M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

i 1 u III. E T Η I C O R is M. 223 ta libro 3. Parynga vocat non totam arteriam a spe ram , sed summam illius partem , ut videlicet idem sit in arteria Pharynξ, quod in stomachus. Sed Philoxenus fortassis respiciebat ad eam ' voluispiatem , quae bibendo capitur , Veteres enim puta bant potum accipi ab arteria aspera , di ad pulmo nes pervenire . Unde est illud celebre Alcei ,

lin quidam iubet alium bibere, ut πο κι-ὸς τον mae μον' εὐπον-. Et citatur Eratosthenis versus 'βαθυν δερητω πν κονα τεγγόμος , & ex Euripide περάσας κναμ όνων διαμαάς . Atque hanc opinionem Plato in Timaeo aperte confirmat, sed Aristoteles libro . de partibus eam & reprehendit , & ut fatuam , dc deliram exagitat . Inter medicos non con venit . Erasistratus in Platonem invectus est , multisque argumentis docere conatus est cibum , && potum Oesophago , spiritum autem solum arte ria accipi , neque ad pulmones praeter spiritum quicquam pervenire. E veteribus autem non deerant , qui Platonem defenderent . Nam de Philision Locrensis , & Dioxippus ab eo erant , & A. Gellius ait , eius sententiae , quae Platoni placuit , Hippocratem ipsum auctorem fuisse. Galenus lib. 8.de placitis Hippocratis , dc Platonis mediam quan dam viam sequitur ; non negat enim eodem canalie X cipi , & cibum dc potum , idque ipsum Platonem sensisse contendit; sed tamen exiguam quandam par tem eius quod bibitur , pervenire per arteriam a spe ram , roris in modum ad pulmones , eosque irriga re , idque ipsum esse , quod dixerit Plato, eluique rei hoc argumentum asseri . Quod si animali sitienti aquam, aut caeruleo colore insectam, aut minia istam bibendam dederis , idque statim iugulatum aperiteris , pulmones eodem colore tinctos deprehen-

242쪽

aa Μ. ANTONII ΜUR ET Idas. Sed hanc sententiam, hocque ipsum argumentum sumpsit ex Hippocrate in lib. - καρδεης prope tOtidem verbis . Fortassis etiam prisci illi Pharynga vocabant non asperam arteriam , sed gulam ipsam . Homerus certe cum Cyclopem ebrium, ac vomentem d x scriberet , ait ex eius Pharynge & vinum , & frustra carnis humanae erupi me. Et Cyclopi apud Eurypidem ita interroganti, αεριτον εὐ παρεσκαασμενον, respondet Silenus, ο φάρυγξ L sit ετης, ε , μονον . Et Chorus. ιυρεIας φάρυγγος, ω κυκλωψ, ἀγαπηκον-. &multis aliis eadem famula locis , & apud Aristoph. saepe . Nisi forte Cyclops ut unicum oculum pro duo-hus habuit , ita unicum etiam Canalem , per quem , &cibus , & potus , di spiritus mearet. Sed haec medicis , quorum propria sunt , relinquamus . Μακροτερον γεράνηὶ Trium cubitorum, ut ait Μachon

comoediarum scriptor. Φιλοξ νος ποθ εύς φας κυθηριος. πῶν λάρυγγα .Huic voto simile est ilIud Catulli idquod tu cum olfacias , deos rogaias , Totum ut te faciant Fabulle nasum. Et illud Platonis. εἶθε μω ουρανος, dcc. apud Gellium , Κοινοτοθη δεὶ Nam caeteris sensibus genera quaedam animalium careset: tactu nullum, ut docetur in libris de anima . αι ἐλάωθεριωταται in Ne omnes quidem voluptates tactus ad temperantiam, & intemperantiam pertinent: sunt enim quaedam ingenuae , & liberales , ut ea , quae in gymnasiis capiuntur ex frictione caloris , admotione , ac concitatione . Caetera per se satis facilia videntur

243쪽

IN CAPUT XI.

H' Illud puto esse μαλλον η compen dium aliquod scribendi, hinc errori caussam dedit, cum una littera μ. addito aliquo significet

leg. est καλῶν, etsi Graecus Sch liast. aperte legit Me ν .

Finis Commentariorum is lib. Elbicorum Aristotelis. Q. Μ. AN-

244쪽

LIBRUΜ QUARTUM

ETHICORUΜ ARISTOTELIS

COMMENTARIUS.

'οθεν δεῖ in Neque Vespasiano assentietur, dicenti

exsuperat , si consideres id , quod sibi retinet, paucis enim contentus est , at multis gratificari cupit.

