Joh. Francisci Buddei Exercitatio de cultura ingenii. Ubi de necessitate, modis, ac rationibus ingenii, animique excolendi ac de fine & utilitate disciplinarum saluberrima praecepta traduntur

발행: 1765년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

duna sollicitatur. Sed aula placet: & rempublicam Bun aliquando administrare animus est. Id vero sine civili mus prudentia rite feliciterque fieri posse, si quis autumet, naea eum rerum omnium ignarissimum osse oportet; Non probo Constantii imperatoris institutum, de quo Zonaras I : γερουσίρι συνεταξε , ος παι δειας μη , εἰσἐ μητο προς το λεγειν και ηδει γράφειν εμμέτρως τε καὶ πεζως: neminem

tu senatum allegit , nisi eruditum, quique se ad dicendum exercuisset, F sciret scribere vincta oratione F soluta. Nec enim profecto statim ad rempublicam tmelandam apti . sunt, qui vineta & soluta

oratione scribere prompte didicerunt. Alia ergo auli-ci , alia umbratici doctoris studia sunt. Susceperuntque omnino aliquid laude dignum, qui quae ratio iniri debeat iuvenes, generis nobilitate claros, ad bonam mentem erudienῖ, suis commentationibus explicare

aggressi sunt, ut Ioachimus Pastori a , Ioannes schesserus 3 aliique . Certe est hoc vitium schin

Jarum sere omnium, ut nec ingenii, nec fortunae, nec generis habita ratione ulla, eodem Omnes tractentur modo: unde contingit, ut plerisque superflua inulta & inutilia, utilioribus praetermissis, addiscenda ini: quod cum adolescentes ipsi, ut callidi interdum 'sunt & perspicaces, animadvertunt, quid mirum, si litteras omnes sestidire incipiant ' Ceterum non abnuo, indoli ipsi multum quoque hic tribuendum, aut myD a MOS .

se uita cistantini p. 283.

a. In palaoba nobilium. ς De generosi nobilisque isformatione litteraria: uterque excuyus est I 696. opera Domae Crenti. M H . Morbo s in pol hist. litterari lib. II. eap. VIII. p. 4I2. E alibi. Diuiti so by Corale

62쪽

Β -gnos in rebus civilibus extitisse viros, qui litterarum D Us tamen penitus fuere rudes I : id saltem contendo, naturam doctrina & institutione iuvandam, unde prinsed to evenire necesse est, ut praestantes mentes fiant praestantissimae, & minus praestantes itidem aliquo linco habeantur. Tractanda ergo litterarum studia & viris politicis sunt, iisque qui generis nataliumque splendore suffragante, ad hanc laudem adspirant, sed ea tractanda, quae & mores emendant, & prudentiam gignunt, & ad clariam reipublicae tenendum reddunt aptos. M. Tullium Ciceronem a , ut alios taceam, ita sensisse novimus, qui, quod homines litterarum imperiti ad rempublicam regendam accedant, sertquam molestissime. Nunc contra, inquit, pleriq/ιe ad honores adipiscendos, F ad rempublicam regendam nudi veniunt, atque inermes, nulla cognitione rerum, nulla scientia ornati. f. VI. Manifestum itaque est, generis nec nobilitatem , nec ignobilitatem, obstare, quo minus quiSingenium rite excesere & possit, & debeat: vitae autem genus & institutum non semper permittere, ut in quaevis litterarum studia coeco & praecipiti impetu mus. Sic qui divinarum litterarum studio se consecrarunt, ea quidem omnia, quae ad earum intelligetlatiam aliquid conserunt, recte condiscunt, ea autem,

quae hinc aliena sunt, nisi sorte ingenii summa, Plinribusque litterarum generibus par futura felicitas, illis obtigerit, rectius negligunt. Hinc non male Almam

der III. R. R in concilio Turonensi sanxit 3 , ne

frJ Exemplum viae apud Baruose eum Grammondum de rebus Ludoviei XLII. lib. I. p. s I. faJ De oratore lib. ILL p. 277.

