M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

321쪽

seque quod ipsi placuerit id iustum nec ne sit dubitare fas ducant . Λtque in iis quidem civitatibus ubi communis imperandi, & parendi vici Titudo est, communis quaedam omnium institutio esse debet: ubi alii semper imperant, alii semper imperio parent , aliter illos institui , atque edueati consentaneum est. Illa igitur publica institutio quae ad ipstim tei p. genus dirigitur, & accommodatur , effectrix est totius virtutis , id est , iustitiae illius universae de qua tam multa iam diximus . In generat enim In animis amorem quendam patriarum legum talem , ac tantum, ut suas quisque optimas putet, neque eas nullo modo mutari

velit'. Itaque qui in regno educati sunt , unius imperio parere optimum ducunt: qui in populari republica ab unius auctoritate pendere , mortis instar putant . Tantum educatio virium habet. Sed illa quidem publica bonos ei ves emcit, & amantes earum legum, qui bus patria sua utitur . Est alia quaedam privata,ec respiciens ad ea tantum , quae simpliciter, di absolvi epulchra, atque honesta sunt. Haec viros bonos enicit, neque ut illa superior , pro rerum publicarum varieta. te alia , atque alia est, sed omnibus locis eadem. Nullus est enim locus , in quo non eos qui viri boni futuri sunt ad iustitiam , ad fortitudinem , ad temperan tiam, ad liberalitatem , ad omnem denique honestatem institui oporteat. Neque haec alia sunt in regno,

alia ubi praestini optimates, alia ubi populus: sed e

dem ubicunque terrarum , natura enim constant. De

hac privata cuiusque disciplina ait Aristoteles fore ut posterius disputetur , nunquid ea ad civilem facultatem an ad aliam quandam pertineat. Nam in pers eta quidem , dc optime temperata repub. eiusdem fa cultatis est bonos cistes emcere , & bonos viros. Illic

enim is demum bonus civis est , qui vir bonus. At in vitioso, & deprauato reipub. statu aliud est bonum vi

322쪽

tum esse , aliud civem bonum. Nam bonus civis est qui praesentem repub. statum maxime amat , eumque modis omnibus conservare conatur. At ea quae viti si sunt , viro bono placere non possunt . Itaque Dio Syracusanus eo quidem ingenio, ac moribus fuit , ut neminem ex omni vetere historia eo meliorem , atque omni virtute ornatiorem virum proferri posse arbitrer.' Idemque in repub. bene temperata Optimus , ac prae stantissimus civis fuisset. Sed Syracusis cum omnia unius impuri , atque impotentis adolescentuli libidine

gererentur, bonus civis esse non poterat . Non facile dixeris, cum haec urbs olim innumerabiles viros omni virtutis laude cumulatos extulerit, quem eorum M. Catoni anteponere debeamus . Is dc semper vir optimus , & dum stetit respub. optimus civis fuit . In regno , aut tyrannide nunquam vivere potuisset. Itaque vitam proiecit , ne Caesarem regnantem videret . Sel-gam Lacedaemoniorum in Pisidia Coloniam fuisse accepimus , Cuius omnes cives erant viri boni. id si verum est , aliter enim ab aliis traditum est in oportet eundem ibi fuisse & optimum virum , & optimum Civem . Contra Philippus Macedonum Rex oppidum quoddam in Thracia condidisse dicitur , in quod omnes , quos improbissam os cognoverat , congregabat .

Id que ex re poneropolim , id est , improborum civitatem nominavit. Eo si casu vir bonus aliquis deductus esset, nunquam sane in illa taeterrimorum hominum colluvione bonus civis esse potui set . Hoc igitur est, quod Aristoteles ait non idem esse bonum virum,& bonum civem πάντη, id est , ut ego interpretatus sum , quocunque in loco . Sed ea de re plura I ib. 3. . Iustitiae autem illius) Dividit eam iustitiam , quae certa quaedam virtus est in duo genera,quorum unum cernitur in distributione honoris , pecuniarum , & si milium inter cives alterum in iis negotiis , quae his mines