245쪽

η περ οἱ πιλοι. Vide quae notavi apud Catullum in epigrammate in Fufenum . Διο ις ἐγκαλεῖΦαι) Vulgus antiquorum opes a fortuna dari, adimique credebat, quod autem plerumque contingit , ut qui opibus dignissimi sint, egeant, contraque improbissimi, & iniustissimi abundent, coecam, &rationis expertem Fortunam eme dicebant, quod bo nos quidem egestate premi sineret, sagitiolas autem, facinorososque ditaret . Quidam autem negabant eam

esse coecam, eiusque rei acutam rationem adserebant,

quod si coeca esset, nunquam posset ita certo bonos a malis internoscere , atque illos quidem premere , hos vero fovere. Sed Aristoteles ait frustra accusari fortunam , vanasque atque inanes eme, quae vulgo in eam iactantur, querelas . Μanifestam enim caussam esse , cur liberales Vix umquam ad magnas divitias pervenire possint: nam neque in eis parandis, neque in conservandis, augendisve magnum studium po mint , & facile largiuntur. Inepte autem Lambinus , hoc loco legendum esse ait, εγκαλειται η 'qui , si

quid tale Perionio excidisset, dii boni, quomodo eum eκciperet ' . 'ci ερ AP ο ῖλωνὶ ἰn eruditione, bona valetudine , omnibus iis denique , quae diligentia , studio , cura,

comparantui , ac conservantur .

246쪽

Πλην μικροῖς Soli ex interpretibus Latinis Arreistinus , & Argyropylus intellexerunt hoc πλην , quorum ille reddidit, verum in parvis , hic , in parvis tamen . Re te autem exponit Scholiastes graecus particula , tamen ; nisi, interdum apud Latinos eam vim

habet

Ἐπω ογε τοιουτω) deleo illud μω , dc pro ἔγε lego ΚαθὸΘερ εγρηταιὶ Nusquam hoc dixit, sed significavit

subobscure , cum tradidit, τα τιῖς ἀσωτιας ἐπάνυ -δυα-

Η δε ἀνελ θερια LIατος ) Id est, Avaritia autem insatiabilis est , ct insanabilis : nam & senectus , ct

omnis impotentia avaros efficere videtur. Est praeterea magis innata hominum generi, quam effusio : plerique enim ad amandas potius,quam ad largiendas pecunias sunt propensi . Et vero late admodum pertinet multiplexque est : multi enim esse illiberalitatis modi videntur: nam cum duabus in rebus sita sit, parum dando , & nimium accipiendo , non in omnibus tota ineli, sed distrahitur interdum, ac dividitur. Atque alii quidem accipiendo modum transeunt , alii minus dant quam oporteret : nam quos parcOS,

strictos

247쪽

IN IU. ET HIC DRUM. 22 9strictos , sordidos dicimus , ii omnes minus , quam par est largiuntur , caeteroqui aliena non appetunt, neque accipiendi studio ducuntur ; partim quidem bonitate Vadam, & rerum turpium cautione: viden tur enim uidam, dicunt quidem certe) se ob id eu- sodire sua, ne quando turpe aliquid facere adigantur. Horum autem est iti is , qui cumini sector dicitur , de quicumque talis est . Nomen autem invenit inde , quod supra modum obstinatus est in eo, ut nemini quidquam largiatur . De avaritia dimerere incipit, quae, omnium malorum Vadix , in sacris literis nominatur , quae ut ait Salu si usi fidem , probitatem , caeterasque artes bonas sub-wertit: pro his superbiam , crudelitatem , Deos neglige

re, omnia venalia habere edocuit,oe quasi malis venenis im .uta, corpus , animumque virilem effeminat, semper infinita ,'insatiabilis est , neque copia, neque inopia minui iux. Eam ait insanabilem esse : non enim fanatur copia , & affluentia rerum . Recte enim Solon :

Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Et Horat' epist. a. lib. 2. . Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae , Narrares medicis ; quod quanto plura parasti , Tanto plura cupir : nulli ne faterier audes , oec. ex dicto Aristippi Plutoni eis . Et idem e Semper avarus eget. Ut enim iis , qui aqua intercutem laborant,

plus sunt poetae plus plus sitiuntur aquae rita avari , quo plus habent, eo plus concupiscunt. Doquo idem Horatius: Cresit in lens Ni durus hydrops , 9 Ita.

248쪽

Μ. ANTONII MUR ETIItaque dici potest Pluto.

i Και τὰ ρυκρὰ ποαφὶ suspicabar legendum , - - κρω ,-α πολλῶ : nunc video ita & veterem Interpretem legere . Igitur live parvo , sive magno soenore pecuniam suam locet aliquis sordidus , & turpis lucri cupidus habendus est .

IN CAPUT II.

- detur autem sequi, ut de magnificentia breviter disseramus : nam haec quoque videtur virtus quaedam esse , quae in pecuniis cernitur. Non tamen ut liberalitas ad quaslibet actiones , in quibus pecunia intercedit, pertinet: sed ad ea tantum , in quibus magni faciendi sunt sumptus . Ut enim ipso graeoco nomine indicatur, decorus sumptus est in rebus

magnis. Περὶ τώ δαπανηρῶ) sorte , τα praecipue, cum addat in τουτοις.