63쪽

clericis & religiosis fas esset, leges civiles addiscere. BUD- Quam constitutionem repetiit, & latius extendit Ho-DLUS norius III. aegre quidem istud serente, atque iuris ignorantiam ideo pontifici exprobrante Odosredo Beneventano, ut testatur Franciscus Duarenus si . Sed profecto ratio pontificem non destituit, quicquid sit de eius peritia iuris. Namque quae sacri ordinis viros

occupant studia atque negotia, tanti momenti sunt, tamque late patent, ut excellentissimi etiam ingenii , homines, & qui nullum temere laborem detreelant, iis vidi sinciant, etiamsi hoc unice agant, quod ex muneris lege sibi iniunctum credunt. Tanrum ergo praecipuo, cui se consecrarunt studio, detrahant necesse est, quantum iuris scientiae similibusque disciplinis, temporis impendunt. Nec est, quod quis dicat,

prima saltem iurispnidentiae rudimenta a clericis addisci debere, ne omnino rudes atque imperiti sint rerum quotidie Occurrentium. Verendum enim, iudice

viro peritissimo, ne ea superficialis cognitio plus

detrimenti asserat reipublicae, dum negotia humana accurate discemere nescientes, quod semet animo conceperunt , licet a re ipsis plane alienum, acerrime tuerri atque propugnare soleant. Videat ergo, quo pacto cum Romano pontifice in gratiam redeat vir cetera

doctissimus Ioannes inbillonius a , dum monachum suum ita format, fingitque, ut nec iuris civilis studio illi interdicat. Certe an Gisberto Voetio sa) suffra ari queam, theologiae cultorem non tantum iurisprin tentiae Romanae, sed medicinae quoque studiis lim , D a buen-

64쪽

Bumbuendum esse, dubito. Quod enim vulgo, tum in his,ngus tum in aliis studiorum generibus, ut illorum in theologia necessitas nobis persuadeatur, afferri solet, su-hinde divinis oraculis lucem quandam inde affundi posse, tanti profecto non est, ut me temere ad subscribendum illis adducere queat. Non dicam caliginem& tenebras inde saepius offundi , unde lucem spera, mus: saltem id manifestum est, pauca admodum effata esse, quae lucem a medicina aut iurispmdentiamtituentur, quae cum plerumque a viris iuris, & me dicae artis peritis explicari soleant, onere in eorum campos exspatiandi sublevamur. Ut autem omnia ea studia, quae divinarum litterarum alumnum onerant potius, quam Ornant, nec tam iuvant, quam impediunt, huc pertinent: ita quae revera viam ad graviora nobis pandunt, tantum abest, ut negligendae censeam, ut animus meo iudicio iis non tingendus

leviter, sed penitus imbuendus sit ci . Rursus & aliarum artium cultores sibi quoque hoc dictum credant , ne aliena curent. Postis profecto est nocentissi-- a , quae ingenia invadit, dum plerique ariem . cui se consecrarunt, tam frigide colunt, ut semper aliquid peregrinum ab ea cogitent, & cum principibus atque primariis studiis omne tempus impendere, secundariis autem aliquid otii subcisive & desultorie attribuere deberent, plerique contrario maitus modo vitae suae rationem administrant, & arti propriae su tim & perfunctorie incumbunt, studiis minus necessariis tempus Omne impertiuntur.

g. VII.

iJ Viae Guillelmus Budaeus de stud. instituendo eap. XI L.

24 Add. Edmundus Richerius in Ohstetrice animori eam. T. F. n. p. 36.

65쪽

VII. Dispiciendum nune nobis est, an & pau-BUD-peres, aeque ac divites, artibus bonis imbuere ani- DEUS mum possint, debeantque. Pauperibus, qui aditum ad haec secra intercludunt, eos non iis sumptibus, qui bres eruditio solida hodie constet, studiis litterarum impendendis , pares esse contendunt. Librorum infinitam multitudinem obiiciunt, per quam animus eruditis si circumferendus, quae haud exiguo pretio plerumque comparetur. Nec datum iis esse, diu in scholis ab

ore praeceptorum pendere, aut eXteras adire gentes,

quae quidem omnia illis, qui ad ingenii cultum annituntur, necessaria sint. Qui autem secus sentiunt, pauperibus promptius ad eruditionem & sepientiam iteresse, quam divitibus, auloenant. Opes enim animos plerumque corrumpunt, & ad ignaviam , luxuriam, voluptatem invitant, & concitant, quibus laqueis qui irretiti semel sunt, vix unquam inde se expediunt, & verae cruditionis compotes sunt. Ardua res est , lxlv-tiali si teste, opibus non tradere mores. Et Seneca

iudice et , multis ad philosophandum oblitere disi tiae: paupertas expedita est, secura est 3 . Accedit, quod si vel maxime civitiarum contubernio animuS non corrumpatur, ut idem Seneca alibi loquitur, is tamen variis inde curis obruitur, & velut constringitur, ut libere vacare litteris nequeat. Contra si dicendum, quod res est, paupertate magistra res litteraria hactenus stetit. Paupertas acrioribus stimulis animum

