장음표시 사용
311쪽
in mentem clamare , o Bias , Bias . Merito esct apud aetatis tuae homines , dc postea in omni posteritate opinionem magnae cuiusdam , ac singularis sapientiae consecutus. Tu praeclare intelligebas. multas esse in hominum animis latebras, multos recemus: multos reperiri, qui luxuriose : intemperanter flagitiose vivere , sit perbiam , iniustitiani , crudelitatem
exercere non tam nollent , quam aut non possent, aut non auderent: eos versare , ac regere naturam suam
ad tempus : ubi ad honores , & ad potentiam pervenissent, alios fieri r itaque de nullius natura, ingenio, moribus, satis certo iudieari posse dicebat quamdiu privatus esset, ut aurum igne aut lydio lapide, se hominum ingenia ; magistratibus pose statibus , imperiis , explorari, di patefieri . Nam ut non attingamus exempla aetatis nostrae , orationemque abducamus ab iis , quae quo plures sciunt in se dici posse , eo plures in se dicta suspieari queunr, Tiberium Caesarem ita mutatum esse adepto imperio, aecepimus , ut dictit sit ab histori eis , eo neque meliorem servum. neque deteriorem dominum unquam fuisse . At contra Cmion Atheniensis cum in adolescentia stupidius , & excors habitus esset, populi suffragiis ad munera publica evectus, multa dedisse , & virtutis, & prudentiae documenta dicituro ita in utramque partem verum est quod EBiante dictam esse Aristoteles ait, magistratus, ct imperia eam vim habere j ut neque vitia neque virtu- tes , eorum st quibus geruntur ν atque obtinentσr, occultas esse patrantur.
Atque ob eam ipsam causanr in Capitalis, & pesti sella olim multorum animos occupaverat opinio, iustitiam stulti iam quamdam eme, turn stitiam autem,quae modo cum consilio ac calliditate coniuncta esset prudentiam vel maκ am; quod qui defendebant , ale bant hominem iu stum, negligere utilitatem suam ν
312쪽
oliorum . comitio la procurare, iniustum autem sibi prospicere,& ex aliorum simplicitate, ac studiitia commodum suum comparare. Hanc sententiam ita exprimit Iolaus apud Euripidem principio Heraclidarum: l
Αυτῶ δ ' αριςος . id est , . Iam pri m ego hoc apud animum flaixi meum , Iusum Virum aliis esse narum , non sibi, At cuius animus fertur omnis ad lucrum , - Inutilis ille civibus quidem es fuis , Et contrahendis asper in negotiis ,
sibi sed ipsi optimus , utilissimus . Itaque multa Thrasymachus apud Platonem x. do
, reperire non dissicile est . Glauco etiam secundo eoi rum librorum ulterius progreditur, ac cortendit O , mnes homines , & si sedulo dissimulant, tamen ita j sentire , neque se alia re, quam metu ab iniustitiat abstinere , neminemque esse qui si talem aliquem aNi nutum habeat , qualem Giges habuisse dicitur , aut illo quo modo prorsus impune iniustus esse polli t, non dicturus sit iustitiae multam salutem , seque totum iniustitiae, ut rei optimae atque utilissimae traditurus . Haec omnia Socrates copiosissime , & accura- tissime refutat; neque aliud fere in eis dialogis ' Pla-xum. Proresitum est , quam ut per Socratis personam i
313쪽
IM V. ET HI CORVM. 391 doceat, meliore semper conditione esse iustum , quam iniustum : dc iustitiam cum omnibus multum , taim possessioribus suis plurimum prodesse . Ex iniustitia autem ad nullum plura aut graviora mala , quam ad ipsum iniustum pervenire. Sed Aristoteles ex eo natam esse illam opinionem docet, quod iustitia ea facit , quae aliis potius , quam ei, in quo est prodesse videantur. uod & Cicero ita expressit lib. a de re, pub. Iustitia foras spectat, et proiecta tota es , atque eminet. Et in eodem libro : Muae virtus praeter caeteras to tam se ad alienas utilitates porrigit, atque explicat .
Ergo pessimus' quidem ille) Non est dubium quin
ut quisque agit in ea, in quae agere dissicilius est, ita maiore quadam vi in quoque genere praeditum iudicetur I exempli caussa, si e duobus gladiis unus ligna modo scindat , dc dividat, alter etiam serrum : maiorem in hoc, quam in illo scindendi , penetrandique vim esse statuemus, & cum audimus sublatum ab ab Aenea saxum tantae magnitudinis, ut vix illud rbis sex lecti cervice tulissent,sualia nunc hominum producit corpora tellus. Ex eo intelligimus multo maius in eo robur, quam
in posteris aetatis hominibus, fuisse . Ac ne in re perspicua sim longior, dissicultas eius quod emcitur, vim eius a quo emcitur arguit. Cum igitur vix quisquam usque eo improbus reperiri posse videatur, ut in eo improbitas vincat eam quae cuique a natura indita est in suos benevolentiam & caritatem , si quis existatiusmodi, pessiimum eum eme, & singulari quadam improbitate praeditum iudicamus :Qui fallene , ait Terentius , i uerit patrem .
