M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

I's V. ETHICORUM. 273 iustitIa , quae in eo proprie cernitur, si plus tibi sumas quam par est, aut quo alio modo non serves proportio. nem ; & ei quoque adversatur alia quaedam iustitia , quae posita est in conservanda ac retinenda aequalita

te . Unde τὸ ισοντο saepe numero apud eosdem coniunguntur . Ut . Demosthenes των ἴσων των διηνάων-ηγ ιταε εα πῆ μ ετειναι, εν δεμοκρατια.

dando igitur iniustus in Pluris aviditas in rebus

malis non dicitur : nemo enim sibi deposcit plus mali . Cum malum ipsum nemo, qua ratione malum est, appetat . Iniustus igitur, cum pluris avidus sit, in bonis quibusdam cernatur, necesse est . Non tamen in omnibus ; neque enim si quis cupiat doctior esse aliis aut fortior, aut temperantior,& in id vires omnes contendat, ut iis rebuS caeteros Vincar, iniustus propterea habendus erit: imo eo vir melior, quo maius studium ponet, in quam maXima copia eiuS generis bonorum comparanda. Neque etiam si quis forma studeat anteire caeteros , aut bona Valetudine , aut celeritate, aut denique aliis corporis bonis . Sed si quis plus eorum bonorum , in quibus prospera adversaque fortuna locum habet, ut pecuniae , honoris : auctoritatis, potentiae sumere quam par est , atque occupare conetur,

aut etiam in iisdem rebus inter alios dividendis ae distribuendis ab aequalitate discedat, is demum iniustus

habendus est.

Quare sunt illa quidem simpliciter in Stoici ea bona

quae a fortuna tribui, & auferri possunt, negabant bona esse: neque ea , quae iis adversarentur mala. Sed illa quidem protamena vocabant, id est , producta sive praeposita, haec apoproegmena, id est, reiecta . Bonum etiam nihil esse , quod eum in quo esset, meliorem non faceret: quodque etiam malus consequi posset. Itaque praeter animi bonum nihil esse dicebant. Alia

est Aristotelis septentia; Nam ea quoque simpliciter,

292쪽

& per se bona ait esse : sed interdum hominum vitio fieri mala ; quam sententiam, Terentius in Heauton timorumeno optime , dc elegantissime expressit :Quid reliqui est , quin habeat , quae quidem in homine

Atque haec perinde sunt, ut illius animus qui ea possidet. Mui uti scit, ei bona: ilti qui non utitur recte , mala. Hoc ipsum est , quod ait Λristoteles: ea simpliciter, di per se semper bona esse : sed huic aut illi non semper ; ut enim lib. I. dictum est , multis opes , multis forma, multis corporis vires exitio fuerunt. Homines autem ea & Optant in Aureola παρ-ωας , qua hominum stultitia notatur, qui ea sibi optent, eaque omni studio persequantur, quae bona sibi , an minus , futura sint, nesciunt. Simulque docetur , quid a Deo petere,& quibus in rebus consequendis studium collocare oporteat. optandum enim, & a Deo petendum est , non ut tribuat nobis opes, honores, libero' Tum copiam , & similia : quibus saepe quanquam Per, se bona sunt, carere tamen melius quam abunda re . Tum aliis de caussis , tum quia haec omnia, nisi iusti ac boni viri simus, nobis nihil aliud sunt, quam iniustitiae instrumenta : ut is qui a virtute alienus est , eo miserior , atque infelicior sit, quo in maiore talium bonorum copia affluentiaque Versatur. Ut praeclare scriptum est a Platone lib. . de legibus :

293쪽

ελατῖον 1, σώωσολιπον ο ουτος κόρον Non haee igitur optanda sunt; sed optandum ut haec cum bona sint suapte natura, nobis quoque bona sint. Ea autem optanda,& sequenda simpliciter quae nobis sunt bona, quaeque ita bona sunt, ut nemini mala esse possint . quod idem Plato divine , ut solet, conclusat paucis verbis libro tertio de legibus : Optanaeum es , inquit ,

non ut ea omnia quae nos volumus eveniant ; sed ut ea ve-umas quae velle debemus . Sic Iuvenal. Nocitura petentes Militiae, nocitura domi . Evertere domos totas optantibus ipsis Dii faciles, e c.

