M. Antonii Mureti Opera tomus 1. 5. Tomus 5. Commentaria Mureti in libros Ethicorum Aristotelis, continens in Aristotelis Oeconomica annotationes, interpretationem in Commentarium Alexandri Aphrodiensis ad librum 7. Topicorum Aristotelis

발행: 1730년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

IN U. E T H I C O R U Μ. . Iber suit, verum etiam quomodo nos ad tam multa

saecula liberi esse possemus , edocuit. Nam quid dicam de Diogeneὸ qui cum in auctione venderetur , . interrogarentque eum , qui eum emere volebant, quid facere sciret , liberis , inquit , imperare . De quo viro

nobilis est illa vox Alexandri , si Alexander non essem , Diogenes esse velle' . Qui tamen si vere de se atque illo

iudicare potuisset , . nuillo Diogenem esse se quam Α' lexandrum. maluisset. Non ebrietati , non irae , non ambitioni 'servi isset, non totos nonaginta dies per po rasset ; non inter pocula Clytum suis. manibus trucidasset, non Callisthenem, nares , auribusque amputa tis , in cavea serrea ioclusum , tanquam saevitiae , ac rabiei suae quam plurimos testes colligens circumtuli se

set, non stultissima ambitione lovis se filium haberi ,

praedicarique voluisset, non insatiabili , & ne mundi quidem contenta terminis imperandi cupiditate totum -Οrbem terrarum sanguine, ac caedibus mi scuis et . Sed ut instituti in pertexamus, si dominus in servos saevus supra modum sit , si sine caussa eos verberibus laceret, .ssi alimenta deneget, si in compedibus habeat, si ad .impudentiam , aliave turpia, aut inhonesta adigat, nullam ne eis iniuriam facit Haec ud explicentur, principio dicendum puro, non omnium servorum ea n dem esse rationem . Alia enim caussa est eorum, qui: servi nati sunt, alia eorum , qui cum liberi ement, aut bello, aut praedonibus capti, aut quo alio modo in a lienam potestatemi pervenerunt. De hoc posteriori ser Orum genere dubitandum non arbitror , quin eis in .iuriae fieri possint. Neque enim fortuna ita potest na . turae iura vertere, ut qui heri par tibi , aut etiam sor'

tasse superior fuit, is hodie , quia a te captus est , ita. vilis abiectusque sit, ut tibi in eum pro tua libidine illudere, aut saevire sine tu iuria licear, alioqui ne

. Carthaginenses quidem in M. Atilium Reaulum in-

352쪽

334 M. ANTONII MUR ET Iiusti fuissent , cum eum omni acerbillimorum suppliciorum diritate excarnificatum enecarunt, servus enim

eorum erat iure belli , dc tamen omnia secula huius fi dem, ac iustitiam depraedicabunt , illorum iniustitiam,ac crudelitatem execrabuntur. Omninoque sem per immanes , ac seri habiti sunt , qui in captos sae' vierunt. Qii in etiam, qui bonis , ac claris parentibus nati sunt , ii ne bello quidem capti satis proprie servi Vocari queunt. Non enim magnificentius quam verius apud Theodectem loquitur Helena. '

gatu Deorum stirpe ab utraque evitam, usi uis quaeso servam me vocandam dixerit ' Tales igitur non solum qui traetant immitius, verum etiam qui ad sordida ministeria adigunt, iniuriam eis faciunt , quod qui ex eis maiori animo sunt, si aliter non possunt, morte enugiunt: ut puer quidam Lacedaemonius feci me dicitur, cui cum recens empto depraedio dominus turpe quiddam imperaret, & verbera , nisi id faceret, comminaretur. aquaere, inquit,

alium , cui taDa imperes . Lacedaemoniν, cuim volumuI ,

' liberi fimus . similique cum capite parietem maximo impetu percussisset, a turpi dominatu se morte voluntaria vindicavit . In iis etiam, qui servi nati sunt duplex ratio est . Aut enim eos consideramus qua servi sunt, aut qua homines, si simpliciter eos consideramus ut servos, & summo iure agamus, nulla eis a domino iniuria fieri potest . Nam omnis iniuria , aut at tingit exist imationem, aut pecuniam, aut corpus. Exit imatio servorum laedi non potest nulla enim est. Ne in pecunia quidem iniuriam accipere servus a

domino potest . Nam ipse quicquid acquirit , domino acquirit, & quamvis interdum domini permissis, servi peculii aliquid habebant , tamen domini arbitratu suo

