. Apicium fuisse accepimus , qualem quendam elegantillime describit Horatius Sat. q. lib. a. quales nimium multos hodie quoque novimus, iis quin palatus sapiat, negari non potest . Sed Aristoteles hoc loco de iis proprie loquitur , quos ipse paulo post vocat
Mevγης. vide quae scripti m. lib. q. Var. cap. 8.Tῆς β η .κριας-ὶ Gustatus enim proprium est iudicare de saporibus, quod ii faciunt , qui vina praegustant , ut iudicent, quod dulce sit , quod austerum , quod lene , ut illa apud Terentium meretrix , de qua ita conqueritur senex , pilisando modo mihi 'quid vini absumpsis λ si hoc dicens asperum Pater es ; hoc aliud lenius sedes vide ; itemque coqui , &qui optime obsonia , & pulmenta condiunt, hos enim
uocat Moς τα ἀρτυοντας , quorum etiam ars Numis
Vocatur. Quam multi veterum , dc Graecorum & Latinorum suis scriptis complexi sunt , cui muneri apud
237쪽
I N III. E T H I C:O R,U Μ . 219 eumdem Terentium Syrus se praepositum eme significat , cum se ait conservis ita praecipere, hoc falsum est, hoe adustum est , hoc lautum est parum , illud recte, iterum
sic memento . Non admodum autem, aut nihil omnino gaudent huiusmodi rebus intemperantes, neque voluptatem capiunt explorando , ac praegustando vinci,
ciboque, sed utroque plane , atque arbitratu suo frui poscunt : quod totum & in cibis, ct in potu, ct in rebus Uenereis positum est in tactu . Διὸ η τις-ωνὶ Confirmat hoc , quod dixerat, helluonis cuiusdam voto, qui collum sibi dari optabat longius collo gruis, ut diutius ciborum voluptate frueretur . Hoc autem turpissimo voto aperte ostendebat , se tactu delectari, non gustu , non enim collo gustamus , sed lingua , aut palato . Plinius lib. I I. cap. 3τ. Intellectus saporum est caeteris in prima lingua , nomini & in palato, quam linguam ob id
Magis id etiam ostendebat Pithyllus quidam cognomento , τινθης, id est, helluo, quem traditum est, cum ad convivia itaret, non tantum manus armasse digitalibus : verum etiam linguam , membrana quadam obvoluere solitum esisse , ut calida , ct prope ardentia obsonia sine ullo impedimento devorare possiet. . Hunc autem satis constat lingua ita involuta nihil gustare potui me . Sed eum de quo hic agit Aristoteles , hoc quidem loco non nominat, etsi in quibusdam depravatis libris nomen eius ipsum quoque depravatum legitur, quod & Argyropylo imposuit, & olim mihi :in Eudemeis autem vocat eum Philoxenum Eryxidis
bi legi. Fuit igitur hic Philoxenus genere Cytherius,
238쪽
aao Μ. ANTONII MUR ETIPoeta, dithyrambos, & poema, quod inscripsit quo lauta edulia dc instruendi, apparandique convivii
rationem exposuit. Hunc narrant non tantum ipsum
sudiosum fuisse laute , opipareque vivendi , Verum etiam curam adhibui me , ut Cives sui bene conditis epulis vescerentur. Itaque eius rei caussa quotidie cum Iavisset, urbem circuibat comitantibus pueris, vinum, oleum, acetum, aliaque ad cibos condiendos necessaria ferentibus, & singulorum domos ingrediens inspiciebat . quid cuique in coenam paratum esset , ac si quid minus recte conditum erat, ipse de suo condiebat. Tum ita lustrata urbe , domum reversus epulabatur. Hic cum aliquando Ephesum venisset , ac sorum cupedinarium vacuum offendisset, perconatus quid esset rei, cum accepisset , quidquid erat obsoniorum , in aedes cuiusdam , qui nuptias celebrabat, de
Iatuni eme , ipse quoque quanquam & hospes , & in