Aut audebie, tanto magis audebis caremus Alta qui in uxorem , aut in patrem , aut in liberos, in fratres , in amicos erit iniurius, multo se minus ab
imponenda iis, qui λο nullo tali vinculo coniuncto
314쪽
di; Γ M. A N T O N I I M D a E T Iest , iniuria abstinebit . Sed non ut e X maxima quaedam initistitiae vis cognoscitur, si in eos quoque grasese tur , quos carissimos habere debet, ita & ea maxima,
dc pei sectissima iustitia habenda est , si quis se in suos iustum praebeat ; immo vero is iustissimus qui non tantum in suos ; sed etiam in alienos talis est ; id enim difficile est , dc qui iustus est etiam in alienos , multo magis talis erit in suos . Sed quid est, quod ait
Aristoteles. IN SE IPSUM , cum ut infra docebitur, nemo in se ipsum neque iustus , neque iniurius es
possit ἡ Αn eo loquendi genere eos qui quodammodo idem nobiscum esse videntur intelligit λ Tales autem
sunt parentes: eorum enim ipsi pars sumus liberi: sunt enim pars nostri , uxor, efficitur enim unum, & idem cum viro, fratres, ab eodem enim semine oriundi sunt, ct sunt quibus videatur frater dictus eme, quasi fere a ter : quod tamen lepidum, dc acute excogitatum p tius videtur eme, quam verum) amici, scitum est enim illud Pythagorae , τετερος εγὼ: ut quod eis qui iaque boni, aut mali facit, id ipse sibi sacere videatur . Aristotes is graeca leviter depravata esse arbitror; quod
enim vulgo legitur: εργο ῖ λεπον, puto, mucosum,
ut ira dixerim, esse, deberique abstersa illa voce χαλεπου, quam glossam esse ostendunt libri quidam, in quibus scriptum est, 'imautem saepe idem valere quod aut ita notum est,ut putidum sit in eo probando velle operam sumere , dc ita quoque a Latino poeta dictum est: Hoc opus , hic labor es .
Haec igitur iustitia non pars in Quae hic dicuntur , satis per se aperta, dc perspicua sunt: nisi quis sibi sorte id apertius ostendi postulet, quod in extremo dieitur eme quaedam , quare eadem sint, sed ratione diseserant, in quo tamen nihil obscuritatis est. Idem homo est , dc filius , dc pater : non tamen e dem ratione:
315쪽
IN V ETHICORUM. 297 sed huius filius , illius pater . Cum medicus seipsum
curat , idem est qui curat, dc qui curatur : non tamen eadem ratione, curat enim ut Medicus: curatur ut ae-- grotus . Sic eadem animi consormatio, vocatur & viristus simpliciter , & iustitia legitima non eadem tamen ratione : sed quatenus refertur ad alium iustitia, quatenus est talis quidam habitus , virtus . Quaerimus autem eam iustitiam in Nunc demum ingreditur in id, quod sibi proprie , ac praecipue in hoc libro proposuit, ut disserat de ea iustitia , quae certa quaedam sive pars , sive species virtutis est , deque ea iniustitia , quae ei adversatur . Nomen autem generis aut totius , interdum proprie ad aliquam partem accommodari , neque novum, neque inusitatum est . In Categoriis Mathesis , id est , assectio, dividitur in assectionem proprie dictam , & habitum . Adoptionem iurisconsulti dividunt in eam, quae proprie adoptio dicitur , & in arrogationem l. r. Dig. de adopt. Iidem
cognatorum eos qui per virili, sexus cognationem coniunguntur, agnatos vocant, eoS, qui per foeminas nullo proprio nomine afficiunt, sed cognatos vocant; I. iurisconsultus Dig. de grad. & ad finibus . Ita genus , ac certam quamdam generis partem eodem vocabulo notant. Nos quoque Iustitiam, & commune quoddam nomen esse dicimus , quo omnis virtus continetur , dccertam tamen quandam virtutem eodem nomine adficimus. Michael Ephesius hoc ipsum alio quodam simili illustrat. Ait etenim ita proprium esse huiuS
virtutis id nomen , quod caetera ruin quoque commu δ' ne est , ut olim nomen bominIs , quod omnibus hominibus commune est,cuiusdam olympionicae proprium fuit. Id male a quibusdam accipitur, qui putant eum, qui vicisset olympia , quocunque tamen nomine FO caretur, cum victor pronuntiaretur a praecone , non suo proprio , sed communi omnium nomine hominem Vocari