concitat, ut labori non parcat, sed indefesso studio/ D 4 qua

IV. p. 29. N L. Murmius de litterarum ludis recte aperiendiscas. VI. p.

66쪽

quaevis pr0mptae subeat. Iuxta Theocritum i palm

Isidorus ca) paupertatem vocat πασ -τεκαι-lλητερα, omnis scientiae F artis vina trem; & Plautus 3): pauperias omnes artes perdocet , ubi quem attigit. Paupertas vel invitum sobrium& His alem esse iubet, & sortiori freno a voluptatibus retrahit, animumque litteris tractandis aptum facit Recte ergo iterum Seneca: Si vis vacare animo aut

pauper fis oportet, aut pauperi similis. Non potest studium salutare fieri sine stugalitatis curab frugalitas autem paupertas voluntaria est. Quam autem obtendunt nonnulli librorum necessitatem, vereor prosccto, ne tegendae atque Velandae ignaviae saltem sumatur. Namque qui ex librorum multitudine sapientiam atque eruditionem metiuntur , veram quidem eius essidem, mea opinione, animo nondum conceperunt. Remm natura liber optimus est, ex qua qui stipiunt,

indeseta studio eam contemplantes, illi demum vero sapiunt. Laudo demum illum eruditum, qui & sine libro suum tueri locum didicit. Scio, quaeatim esse studionim genera, in quibus si sine libris quis proficere vellet, idem profecto susciperet, ac si volare vellet sine pennis: verum nec ut istiusmodi studiorum generi

se consecret pauper, necesse est, & s consecret, numquam deerit illis Mecenatum munificentia, - illoriam necessitatibus tantum suppeditatura, quantum, ut voti damnentur, requiritur. Ipsa hoc testatur experientia, o be litterato non unum virum Ostentante, qui inter

67쪽

Iimanias rei domesticae angustias ad summum eniditio- sit D nis fastigium pervenit. Sed nec si praeterea & alii re- Dra squirantur stinatus, modo requirantur, per providam atque benignam Numinis curam, in iis consequendis animum desperent, quibus cum re angusta domi est conflielandum, modo non ipsi ea necessaria esse singant, quibus tuto carere queant. Asst ponamus, cunctis pro

ficiendi mediis aliquem destitui, nec spem ea impetrandi superesse, is demum intelliget, non sine sapientissima Diminis voluntate se ad alia' vocari. Qui bus autem benignius, ut ille ait, fortunae astrum aD fulsit, opibusque forent, ut felicius longe in litterarum campo procurrunt, ita si voluptatum illecebras sugiunt, nihil, quin ad summa quaevis enitantur, illis deest. Bene enim cum divitiis consistere sapientiam, posse, vel Senecae exemplo comprobatur I). g. VIII. Restat, ut ipsam ingeniorum naturam diversitatemque paulo penitius consideremus. Hinc enim manifestum set, quosdam per indolis suae rationem ad litterarum studia plane ineptos, alios autem ad certum litterarum genus a natura velut aptatos praeparatosque esse, ut si in aliud se dent, cum invita, quod aiunt, minerva litteris operentur, successus exspectatos conatibus suis non respondere, ipsimet intelligant. Primo itaque nonnulli per naturae conditionem ad litteras plane inepti sunt, sive quod omnibus ingenii vi tutibus simul destituanmr, memoria scilicet fallaci, imaginatione tarda, intellectu obtuso sint: sive quod quibusdam virtutibus in mediocri aut infimo gradu gaudeant quidem, ceteris plane careant. Ianus Huamis

2 tria constituit inhabilitatis genera. Primo, inquit

68쪽

quidam hominum fui , quorum anima ita intranΕus materiales corporis qualitates velut sepulta, ita a causis, quae partem rationalem perimunt, circum- quaque obsista est, ut numquam per omnem vitam gignere parereve possint ullos conceptus, qui ad litteras ac sapientiam jectent. Hos cum eunuchis comparat, innuitque, illos, qui intellectus vi omni destituuntur, & conclusiones utcunque capiunt, aut admittunt , plerumque coeca credulitate duci, ut ad princis pia, ex quibus gignantur, riteque deduci debeant, non pertingant. In hisce erudiendis tempus omne perindi docet, eos a brutis animalibus parum differre, semper donnire ac fleriere, etiam tum, cum Vigilare eos atque apertos habere oculos videmus. In hosce quadrare illud Salomonis: cum dormiente Aquitur, qui pulto enarrat sapientiam. Alterum inhabilitatis genus illorum esse dicit, qui tanta quidem stupiditare ac segnitia ut priores illi non laborant, conciapiunt enim figuram ex primis principiis, atque inde eruunt etiam conclusiones quaspiam, licet pauciores , easque non sine ingenti labore ac studio, sed figura illa intra memoriam non ultra jubsistit ac perdurat. Hi scilicet memoria destituuntur, & , im dice Huario, seminis quibusdam sunt similes, quae impraegnantur quidem, & pariunt, sed laetus earum

