장음표시 사용
271쪽
DE Iustitia autem , & iniustitia in Cum contra
ria , qua ratione contraria sunt , inter se conferantur , eorum autem , quorum vis , & na. tura in contentione , ae comparatione ad alterum sita est , unum sine altero definite cognosci non queat, ita ut utrumque , aut neutrum ignorari oporteat, necessario fit , ut omnibus in rebus contrariorum tractatio ,& cognitio ad eundem artificem pertineat . Sic paris,& imparis cognitio arithmethicorum est, recti , & curui geometrarum , sic quid consonum , quid dissonum sit , musicus , quid salubre . quid insalubre , medicus iudicat: sic denique haec nostra philosophia, & eius alumna Iurisprudentia non iusti modo, sed etiam im iusti cognitionem complecti se se , ac tradere prosit ltur. Haec caussa est pur , & Aristoteles de iustitia, & liniustitia quaerendum esse dixerit ,& L iustitia Dira lde iust. At iure , Ulpianus iurisprudentiam definiens non iusti modo eam , verum etiam iniusti scientiam lVocaverit. Cum autem paullo post tradituri simus, iu- ictitiam , iniustitiamque duobus modis dici, interdum :enim iustitiae nomine totam virtutem , iniustitiae totam vitiositatem intelligi es interdum iustitiam certam i
272쪽
quandam virtutem , iniustitiam certum quoddam viotium vocari , non est ignorandum, hoc posteriori modo utrumque nomen hic accipi. Quaerendum igitur es. ait : Tum cuiusmodi in actionibus sitae sint , omnes enim virtutes morales , & quae eis adversant tir vitia in agendo cernuntur: ut temperantia, dc intemperantia in capiundis , praetermittendisque voluptati
bus : sortitudo, & ignavia in subeundis , refugiendisque periculis: liberalitas , dc avaritia in dandis,
accipiendisque pecuniis r eademque caeterarum ratio a Actiones autem in quibus iustitia versantur , sunt λα- νομιῶ νς, , id est, distributiones, dc negotia , quae inter homines contrahuntur , ut e sequentibus magis intelligetur . Tum cuiusmodi mediocritas , Iustitia , o ius , quarum rerum medium fit. Non enim eodem modo mediocritas est iustitia quo caeterae virilites, de quibus antea disputatum est. Primum quod in illis non spectatur mediocritas ex rebus ipsis, sed ex animo eius , qui agit . Non enim qui mediocria pericula subit, sortis est, neque qui mediocri volupta te fruitur , temperans : sed qui in maximis periculis, maximisque voluptatibus moderationem animi retinet , neque illa supra modum extimescit, neque has immodicas concupiscit . At iustitia rerum ipsarum medium inquirit, modo geometrica ratione, modo arithmetica , ut suo loco docebimus . Deinde eae quarum naturam hactenus pertractavimus, mediunt quodammodo locum inter duo extrema vitiosa , qu rum unum ab altero distinctum est , obtinent: ut sortitudo inter audaciam , & timiditatem , liberalitas inter effusionem , ct avaritiam : at iustitiae una adversatur iniustitia . Postremo in caeteris quicunque a medio abest , in vitio est , sive medium non attingat, sive transeat; huius alio ratio : non enim qui
minus consequituri quam par est iniustus est, sed is qui
273쪽
I M V. E T H I C O R U M . I a 3s sibi plus 'occupat, quique alium fraudat. Ius autem Medium est , inter plus & minus, qui enim neque plus,
neque minus aut tribuit, aut consequitur , quam o
portet , is ius suum cuique tribuere , & ius suum obtinere , dicitur: atque ita accipitur nomen iuris in d finitione Iustitiae apud Iurisperitos. In his autem. rebus exquirendis Nimirum ut non
accuratas , exquisitasque rationes consectemur , quas harum rerum tractatio non capit, sed probabilius ni tamur , eisque contenti simus. Itaque cum ea vel