316쪽
Μ. ANTONII MUR ET Ivocari solitum esse . In quo errore versatus est etiam . vir clarissimus & ornatistinuis Franciscus Connanus , cap. a. lib. I. commentariorum iuris civilis . Quod tamen a me qua sit vituperandi ipsius caussa dictum accipi nolim ; non enim mirum est , si, homini in gra 'vissimarum rerum traetatione occupato , quas ita per sequebatur, ut quemadmodum Apellis Venerem nemo repertus est qui auderet absolvere, ita iis , quae ille inchoata immatura morte praereptus reliquit, nemo unquam ultimam manum impositurus esse videatur, aliquid excidit , quod olim puer in grammaticorum dommentariis legerat , in aliis, qui hoc litterarum genere praecipue censentur , idem minus serendum est . Nam vel ex verbis Michaelis ipsius intelligere poterant , eum non de omnibus olympionicis , sed de certo alio quo loqui : cum ait : -νος ο ολυμπιονίκης. quod
ipsum satis ostendunt verba Aristotelis e sepi mo et hi uorum , ubi de hoc ipso ita loquitur:
τὰ ὀλυμπια νενικηκώς . si ο κοινος λέγος τῆ Goφερεν, ομωτ ετερος omnem autem dubitationem' tollit Eustathius in Iliados λ , cuius haec verba sunt ,
ἐλυμπιονικης--εκληθη Ανθρωπος. Sed nos ad institutum revertamur.
Esse autem , id argumento est in Disputaturus de eat ' iustitia , quae pars virtutis est , primum ostendit eam. esse, id enim in omni disputatione primum est , doceti ipse in posterioribus Analyticis . Esse autem ostendit eo, quod est quaedam iniustitia, quae certum quoddam vitium est . Unde fit , ut sit 8c iustitia quaedam,' quae ad virtutem eodem modo affecta si, ut illa adi vitium . Atque ad hane rationem doeendi ipse sibit viam munivit, cum pri ne pio huius libri docuit,ex inis
contrarIσrum adieram faepe cogis' . Eme autem talem quandam iniustitiam, probat tribus argumentis , quam
i m dine explicaturi sumus, 'Eoruin igitur hoc. primum est
317쪽
Η V. ET HIC DRvuc asyest in secunda figura. Nullus eorum qui agit aliquid
eorum,quae ad caetera vitia pertinet, πλεονεκτει, aliquis
iniuste faciens πλεονε ιτει, aliquis igitur iniuste faciens, nihil agit eorum,quae ad caetera vitia pertinent. Aut igitur omni se iniustitia contaminat, aut certa aliqu iniustitiae parte , cui idem quod toti nomen est , non est autem primum I secundum igitur, primam illam sumptionem probat tribus exemplis: quorum in primo illud non indignum est , quod notetur, summam olim infamiam fuisse eorum, qui clypeum abiecissent, quos
κει ηαλεποτητα malui vertere asperitatem, quam, ut alii iracundiam. Nam iracundiam puto esse οργιλοτητα. .
dc ita hoc nomine Horatium usum censeo in illo versu , steritatis, Θ inviviae eorrector oe irae . Illud quoque animadversione dignum est, eum qui illiberalitate ab ope alii ferenda retardatur , videri iniuste facere , dc adversus seges . Quamvis enim nulla eius rei actio legibus prodita est, non obscurum tamen est eum facere adversus legem naturae, quae Omnibus hominibus inter se quandam, ut Iurisconsulti aiunt , cognationem constituit. l. ut vim Dig. de iust. dc iur. Quin etiam id Charondas Cataneus in legibus suis posuerat; in quibus haec leguntur . i
ἀνδραπν ἔδιος. id est . Laudentur autem, oe bona eximatione sint quicunque ex divitibus tenuiorum inopiam fust -
318쪽
3oo M. ANTONII MUR ET Isuppeditent. autem iis , qui fortuna ad inopiam redact= sint , non iis , qui ignavo , ω luxurioso vivendi genere. Nam fortuna quidem omnibus communis es : ignavia autem , Erluxuriosa vita malorum hominum propria . Praeterea si duorum in Λliud argumentum quo idem probat. Videtur autem ita eme perspicuum , ut in eo declarando opera sumenda non sit . Tertium autem hoc est. . Praeterea omnia alia γ Praeter iniustitiam illam universam .