323쪽

IN V. E T H I C o R U M. 3 1mines inter se contrahunt, ad aequalitatem dirigendis . In illo habenda est ratio per Oarum : ut tantum cuique tribuatur , quantum pro dignitate debetur . in hoc non spectatur persbnarum dignitas r sed tantum res ipsae , exempli caussia , in emptione , ac venditione non laboramus qua dignitate sit is , qui emit, aucqui vendit: sed tantum quanti res ipsa sit, ut cum ea pretium adaequetur . Sed de his agetur postea . Nomen , quo hic Aristoteles utitur , latius hic patet,quam apud iurisperitos. Illi enim σωδλαγμα, contractaem modo vocant, id est , ubi ultro citroque

bligatio est , ut venditionem , locationem , & similia. i. iuris gentium . Dig. de pactis. l. labeo. Dig. deverb. significat . Itaque subtiliter distinguunt eas obligationes , quae nascuntur ex contractu, aut quasi contractu , ab iis, quae ex maleficio , aut e X qua sit malefi cio. At Aristoteles ea omnia uno nomine comprehendit. Ut constat ex ea divisione , quae proxime sequitur . .

Huius autem partes Ea iustitia, quae in synallagmasin ad aequalitatem dirigendis cernitur duplox est. Nam synallagmatum alia sponte fiunt, quae dicuntur

εκμια, alia invite, quae Δ, et . ἐκυμα sunt, quibus consensus utriusque contrahentium principium dedit: ut quae hic enumerantur, quorum ringillatim naturam attingere sortassis non ab re erit. Venditio igitur est cum ut res accipiatur datur pecunia . l.Naturalis Dig. de praescrip. verb l.i. Dig. de oblig. dc act. Hanc si Cn te institui constat . Vendere enim rem . suam invitus cogitur nemo. l. Non enim aequum est . Dig. de act.

rer. amot. Quod ostendit & Terentius in Adelphis ,

his verbis . Auid si ego illam nolo vendere , coges me qEademque ratio emptionis . Mutuum est, cum alienum

rei nostrae,earum quae functionem in tuo genere reci-X piunt,

324쪽

piunt, dominium in alium transserimus , ea conditio, ne , ut nobis aut eadem , aut eiusdem generis alia aeque bona reddatur . l. a. & l. 3. Dig. si ceta petitur .

Fideiussio quid sit , ita explicat Caius lib. a. aureorum. I. I. Dig. de oblig. & act. Aut proprio nomine qui seque obligatur, aut alieno . Qui autem alieno nomine obligatur, fideiussor vocatur: & plerumque ab eo quem proprio nomine obdigamus, alios accipimus, qui eadem obligatione teneantur, dum curamus , ut quod in obligationem deduximus , tutius nobis debeatur. Commodamus quod utendum damus , itaque Graeci

commodatum χρησιν vocant. Neque quicquam interest

commodare , & utendum dare , nisi quod illud in rebus tantum mobilibus dicitur , hoc etiam in reb. soli. I. i. Dig. commod- Depositum est , quod custodiendum

datum est . l. I. Dig. Dep. Locatio θ' convictio uno μι- δώσεως nomine a Graecis cem prehenditur . Locamus autem cum pro Iei nostrae usu , aut pro opera nostra de mercede, quam exigere debeamus, convenimus .

Quod autem dicunt, interdum non eum qui locat, sed eum qui conducit , mercedem accipere, inane est. Nam qui opus faciendum conducit, operas suas locat. Haec autem dicuntur, quod principio liberum est contrahentibus utrum velint facere: & si postea multa sunt,quae facere coguntur etiam in viti; ut ven ditor rem tradere, emptor pretium solvere, ut illud Chilonis dictum etiam censecratum fuerit:

itidemque in caeteris. Sed ut dixi , principii

ratio habetur. Eorum autem quae fiunt invite in Huic omnia. i iurisconsulti non synali agna ala, sed maleficia, aut crimina vocarent . Aristoteles autem synallagmata , sed incussa , id est , invite facta , quoniam praeter alterius