353쪽

IN V. E T HI C o R o M. suo, & servo , & peculio uti poterant. Corpus quinque domini est; qua de re apud Λristophanem ita quaeritur Cicero: s

Nam corporis non quemque fors finit sui Dominum esse , sed illum qui pro eo nummos dedit . Itaque verberibus, inedia, labore, laceret, absumat, enecet servum dominus: nemini in eo iniuriam facit. Nam servus , ut ait Aristoteles , κτῆμα quoddam est

ipsius domini, & quicquid est , illius est. Ut igitur

si equus , aut canis mihi generosus sit, etiam si aut pernicitate sua, aut Viribus me a periculo mortis eripuerit , pomum tamen eum , si mihi commodum sit , aut etiam si collibuerit, interficere, ξta servis olim domini idem facere poterant, habebant enim in illos plenissimam vitae necisque potestatem . Quem autem animi caussa interficere licet, in eum quid non licet λΛtque ut si quis vestem , aut etiam praedium suum animi caussa comburreret, ita si quis: servum verbera inret , vulneraret, occideret, nemini iniuriam facere putabatur . Tam enim suos servos esse ducebant, quam vestes , aut praedia : & eos non in hominum , sed in rerum quae possiderentur loco, ac numero habebant. Ideoque legibus servi cum pecudibus exaequantur ; de si quis in alienos servos saevitiam immoderatam exerceret coercebatur, sin in suos, cuIpabatur tantum, non etiam coercebatur. Ita veteres illi in consuetudine , atque in legibus habuerunt. l. a. Dig. ad i. Aquit. &I. si constante matrimonio Dig. sol. nat. Ut servos nim eos, non ut homines considerabant: Nam qui humanitatis ac naturae communis rationem habere voluerunt, multo mitiores ac molliores fuerunt. Qui

mihi videntur primum cogitasse,saepe accidere id quod aut Euripides e

354쪽

Deinde cuiusmodi ement , tamen homines esse , &inter illos, ac pecudes discrimen aliquod esse oportere. Itaque Claudius imperador cum quidam servos aegrotos exponerent, Omnes, qui exponerentur, liberos esse sanxit nec si convaluissent, in domini ditionem redire. q.od si quis necare mallet, quam exponere, caedis' crimine teneri. D. Hadrianus Umbriciam quandam matronam in quinquennium relegasse dicitur, quod ex levissimis caussis ancillas atrocissime tradiasset. Idem servos occidi noluit eosque iussit damnari per iudicessi digni essent. l. r. & l α. de iis qui sunt sui, vel alieni iuris. D. Severus inter caetera munera praesedit urbi hoc quoque esse voluit, ut audiret servos , qui ad statuas confugissent, non quidem si accusare vellent dominos: neque enim id eis permittendum esse, nisi. ex caussis receptis : sed si verecunde expostularent, si saevitiam, si duritiam , si laniam qua eos premerent, si obscoenitatem , ad quam eos compellere. t. Λtque id ei negotii dedit, ut tueretur mancipia, ne prosti- . tuerentur. l. I. Dig. de off. praesec. urb. Extat oc D. . Antonini Pii epistola quaedam ad Aelium Μarcianum procos. Africae eodem pertinens. Ex his quomodo servis iniuria fieri non possit, quomodo possit , intelligi puto . Eadem prope de parentibus , dc liberis dici possunt . De qua patria potestate Iurisconsulti legendi, Romuli item leges, Sophocles, dc Euthy-

. Non sinimus in id est, non censemus utile,& repub.

es . Rationem autem vocat legem, quae neque gratia, ..neque odio, neque ira , neque misericordia flectitur , estque omnibus una, atque eadem . Cum homo etiam: optimus tamen illis animi motibus carere non possit .

Itaque ipse lib. 3. politicorum cum disputasset utrum melius

355쪽

Iu V. E T H I c o R U M. 33 melius sit regi ab optimo viro, an ab optimis Iegibus ,

multaque in utramque partem argumenta coi Iegisset . ad postremum ita concludit: o μὲν συντον δοκει κελά ν αργειν ὁ τὸν θεὸν-τους νόμιους . o δ' ἄνθρω- ,πον κελίων , ενος ιθησι θηρέον. ἔ, τε si θυμία πιο ν,,οθηκος ἄρχοντας διατρεφει, πιυς αρίς- ἄνδρας. Bias eam rem p. optimam esse dicebat, in qua homines legem, tanquam tyrannunt timerent: - παντα κρατυνει, ait