Qua de re fusius etiam disputatur in AIcibiade secundo , sive ille Platonis , sive Xenophontis est , ubi

At iniustus non semper in obiicere poterat aliquis , Iniustum nihilo magis πλεονέκτta esse, quam μειονέκπιώ, Ut enim in bonis quod plus est sequitur , ira in malis quod minus . Ut si conserendum sit tributum ad usus reipub. si sumptus faciendus e communibus pecuniis, si navis aliqua communis absorpta sit, minus se laeturae facere, quam caeteros , volet. Sed id dissoluit Α-ristoteles i aitque eum tum quoque videri sibi plus boni deposcere, cum mali minus perserre Vult . Nam minus malum cum maiori comparatum , bonum quodammodo videtur .

Est autem iniquus) Ostendit, quibus nominibu ,

T a Vocari

294쪽

Μ. A N T o M I t Μ U R E T Ivocari possit ad omnem ambiguitatem tollendam , po- itest igitur vocari id est, iniquus , sive inaequarii. Quod quidem nomen commune est , complectiturque& plus , & minus , nam sive plus, sive minus sibi aliquis aut sumat, aut deposcat, ab aequalitate disce .dit. potest etiam vocari παραλμος. quo nomine significatur apud Graecos quicumque quomodocumque ad , versus Iestes : liquid facit . Cum autem scripsi Set Λristoteles : σ-, uia κοινόν - . κώ παρανομω. Quidam qui videret, verba illa interiecta habere aliquid obscuritatis , addidit ad ea brevem declarationem , supplens orationem , additis iis , quae praeterea intelligi debere opinabatur . Hoe modo τὸν g.

uti . πάσης ἀδικιας . Atque haec postea ita recepta sunt a

plerisque omnibus , quasi ab Aristotele ipso scripta essent . Cum tamen & declarationem tantum quandam verborum Aristotelis contineant : & eam non satis accuratam . Neque enim ad verbum αλιι ιει , addendum est supplendae orationis caussa , πῆσαν ἀίγκιαν , sed τι πλέον, η oua yον , ut cohaereat cum eo quod proxime

dictum est . Quomodo etiam Μichael Ephesius interpretatur . Ea igi rur resecuimus idque iam pridem testati sumus , cap. libro 6. variarum lectionum . Ueteres libri Aldini magis etiam hoc confirmant, habent enim & aliud hoc ipso loco scholion insertum

textui utiando autem qui contra Iegem facitὶ Argumentum est a casibus . sed eius vis in latina oratione non aeque , atque in Graeca perspicitur ; nam Graeci vocant νόριιμιον, id est , legitimum, eum qui legibus paret.

Cum igitur omnis legitimus i ita enim nobis semel loqui liceat ὶ iustus sit , sequitur ut- omnia legitima quodammodo iusta sint . Cur autem addiderit lillud quodammodo , alia ratio redditur a Michaele

Ephesio, i

295쪽

INU. ETHICORUM. 37 Ephesio , alia a Divo Thoma . Ille eo id factum eme

ait, quod quaedam quae aliarum virtutum sunt propria , quatenus legibus iubentur , iusta dicuntur . Exempli caussa qui alienis uxoribus se abstinet,omnem que illicitum veneris usum refugit, quatenus id facit temperans eit : quatenus in eo legibus obtemperat, iustus . Qui fortiter pro patria dimicat, neque abiicit arma , neque ordinem in acie deserit, proprie , ac per se fortis est; sed quatenus in eo legis praescriptum sequitur , iustus . Divus Thomas hoc alio trahit ; putat enim additam esse particulam , quodammodo , quia in quibusdam rebus publicis quaedam iusta sunt, cum legibus comprehensa ac sancita sint , quae tamen simpliciter absolute iusta non sunt . Ut in statu populari iustum est , omnium , qui liberi sint , aequam esse auctoritatem quod tamen pro se ac simpliciter iustum non est . Utraque interpretatio defendi potest. Atque ego quidem utroque respexisse Λristotelem

puto .