eorum , quorum res agitur voluntatem . Itaque cuna

dictum sit libro tertio invitum aliud esse per ignora

tiam

325쪽

. I N U. E T H I C O R U Μ. 3o tiam , aliud per vim, horum quoque -in aliis ignorantiam, in aliis vim intercedere videmus . Non erit au tem alienum , ut in superioribus secimus , ita in his quoque uniuscuiusque naturam breviter, & strictim attingete . Furtum ait Paulus i. I. Dig. de furtis ; est contrectatio fraudulosa lucri faciendi gratia, vel ipsius rei, vel etiam usus eius possiemonisve . Adulterium proprie in nuptam committitur, ut suprum in Virginem, aut in viduam . l. inter liberas Dig. ad I. Iul. de adult. servum alienum corrumpit, qui dolo malo tale aliquid persuadet, quo eum deteriorem faciat. l. I. Dig. de ser. corr. Uenefici , homicidae , falsi testes in crimine capitali , iure Romano , lege Cornelia de sicariis coereentur, toto tit. Dig. ad i. Cornel. de sic. Sea quid ubeat Aristoteles λ si enim id quod vulgo, habere mulieres prostitutas ad omnium libidinem, ex quibus quaelium faciat , clandestinum id esse non potest . Sed potius dicere videtur solicitationem alienae uxoris ad adulterium , inscio marito . In violentis mortem cum numerat , mortis nomine caedem intelligit. ηνοπα λακισμον verti contumeliam ea aut in reposita est se aut in verbis , in re ut cum Demosthenes ait: τὸμου . sign i-ficans colaphum sibi a Midia impactum et in verbis ut apud Sophuelem in Oedipo Tyranno.

Utroque modo apud Romanos dabatur actio de n-

Quando autem ct iniustus ) ostendit iustum aequele esse : argumento a contrariis ducto : quod vid licet iniustum sit inaequale . Vis autem huius argu menti pendet ab eo loco, qui traditur primo Topic rum , Contraria de coxtrariis dicta probabilia esse.

326쪽

gura, quo probat iustum medium quoddam esse. Quoniam autem , quae statim sequuntur eo pertinent , ut ostendatur iusium in quadam analogia situm esse , ideirco mihi priusquam ea explicare ingrediar , de Λnalogia , quid sit, quot uplex quam sit, quantum ad haec tractanda satis , & breviter disserendum est . Analogia est quatuor numerorum inter se cum quadam aequalitate eomparatio . Eam ct si poteram latine proportionem dicere, malui tamen retinere vocem grae,

cam. . . . Hane de Analogia disputationem des derari doleo . Erat enim magnus hie hiatus , sue noliduni auctor limasset, sive per negocia describere non vacavit . Itaqae petendam censeo , quando aliud non licet, e Micliaelis Ephesi, Divi Thomae, Donati, Acciaioli, Petri victorii, di aliorum coni

mentariis .

Videtur autem quibusdam in Examinat opinionem Pythagoreorum de iustitia , ostenditque tum quid in ea insit vitii, tum etiam quomodo intellecta vera esse possit. Illi igitur censebant absolute , ac simpliciterius esse talionem : id est, ut quod quisque alii feci se set, idem ipse pateretur. Habet haec sententia primo aspectu magnam probabilitatis speciem . estque ut

quodam loco Aristoteles loquitur Lιφθαλια γαιιοῦσαι. Viis detur enim e sumniam aequalitatem enicere. Itaque multis auctoritatibus nititur. Primum enim comm lini hominum sententia comprobari videtur: multaque dicta' i re ore sunt omnibus, quae tale quiddam significant: ut,

i Ab alio expectes alteri quod fecer s :Et , ut sementem feceris , ita metes. ct apud Iurisconsultos celebre est, quod quisque iuris in alium fatuerit , eo ut Ipse utatur, quo in Edicto summam ait Ulpianus esse aequitatem. Deinde divinarum quoque literarum.

