C. Cornelii Taciti opera quae supersunt ad optimorum librorum fidem recensuit atque in scholarum usum edidit Io. Gaspar Orellius Volumen 1

발행: 1846년

분량: 324페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

71쪽

LIBER II. cap. 60. 61. 62. 63. 6s. 65

3 dein eupido augendi pecuniam, postremum oblivio patrias suis quemque ah sedibus hostilem in agrum transtulerati 63. Maroboduo undique deserto non aliud subsidium quam misericordia Caesaris suit. transgressus Danubium, qua Nori- eam provinciam praestuit, scripsit Tiberio non ut profugus

aut supplex, sed ex memoria prioris fortunae: nam multis nationibus clarissimum quondam regem ad se vocantibus, Romanam amicitiam praetulisse. responsum a Caesare tutam ei honoratamque sedem in Italia lare, si maneret: sin rebus eius aliud conduceret, abiturum fide qua venisset. ceterum apud senatum disseruit non Philippum Atheniensibus, non Pyrrhum aut Antiochum populo Romano perinde metuendos fuisse. exstat oratio qua magnitudinem viri, violentiam subiectarum ei gentium, et quam propinquus Italiae hostis, suaque in destruendo eo consilia extulit. et Maroboduus quidem Ravennae habitus, si quando insolescerent Suevi, quasi rediturus in regnum ostentabatur. sed non excessit Italia per duodeviginti annos, consenuitque multum imminuta claritate

ob nimiam vivendi cupidinem. idem Catualdae casus, nequo aliud perfugium. pulsus haud multo post Hermundurorum opibus et Vibilio duce, receptusque Forum Iulium Narbonensis Galliae coloniam mittitur. barbari utrumque comitati no quietas provincias immixti turbarent, Danubium ultra inter flumina Marum et Cusum locantur, dato rege Vannio gentis

Quadorum.

61. Simul nuntiato regem Artaxian Armeniis a Germanico datum, decrevere patres ut Germanicus atque Drusus ovantes urbem introirent. structi et arcus circum latera templi Mariis Ultoris eum effigie Caesarum, laetiore Tiberio, quia pacem sapientia firmaverat, quam si bellum per acies consecisset. igitur Rhescuporim quoque, Thraeciae regem, astu adgreditur. Omnem eam nationem Rhoemetalees tenuerat; quo desuncto

Augustus partem Thraecum Rhescuporidi fratri eius, partem silio Cotyi permisit. in ea divisione arva et urbes et Vicina Graecis Cotyi, quod incultum, serox, adnexum hostibus, Rhescuporidi cessit; ipsorum tuo regum ingenia, illi mite et

amoenum, huic atrox avidum et societatis inpatiens erat. sed primo subdola concordia egere: mox Rhescuporis egredi sines,