- Nam & ea occurrere videtur dubitationi cuidam,

quae ex iis , quae modo. dicta sunt , existere posse vim debatur . Nam si omnia quae legibus continentur Iegitima sunt,& omnia legitima iusta,sequitur ut omnia, quae legibus continentur iusta sint. Quo posito videtur nihil esse tam taetrum, tam horribile, tam nefarium, quod non iustum essici possit , si tyrannus id aliquis, aut stultus populus iusserit. Qua de re ita Cicero primo de legibus: Iam vero illud stultissimum exi-simare omnia iusta esse , quae scita sint populorum insitutis , aut legibus . Etiamne si quae leges essent tyrannotum si triginta illi Athenis leges imponere voluissent, aut si omnes

Athenienses delectarentur tytannicis legibus , num idcirco ea legis iussa haberentur λ Nihilo credo magis illa , quam imrerrex noster tulit, ut dictator quem vellet civium, indicta

296쪽

a 8 Μ. ANTONII MURETI populorum iussis , siprincipum deeretis , si sententID Iuviis

cum , rura constituerentur , ius esset latrocinari , ius adesteis

rari , ius resamenta falsa supponere, si haec suffiretiis, aut scitis multItudinis probarentur, vivae si tanta potestas est stultorum sententiis atque tussis , ut eorum suffragiJs rerum

natura vertatur , cur non sanciunt , ut quae mala perniciosaque sunt , habeantur pro bonis Θ salutaribus y aut cur, cum ius ex iniuria lex facere possit, bonum eadem facere non possi ex malo λ Ait igitur se ea demum legitima &iusta dicere, quae a serendarum legum scientia desinita sunt. Nam ut non continuo salubre est , si quis quid medicinae imperitus imperaverit : ita nec legi intimum , si quis quid legibus sanxerit, ad libidinem suam r sed ita demum, si id quod constitutum est: ,

apte ac scienter constitutum sit. Leges autem omnibus in Paullatim eo progreditur , ut manifeste doceat, in ea iustitia , quae est obtem peratio legibus omnem virtutem quodammodo conti 'neri. Nam cum dixerit omnia quae legibus scita sunt iusta quodammodo eme , ait nunc , nullum esse boni viri officium , nullum virtutis munus, de quo non te ges aliquid statuant, ac definiant. Quod enim ait , omnibus de rebus, intelligendum est de omnibus officiis Vitae , -ὰ παπιων π ηανακτῶν. At quod scriptum est in libris nostris publice loquuntur , ita enim interpretatus

sum , ἀγορα ηαν , in quibusdam legitur , id est ,

definiunt: neque desunt, quibus ea vera scriptura Videatur , & melius cohaereat cum eo , quod paulo ante dixit ,-ώμηκέω -ο της νοροθετικῆς . hanc autem alteram putant fluxisse e scholiis Michaelis , qui ita scribit in hunc locum :-3ata ha παντων οἱ νομοι ousen τὰς ἀρετὰς, πῶς ἀγορῆ- . Sed utrum sit, constat syllogismum ita institui posse r Quaecunque legibus comprehenduntur , . quodammodo iusta sunt : omnia autem virtutis officia legibus comprehenduntur ; omnia igitur