maxime probabilia sint, quae videntur omnibu S, apte admodum , & convenienter instituto suo , exorditura communi quadam omnium hominum opinione de Iustitia, hoc modo :Videmus igitur omnes) Est autem haec quaedam nominis ipsius interpretatio potius , quam rei definitio ; neque obscurum est ex analyticis , prius aut intelligendum , aut explicandum esse m τέ ob τquam intelligi axplicari ve possit τε τί Ar τ . Iustitiam igitur vocant omnes , non impetum qilen dam animi, neque susceptam ad tempus voluntatem
agendi ea quae iusta sunt, sed Habitum quo homines propeossunt, & suapte sponte inclinantur ac feruntur ad agenda Neque tantum eo propendent : sed etiam, cum omnis virtutis laus in actione consistat, ea quoties datur occasio, agunt, oe volunt. Quod. po' i tremum eo additum est , quia voluntas in hac virtu- te praecipue spectatur; eiusque maior etiam , quam ipsarum actionum , habetur ratio. Multis enim mo- idis evenire potest, ut etiam homo iniustissimus multa faciat , quae iustitiae consentanea sint: ut simulate , Iut pro erro em, ut infamiae, aut supplicii metu. Potest etiam evenire ut homo iustissimus , aut iustum aliquid non faciat : ut si casu aliquo ad inopiam reda - etu , non reddat mutuum: aut etiam iniustum aliquid
274쪽
quid sariat: ut si praetor salsas testamentis tabulas se. Cuius , adversus quas nihil satis firmi ab eo , qui eas impugnat allatum sit, secundum eas bonorum posse Dsionem dederit , & haereditatem a legitimo haerede abiudicatam alii addixerit. Et horum tamen neuter erit iniustus ; dum & ille eo animo sit, ut velit, si quo modo possit, creditori satisfacere : & hie nihil aliud spectare , quam . ut Ulpianus loquitur , l. Illicitus Dig. de off. praesidis : eorum quae probantur . Ideoque praeclare idem Iurisconsultus , iustiriam esse,
ait, constantem . perpetuam voluntatem Ius suum cuique tribuendi . Non enim satis est ad iustitiae laudem, ut quis suum cuique tribuat: nisi id dc faeere velit, &constanter , ac perpetuo, & ut Aristot. velit . Atque haec constans,&perpetua voluntas iustitia est, etiam si quis casu aliquo impeditus suum cuique tribuere non possit, dum in m nulla ipsius culpa sit. Quanquam autem , ut hoc praeteriens admoneam , in illa Ulpiani definitione verbum tribuendi, magis videtur exprimere τὰ δανεμ πικὸν, pertinet tamen etiam τὰ . nam is quoque, qui mutuum, commodatum , depositum reddit, qui pro re empta pretium soluit, suum ius alteri tribuere videtur. Sed, ut ad institutum redeam , ea , quae ante dixi, cogitantes veteres illos puto interdum legibus, edictisque cavisse , non , ne quis quid faceret: videbant enim fieri posse ab invitis: & invite iactis veniam dandam esse et neque etiam , ne quis quid facere vellet: voluntas enim legibus alligari non potest , & nudae voluntatis, sive ut Ulpianus loquitur, l. cogitationis Dig. de poenis , cogitationis poenam nemo patitur : sed ne quis fecisse vellet. Quo loquendi genere significabant voluntatem, quae foras erupis siet, seque iam actione aliqua prodidisset. Eius quod dico, exempla haec sunt. Livius lib. 394Edixerunt deinde, ne quiι quid fugae caussa vendi isse ,
275쪽
neve emuse vellet. Macrobius lib. a. Saturnaliorum . Laispidatus a populo Vatinius , cum glaviatorium munus ede ret, obtinuerat, ut aediles edicerent, ne quis in arenam ,