Vocatus , eodem ad prandium profectus est , & cum Ceteris accubuit Cumque dominus epuli , eius ingenio delectatus dixisset : Philoxene , nunquid, cras quo que nobiscum epulaturus es λ etiam , inquit , ut hodie, nihil erit in macello . Adhibitus ad mensam aliquando a Dionysio Tyranno , cum ipsi quidem Dionysio ingentem mullum , sibi autem multo minorem appositum videret, suum a patina sublatum ad aurem admovit , simulavitque quasi quiddam ex eo percontaretur. Quaerenti causi m Dionysio , ego , jnquit, o Rex poema quoddam de Galatea scribo , quare quaerebam ex hoc pisce , quiddam de Nereidibus , quo poema meum exornarem , fesipse iuniorem se captum ait , quam ut illa per aetatem c gnoscere poticerit ; e grandiore illo , qui tibi appositus es si, quaeram , illum mihi facile , ea quae Polo, explicaturum . Conversus in risum Dionysius, piscem, qui sibi appositus erat, ad Philoxenum misit . Ab hoc tamen ipso Tyranno, coniectus est in latomias , cuius rei haec
239쪽
IN III. ET IIICORUM. rare aussa a Plutarcho traditur libro de Fortuna , & virtute Alexandri. Di yiius, ipse quoque poemata scribebat, eaque cum inconcinna , & illepida essent, optima videri volebat . Cum igitur tragoediam quandam scripsisset, eam Philoxeno inspiciendam dedit, ut cor rigeret , si quid forte corrigendum videretur . Ille vero una litura to nim emendavit. Indignatus Dionysius compegit eum in illum carcerem , quem modo nominavi . Unde tamen postea liberatus, cum iterum Dionysium audiret sua poemata recitantem, adulan tibus, & plaudentibus caeteris , exurgens ipse, mitte me , inquit , denuo in latomias , Illic enim aetatem dege rere Inius es , quam tam mala poemata audire . Athe neu S paulo aliter . Narrat enim , ea poena affectum ,
quod deprehensus fuisset, cum Galatea tibicina, quam Dionysius ipse amabat. Ri in etiam in ipso carcere conscripsisse poemation in Galateam, in quo se quidem Ulissem faceret , Dionysium autem Cyclopa . Sole bat hic in balneis non modo manus in aquam ferven tem demittera, & sic assuefacere se ad perserendum
immoderatum illum calorem , verum etiam eadem a
qua os sibi proluere, & ut Graeci dicunt, γαργαρίζειν , ut postea in mensa , cum ad rem gerendam ventumemet, facilius, & contrectare, & deglutire calidissima
quaeque posset. Quin etiam orabat coquos ut omnia ferventia in mensam inferrent, ut caeteris calorem ii tum resormidantibus, ipse bulgam arbitratu suo im pleret . Narrat Plutarchus foedius etiam , & tetrius quiddam, quod legentibus prope nauseam mο eat. Spuere eum ait, solitum , & emungere se in patinas , ut caeteris a tanta foeditate abhorrentibus , solius ipse impleretur , idem & Gnathonem quendam Siculum factitasse . Hoc autem votum ipsius, cuius hic mentio est, refertur etiam apud Athenaeum lib. r. & 8. Nar ratur & mors , ipsius vitae consentanea . Emerat Sy
240쪽
ara M. ANTONII MURE1 1 racusis polypum bicubi talem , eiusque praeter caput nihil reliqui fecerat . Ex cruditate igitur ita laborare coepit, ut nulla spes falutis esset. Quare cum admonitus emet a medico, ut ordinaret suprema sua , sibi enim ante horam septimam esse moriendum . De caeteris , inquit, non magnopere laboro , sed quando moriendum est , inerte mihi hic potui caput, ut id quoque come
dam antequam oculos claudans .
Ηυξατο τις) Non est quidem dubium quin Philoxenum intelligat , sed tamen idem votum Melanthio cuidam tribuit apud Athenaeum Clearchus his verbis:
τον φάρυγγα ) Uidetur φάρυγγα posuisse ἀντὶ τ οισοφαγου. Nam φάρυγξ est proprie canalis ille a faucibus ad Pulmones pertinens, per, quem spiritum ducimus ν& emittimus , quem medici παχλαν ἀρτηρίαν vocant, latini gutturem , aut guttur , idque manifesto docet Α-ristoteles ipse, lib. 3. de partibus animalium his verbis:
Galenus quoque lib. 6. de usu partium corporis huma ni manifesto accipit Pharynga pro arteria aspera , ubi disputat, quod artificio naturae foctum sit , ut aer non attrahatur a corde statim , λαὲ τῆς φάρυγγος, sed pulmonibus interiectis. Et libro a. de placitis Hippocratis , dc Platonis , aperte ait asperam arteriam alio nomine vocari Parynga . Paulus enim Aegine