297쪽

Iu V. ET MICORUM. 27 v rtatis esseIa quodammodo iusta sunt. Ostendit etiam qui sit finis legum : Cum ait eas spectare, aut id quod communiter omnibus utile est , aut id quod optimatibus , aut iis qui principatum in civitate obtinent, seu

propter Virtutem, seu quo alio tali modo. In quo non videtur multum . abesse a sententia Thrasymachi qui apud Platonem primo de rep. pronuntiat iustum esse

in quaque civitate id quod utile est potentiori . Non enim dubium est ferri leges ab iis , qui plus possunt . Ubi igitur summa rerum penes populum est, ibi leges

ad utilitatem populi diriguntur , ubi penes paucos, ad utilitatem paucorum et ubi penes unum , ad utilitatem illius. Itaque putabat Thrasymachus principes, re

ctoresque populorum in sciscendis legibus nihil aliud

spectare , aut propositum habere, 'quam commodum

suum : neque curare commoda eorum quibus praesunt

nisi quatenus ex eis aliquid etiam commodi ad ipsos redundat. Λtque in eam sententiam accipiebat id quod ab Homero multis locis dictum est, reges eme populorum pastores . Ut enim pastor studet oves suas , quam optime pascere, a furibus, lupisque defendere, ab eis

frigus imbrem, aestum , caeterasque coeli iniurias pro- lpulsare , easque quam maxime potest curatas , & niti - idas habere, non quod eis bene cupiat, sed ut ex ea rum lacte , lana , foetibus , carnibus ipse quam maxi- imum lucrum capiat: ita Reges, caeterosque qui im' iperarent, curare quidem , ut bene sit populis suis, non tamen ipsorum populorum caussa : sed quoniam inteI ligunt in eo sitam eme potentiam suam : quoque Po pulus copiosior , & abundantior est , eo plus ab eo tri hutorum , ac vectigalium exigi posse. Sed eam Ora- tionem Socrates diligenter refellit,ostenditque omnem qui in quacunque re imperat, si officio suo fungi ve- οlit , alienam in eo utilitatem spectare , non suam . Medicus cum imperat pharmaca aegrotis, non suam s

298쪽

ato M. ANTONII MUR ET Ised illorum utilitatem respicit ; quod etiam si mercedem aliquam ex eo consequitur, non tamen potest lucrum illud spectare ea ratione qua medicus est, sed ea tantum, qua artifex est cogendae, ac conciliandae

pecuniae , dc quidem ut Graeci loquuntur , Nauta in regenda navi, non suam , sed vectorum salutem propositam habet: & quamvis ipse quoque cum eis servetur , portumque attingit, id tamen evenit, non qua ratione regendae navis peritus est , sed qua ipse quoque unus ex iis qui vehuntur . Pastor , quatenus pastoris munus exequitur , id tantum spectat ut oves saluberrimas , pinguimnaas , nitidissimas habeat. Quod si ea res cum ipsius utilitate lucroque coniuncta est, quoniam ita demum ipse quoque ex eis maximam pecuniam facit : at quatenus lucrum illud facit, non iam amplius pallor, sed quidam quasi mercator est . Ipsum quidem pastoris munus nusquam alio , quam

ad ovium ipsarum salutem refertur . Pervenit autem ad eum quoque utilitas , quia earum non tantum Pa

Bot est , sed etiam dominus . Sic & Princeps , rector que civitatis , cui populi, ut ait Homerus , eommissi, ac

concrediti sunt, si vult is esse qui dicitur , in ferendis legibus debet, non quid sibi, sed quid in quos regit ,

utile sit , intueri . In hanc fere sententiam Socrates . Aristoteles autem videtur hoc Ioco non abhorrere a sententia Thrasymachi , si verba tantum leviter in

spicias: si quidem ut ille iustum eme ait , quod utile est ei qui in civitate plus potest , ita hic leges ad uti-

