M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

IN V. ET HI CORVM. disputantur , cum iis , quae hoc loco Aristoteles tradit, dum utraque recte intelligantur. Sed Aristoteles, quasi aliud agens, tetigit tria genera rerum publicarum , statum popularem , gubernationem optimatum, di imperium unius , de quibus singulis alio loco dicendum erit . Cum autem ait , seu propter virtutem ,stu quo tali modo , ostendit , non unam esse rationem. eorum populorum qui ab uno reguntur . Quidam enim sunt, apud quos qui Virtute caeteris aut antecellit , aut certe antecellere putatur , ei aut populi , aut

certorum quibus eligendi ius est , suffragiis summa omnium rerum potestas permittitur ; ut fit in Pontificibus maximis , re ut alunt fieri apud Polonos, & fortassis ita creantur Imperatores . Apud alios Imperium haereditarium est , & cuicuimodi sit, is qui mortuo principi suus, ac legitimus haeres est , imperat, ut fit in GalIia , & Hispania , ct in plerisque Italiae civitatibus . Et apud Lacedaemonios quamvis Reges suffragiis deligebantur , tamen erant semper ex igenere Heraclidarum . Narrat etiam Aristoteles , quosdam Indorum populos in mandandis Imperiis olim formae pulchritudinem , & corporis proceritatem solitos sequi .

Quare uno quidem modo in Vel ex hoc perspici potest ea demum dici utilia principibus , quae publice utilia sunt , sive , ut ipse hoc loquitur , civili societat . Felicitatis autem partes quas dicat ex nullo melius , quam ex ipso cognosci potest . Cuius e primo libro rhetorices haec verba sunt: LA - Διμονια τοιῆ-

enim illae partes felicitatis magis singulos attingere

302쪽

Σ M. ANTONII MURE Tividentur, non obscurum tamen est easdem esse partes

felicitatis publicae: & leges id spectare ut haec omnia, quoad eius fieri potest , aut in quam plurimis civibus

reperiantur. Ac primum videre est, quasdam leges pertinere ad conservandam nobilitatem civium . Utolin Romae cautum erat , ne patribus cum plebe ius

connubii esset , quamquam id postea sublatum est ; &postea lege Iulia senatoribus libertinas , aut infames

uxores ducere non licebat . L. lege Lulia Dig. de rit. Dupt. Apud Venetos quoque non quascunque uxoreS

hodie fas est nobilibus ducere , & ignominia quaedam inuritur , si quis parum se dignam duxerit. Ad amicitias parandas , & conservandas pertinent leges omnes quae de collegiis licitis latae sunt. Ad divitias, omnia in quibus census, & facultatum ratio habetur . Ut apud Athenienses ii qui pauperrimi erant quos thetas vocabant nullum magistratum gerere poterant. Et in hac urbe prima classis erat opulentissimorum , & senator ex censu legebatur, eques ex censu ; & decocto

ribus in quatuordecim primis theatri gradibus sedere

non licebat. Quae omnia excitare videntur civium a nimos ad rem familiarem honestis artibus parandam , conservandam , amplificandam . Ad bonos liberos, illa lex Solonis, qua cavebatur, ne filius eum parentem, qui ipsum nulla arte imbuendum curasset, alere cogerretur . Ad eorum copiam poena apud Lacedaemonios , in hac urbe leges de maritandis ordinibus, lex Papea poppea , immunitates quae tribuuntur iis, qui tres,aut plures liberos habent. Ad corporis virtutes, leges publicorum certaminum , ac ludicrorum. Et apud Lacedaemonios leges eis si & illa quae olim fuit apud Gallos, qua multabatur is cui venter supra modum excrevisset. Idem in caeteris facile videri potest; neque nos omnia persequi, sed tantum remi piam propositis aliquot exemplis illustrare voluimus.

303쪽

IN U. E T Π I C o R V M . 28sImperat autem lex ) Distinctius & enucleatius eκ-plicat id quod antea universe dixit , leges omnia virtutum officia praescribere . Proponit enim aliquot virtutes, ostenditque ea quae cum illis coniuncta sunt legibus imperari . Atque in iis proponendis , quae fortis viri esse ait, non iniuria suspicetur aliquis eum respexisse ad sacramentum quo olim Athenis ephebi adigebantur; eius enim hoc principium erat: οὐ

Caeterum deserere ordinem, quod Graeci aut λιπεῖν τ--dicunt, ut hic , aut etiam uno verbo iuncto λειποτακτεῖν , duobus modis dicitur : nam dc in acie, qui ordineS turbat,. locumque suum Inon obtinet,

dicitur λει ποτακτειν, & is qui munus aliquod publicum deserit ac subterfugit cum suae partes sunt illius obeundi . Ulpianus in Olynthiacam tertiam:

, ἡ λιποδε ταξιν , η οπλα arrcαλων ἡ Τον αε δεξαι , ἡ 'am παίδων-αλλων. Posterioris significationis exem pla aliquot sunt in oratione , vide etiam ora tionem Lysiae κατ' αλκιβια που λειποταξίου . Prioris generis λειποτακτων poena erat , ut interficerentur , & abiicerentur insepulti , quemadmodum Eustathius tradit ino Iliados posterioris seneris pro muneris quod sub terfugerant magnitudine poenam infligi solitam puto. Militiae quidem desertores varie puniri solitos e iurisconsultorum libris cognosci potest . L. non omnes desertores Dig. de re milit. De iis autem qui se in fugam dedissent , ita proditum est : utim qui in acie Prior fugam fecit , spectantibus militibus , propter

exemplum, capite puniendum esse . Fugit tamen aliquando Demosthenes , defenditque se illo notissimo

304쪽

a ει M. A N T O N i I M U R E T IIui fugerit pugnabit etiam denuo . Arma autem non tantum abiici, sed ne amitti quidem , aut alienari honeste posse, vel eκ Modestino iurisconsulto intelligitur,a quo scriptum est, militem, qui in bello arma amisit, vel alienavit, si stimmo iure cum eo agat Imperator , capite puniri , sin humanius,

militiam mutare . L. desertorem Dig. cod. tit. Immo vero cum caetera fere quae in hostium potestatem venerunt, iure postliminii reverti, ac recuperari possint, id in armis non obtinet. Consuerunt enim ea non si

ne flagitio amitti . L. a de capi. postlim. & red. ab host. Ac puto apud Lacedaemonios , praecipue Obser vatas esse summa diligentia eas leges, quae ad forti tudinem pertinebant. Eorum enim tota reipublicae ratio ad virtutem bellicam potissimum dirigebatur: ut est apud Platonem r. de legibus . Itaque multas mu lieres Lacedaemonias legimus, eum filios suos abiectis armis e bello redeuntes vidissent, lanceas eis per pe ctora exegisse , eosque manibus suis confodisse . Quarum etiam una filio in bellum proficiscenti clypeum

tradens : Fili, inquit, η ταν, η . id est, aut hanc ad me facito referas , aut in hoc ad me referare . Ergo

hae disciplina imbuti trecenti ad Thermopylas cum se infinitae Persatam multitudini certi mortis opposuis sent , diuque cum illis conflixissent , ad postremum non victi , sed vincendo fatigati, ipsis interfectoribus

suis terribiles occiderunt. In quos Simonides :Die hospes Spartae nos te hic OIdisse iacentes ζ Dum sanctis patriae legibus obsequimur ,

Leges igitur invictam illam , & cedendi nesciam in

eis animi fortitudinem effecerunt . Sed . ea omni umGraecorum , Latinorumque monumentis satis super

que celebrata est ; nosque de ea plura & diximus alias,& dicturi sumus.

305쪽

IN U. ET HIC RUΜ. Imperant etiam leges ea quae sunt temperantis r ut non facere adulterium , id autem qui fecissent, aliter olim apud alios puniebantur. Apud Locrenses ei qui

adulterii convictus esset, eruebantur oculi, conditorire eius legis Zaleuco : de quo illud memoriae proditum est, cum eam legem tulisset, primum qui adversus eam commiserit, fuisse filium ipsius . In quem cum pater , ut lege ageretur, imperasset, populus ipse misericordia motus , pro filio patrem deprecatus est . Ille ulterius inflecti non potuit, quam ut iuberet , u num oculum filio erui , alterum s bi. Ita unum ex oculis filii populo , unum ex su is legi dedit: & paterna caritate patefacta , severitatem tamen in observan

da lege retinuit . Demonassa Cypriorum Regina lege sanxerat , ut multet adulterii convIcta , tonderetur,& in lupanari ad omnium libidinem prostitueretur . Huius quoque filia prima maternae legis poenam tulit. Gortynii adulterum convictum reliquo vitae tempore lana coronatum infamiae caussa incedere iubebant : neque ei ad publicos honures patebat aditus.. Lepraei adulteros triduo vinctos per civitatem ducebant e mulieres autem undecim diebus in foro discinctas , & veste amictas pellucida flare cogebant, &utrosque notabant infamia . Apud Arabas di ost nos non tantum adulterii convictae occidebantur: sed ne impune quidem ferebant quae aliquam suspicionem adulterii dedissent. Eusebius lib. 6. A theniensium legibus adulterum deprehensum intersi Cere fas erat , ut e Plutarcho in vita Solonis , ct Ly sia in oratione de caede Eratosthonis consat id quod ita demum intelligendum est , si deprehensus esset se

εργη, L. mod ait lex. Dig. ad I. Iul. de adult. Crest seu ut ait iocans Lucianus , αρθρα ἐν-. Alia Poenas videre poteris apud Horatium Sat. a. lib. I. αSclioliasten Λristophan . sis νεφέλας. Lacedaemonio