327쪽

j I v V. E T H I C Ο R U M . 3os aue oritate ius hoc confirmari videtur , in quibus uascriptum est : Oculum pro serio , dentem pro dente , manu pro manu , pedem pro pede , adustionem pro adusione , vulnus pro vulnere , livorem pro IIvore . Exod. ar. & alibi . Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum , IAcut fecit , sic fiet ei . Fracturam pro fractura , oculum pro oculo , dentem pro dente restituet; qualem in=xerit macu- iam , talem sustinere cogetur . Levit. 2 . De ut. Iq. Ergo

hoc senserunt Pythagorei : & Rhadamanthyos quoque , quem iusti mimum fuisse aiunt, eamdem in iudicando rationem sui me accepimus, quae hoc versu He

Et lege i a. tabul. videtur idem ius constitutum fuisse; ita enim in eis scriptum erat , SI MEMBRUM RUPIT MEUM, E PACTO TALio ESTO. Sed & Locrenses Epizephyrii eod. iure utebantur : & si postea id correxerunt , quod qua occasione factum sit, non est ab hoc loco alienum recensere . Locrensibus leges tulerat Zaleucus, qui cum Intelligeret nihil tam periculosum esse in re publica, quam abrogatis vetustis legibus, novas serre, statuit, ut qui novam legem rogare vellet , collo in laqueum inserto

id faceret, & si quidem leκ iusta & honesta ab eo serri videret ut , id illi impune esset , sin minus , fracta

laqueo gula interiret . Rem totam graviter , & luculenter narrat Demosthenes orat. adversus Timocratem , his verbis, ut ea quidem Germanus interpres latine reddidit . Narrabo vobIs Iudices, qua pacto Locriae Leges ferre soleant, nihil enim vobis nocuerit exem tum laseMiquod audivisse , tale praesertim , quo laudata Reis. MIDrur . Nam illi, usque adeo censent veteribus legibus utenaeum , Θ instituta patris ornanda esse, non ad euiuisu DBIinem , o iniuriarum impunItatem leges ferendar , ut figuis legem novam rogare velit, colis in laqueum inferto , ι

328쪽

M. ANTONII MUR ETIDeere cogatur . Quae lex si honesta, er utilis videtur : auctoν eius divIt oe abit: sin minus , perit, coasrictus ta-

queo . proinde novas rogare leges non audent: sed veteν

hus religiose utuntur , ac longissimo tempore , Iutices , una lex apud eos nova perlata esse fertur . Nam cum ibi reee

pium esset , si quis excussisset alteri oculum , ut Θ ipsi oculus exeuteretur , nec id supplicium ulla redim pecun a posset,

quidam commrnatus fertur inimIcus inimico, unum oculum

habenis , se ilis eum unum oculum excussurum . Eas minas lusius ille aegre ferens , cum sibi in corcitate vitam morte acerbiorem fore putaret , fertur ausus esse ferre legem : Si quis oculum lusio excuserit II contra, utrura qur er piendum, ut pari calamitate utrique conflictentur,er hane sotam I g-m sanxisse feruntur Locrenses, amplius, quam ducentis annis .& apud eundem oratorem, de legibus non temere antiquandis , no itisque condendis locus in lignis in ea, adversus Leptinem . Sed hoc agamus . illi igitur itaeognoverunt evenire posse ut in ratione iniustitia inesset .

Multis autem argumentis intelligi potest, quod hoe loco ait Aristoteles , talionem neque ad id itas , quod in distribuendo , neque ad id , quod in corrigendo situm est; &idem semper pro eodem reddi neque polse, neque debere. Horatius Cocles solus in ponte sit blicio irruentum in urbem hostium vim sustinuit. Si iustum esse statuas idem ipsi fieri , quod ipse fecit quomodo tandem' id consequeris ὸ C. Mucius manum iu an eombussit, & admiratione virtutis suae , Regem illis rem poribus 'potentissim tim , ct insensi stimum populo Romano pacem facere coegit ; quid ei facies , si talionem ius esse statuas Quid Codro, quid Deciis, quid cisteris , qui se pro patria devoverunt λ liberavit te aliquis letali morbo laborantem : alius a piratis rede mit ut iussus in utrumque sis , hac quidem, ratione oportebit illum quidem aegro are , .le vero medicum α fieri