nisi pomum , , vellet. Et ex illa consuetudine dictum est ab Horatio :Ne quis humasse velit Aiacem, AtrIda vetas eur γquod tamen usque adhuc a nullo eorum, qui commentarios in illum poetam scripserunt, animadversum est,& a Catone in tradendis villici offciis . Ne quId emissovent insciente domino , neu quid dominum celavisse velit Et mox : Haru picem , augurem , hariolum , ebat eum nequem consulisse velit . C. Graccus in oratione de legibus promulgatis scitat Gellius cap in lib. Io. in Caleni ub/, audierunt, edixerunt , ne quis in balaris Iavi se vellet cum magistratus Romanus ibi edet. Terentius Hecyra :Interdico, ne extulisse extra aedes puerum usquam vetis. Supersunt etiam pauca quaedam, quae in his Aristotelis verbis consideremus , primum illud, hane iustitiae, ut Michael Ephesius eam vocat, tum in eam iustitiam, quae omnem virtutem complectitur, tum in eam , quae parS virtutis est, communiter coninvenire . In illis autem verbis exprimendis , M' Dκτικοὶ μυσὶ, non Lambinus modo, & Perionius, ipse quod magis mirum est, Λrgyropylus lapsus eli : ita enim vertit: quo homines apti sunt ad res iustas agendas . At non iustitia, sed natura ipsa homines ad res austas agendas aptos , & idoneos vicit, de iniustissimi quoque apta sunt ad agenda ea quae iusta sunt: alioqui ne iniusti quidem esse possent. Sed vox ι hoc loco significat propensionem quandam , & , ut praeclare interpretatus est S. Thomas, inclinationem
ad opus iustitiae . sc lib. q. λη iocis, φυλακτικος, οοετικος, de ματικὸς, ωαινετικος, dicitur non qui aptus, dc ido
neus, sed qui propensiui est ad accipiendum, ad cust
276쪽
x18 Μ. ANTONII Μ URETI Habere autem dubitationem aliquam potest , cur Α-ristoteles ad explicandam iustitiam , dc iniustitiam ,3Gj & iniusti nomina adhibuerit, quae videntur nihilo notiora & clariora esse iis , ad quae illustranda, & patefacienda afferuntur: cum coniugata sint. Sed hoc facile di Solvemus, si revocabimus in memoriam id quod in categoriis, ubi de qualitate agitur, doceri solet ,
multo nobis notiora esse concreta , & composita simplicibus, &, ut vulgo vocantur, abstractis: & ut Graeci expeditius , & significantius dicunt, Neque enim eodem modo Quoniam iustitiam ad ea , quae iusta, iniustitiam ad ea , quae iniusta sunt,
propensos emcere homines dixerat, docet nunc, aliam scientiae , dc facultatis , aliam habitus eme rationem . Nam eadem est facultas , seu potestas contrariorum,
ut idem sensus albi , & nigri , idem calidi , ct frigidi,
idem dulcis , dc amari : eadem etiam scientia contra riorum : ut Galenus principio Artis parvae ait, me dicinam esse scientiam salubrium, insalubrium, dc neutrorum at non etiam idem habitus contrariorum, sed
contrarius ; non enim eadem corporis constitutio, aut quatuor humorum , ex quibus constamus temperatio
emcit , dx integritatem, ac firmitatem sensuum , dc eorumdem imbecillitatem , di facilem cibi concoctionem, dc cruditatem : dc ut partes corporis latim quaeque munus sine ulla dissicultate obeant, & ut in eo obeundo laborent e immo vero ut haec inter se contraria sunt , ita essiciuntur ab habitibus contrariis: Par tim a bona valetudine, partim a mala . Itaque quem incedere videmus erecto corpore , firmis passibus , non anhelantem , non insistentem nisi cum libet, eum valenter ambulare dicimus: at quem tremebundum, Iapsantem, aegre trahentem vestigia, tertio quoque passa recipiendae animae caussa, interquiescentem 2 nun quam
277쪽