Λt si lucrum iacit in Lucrum dicit illicitum & inhonestum: Unde constat in Quomodo quam antea homonymam dixerat, nunc, quasi mutata sententia , synonymam esse dieit y Intelligendum est , inter ea , quae plane homonyma sunt, & ea , quae plane synonyma , esse quaedam , quae mediam quodammodo naturam obtinent ; ea modo synonyma modo homonyma dicuntur : quatenus enim communis quaedam eorum ratio,& natura est , synonyma dicuntur: rursus quatenus non prorsus eadem , homonyma . Ut iustitia universa , & ea , quae pars virtuti est , synonymae sunt, quatenus earum utraque Virtus quaedam est, quae refertur ad alium ; at quatenus illa latius patet, haec angustior, & adstrictior est , homonymae. Sed haec quidem in honore) Salutis nomine hoc eo intelliguntur omnia quae ad vitam tuendam neces saria sunt : sive , ut simus , sive ut bene & commode simus . Quod autem addit, es voluptatem , quae capsetur ex lucro , eo pertinet , quod omnis virtus moralis versatur , λυπας: ut dictum est lib. a. Non unam igitur esse iustitiam in Haec ita perspicua sunt e superioribus , ut nulla declaratione indigere vi
Cum igitur iniustam In quadam admirabili exem
319쪽
IN V. E T Η I C o R U M . ῖ Iriarium tum veterum , tum recentium varietate se- .cutus sum eam scripturam, quae mihi visa est optima.
scriptura , ut mihi quidem videtur, & Veram , & perspicuam sententiam continet . Quae ab aliis intelliciuntur de comparatione τ πλώιος τ ανι , vera quidem sunt, sed nihil, ut arbitror , iaciunt ad id quod
s Ergo iustitia illa quidem in Quod vulgo legitur η μ'ν
ουν στυδεὲλ δεντι, τεταγμενη , malo legere, ut in aliis. libris . scriptum reperio τεταμε νη. in . his autem de . clarandis opera abutendum non puto: cum ea tan
tum ipsa breviter repetantur, de quibus supra satis fuse di sistatum est . . Totius autem virtutis in Primum admonebo me hie
Antiqui legumlatores multa legibus sanciebant , de ratione adolescentum educandorum: eamque vel plurimum momenti habere ad salutem reipub. iudicabant, cum enim ea firmissime in animo haerere soleant , quae a teneris annis imbibuntur , qualiscunque tandem prima illa educatio fuerit, tales etiam in omnem ivitam mores, taliaque studia.consequi constat. Aetas autem succedit aetati: deficientibusque iis qui nunc irem publicam administrant, alios in eorum locum sub- isti tui, ac succedere necesse est . Qui si apte , dc ac commodate ad eam rempublicam , in qua nati sunt , educati erunt, non temere quicquam in ea noVarum . rerum molientur , sed eam , qualem acceperunt a ma- 'ioribus, talem studebunt etiam posteris tradere : ne que quorum una, eademque in pueritia fuerit omnium institutio, valde umquam eorum in tractandis publicis
320쪽
th; negotiis sententiae discrepabunt'. Sin , ea tota re
neglectui habita , alii aliis moribus imbuti , atque instituit ad rempubl. accedent , dum quo sua quem que natura ducet , eo etiam civitatis formam inflecte. re conabitur:, non mediocre peliculiin, est , ne variis distordantium , ac dissidentium opinionum , . quasi flatibus agitata, in uno eodemque statu diutius permane- re non possit. Itaque apud Ρlatonem in Euthyphione Socrates , primam in civitate curam instituendae iumventutis esse debere pronuntiat : & libro septimo de
legibus Athenie nsis ille hospes, sive ille Plato , sive
quis alius est , ait: si iuvenes , ut oportet , educati mi. atque educentur , beηe ac prospere fuccessura omnM': sin minus , ea eventura , qu re ipse ne dicere' quidem vult. , 'ne eL quam insiluit civitati vIdeatur male onit istote
les quoque principio libri octavi politicorum di haede re idem sentit quod Magister' et ' magnopere com-rnendat Lacedaemonios , quod in institueri dis publice pueris plurimam operam collocanent: Quod quidem de Lacedaemoniis , & ex Plutarcho' in vita Licurgi , de melius etiam e Xenophonte in commentario, quem de ipsorum republica scripsit, cognosci potest . Pro variis autem rei di generibus variam quoque eri instituendi rationem oportet. Ubi enim aequo omnes iure utuntut , ita assuefaetendi sunt, ut olim alternis vicibus de pareri, & imperare possint: ut neque ipsi plus posscte se quam caeteros velint, neque quantum in ipsis
erit, quem qu m alium ad eam potentiam , ut unus caeteris imperet pervenire patiantur . Ubi optimatum consilio omnia gubernantur, ita ut ab eorum qui prae sunt voluntate , ac iussis pendeant, eos observent , eis pareant, quod ipsi sciverint, ab eo discedere nefas putetit . Ubi unus rerum potitur , ut ei omnibus in rebus obtemperent, ut ipsius iussa , non hominis iussa , sed Dei propemodum alicuius oracula esste existiment,