306쪽

188 Μ. ANTONII MUR ET Irum autem leges in hac parte mihi quidem absurdae ,

ac ridiculae videntur. Nam cum filios optimos, & robustissimos habere cuperent, intelligerent autem id fieri non posme , si aut uterque, aut alter parentum Vel aetate confectus , vel alioqui imbecillo corpore esset , hanc rationem , quam dicam tenebant . Si quis apud eos sene κ , aut alioqui parum validus uxorem formosam ac florentem habebat, permittebant ei ut iuvenem aliquem honestum , ac formosum deligeret, cui faceret copiam sui, ipsemet si aliquem nactus erat ex animi sui sententia ducebat eum ad uxorem , hortabaturque eos ad commiscenda corpora , idque in beneficii loco habebat : Eodem modo is, cui uκor erat honesta& formosa, interdum eam utendam dabat amicis, quibus uxores aut deformes , aut steriles essent , ad liberos ex ea procreandos. Ita natos alebant, & educebant

pro suis. Neque talia, aut ab alio petere, aut alii gratificari turpe ducebant . Quinetiam Lycurgum aiunchae in re solitum irridere stultitiam aliorum hominum : qui si equam aut canem generosam habeant , omni studio quaerunt canem aut equum optimum, ex quo illa gravida fiat: in uxoribus idem non faciunt . Cum tamen multo pluris intersit valentes , ac robustos liberos, quam canes , aut equos habere . Iis moribus cum uterentur , nullum adulterio supplicium

proposuerant . Quin etiam Geradas quidam Lacedaemonius interrogatus a quodam hospite quonam apud ipsos supplicio assicerentur adulteri : ne sunt quidem ,

inquit, ulli apud nos adulteri Tum ille, quid si quis

existeret ' Cogeretur. , inquit Geradas, taurum pendere eius magnitudinis , ut capite supra Tauetum montem exerro , posset ex Eurota fluvio bibere. Miranti, & quaere ii quomodo ullus ea corporis vastitate reperiri possiet raeque facite , inquit, atque Lacedaemone ullus adulteresser. Apud Romanos patri ius erat occidendi adult

307쪽

. I N. U. E T M C o R U Μ . rum cum nita, quam in potestate haberet : marito autem non quemlibet. L. patri & l. marito Dig ad i. Iul. de adul. caes. Sed quid hac in re Romani observarint, melius e pandectarum libris cognosci potest Damnatae . quidem adulterii Romuli lege a viro de cognatis ipsorum.arbitratu necari poterant i quod qui lege Iulia confirmatum esse tradunt , errant . Poste - rioribus autem temporibus cogebantur togam induere, .ct prostare ; togam enim e mulieribus eae tantum gerebant, quae impudicitiam profitebantur, unde estillod e.secunda Philippica , sumpsisti virilem , quam satim muliebrem togam reddidist, ct quae a me in scholiis in eum locum iam pridem ni tata sunt . Verbo autem υ*έων , quod ego interpretatu S sum , alienae pudicitiae illudere, stupra & alias nefarias libidines intelligit, de quibus plura dicere non est animus . Ita autem ill dendi verbo utuntur optimi latinitatis auctores . In eos qui percussissent alium , ei ve maledixissent , dabatur iure civili Romanorum actio iniuriarum : dc apud alios populos alia quae ei responderet : ut

Qiiod ait Aristoteles, legem alia quidem iubere, alia autem prohibere : iuri leonsulti quoque aiunt, legis virtutem esse , imperare, vetare, permittere , punirest

L. legis virtus Dig. de leg. & senatusc. ct Ch rysippus

tenta a Cic. I. de legibus, & I de natura Deorum , ait, Ierem esse rationem summam infinitam in natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria .

Haee igitur iustitia ) Haec , inquit, iustitia, quae est obtemperatio legibus , virtus perfecta , & omni ex

parte absoluta est: cum leges,ut diximus omnis virtutis praecepta contineant, non tamen simpliciter, sed quatenus ad tuendam, di conservandam civilem foetet a

u tem

308쪽

eira refert ur . Persee a virtus tribus modis die tur; uno modo , quae rudis, & inchoata non est, quales sunt quas naturales Virtutes dicimus : ut cum dicimus inhoe , aut illo esse naturalem quandam sortitudinem , aut liberalitatem , sed confirmata consuetudine , & ad shmmum perducta ; altero modo persectam virtutem vocamus cumulum virtutum omnium . Postremo virtutem perfectam vocamus legitimam illam tultitiam , de qua hic disseritur : quae est quidem quodammodo eadem cum illa secunda: sed hoc tantum differt, quod illa consideratur per se, haec in quadam ad alium rela-1atione . Ac neque hesperus Haec iustitiae commodatio poeticum quiddam olet . Sidus Veneris omnium pulcherrimum est, solis & lunae, ut Plinius ait , aemu- Ium . id iti mane, & vespere Cernitur . Mane vo a turphosphorius , lucifer , matuta . Vespere , besperas, noctHfer , vesper, v oerugo . Eius pulchritudinem minorem esse ait, quam pulchritudinem iustitiae. VIrtas , ait pia o , si oculis cerneretur, mirabiles excitaret amores DI; di in proverbio est : rustitia in sese virtutem amplectitur omnem.