uam eum valenter ambulare dicemus . Atque haeo ut videtur , horum Aristotelis verborum sententia est rsed in eis quaedam praeterea diligentius excutienda , dc examinanda sunt. Primum igitur non iniuria suspicetur aliquis , haec in Platonem dirigi , cuius in disputationibus f ientιιι , facultas , Θ virtus non satis accurata interdum distingui videntur . Itaque in extremo Hippia minore, So-ςratis verba sunt. Responde mihi denuo; nonne iustitia facultas quaedam est , aut scientia, aut horam utrumque 'an non necesse est , unum certe aliquod eorum esse iustitiam λcui quidem interrogationi hoc loco ita respondere Α-ristoteles videtur . illa vero neque scientia est , neque iacultas, nam si eorum alterutrum esset, contrariorum esset , & actiqnum tum iustarum , tum iniustarum e Dficiens : quod secus est , iustae enim actiones, ut dixi, a iustitia manant. Quod autem mςέμας scientias verti, ut fere ceteri solent, scio esse qui non probent, con . tendantque scientiam latine dici, scientias non dici. Ego autem non sum nescius , eas etiam , quae a nobis scientiae dicuntur, a latinis scriptoribus adeoque Cicerone ipso saepissime artes vocari; neque mihi peccare visus essem hoc quidem loco , si eo vocabulo usus essem a Praesertim cum hic non habeatur ratio discriminis illius, quod alibi eonstituitur inter &τέκνω : immo Vero utraque ut saepe alias , eodem nomine Comprehendantur . Sed in iis disputationibus , quibus Philosophi τας - τας , tam aecu rate distinguunt, quaein quomodo me, latine loquens, .
explicabo , nisi artes oe scientias dixero e Nam quod id negant ab bonis latinitatis auctoribus unquam factum es Ie , videlicet fugit eos , ita scriptum esse in Catone maiore --multa λ sic mihi persuasi, fie sentior eum
tantis ceuritas animorum sit , tanta memoria praetoritorum,
futurorum pruontia , rot artes , tot scientiae , inventa. S a non
278쪽
, Μ. AN TONI I MORE Trnon posse eam naturam, qkae eas res continet esse mortalem; ita enim legitur in optimae notae libris , non , ut in vulgatis , tot artes , tantae mentiae , & ita legi me eon- sat eruditissimum virum Theodorum Gazam, qui ita
interpretatus est : τοσαυται σημαι. Sed haec ibitassis alicui γραμματικω ρα videantur: quae tamen praetermittenda non erant. Nunc ad rerum ex plicationem revertamur .
Quod dieitur eandem esse scientiam eo trariorum , ita verum est, ut sit tamen quaedam adhibenda distinctio.
Nam cum contrariorum neutrum altero melius aut praestantius est, tum aeque utrumque ab eodem artifi-fice consideratur ; ut par, & impar ab arithmetico rcum eorum alterum bonum est, alterum malum, tum
ars illud per se considerat, hoc autem non nisi V Ομ- cicua ς , ut in salubri, dc noxio , in iusto , ct iniusto videri potest . Est etiam cum cura inspiciendum , ac distinguendum quod hic dicitur : eandem esse faciata. rem , seu potestatem contrariorum . Primum enim poroas alia est efiiciendi, alia accipiendi quasique patiendi . Potestas patiendi , Me accipiendi eadem est contrariorum: ct hoc est quod saepe a philosophis dicitur, conistraria γένεθαι viri' το ἀυτο cameras νεν. Exempli caussis , quod potest bene valere , potest dc aegrotare . Idem eis nim est & bone & malae valet utinis , nempe corpus animalis . Idem virtutis , & vitii , animus humanus . Et hoc est , quod docetur in categoriis , subsantiam , cμm una eademque numero fit, vicissim excipere contrarias qualitates ; sic in materia prima inest potestas excipiendi formam ignis, & formam aquae. Quare si de hae potestate intelligamus, recte , & vero dicitur, eandem esse potestatem contrariorum ; id est in quocunque inest vis , ac potestas excipiendi unum e contrariis, in eodem esse etiam potestatem accipiendi alterum .. Sin de potestate enici eadi sermo sit, di.