C. Taciti opp. ed. min. I. b

72쪽

vertere in se Cotyi data, et resistenti vina laeere, cunctantor sub Augusto, quem auctorem utriusque regni, si sperneretur, vindicem metuebat. enimvero audita mutatione principis inmittere latronum globos, exscindere castella, causas bello. 65. Nihil aeque Tiberium anxium habebat quam ne composita turbarentur. deligit centurionem qui nuntiaret regibus ne armis disceptarent; statimque a Cotye dimissa sunt quae paraverat auxilia. Rhescuporis ficta modestia postulat, eu dem in locum coiretur: posse de controversiis conloquio transigi. nec diu dubitatum de tempore, loco, dein condiseionibus . eum alter facilitate alter fraude cuncta inter se concederent acciperentque. Rhescuporis sanciendo, ut dictitabat, foederi convivium adicit, tractaque in multam noctem laetitia per epulas ac vinolentiam incautum Cotyn et . postquam doluin intellexerat, sacra regni, eiusdem familiae deos et hospitalis mensas obtestantem catenis onerat. Thraeciaque omni potitus seripsit ad Tiberium structas sibi insidias, pra ventum insidiatorem; simul bellum adversus Basternas Scythasque praetendens, novis peditum et equitum copiis sese firmabat. molliter rescriptum, si fraus abesset, posse eum innocentiae fidere; ceterum neque se neque senatum nisi eognita causa ius et iniuriam discreturos: proinde tradito Cotye veniret transferretque invidiam criminis. 66. Eas litteras Latinius Pandus pro praetore Moesiae curn militibus quis Cotys traderetur, inΤhraeciam misit. Bbescuporis inter metum et iram cunctatus, maluit patrali quam incepti facinoris reus esse: occidi Coun iubet, mortemquo sponte sumptam ementitur. nec tamen Caesar placitas Semei artes mutavit, sed defuncto Pando, quom sibi insensum Rhescuporis arguebat, Pomponium Flaccum veterem stipendiis et artaeum rege amicitia, eoque accommodatiorem ad sallendum, ob id maxime Moesiae praefecit. 67. Flaecus in Τhraeciam transgressus per ingentia promissa quamvis ambiguum et scelera sua reputantem perpulit ut pra sidia Romana intraret. circumdata hinc regi specie honoris valida manus tribunique et centuriones, monendo, suadendo, et quanto longius abscedebatur, apertiore custodia, postremo gnarum necessitatis in urbem traxere. aeeusatus in senatu ab Disiti eo by Cooule

73쪽

LIBER II. cap. 63. 65. 66. 67. 68. 69. 70. 67

uxore Cotyis damnatur, ut procul regno teneretur. Thraeeia in Rhoemetalcen silium, quem paternis consiliis adversatum eonstabat, inque liberos Cotyis dividitur; iisque nondum adullis Τrebellienus Rufus praetura lanctus datur, qui regnum interim tractaret, exemplo quo maiores M. Lepidum Ptolemaei liberis tutorem in Aegyptum miserant. Rhescuporis Alexa driani devectus, atque illic fugam tentans, an scio crimine, interficitur. 68. Per idem tempus Vonones, quem amotum in Ciliciam memoravi, corruptis custodibus effugere ad Armenios, inde in Albanos Heniochosque et consanguineum sibi regem Scyth rum conatus est. specie Venandi omissis maritimis locis avia saltuum petiit, mox pernicitate equi ad amnem Pyramum contendit, cuius pontes accolae ruperant audita regis fuga:.neque Vado penetrari poterat. igitur in ripa fluminis a Vibio

Frontone praesecto equitum vincitur , mox Remmius evoeatus, priori custodiae regis adpositus, quasi per iram, gladio

eum transigit. unde maior fides conscientia sceleris et metu indicii mortem Vononi inlatam. 69 At Germanicus Aeg)pto remeans cuncta quae apud Iegiones aut urbes iusserat, abolita vel in contrarium versa cognoscit. hinc graves in Pisonem contumeliae; nec minus acerba, quac ab illo in Caesarem tentabantur. dein Piso abire Suria statuit. mox adversa Germanici valitudinc delentus, ubi recreatum accepit votaque pro incolumitate solvebantur. admotas hostias, sacrificalem apparatum, sestam Antiochensium plebem per lictores proturbat. tum Seleuciam digreditur, opperiens aegritudinem quae rursum Germanico acciderat. saevam vim morbi augebat persuasio veneni a Pisone etcepti; et reperiebantur solo ac parietibus erutae humanorum eo porum reliquiae, carmina et devotiones, et nomen diu manici plumbeis tabulis insculptum, semusti cineres ac tabe, obliti, aliaque maleficia quis creditur animas numinibus insemis sacrari. simul missi a Pisone incusabantur ut valitudinis adversa

rimantes.

70ὶ Ea Germanico haud minus ira quam per metum accepta. si limen obsideretur, si effundendus spiritus sub oculis inimicorum foret, quid deinde miserrimae coniugi, quid insan-Diuiliroo by Cooste

74쪽

CORNELII TAClTI ANNALIUM tibus liberis eventurum lenta videri venescia: sestinare et

urgere, ut provinciam, ut legiones solus habeat. sed non usque eo desectum Germanicum, neque praemia caedis apud intersectorem mansura. componit epistulas quis amicitiam olrenuntiabat. addunt plerique iussum provincia decedere. nec Piso inoratus ultra navis solvit; moderabaturque cursui. quo propius regrederetur. si mors Germanici Suriam aperuisset.