329쪽

I N V. E T A I C o R U M . 3II fieri ; .& qua ipse fortuna in te curando usus est , eandem in ipso curando experiri : hunc autem in pirata-

m manus , ac potestatem venire. Pater te genuit ,

ct educavit: nunquid ut in eum iustus sis idem te illi facere oportebis p est qui alienam uxorem corruperit; hanc quisquam iustitiam esse dicat, ut eius uxor vicissim ab eo , cui haec imposita iniuria est , adulteretur Quid autem si qui adulterium fecit , uxorem non habeat e Caesari in Hispania siti consecto cum ad lantem poti mimum accedere non posset, miles quidam aquam periculo salutis suae petitam in galea attulit . Huic videlicet Caesar si in eum iustus esse vellet, pleuam aquae galeam reddidisset Dario in fuga esurienti cibarius panis datus est ; debuitne , si ad meliorem

fortunam pervenisset,ei a quo eum acceperat, tandundem panis reddere λ Piget plura congerere: cum innumerabilia nullo negotio congeri possint. Sed mihi venit. in mentem illud Aristotelis e tertio de partibus

a ni mali fi m et ri λόγων λώυν-. Hoc quoque loco accreverant multa , ita enim, in quibusdam libris legitur: το δ' αντιπεπορθου, ουκ εφι ιοτ ουτε ΔΗ

το δορθωm .quod silentio praetermisissem cetenim iampridem ab atiis purgatus erat hic locus ὶ nisi ex hoc , dc similibus locis existimari vellem , quae quorundam hominum in hoc libro depravando , aut arrogantia ,& impudentia, aut stupiditas & inscitia fuerit . Lege ραδιαμανθυν. quae: apud Poetas & Historicos perinvulgata sunt .

Multis enim locis) Aliquot exemplis ostendit muIta evenire in quibus talio manifestam iniustitiam contineat . Cum tu lysses apud Homerum Iliadi β. Graecos huc illuc fugientes partim verbis castigat, partimet; iam percutit , non fuisset aequum eum iis quos

330쪽

percutiebat , vicissim percutiet cum ephori Lacedaemoniorum eos quos nequiter aliquid agentes deprehenderant , verberabant, iniustum fuisset, ipsos quoque vicissim verberare . Et si quis magistratum percutiat , is non percuti modo, sed etiam supticio affici debet , qua de re multa graviter , dc copiose dicuntura Demosthene , H3Praeterea multum interest in Aliud argumentum , quod ita explicatur a Gellio cap. I. lib. ao. Ictus foris tuitus , ct consultus non cadunt sub eiusdem talionis smilitudinem . Demosthenes τώδεσιντι Λ

ρρωπMς πολλης-. Cicero I. de ossiciis . Sed in omnEiκiusilia per multum Interes , uti um perturbatisaee HI AEavim , quae plerumque brevis est ad tempus , an eo sulto , ω cogitato fiat iniuria . Leviora enim sunt ea , quastrepentino aliquo motu accidunt , quam ea quae meditara , er praeparata inferuntur.

Sed in communitatibus) Postea quam ostendit quid vitii insit in sententia Pythagoreorum, docet nunc , quomodo accepta , vera esse possit. Atque in distributionibus quidem talioni locus omnino nullus est. Sed in communitationibus dici potest, iustam eme tali nem , si mi do ad proportionem, non ad aequalitatem

exigatur ; id est ut non semper idem fiat cuique,qtrodquisque fecit: sed aliquid , quod ei pro portione respondeat. Idque tum in beneficiis, tum in iniuriis intelligendum est ; exempli caussia, si quis me aut aditem aliquam docuerit, aut morbo affectum sanaverit, ut ei gratiam reseram , & paria cum eo faciam , non opus erit eum vicissim a me aut doceri, aut sanari:

sed aliquid aliud ei tribui, quo ipsius opera compense tur. Itemque si quis mihi colaphum impegerit , non

SEARCH

MENU NAVIGATION