statim ab ipso nativitatis termino vitam cum morte

commutant. In hos trahit illud Salomonis: eor fatui tamquam vas confractum N omnem sapientiam non tenebit. In tertiam classem eos reiicit, qui figuras primorum principiorum intra se concipiunt, naultasque indo exstruunt conclusiones, & era firmiter retinent, sed rem quamlibet sua in classe ac sede collocare nesciunt. Hoste mulieri non absimiles esse dicit, quae

69쪽

gravida quidem sit atque insantem in lucem odit, sed Bo eum adeo monstrosum, ut caput subtus positum gerat, quo loco pedes debebant consistere, oculos vero in cervice ostentet. Consusi, ut paucis dicam, sunt,& ordinem servare nesciunt. Quadrat in eos, iuX Huartum, illud Salomonis: tanquam domus exterminata, sic fatuo sapientia, F scientia fatui inenam

rabilia verba. Hisce quartam denique addit ingeniorum speciem, illorum scilicet, quidem qui non plane inhabiles sunt, nec tamen boni ingenii laudem prinmerentur: hi videlicet concipiunt doctrinam, & memoria retinent firmiter, ordinemque servant, sed illorum, quae sciunt, rationem reddere nequeunt, ade que nihil aliud stiunt, quam quod ab aliis acceperunt . Haec Huartus, suarum, de facultatibus animi, hypothesium duetiam secutus. - 3. IX. Clarius tamen & citra ambages, ingeniorum ad lineras inhabilium, quatuor genera, sive classes, hunc in modum constitui possent. Primo nonnulli omnibus ingenii viribus demtuti sunt, ut nec imagina tione, nec intellectu, nec memoria valeant: ut planctiitterarum incapaces sint, primumque merito in hoc hominum genere locum occupent. Alii, imaginatione utcunque pollentes, capere tradita possunt, sed, cum memoria desit & concepta statim elabantur, ad litte.

ras itidem inepti sunt. Iudicium enim, si quod illis est, cum materia, in qua vim suam exerat, illi ob memoriae desectum non suppeditetin , vim quoque & usum omnem, saltem quantum ad litteras, amittit. Atque hisce secundus locus debetur. Rursus alii memoria quidem pollent, sed vis celeriter percipiendi, quae imaginationis est, aut iudicativa facultas, intellectili propria , aut utraque illis deest. Si vis percipiendi desit,

70쪽

Bun- ut aut nihil aut paucissima capere queant, rursus ini-ngus donei sunt, cum nec memoria, nec κριτικη tum ullum illis praebere usum queat: Plane ut frustrade custodienda aut disponenda pecunia sollicitus est, qui ea caret, nec rationem rem faciendi callet. Et hi ad tertiam classem pertinent. Si iudicium desit, memoria autem & imaginativa polleat, non plane inid nei sunt ad litteras, nec tamen multum, ut operae pretium sit, proscient, licet sorte apud imperitiores facile eruditionis gloriam consequantur. Dupliciter autem hic iudieii & intellectus desectus se prodit: primo quidem, dum ordinem non servant, omnisque illorum scientia rudis indigestaque est moles: deinde, dum ipsi in recessus & stintimenta rerum non penetrant, nec rationes assertorum reddere possitnt, sed, ut paucis dicam, tantum sciunt, quantum memoria complectunttir, & quantum ex libris sermonibusque ali rum hauserunt, & hi quidem ultimam classem ordinemque constitiiunt.

g. X. Sed illorum, quae litterarum sunt capacia ingeniorum, magna identidem est varietas: quanquam ad summa quaedam capita & gradus ea rovocare, viri docti allaborarint. Et Ianus quidem Huartus I , ut tria inhabilium, ita & tria habilium ingeniorum genera constituit. Primum illorum esse dicit, qui omnia, quae a magistro audiunt, prompte percipiunt, memoriaque firmiter retinent, idque sine omni contradicti ne . Quorsum illud Aristotelis trahit: bonum ingenium est illud, quod bene dicenti obedit. Sequuntur, iuxta I Iuartum, illi, qui sua sponte in intimos recessiis rerum penetrant, & nulla sere instructione opus habent, eorumque indolem ab Aristotele indigitari dicit, quando ἐfi J Cop. I. p. 46.

SEARCH

MENU NAVIGATION