7iὶ Caesar paulisper ad spem erectus, dein seSSO corpore, ubi finis ad arat, adsistentes amicos in hunc modum adloquitur: a si fato concederem, iustus mihi dolor etiam adversus deos esset, quod me parentibus liberis patriae intra iuventam pra

maturo exitu raperent. nunc scelere Pisonis et Plancinae interceptus ultimas preces pectoribus vestris relinquo: reseratis

patri ac fratri quibus acerbitatibus dilaceratus, quibus insidiis

circumventus miserrimam vitam pessima morte finierim. si quos spes meae, si quos propinquus sanguis, utiam quos invidia erga viventem movebat. inlacrimabunt quondam si rentem et tot bellorum superstitem muliebri fraudo cecidisse. erit vobis locus querendi apud senatum, invocandi leges. non hoc praecipuum amicorum munus est. prosequi defunctum ignavo questu, sed quae voluerit, meminisse, quae manda erit, exsequi. sebunt Germanicum etiam ignoti: vindicabitis vos, si me potius quam fortunam meam fovebatis. ostendite populo Romano divi Augusti neptem eandemque cOuiugem

meam; numerate sex liberos. misericordia cum accusantibus erit; fingentibusque scelesta mandata aut non credent homines aut non ignoscent. o iuravere amici, dextram morientis contingentes, spiritum ante quam ultionem amissuros.

munes .liberos oravit, exueret serociam, saevienti sortianao submittoret animum, neu regressa in urbem aemulationepotentiae validiores inritaret. haec palam, et alia secreto, per quom ostendere credebatur metum ex Tiberio. neque multo post exstinguitur, ingenti luctu provinciae et circumiacentium populorum. indoluere exterae nationes regesque: tanta illi eomitas in socios, mansuetudo in hostes; visuque et auditu iuxta venerabilis, eum magnitudinem et gravitatem summaosortunae retineret, invidiam et adrogantiam essu gerat. Diqitiam by Gooste

75쪽

73 Funus sine imaginibus et pompa, per laudes ae memoriam virtutum eius celebre suit. et erant qui sermani, aetatem, genus mortis, ob propinquitatem etiam locorum in quibus interiit, magni Alexandri satis adaequarent. nam utrumque corpore decoro. genere insigni, haud multum triginta annos egressum, suorum insidiis externas inter gentes occidisse: sed hunc mitem erga amicos, modicum voluptatum, uno matrimonio, certis liberis egisse, neque minus proeliatorem , etiamsi temeritas afuerit praepeditusque sit perculsas tot victoriis Germanias servilio premere. quodsi solus arbiter rerum, si iure et nomine regio fuisset, tanto promptius adsecuturum gloriam militiae, quantum clementia, temperantia, ceteris bonis artibus praestitisset. corpus antequam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa, parum constitit. nam ut quis misericordia in Germanicum et praesumpta suspicione aut saVore in Pisonem pronior, diversi interpretabantur.

74ὶ Consultatum inde inter legatos quique alii senatorum

aderant, quisnam Suriae praeficeretur. et ceteris modice nisis, inter Vibium Marsum et Cn. Sentium diu quaesitum: dein Marsus seniori et acrius tendenti Sentio concessit. isque i famem veneficiis ea in provincia et Plancinae percaram, nomine Martinam. in urbem misit. postulantibus Vitellio ac Veranio celerisque qui crimina et accusationem tamquam adversus receptos iam reos instruebant. M