279쪽
s inguendum est . Earum enim aliae sunt logicae saliae alogi: id est aliae cum ratione coniunctae , aliae rationis expertes . Quibus nihil cum ratione commune est, eae agunt quadam necessitate naturae, & si sit
in quod agant, neque quicquam impediat, necessario agunt ; ut ignis si paratum sit in quod agat , neque
impediatur , necessario agit e tales autem potestates non continent in se efficientiam utriusque contrarii a sed alterius tantum . Ut ignis non potest. & calefacere, & restigerare, sed tantum calefacere . Λt eae quaε Cum ratione coniunctae sunt, cohibent in se efficientiam utriusque contrarii, ut grammatieus potest diemendate , di vitiose loquii medicus de quo levetur morbus dare, & quo intendatur . Quibus de rebus Λri- .stotelis haec verba sunt ex octavo o qui
latine nonus est . Constat etiam potesatum alias esse cum ratione coniunctas , alias quae cum ea nihil commune habeant . Atque eae quidem quae cum ratione coniunctae sunt, omnes sunt eaedem contrariorum aquae autem sine ratione sunt, una unius r ut calidum habet tantum vim calefaciendi: at ars medendi , eadem est & morbi , & bonae valetudinis. Alia quae dam quae puto ad hane totam rem intelligendam non inutilia esse , iam pridem disputata sunt a me capite septimo libri octavi variarum lectionum a Sed quaerendum est, quomodo haec inter se conveaniant , esse eandem scientiam contrariorum, di tamen non esse eundem habitum contrariorum. Nam si scientia est habitus , ut est , & eadem est scientia contrariorum sequitur ut & idem sit habitus contrariorum. Hoc vulgo ita dissolvunt, ut dicant nomine habitus hic intelligi solum habitus practicos , non autem eos , qui sunt cognitionis&inteIligentiae, qualis est seientia . Sed mihi magis probatur alia solutio : qua doce tur , nullum Omnino habitum , ne scientiam quidem
280쪽
1ει M. ANTONII ΜUR ET Iipsam , ea ratione qua habitus est , esse contrariorum . Nam scientia duobus modis considerari potest , qua ratione refertur ad ea , quae sciri possunt , dc qua ad ipsam scier tiam, relata ad ea quae sciri possunt, scientia est : & sic est eadem contrariorum : percipit enim contraria , ut iam docuimus. Relata ad ipsum scientem est habitus, id est certa quaedam qua Iitas acquisita , ac comparata , quae firmiter in illius animo inhaeret : & hoc modo non est contrariorum, id est non efficit contraria . Ut enim bona valetudo non essicit in corpore ea , quae malam valetudinem comitari solent, sed ea tantum , quae sibi convenientia sunt; ita scientia non essicit in animo ea quae inscientiae dc ignorationi conjuncta sunt, ut errorem, ut impotentiam docendi , ut instabilitatem & inconstantiam opinionum : sed ea tantum , quae sibi propria sunt: id est liberat animum erroribus, eum in quo est aptum ad docendum facit, stabile dc firmum de iis,quae sciuntur iudicium essicit: ita ut semper de iisdem eadem , & dicat & sentiat, quemadmodum ait Socrates in Gorgia . Scientiae igitur , quatenus est praeceptio qua
rundam rerum sibi propositarum, eli eadem contrario rum : at quatenus cst certa quaedam animi conformatio, dc firme inhaerens affectio, non est contrariorum id est non essicit in eo contraria: η αυτηγεται , a. Topicorum . Restat i ut exponam , quae me caussa commoverit,
ut hoc Ioco ab omnibus aliis interpretibus discedere ausus sim , etiamque graeca ipse aliter legerim, quam in omnibus pervulgatis libris leguntur. Cum enim eorum nullus sit in quo non ita legatur
M εναντίων ἡ . eamque scripturam omneS interpretes sequantur : ego pro η ἐνωτια legendum censeo η αυτὰ :
idque in interpretando sum secutus. Movit me Primum ipsa orationis consecutio di quae, si quia diu