Ioitiae virtus cumulatim es omnis an una:

Hic versus a Τheophrasto modo Theognidi modo phoeylidi tribuitur; in Graeco autem legendum est metri causa πῖο καε=η', ut in Aldinis libris, non , ut in Florentinis , ποῆσ' ἁ τέ eo . Et eo mavi me persecta virtus in Persecta victus usa ce- 'itur , ac di itidieatur : estque usus quiddam quasi γνώρισμα quo perfectam virtutem cognoscimus, itaque quo latius patet virtutis usus , eo ipsa perfectior censenda est . Inde igitur iussitiae persectio maxima intelligitur, quod eius usus ad totam civilem societatem pertinet. Nam multos reperias qui in suis , ac domesticis rebus, satis commode se gerunt, ut cum uxore,

309쪽

eum liberis, caeterisque domesticis: in aliis quia te rum .usum non habent , idem piae stare non possunt et At is . qui hac iustitia de qua loquimur praeditus non tantum cum domesticis suis, sed etiam cum omnibus civibus ita se gerit, ut oportet: stit enim quid euique debeatur , idque in tota vivendi ratione sequD.

. Et propterea recte a Biante in De hoe dicto ita seri

Melius autem legatur : δειαν re, an udi in libris Fl .rentinis scriptum est , & ut ego interpretatusi sum ι, non facile dixerim . neque ad sententiam interest , illo modo est dimeter a catalecticus, hoc catalecticus , qua ira sunt plerique Anacreontis . Sed ad sententiam ipsam quod attinet, quod ille pater Terentianus ait, se non potuisse ingenium filii sui noscere ἡ Dum aetas, metus, magister prohibebant: neque Denique , donee Iiberius vivendi fuit potestas , Id in hominum vita latius patet , neque enim p test euiusquam hominis ingenium plene: persecteque cognosci dum privatus est, neque eam facultatem ha bet; ut omnia more, ac modo suo facere audeat. Μultorum enim libidines in privata vita legum , ae iudiciorum metus domitas , ac compressas tenet : quae postea in magistratu, atque imperio licentiam nactae, erumpunt,produntque se,δέ quasi solutae vinculis, huc

u a illuc

310쪽

illue , in suam, & in aliorum perniciem ruunt. Μul- lti etiam fuerunt in omni aetate , qui diuturna virtutis , innocentige , frugalitatis simulatione , viam sibi ad honores munierunt, quos lconsecuti, re exerunt naturam suam , & quasi exuta persona , omnibusque involucris & integumentis nequitiae abiectis, ac repudiatis pro modestia superbiam, I arrogantiam , pro contemptu pecuniae avaritiam, rapacitatem , pro continentia libidinem , pro clementia crudelitatem prodiderunt. Itaque qui dum ad illum honoris gradum affectarent viam ., ut m omnes obvios salutabant, iidem quod Volebant consecuti, n minem agnoscunt , quos amplectebantur, vix eis obsculandam manum porrigunt , quos sibi fratrum loco semper fore iurabant, eos vix in mancipiorum numero habere dignantur : quodque omnium turpissimum est , qu rum artium opinione illo conscenderunt, east ipsas in aliis despicunt, ac fastidiunt . Neque usquam magis verum est , quod alicubi ait Plautus:

Fere maxima pars morem hunc homines habent r i. God si volunt , dum id impetraηt boni sunt . sia id ubi iam penes sese habe t , , Ex bonis pessimi, oe fraudulentissimi sunt.

M. Cato ille Censbrius in oratione, quam in cen. sura de vestitu , & vehiculis habuit, cum alia multa isapienter , ac graviter dixit, tum illud in i primis :Periurium est , inquit , cum mihi ob eos morer c quos prius habui , bonos detur , ubι datus es , tamen uti eos mutem , atque alii modi a. N in ita multi qui mutata velle, ac fortuna , ita repente alii fiunt , ut honorum accessione mores mutari factum iam sit tritum consuetudine pro verbium . Plerique enim usque eo se dignos honoribus praebent, dum eos adipiscantur et adepti ita se gerunt,

ut illud honoris insigne Circeum aliquod poculum suisse videatur . Qualia mihi non punquam intuenti,

venit

SEARCH

MENU NAVIGATION