75J At Agrippina, quamquam defessa luctu et corpore aegro,

Omnium tamen quae ultionem morarentur intolerans, ascendit classem cum eineribus Germanici et liberis. miserantibus cunctis quod semina nobilitate princeps, pulcherrimo modo matrimonio inter venerantis gratantisque aspici solita. tunc feralis reliquias sinu ferret, incerta ultionis, anxia sui et i selici secunditato fortunae totiens obnoxia. Pisonem interim apud Coum insulam nuntius adsequitur excessisse Germanicum. quo intemperariter accepto caedit victimas, adit templa, neque ipse gaudium moderans, et magis insolescente Plancina, quae luetum amissae sororis tum primum laeto cultu mutavit. Di iti by Corale

76쪽

CORNELII TACITI ANNALI LM

76ὶ Adfluebant centuriones, monebantque prompta illi

legionum studia: repeteret provinciam non iure ablatam et vacuam. igitur, quid agendum, consultanti M. Piso filius properandum in urbem censebat: nihil adhuc inexpiabile admissum, neque suspiciones inbecillas aut inania famae pertimescenda. discordiam erga Germanicum odio sortasse dignam non poena; et ademptione provinciae satisfactum inimicis. quodsi regrederetur, ohsistente Sentio civile bellum incipi: nec duraturos in partibus centuriones militesque, apud quos recens imperatoris sui memoria et penitus infixus in Caesares

amor praevaleret.

77ὶ Contra Domitius Celer, ex intima eius amicitia, di

seruit, utendum eventu: Pisonem, non Sentium Suriae pra positum: huic fasces et ius praetoris . huic legiones datas. si quid hostile ingruat, quem iustius arma eo Oppositurum, qui Iegati auctoritatem et propria mandata acceperit' relinque dum etiam rumoribus tempus quo senescant: plerumque innocentes recenti invidiae impares. at si teneat exercitum, augeat Vires, multa, quae provideri non possint, sortuito in melius casura. san festinamus cum Germanici cineribus adpeller , ut te inauditum et indefensnm planetus Agrippinae ac Vulgus imperitum primo rumore rapiant Τ est lihi Augusino conseientia, est Caesaris favor . sed in oecullo; et perissct Germanicum nulli iactantius maerent quam qui maxime

laotantur. B

78ὶ Haud magna mole Piso, promptus ferocibus, in Sententiam trahitur; missisque ad Tiberium epistulis incusat Gese

manicum luxus et superbiae; seque pulsum, ut loeus rebus novis patefieret, curam Oxercitus eadem fide qua tenuerit repetivisse. simul Domitium inpositum triremi vitare litorum oram praeterque insulas lato mari pergere in Suriam inbet. concurrentes desertores per manipulos eonponit, armat lixas, traiectisque in continentem navibus vexillum tironum in Suriam

euntium intercipit, regulis Cilicum ut se auxiliis iuvarent seribit, haud ignavo ad ministeria belli iuvene Pisone, quamquam suseipisendum hellum abnuisset. 79ὶ Igitur oram Lyciae ac Pamphrliae praelegentes. obviis navibus quae Agrippinam vehebant, utrimque insensi arma Diuitia oste