Polybius principio eius libri : et i νης, qui Hippocrati tribuitur. Et Demosthenes νομω vocat ψυχι πολεως. Est autem magistratus , Tyranno opponit Verum , & legitimum magistrat sim, quem ait esse custodem: iuris , unde S. Plato νομοφυλακεω vocat. Is igitur , non, ut tyrannus ad se zrahit omnia, sed custodit aequalitatem . Ius enim aequale e sis antea docuimus . ' Quoniam autem nihil in Verus magistratus ex admi- nistratione ac rectione reipubIie. non quaerit lucrum suum, Meque ditari studet, neque sibi nummo uno plus' sitnit eo , quod sbi pro-rtione debetur , quare constat eum laborare .liis, non sibi .Ea caussa est cur iussi-tiain quidam eme dicant μοπιονικἐν ἀγαθὸν, ωκει- n ριιυδ qua de re antea diximus . lam nihil negutii est' repetitis exemplis e vetere historia docere , eos, qui olim in gubernandis civitatibus excelluerunt,pauperes fuisse I neque gerendis publicis muneribus domos suas collocupletasse . P. Valerius Poplicola ita angusta resamiliari fuit, ut eo mortuo non tantum repertum sit domi , quantum opus esset ad faciendum funus . Qia de re ita Livius : P. Valerius omnium eo e ut princeps belli, pacisque artibus , Agrippa Henenio P. Postumio con- sulibus moritur , gloria ingenti, copiis familiarIbus adeo exiguis , ut funeri sumptus deesset, de publico est elatus .

Ipsi Agrippae Μenenio idem contigit , de quo idem

ibi vius . Eodem anno A gν pa Menenius morItur, vir omni

356쪽

νIσr plebi factus . interpreti arbitroque eoncmrdiae ca-viu m , legato patrum ad plebem , reductori plebis Romanae In urbem , sumptus funeri defuit. Extulit eum plebs μκ- tantibus collatIs in casIta . P. quoque Valerius Poplic lae F. ut virtutem paternam imitatus est, ita paupertatem retinuit , qui eum consul pro republ. pugnans intersectus esset, in eius, ait idem Livius, mortui domum plebes quadrantes, ut funere ampliore esterretur, iactasse sertur . Neque se aliter gessit Epaminondas, de quo Plutarchus : 'Eπαμεινωνδεν οὐν θηαῖοι δημοσία δεδεπεν. rata ἀνελιπεν ο Notum est qua pauper 'tate suisse dicatur Λristides , qua Cimon , qua Fabri eius , qua Camillus , qua L. Aemilius Paullus , cui mortuo Vix repertum est unde uxori dos solveretur et qua M. Cato ille Censorius , cuius illa sunt . Neque mihi aedificatio , neque vasum neque .vsimentum ullumes in manu pretiosum , neque pretiosus servus neque ancilla paullo post : Vitio vertunt, quia mutita egeo: at ego litis quia nequeunt egere . Gellius cap. χλ lib. 3. His , dc similibus exemplis movebantur ii, .qui iustitiam alienum bonum esse dicebant.

Danda igitur J ostendit quam quasi mercedem p tant veri,& legitimi magistratus ac priacipes; ea qui

contenti non sirnt, tyrannos esse pronuntiat. Hunc locum alii copiosius tractent. Ego neque necesse eam neque expedire arbitror : omninoque hanc camarinam

movere nolo . '

lus autem domini in servos n enim sunt a. quales , . sed tamen sunt . mutila quaedam inter eos

ossicia a.

Neque enim proprie dicitur in Mancipium verti

μα cum autem in aliis libris legatur, εως I πηλὼον. , quos ego secutu, sum , in aliis Q cui hoc placebit, vertet , quamdiu certae cuiusdam se-ῖ Hiι s , neque a patre seiunctui. Utroque autem ino

357쪽

I u V. E T H I C o R U M. do eadem sententia emcitur. Filium autem impube rem esse quasi partem patris, ex multis iuris locis intelligitur; ubi pater, &. filius pro eadem persona ha bentur . Itaque patris , & filii impuberis testamentum pro uno habetur. L. primis de filii Dig. de vulg. αpub.subst. Reliqua non es Interpretatus, sed tantum Italiae . redvidit.

Finis Commentariorum is lib. s.' '

Ethicorum Aristotelis.

358쪽

M. ANTONII MURETI

IN CAPUT LEri Q tm μοραν id est: Quando autem In superD

ribus diximus , medium persequendum esse , non ia uia nimium est , neque quod parum : medium aurem est , ut recta ratio praescribit, hoe d sinctius explice. mur : fimiaque qui fit terminus earum mediocritatum, quas esse vicimus Inter nimium Θ parum, rectae rationi con

gruentes .

Disputaturus de prudentia , quae est recta rario rerum agendarum , dc de virtutibus ei adiunctis , ostendit hanc disputationem ad ea. de quibus antea disputatum est, plene intelligenda, necessariam esse . Nam eum libro secundo dictum sit, medium in omni actio. ne retinendum esse : medium autem intelligi, non ut in magnitudinibus, aut in numeris, ponderibusve sed id quod a recta ratione dicendum est : simulqu'quos illa quasi fines & terminos constituat actionibue

nostris, adtra arat citra quos rectum eo fere, ut ait Hos ratius, nequeat. Ἐν πάσαις γἀρὶ Nam In iis omnibus habitibus , de qu/

359쪽

is, qui eius rei rationem tenet , modo intendis , --aeo remittit . in

omnes illi habitus de quibus antea disputatum est ;fortitudo, remperantia, caeteraeque virtutes habent aliquid quod spectant, quoque referuntur : Ipsam vi delicet honestatem, φώκαλον. Λtque hunc quasi σκο- που intuens, ad eumque , mentis oculos perpetuo dirigens, is qui non casu, ac temere, sed certa quadam ratione in agendo progreditur,modo vehementius agit &contentius,modo remissius:prout honestas ipsa expost

re videtur, Idem autem etiam in aliis habitibus, ut in artibus,cerni potest. Medicus bonam valetudinem eius, quem curat, sibi proponit, ad eamque refert omnia . Nempe igitur quid ea postulet intuens , interdum copiosius pascit aegrotum,interdum de cibo aliquid detra- hit: exercitationes corporis interdum plures de laboriosiores, interdum pauciores & moderatiores impe at . Gubernatori navis, secunda navigatio proposita est . Eam igitur spectans, modo pandit & explicat, modo colligit ac complicat vela. Idem Μusici in cantu ae fidibus faciunt, ut quam sibi proposuerunt audientium oblectationem consequantur . Haec est horum verboruni sententia in quibus o - λυσν-. vocatur is qui certa quadam ratione agit, dc cur quidque faciat, intelliingit, ut in primo maiore τα - μωλυόρῶν-τk-σ Dub τῆς λόγω . Quare non satis apte interpretati sunt

alii quid amo is qui ratIonis est particeps 'μὸν j

π μν me autem vere quidem dicitur , sed

non perspicue . Nam in aliis quoque fluviis es exercitatio nibus,in quibus scientia HI a versaturiboc ipsum vere quidem dicitur, neque Har , neque minus aut laborandum esse,

360쪽

qualia curando corpori adhiberi debeant, si quis sciat ad- hIbenda esse quaecunque ars medendi ixbet, oe quomodo is , qui eius peritus es , ilia et . Non satis est ea dicere , quae vera sint; etiam clare di perspicue diei oportet . Quae autem ita universa di- cuntur ut ad res disti millimas, maximeque inter sedi Dferentes accommodari possint, etiamsi vera sint , o scura tamen dc involuta sunt: Ut nisi distinctius &enodatius explicentur , eorum cognitio manca Ac inutilis sutura sit. Tale autem est , quod hactenus di- ctum est , in omni actione eum modum esse retinen dum , quem recta ratio praescribit . Nam . idem ad quamlibet artem accommodari potest , ut in arte exercendorum corporum, quam Graeci GImnasicen vocant , vere dicitur neque plus iusto neque minus, aut laborandum esse , aut otio indulgendum . Sed moderate , in ut recta ratio praescribit . At hoc qui solum sciat . 'nihilo plus sciat, quam qui sciat, ita loquendum ense , ut Grammatica , ct is qui eam artem tenet, praeeipit : aut ea adhibenda ad curandum corpus, quae tu hei medicina , dc eo modo quo iubet is, qui artis illius peritus est . Graeca paulo aliter Iego , quam vulgo i guntur : si cui vulgata scriptura melior videbitur, non impedio quo minus eam sequatur . Διὸ δει) apropter edi in habitibus animi non tantum id vere diei oportet, sed etiam distincte e plicari, tum quor

sit recta ratio , tum quis eius term nus . V

tent signi Mari definitionem, asi eos rerminos quos lingulis actionibus nostris recta ratio constituit , quae po 'dierior opinio inhi magis probatur praeseitim cum eandem magis probet Eultratius. ' Tὰς δ.ἰτης Virtutes Igilser anim/ eum divideremus, HIM ζuidem mores esse viximus , alias mentis , ac de mor

SEARCH

MENU NAVIGATION