Iitatem potentioris reserri, ac dirigi, eumque finem sibi propositum habere. Sed si sententiam ipsam Aristotelis bene penitus inspiciamus, longe aliud eum , aliud Thrasymachum sentire intelligemus. Nam Thrasymachi sententia tyrannica , ct inhumana est ;cum qui se aliorum rectorem profiteatur, in eo mune re obeundo servire utilitati suae , negligere alienam

uisi

299쪽

ΙN V. ETHICORUM. 28 Inisi quatenus ea sibi quoque fiuctuosa est . Quid igitur est cur magistratus tantam venerationem habeant cur tanto opere colantur λ cur prope in Deorum loco , ac numero habentur Quis ei magnum ullum habere honorem potest , quem sibi tantum servire , ac consulere , cogitare nihil aliud nisi de commodis suis, dc omnia sua caussa facere arbitretur ' Λn quisquam eum consulem esse ducat , qui sibi , non rei publicae consulat y Immo vero ii semper in civitatibus clari, ac praestantes viri habiti sunt, qui cum ad reipub. guberna cula admoti essent, in illius praeclari muneris procuratione commodorum suorum obliti de utilitate publica toto, ut dicitur pectore cogitarunt. Qui autem ita imperat, ut non de publica sed de sua utilitate laboret , ac solicitus sit , ut populorum , quos regit , domos exinaniat, facultates exhauriat, sanguinem ,

di medullam ipsam , si potest exugat & exsorbeat, ut non pro populo excubet , sed populo incubet , ut in legibus ferendis non ad dignitatem, & ad id quod publice expedit, sed ad fiscum , & ad praedam suam ,

oculos intentos habeat: eum nos non rectorem, sed raptorem : non pastorem , sed lupum : non Regem , sed Tyrannum: non hominem, sed importunissamam,di taeterrimam belluam , sed pestem ac perniciem civitatis esse dicemus. Recte enim dicebat optimus Imperator Traianus, idem esse in republica Fiscum, quod in corpore lienem . Non posse eum supra modum Crescere, quin caetera membra contabescant . Lon ge igitur abest j Aristoteles ab hac tam turpi , immanique sententia . Neque cum dicit leges spectate id quod utile est iis qui in civitate imperant , eam utilitatem dicit, quae cum caeterorum damno ac detrimento coniuncta sit: sed eam potius, qua totius civitatis salus continetur. Quod ut . magis perspiciat Rr , utar similitudine st perspicua , & valde

300쪽

tui, accomodata .

Cogitemus rempub. aut civitatem similem esse corporum nostrorum,& singulos cives singularum corporis partium rationem obtinere . Ut igitur non omnium corporis partium eadem est dignitas , ita neque civium . In corpore nostro quaedam sunt non magni momenti , ut pili , ut ungues , ut dentes. Itaque capillum tondemus ; ungues resecamus, dentes ipsos , si

quando aut computruerunt, aut vehementius condoluerunt , eximi, evellique patimur. Tales sunt quidam etiam in republica cives. Aliae quaedam partes sunt magni illae quidem momenti , quasque nemo sa-nu s non carissimas bahet e sed tales tamen, ut sine eis vivi possit: cuius generis sunt, aures, oculi, nares, manus , pedes . Itaque haec quanquam valde amamus tamen , & dolorem saepe aliquem eis afferri patimur ,& eorum quaedam interdum , salutis nostrae caussa , aequo animo amittimus. Λliae sunt in quibus vitae ac salutis , quasi domicilium constitutum est : ita ut eis noceri sine manifesto interitus periculo non queat, tale sunt cerebrum , cor , pulmones , iecur . Ac quod sunt haec in corpore hoc sunt principes , ac rectores in republica. Quae t Ilis in corpore partibus utilia, ac salutaria sunt, ea talia toti corpori censenda sunt.

Sic & quicquid utile est bono principi, idem etiam toti reipub. utile est . Quod si casus aliquis partium

utilitatem separet ac distrahat: ut aliquid exempli caussa , utile sit oculis , aut cruribus , sed cordi, aut pulmonibus noceat, nemo dubitat, quin iis sit potius, in quibus plus momenti ad vitam est , consulendum. Sic & in reipublicae procuratione ea potissimum quaeinrenda sunt, quae vere utilia sint iis, a quibus ea gu- 'bernantur. Ex eis enim caeterorum quoque salus , &incolumitas pendet. Neque pugnant quae a Socrate

dispia

SEARCH

MENU NAVIGATION