77쪽

Primo expediere: dein mutua sormidine non ultra iurgium Processum est, Marsusque Vibius nuntiavit Pisoni, Romam ad dicendam causam veniret. ille eludens respondit adsut rum, ubi praetor, qui de veneficiis quaereret, reo atque accusatoribus diem prodixisset. interim Domitius Laodiciam urbem Suriae adpulsus, cum hiberna sextae legionis peieret, quod eam maxime novis consiliis idoneam rebatur, a Pacuvio Iogato praevenitur. id Sentius Pisoni per litteras aperit, mone quo ne castra corruptoribus, ne provinciam hello tentet. quosque Germanici memores aut inimicis eius adversos cogno erat, contrahit, magnitudinem imperatoris identidem ingerens, et rem publicam armis peti; ducitque validam manum et proelio Paratam. 80ὶ Nec Piso. quamquam coepta secus cadebant, omisit tutissima praesentibus, sed castellum Ciliciae munitum admodum, cui nomen Celendris, occupat. nam admixtis deserioribus et tirone nuper intercepto suisque et Plancinae servitiis, auxilia Cilicum, quae reguli miserant, in numerum legionis composuerat. Caesarisque se legatum testabatur provincia, quam is dedisset, arceri non a legionibus: earum quippe accitu veniret sed a Sentio privatum odium salsis criminibus tegente. consisterent in acie, non pugnaturis militibus, ubi Pisonem ab ipsis parentem quondam appellatum, Si iuro ageretur, potiorem, si armis, non invalidum vidissent. tum pro munimentis castelli manipulos explicat, colle arduo et derupto; nam celera mari cinguntur. contra veterani ordinibus ac subsidiis instructi hinc militum, inde locorum asper,ias: sed nou animus, non spes, ne tela quidem nisi agrestia, ad subitum usum properata. ut Venere in manus, non ultra dubitatum quam dum Romanae cohortes in aequum enite rentur: vertunt terga Cilices, seque castello claudunt.

8lὶ Interim Piso classem haud procul opperientem ad Pu

gnare frustra tentavit; regressusque et pro muris, modo Semeli adflictando, modo singulos nomine ciens, praemiis Vocans,l seditionem coeptabat: adeoque commoverat ut signifer i gionis sextae signum ad eum transtulerit. luin Sentius Oec nere tornua tubasque, et peti aggerem, erigi scalas iussit,' ac promptissimum quemque succedere, alios tormentis hastas

78쪽

N CORNELlI TACITI ANNALIUM saxa et saces ingerere. tandem victa pertinacia Piso oravituti traditis armis maneret in castello, dum Caesar, cui Suriam

permitteret. consulitur. non receptae condiciones, nec aliuoquam naves et tutum in urbem iter concessum est.

82ὶ At Romae, postquam Germanici valitudo percrebuit.

cunctaque ut ex longinquo aucta in deterius adserebantur, dolor, ira. et erumpebant questus. ideo nimirum in extr-mas terras relegatum, ideo Pisoni permissam provinciam;

hoc egisse secretos Augustae cum Plancina sermones. Vera

prorsus de Druso seniores locutos: displicero regnantibus civilia siliorum ingenia, neque ob aliud interceptos quam quia populum Romanum aequo iure complecti, reddita libertate,

agitaverint. hos vulgi sermones audita mors adeo incendit utanto edicium magistratuum, ante senatus consultum sumpto

iustitio desererentur fora, clauderentur domus. passim silentia et gemitus, nihil compositum in ostentationem: et quam quam neque insignibus lugentium abstinerent, altius animis maerebant. sorte negotiatores, vivente adhuc Germanico Suria egressi, laetiora de valitudino eius attulero. statim credita, statim vulgata sunt. ut quisque obrius, quamvis leviter audita in alios, atque illi in plures cumulata gaudio transferunt. CurSant per urbem, moliuntur templorum fores. iuvit credulitatem nox et promptior inter tenebras adfirmatio. nee obstitit salsis Τiberius, donec tempore ac spatio Van Scerent.

83ὶ Et populus quasi rursum ereptum aerius doluit. hono

res, ut quis amore in Germanicum aut ingenio validus. r perti decretique: ut nomen eius Saliari carmino caneretur; sedes curules sacerdotum Augustalium locis, superque eas querceae coronast statuerentur; ludos circenses eburna effigies

praeiret; neve quis samen aut augur in locum Germanici, nisi gentis Iuliae, crearetur. arcus additi Romae et apud ripam Rheni et in monto Suriae Amano, cum inseriptione rerum gestarum ac mortem ob rem publicam obisse; sepulchrum Antiochiae, ubi crematus, tribunaI Epidaphna , quo in loco vitam sinierat. statuarum locorumve in quis colerentur, haud facile quis numerum inierit. eum censeretur elipeus auris et magnitudine insignis inter auctores eloquentiae, adseveravit Tiberius solitum paremque ceteris dicaturum: neque enim

79쪽

LIBER II. Cap. 81. 8 2. 83. 84. 85. 86. M.

eloquentiam fortuna discerni, et satis inlustre, si veleres inter scriptores haberetur. equester ordo,cuneum Germanici appellavit, qui iuniorum dicebatur: instituitque uti turmae Idibus

Iuliis imaginem eius sequerentur. pleraque manent: quaedam statim omissa sunt, aut Vetustas Oblitteravit.