Nullius virtutis opera aut splendidiora , aut solidiora , dc potentiora ad propagandam memoriam sui, quam magnificentiae videntur . Illa enim templa , theatra, Basilicae, arcus, aquaeductu S, porticus, ther mae , fornices , pyramides, obelisci, columnae , quarum ruinas , fragmenta , Vestigia, quae temporis edacitati , dc barbararum , atque immanium gentium', es- frenato furori superfuerunt, tot saeculis post, per hanc urbem magna cum admiratione spectamus , nihil nobis aliud loquuntur, quam veteres illos Romanos, ut aliis virtutibus, ita magnificentia , longe cae erib Omnibus populis, ac generibus praestitisse . De qua virtu-

249쪽

Iu IV. E T H I C o R U Σ3rte antequam explicare ingrediar ea quae ab Aristotele disputata sunt, pauca dicam necesse est , de quaesti ne quadam magnis olim inter homines doctissimos

contentionibus agitata . Quaesitum est enim, sitne magnificentia certa quaedam vilius disincta tum a ceteris, tum a liberalitate , an portus- pars quidem liberalitatu ,

quae sub Oa, tanquam sub aIiquo genere contineatur . Aeli quidem , quibus placet , eam esse partem quandam Iiberalitatis, his sere argumenti S moventur . Primum, quod eadem utrique materia proposita sit ; utraque enim versatur in usu pecuniarum. Deinde , quod Aristoteles ipse aperte ait liberalitatem quidem late patere , ac pertinere ad omnes actiones, in quibus pecunia intercedit: magnificentiam autem non : sed ad aliquas tantum , nimirum ad eas, quae magnos sumptus requirunt. Si ergo liberalitas ad Omnes pertinet, magnificentia ad aliquas tantum , quam rationem habet genus ad speciem, eamdem videtur liberalitas ad magnificentiam obtinere . Tertio , quod idem Aristoteles ait: omnem quidem Μagnificum necessario esse Iiberalem , sed non contra , id autem tale videtur, ut

eum dicimus, omnem temperantiam esse virtutem , sed non contra : aut omnem hominem esse animal,

sed non sontra . Quarto , quod quamvis liberalitas in parvis, aut mediocribus lamptibus , magnificentia autem in magnis versari, cernique dicatur , tamen id satis non est, ut specie differant. Μagis enim & minus, ut vulgo in scholis loqui solemus non constituunt diversam speciem, quod facile multis exemplis oste

di potest . Postremo quod si in usu pecuniae duas virtutes esse statuimus , distinctas & separatas , unam in

parUa , mediocri ve pecunia, alteram in magna, eadem ratione duas virtutes in voluptatibus constituere oportebit, in parvis, & moderatis unam, alteram in magnis

250쪽

Μ. Λ N T O N I I ΜUR ET Iram in magnis , quae si absurda sunt, ut unam temperantiam in omnibus voluptatibus , unam fortἱttidinem in omnibus periculis; ita in omni usu pecuniarum , unam versari liberalitatem necesse est , sed eius eam partem , quae in magnis sumptibus honesti , & decori rationem habet ; proprio quodam nomine magnificentiam vocari. Quae cum ita sint, mihi tamen hoc tempore pro habilior eorum sententia videtur, qui eas duas eme virtutes existimant, magna quidem inter se , tanquam affinitate devictas , sed distinctas tamen , ac separatas . Primum , quod Λristoteles ipse de eis separatim disseruit , neque usquam docuit magnificentiam , esse partem liberalitatis . Deinde quod si magnificentia esiset pars liberalitatis, sequeretur , ut ea quoque Vi tia quorum in medio sita magnificentia est , partes es sent eorum , quae liberalitati adversantur , ita ut

τα meo esset pars effusionis , μιαροπε,εια autem avari

tiae , quod tamen a vero abhorrere satis e sequentibus

intelligetur. Habent omnino inter se magnam similitudinem , sed tamen qui acuti , perspicacesque sunt, earum: inter se discrimen iaci Ie , ut spero suis locis vi- hunt. Tertio, quod quarum virtutum fines diversi sunt de proximis, ac propriis cuiusque finibus loquor , scio enim communem omnium virtutum esseo honestatem in eas quoque diversas esse oportet . At a

lium sibi finem proponit Magnificus, alium liberalis . Nam liberalis quidem hoc unum spectat , ut prosit , atque opituletur iis singulis , quos & egere, di dignos' esse, qui subleventur, videt. At magnificus, ut ipsum nomen Indicat , magnitudinem , amplitudinem , pulchritudinem , splendorem , admirabilitatem operum sibi proponit, & aut iis elaborat in rebus, quae neque Privatim, neque publiee prosunt, sed tantum ad ornamentum , & pulchritudinem civitatis pertinent, aut

SEARCH

MENU NAVIGATION