8.ὶ Ceterum recenti adhuc maestitia soror Germanici Livia, nupta Druso, duos virilis sexus simul enixa est. quod rarum laetumque etiam modicis penatibus, tanto gaudio principem adfecit, ut non temperaverit quin iactaret apud patres nulli ante Ilomanorum eiusdem fastigii viro geminam stirpem editam. tiam cuncta, etiam fortuita, ad gloriam vertebat. sed populo tali in tempore id quoque dolorem tulit. lamquam auctus liberis Drusus domum Germanici magis urgeret.

85ὶ Eodem anno gravibus senatus decretis libido semin

rum coercita, cautumque ne quaestum corpore saceret cui avus aut pater aut maritus eques Romanus suisset. nam

Vistilia praetoria familia genita licentiam stupri apud aediles

vulgaverat, more inter Veleres recepto, qui salis poenarum

adversum inpudicas in ipsa professione sagitii credebant. exactum et a Titidio Labeone Vistiliae marito, cur in uxore delicti manifesta ultionem Iegis omisisset. atque illo praetendente sexaginta dies ad consultandum datos necdum praelerisse, salis visum de Vistilia flatuere: eaque'in insulam Seriphon abdita est. actum et de sacris Aegyptiis Iudaicisque pellendis; factumque patrum consultum ut quattuor milia libertini generis, ea superstitione insecta, quis idonea aetas, in insulam Sardiniam veherentur, cosercendis illic latrociniis et . si ob gravitatem caeli interissent, vile damnum; ceteri cederent Italia. nisi certam ante diem profanos ritus exuissent. 86j Post quae rettulit Caesar capiendam virginem in locum Oeciae, quae septem et quinquaginta per annos summa sanctimonia Vestalibus sacris praesederat; egitque grates Fonteio

Agrippae et Domitio Pollioni, quod offerendo lilias de ossicio

in rem publicam certarent. praelata est Pollionis silia, non ob aliud quam quod mater eius in eodem coniugio manebat; nam Agrippa discidio domum imminuerat. et Caesar quamvis posthabitam, decies sestertii dote solatus est. 87ὶ Saevitiam annonae incusante plebe, statuit frumento

80쪽

τε CORNELII TACITl ANNALIUM LIBER II. Cap. 87. M. pretium quod emptor penderet, binosque nummos Re addi turum negotiatoribus in singulos modios. neque lamen ob saparentis patriae delatum si antea vocabulum adsumpsit. acerbo. que increpuit eos qui divinas occupationes ipsumque dominum dixerant. unde angusta et lubrica oratio sub princi qui lihertatem metuebat. adulationem Oderat. 88ὶ Reperio apud seriptores senatoresque eorundem temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in senatu litteras, quibus mortem Arminii promittebat, si patrandae neci

venenum mitteretur; responsumque esse non fraude nequa

occultis, sed palam et armatum populum Romanum hostes suos ulcisci. qua gloria aequabat se Τiberius priscis imper toribus. qui venenum in Pyrrhum regem vetuerant prodiderantque. ceterum Arminius abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo regnum adsectans libertatem popularium adver sam habuit, petitusque armis cum varia fortuna certaret, dolo

propinquorum cecidit: liberator haud dubia Germaniae, et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque. sed storentissimum imperium lacessierit, proeliis ambiguus,

hello non victus. septem et triginta annos vitae. duodecim potentiae explevit, eaniturque adhuc barbaras apud gentes, Graecorum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, R manis haud perinde celebris. dum vetera extollimus rece lium incuriosi. FDiuitiges by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION