장음표시 사용
101쪽
a tramite, ac subterlapsus iterum es sub atramento horum verborum , Nisi quia cum videas illum etnim carne constare, eadem omnia, quae in te seunt, putas esse etiam in illo. Caeterum cum & haec tu ungas . Sed ego, qui nustam in eo mentem animadverto, nihilsimile ru, quae in Mente cunosco, rn ipse reor inveniri, A non si reris in te inveniri
mentem, ex eo quod agnoscis esse hominem , cujus praeter pileum , ac vesteis nihil vides; & canis similiter agnoscit esse hominem,cujus praeter pileum , ac vesteis nihil videt ; an- non, inquam , rearis op*tot mentem quoque tuae similem in ipso cane inveniri ρ Denique Exceperam inspectionem illam cerae impersectiorem,& perfectiorem, confusiorem,& distinctiorem , esse solum penes accidentia, mutationesque ipsius,npn vero penes ipsam substantiam; Quarere posse nos ex illis concipere, & explicare quid nomine cerae intelligatur; non autem nudam illam, vel potius occultatam sempermanentem substantiam ; ut quae sit semper nescio quid sub aecidentibus latens, & mutationibus subjectum. Tu denique etiam id dissimulasti, ac perstitisti in tuo illo hujuscemodi ratiocinio, Qui considerat aliquam substantiam, tanquam nudiam , de raetuaccidentibus, seu externis formis , tanquam vestibus; ipsi istam. percipit clase, distinete, Sseu quidem intellectu, non item ιμ-ginatione et Atqus ego eonfidero ereae subnantiam tanquam nudam . detraetuacculentibus, seu formM externis . tranquam vestibus:
Igitur ego percipio cerae sibilantiam clare,di meis, cae seu quidem
De quo quidem ratiocinio quid sentiendum sit, tum ex ipsa d hi tatione, ad quam responsium nihil est, tum ex recensione, qua hete institi, videtur satis manifestum.
DUBIT. ATIO VIII De Natura Meniis non declarata tantum abest, ut probaram suEsse eam notiorem, quam Corpus.
SVbdis consequenter: Ouid autem dieam de hae ipsa mente, suo
de meipso, nihιt dum enim alitia admitto in me se praetre mentem puuid , inquam ego, qui hanc ceram vadere tam distantie percipere 'Aunquid meipsum non tantum multo verius, mulio certius ,sed et/ώ-
102쪽
ex eo ipso, quod hanc videam , quanto muti me Z Fieri enim potest, ut . hoc quod virio vere non fit cera. Heri potest,ut nequidem oculos habeam, quibus quicquam videam : sed fieri pLine non poteit , cum videam, sive quod Iam non distinguo cum cogitcm me videre , ut ipse ego cogitans non aliquid Am. Simili rationes judico ceram esse, ex eo quod hanc tangam idem rusus e cietur , me esse. Si exco , quod imagincr , vel qmrivis alia ex causa, idem plane. Sed S hoc ipsim, quod de cera anim-' aaverto , ad reliqua omnia, quae sunt extra me postm , licet applicare., Toinua sunt verba, quae ideo repono, ut animadvertas demonstrare illa quidem te distincth cognoscere quod exsistas , ex co, quod distincte videas, cognoscasve exsistere ceram, illaque ejus accidentia ; at non probare te propterea cognoscere, quae aut qualis sisti nec distincte, nec indistincte ; quod operae pretium tamen fuerat ;nam quod exsistas , non dubitatur. Vide interim , ut heic non insistam, ut neque prius institi circa id , quod cum nihil in te admittas praeter solam mentem ; atque idcirco oculos, manus, ceteraque organa corporea excludas; nihilominus loqueris de cora , ejusque accidentibus, quae videas, quae tangas , &c. Quae profecto neque videre sine oculis, neque tangere sine manibus t seu , ut tecum loquar , cogitare te videre, & tangere) potes. Pergis: Si magis di- sinita vi sit cerae perceptio,postquam mihi non ex polo visu,vel ta tu, sed pluribus ex causis innotuit ; quanto distinctius meipsium a me nunc cognosii fatendum es: quandoquidem nullae rationes vel ad cerae, vel ad c uspiam
corporis perceptionem possuntjuvare quin ea dem omnes mentis meae naturam probcnt. Verum, ut quae de cera deduxisti, probant tantum perceptionem exsistentiae mentis, non vero naturae illius , ita non pro- .
babunt amplius omnia alia. Quod si velis praeterea deducere aliquid ex percepta cerae, aliarumque rerum substantia , inferes -lum, quemadmodum substantiam illam confuse solum,& ut nescio quid concipimus, ita mentem quoque concipi; adeo ut vere repetere liceat quod est a te dictum , istud nescio quid tui. Concludis , atque ecce tandem ponte sum reversus eo quo volebam. Nam cum mihi nunc notum sit Us .m Arentem , ta corpora non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate , sed a solo intellietu percipi: nec ex eo percipi, quod
mn atur, aut videatur ; aperte cognosio nihil facilius , aut evidentius
mea mente posse percipi. Ita tu quidem ; at ego non video , undenam deducas, aut aperte cognoscas aliud poste percipi de tua Mente, quam quod exsistat. Vnde & quod fuerat ipso titulo Meditatio uis Promissum , sore ut per ipsam mens humana cisceretur cor- PorcDistita Corale
103쪽
POre notior, non video qui praestitum sit: neque enim tuum institutum fuit probare esse mentem humanam, ejus v c exsistentiam esse exsistentia corporis notiorem: cum saltem, an sit,cxsistat-ve contro-vcrtatur a nemine: sed voluisti haud-dubie facere illius naturam notiorem natura corporea, & hoc tamen non praestitisti. De natura certe corporea recensuisti ipsa , o Mens, quam multa nosca- muS, extensionem , figuram, occupationem spatii, &c. De teucro ecquidnam tandem p Non es compages corporea , non aer , non ventus, non res incedens , non lentiens , non 1lia Haec ut concedantur quorum tamen quaedam tu quoque refeIlisti non ea sunt tamen, quae expectamus. Scilicet negationessant, & non postulatur quid non sis, sed quid tandem sis. Itaque refers nobis ad summum te esse Rem cogitantem , id est dubitantem, assirmantem, &c. Sed diocre primlim te esse Rem, est nihil notum dicere. Haec enim vox est generalis, indiscreta, vaga, & te non magis attinens, quam quicquid in toto cst mundo , quam quicquid non est prorsus nihil. Tu es res p id est, nihil non es: seu quod est idem aliquid es. Sed lapis etiam nihil non est, seu aliquid est,&mu1ca similiter,&caetera omnia. Deinde, quod te Curtantern dicis, rent quidem notam dicis. sed tamen non prius ignotam, neque requisitam a te. Quis dubitet enim quin sis cogitans Quod nos latet. quod quaeritur, intima tua substantia cst , cujus proprium est cogitare. Quocirca, ut inquirere, sic concludere oporteret non quod sis res cogitans, sed qualis sis res, quae es cogitans. An - non, si quaeratur ex te vini notitia supra vulgarem , non satis erit tibi dicere , . Vinum est res liquida, ex uvis expressa, alba, vol rubra , dulcis , inebrians, &c. sed conabere explorare, declarareque utcumque internam ejus substantiam, prout contexta observatur, ex spiritu, phlegmate, tartaro , caeteritque partibus , hac , aliave quantitate , temperationeque inter se commistis. Pari ergo modo cum tui notitia supra vulgarem, hoc est hactenus habitam , quaeratur; VideS haud dubie non satis csse s nobis renuncies te esse rem cogitantem, dubitantem, intelligentem,&c. sed incumbere tibi, ut labore quodam quas chymico teipsam ita examines,ut intcrnam tuam substantiam re detegere, & demonstrare nobis possis. Hoc certo si praestiteris , explorabimus ipsimet, sis- ne ipso corpore notior, quod anatomia, quod chymia, quod tot aliae artes, tot sensus, tot experia
104쪽
Misar tr hse faeteri omnia ilia quae in cera considero,demonstra, quiadem me distinct e cognostere quod exsistam , non otem quis aut qualis fim , cum unum sine alio non demonstretur. Nee video quid amplius ea de re exspectes, nisi ut dicatur cuju3 coloris,odoris Us oris sit mens humana , vel ex quo sue , sulphure , S mercurio sit confata: vis enim ut ipsam instar vini, labore quodam Chrmico examinemus. Quod te proseolo dunum est, o caro , S iis omnibus qui cum nihil nisi admodum confuse concipiant, quid de quaque re quoerendum sit ignorant: sed quantum ad me, nihil unquam adiud requiri putami ad manifestandam jubstantiam, praeter varia ejus attributa; adeo ut quo plura atic us subsantiae attributa cognostamus, eo perfectius ejus naturam intelligamus. --que ut multa diversa attributa in cera distinguere lpossumus , unum quod .
si assa, aliud quo is dura, aliud quod ex dura flat liquida , G. INSTANTIA.
QVid miraris fateri me mirare potius dixisse te , cujus ver- Dibe
ba relata sunt,& ad quae sela est attendendum : Nam quod me ρ cognitio exsistentiae, sine cognitione essentiae non demon- sc iis stretur, iis persuadebis,quos pari tecum credulitate repereris. Ex-fo . sistentia quippe cuiuslibet rei vel sola exhibitione,ac praesentia, vel operatione, aut effectu necessario manifestatur : At essentia, perfecta quadam introsipectione indiget, neque nisi omnium recessuum patefactione innotescit. Quam-multa certὰ omnibus momentis coram oculis, & ad manum lunt, de quibus cum constet quod sint, nescimus tamen , & interrogare solemus quid sint λ Et quamvis dicas cogitatronem esse aetionem, ex qua probetur non modo quod Mens sit,sed etiam quid sit, cum definiatur res euitans ; id tamen dicis quod non probas, & non definitionem tradis , quae essentiam explicet; sed actionem proponis, quae a Mente, cujus essentia investigatur, eliciatur. Dicis non videre te quid amplius exffettem, nisi ut dicatur, cujus coloris, odoris, ta saporas sit Mens humana, vel ex quo Sale, Sulphure , ω Mercurio sit constata ; veste enim me, ut ipsam instair vini, labore quo iam Chymico examinemus. Quam exquisita subtilitas, nisi iam perspectus esset tuus genius i Scilicet nihil aliud conaris , quam os*
sa nebula Lectoribus illudere, ut si fieri possit id, quod caput est,
105쪽
ram, 'sem voluit De-m latere nos ut elu notitia non perimis nobis . accidem
non animadvertant. Uerum, neque erunt, opinor , qui existiment voluisse me Mentem in Alembicum injici ; neque qae te putent stetisse promissis, nisi Chyrnicis paria , seu analoga feceris. Pergis id dignum me carne esse , ω iis omnibus, qui , eum nihil, nisi admodum consuae conciprunt, qu=d de quaque re quaerendumst, ignoram : sed quantum au Te, Sc. Bene porro est, quod meam caustam non plane esse desertam putas sociolque mihi adhibes. Ipse lubens illos admitto , ac esse ejusmodi censeo, qui veritatem studiose quaerant, ostentationem exosam habeant, & sincere sive quid norint, sive non norint, profiteantur. Qui parum curent dici abs te nihil non confuse concipere, confisi tibi nihil esse perspicuitate carius ; cum & non ignorent, quid sit de unaquaque re quaerendum,& humani ingenii vireis satis attent E expenderint ac moneant ipsi interim alios opinione sui inflatos, ut detume1cant, in se descendant, secum habitent, norint sibi quoque supellectilem esse curiam , cessent anhelare praelargo
pulmone ; & ne hiatu magno grande aliquid, quod sit granditate grandius Polliceantur. Verum, ne de illis jam dicam, Ecquam spem
ipse non feceras, titulo illo Meditationis, De Natura meniti huma-πα, quod i Ut notior , quam corpμε λ Non repeto quae jam objeci, cum ad ea respondere nihil potueris, ac evasionem solum quaesieris ex comparatione eorum , quae ad naturam corporis faciunt, quasi penitus eadem, & non potius analoga ad notitiam mentis non modo aeque claram, sed etiam clariorem consequendam iaciant. Cumpnaesertim dissimultris id, quod institi circa vocem Res,circa vocem Cogitans, circa occasionem ac vim similitudinis, de notitia substantiae vini. Immoror solum in eo, quod subdis, uuantum ad te en , te nihil unquam aliud requiri putasse, ad manifestandum subnautiam, praeter varia 4m attributa.
Quo loco, si putasti nihil aliud esse requirendum, quatenus vires humani ingenii, nihil possunt praestare majus ; praeclare omnino , quantum ego 'uidem arbitror , putasti ; praeclareque etiam illuci subjunxisti, ιιι eo ut, quo plura alicum sevisantiae attributa cognoscimus , eo perfectius ejus naruram intel eamus; nempe, si putasti , quatenus naturam illius substantiae intelligere vel possumus , vel dicimur. Uerum, si putasti substantiam, ejusve naturam esse propterea manifestatam, intellectamque , qualis revera in se est, adeo ut non lateant, quae illius intima sunt; longe, quantum quidem opinor, aber
r/s a scopo, ad quem humani ingenii imbecillitas potest, ac debet collineare. Quippe ut aliud est attributum, seu proprietas, & aliud
106쪽
substantia, sive natura, cujus es, vel ex qua emanat; ita cognosce
re attributum, sive proprietatem, Proprietatumque aggeriem, nouest propterea cognoscere ipsam substantiam , sive naturam. Quicquid possumus cognoscere, est, hasce, vel illas esse hujusce substantiae, sive naturae proprietates, quando id observando patet, & experientia perspicuum fit; Neque penetratur propterea in ipsam su
stantiam, sive naturam intimam; ut dum spectantes aquam scaturientem, cognoscimus quidem hanc aquam eisse ex hoc fonte ; at non propterea obtutus aciem in interiorem, ac subterraneam scaturiginem figimus. Ita videtur instituisse Deus Opt. Max. cum&naturam condidit,& nobis usuram illius concessit. Etenim quicquid fuit nobis de re unaquaque nosse necessarium , illud nobis apertum fecit , tribuendo rebus proprietates, per quas innotescerent, dc nobis sensius varios, quibus illas apprehenderemus , ac facultatem interiorem , qua de eisdem judicaremus. Quod ad internam vero naturam, & quasi scaturiginem, illam, ut nobis cognitu non neces.sariam , occultam voluit; & nos, cum nosse affectamus , aut praesumimus, intemperantia laboramus. Non sane, quod nosse , &pulcrum , & deiiderabile non videatur; sed eo nempe modo quo pulcrum, ac desiderabile est sic certe soleo dicere ) ut alas habeamus , aut ut in perpetua juventute simus. Siquidem ut ista , ita illud quoque aut exoptare, aut sperare, intemperantis,& naturae suae conditionem ignorantis animi est. Et quod nam sane foret discrimen inter Deum , & hominem , si foret homo conscius Omnium ,
quae in ipsis Dei operibus sunt Si gloriari posset se totam alicujus
rei naturam ita habere perspectam, ut Deus de ea nihil cognosceret amplius p Videtur proinde ter-Maximus Deus ita se gessis. se, ut solent vulgo opifices automatum admirandorum. Quippe ut isti automata ita in vulgus exhibent, ut spectaculum motuum admirabilium non invideant; & injurium sit, si cum illi facere manifesta nolint interiora machinamenta , spectatores obmurmurent; Ita & Deus opifex Mundi, rerumque in eo omnium a maxima usq; ad minimam admirabilium , ea fuit erga nos bonitate , ut illarum Contemplationem nobis non inviderit;& injuria illi fiat, si quis praeter ea , quae voluit de illis innotescere, conqueratur , quod intima quoque naturae cujusque arcana non detexerit, aut sese de iis, quantum ipse, posse cognoscere praelum at. Sed ad rem ut redeam, cum
id,quod hac tua Meditatione evicisti, nihil aliud sit, quam Mentem csse rem cogitantem, Ecquid-uam amplius evicisti, quam si quis la M a ho-
107쪽
boriois quodam deMagnete opere,evincat,Magnetem esse rem attrahente terrum, dirigentemq; illud ad polos, quod exemplum jam usurpatum est Ac si nescivissemus quido proprium esse Mentis cogitare, essemus tibi multum obstricti, qui rem incomperta doceres: At, per tuam fidem,novum-ne est,atque inauditum, quod Mens cogitet, quod sit res cogitans,quod ejus proprium sit cogitarephoc- ne ex ipse tituloMeditationis sperandu fuitΘCerte no magis,quam si aliquis titulo praemisso de Magnetis natura, & quod illa fit,quam Lux Solis notior, nihil doceret nos amplius,quam quod omnes jam pridem scimus, Magnetem serrum trahere,vel esse rem trahentem scorum , vel trahere ferrum esse ejus proprium,atque ita de caeteris. III. lepidius porro a te excogitari potuit, quam quod invexisti Effugium ad multiplicandum, augendumque notitiam, quae de natura mentis 2-', , habetur Atque ut, inquis, multa diversis attributa in crea aist intuere proprieta- pqs--,--, quo is alba, aliud , quod sit dura , aliud, quod ex dura res Mentis flat liquida, tae. ita etiam in Mente totidem hunt, unum, quod habeae l, vim cognoscendi albedinem cerae, aliud, quod habeat vim cognossendi ejus
svulares dWitiem ς aliud, quod mutationem duritiei, sive liquefactionem: & sta- possunt ob tim , Vnde clare costigitur nullius rei tot attributa cognosci, quam nostr si is , mm M 3 qμotcumque cognossuntur in qualibet alia re, tot etiam nudo argua. meraripossunt in Mente, ex eo quod ira cognostat, atque adeo eis. natu
. .ῶ' ἰ stmηιμm notissima Imprimis enim perinde facis, ac si quis naisti, 'turam calami, quo ista perscribo explorans, tot facultates in eo ullius al- agnoscat, quot exarare potest literas majusculas , minusculas, Lat h. na , Graeca , Arabicas, caeteras ; quot item lineas rectas , curvas , notitiam. longas, breueis quot triangulos , quadrangulos, & figuras alias magnas,parvas,rectilineas, circulareis, ellipticas, parabolicas, alias, & caetera, quae sunt innumerabilia existimetque quanto quis plureis ex his facultatibus noverit, tanto persectilis calami naturam innotescere, & nullius generis tot cognosci figuras, quot facultates sunt calami, seque naturam calami prae omnibus figuris characteribusique notissimam esse. Nisi vero requisita calami natura non explorandum potius sit, an penna sit λ an canna p an ex aurichalco, ex argento, aut alia materia ' & cujuscumque horum generum sit, ex quibus principiis constet p quae sit illorum conditio , commistio, temperatio, proportio, & similia ' Nam quod sit comparatus ad scribendum, exarandumve figuras, hoc universe notissimum est,& uno verbo explicatur. Et, si lubeat potius de manu,quam de calamo quaerere, non facultates in ea variae, aut potiuS innu
108쪽
merae juxta varietatem , aut innumerabilitatem characterum , figurarum , aliorumque OPerum , quorum manus artifex est, inquirendae videbuntur , sed textura potius ipsius manus ex careo, vota ,
digitis, articulis, ossibus, musculis, tendinibus, nervis, spiritibus, partibusque aliis; itemque compositio, mistura, conspiratio , connexio, dependentia, situs, flexilitas, mobilitas, & id genus caetera.
Pari autem modo ecquid nos promovet, aut juvat tot enumerare in mente facultates cognoscendi, quot res cognoscibiles sunt, ad pernoscendum ejus naturam 8 Uno enim verbo dicitur Mens habe re facultatem cognoscentem, quae deinde pro objecti divisionibus, subdivisionibusque quantum voles extendatur , & ex cuius extensione, non tam plures mentis facultates ., quam plura illius objecta noscantur. Et quamvis plures quoque facultates, seu, ut tu vocas ,
attributa noscantur; superest tamen semper id , quod est in Mente praecipuum, substantia nempe, sive natura, cujus iunt hujuscemodi
facultates, & attributa. Deinde Esto , quod ipse vis , Naturam ali-erim Iubstantiae manifestari per attributa, atque adeo naruram Mentis manifestari per ista , quod habeat vim cognoscenisi albedinem , Uc. Dico oportere igitur ad manifestandum totam naturam alicuous substantiae, cognoscere omnia ejus attributa ; & consequenter ad manifestationem totius naturae mentis, oportere cognoscere Omnia attributa mentis , hoc est omneis vireis cognoscendi omnia singularia objecta, quaecumque Mens cognoscere potest: atque adeo ipsa objecta, ex quorum cognitione vis ea cognoscendi manifesta fit: Quare & te , si manifestatam, seu cognitam reipsa habes totam naturam mentis, uti te jactasti superius habere , oportere re ipsa cognoscere singularia omnia objecta quaecumque Mens cognoscere potest. Quaenam vero sunt ista λ Certe non modo cera, aut albedo , durities, & caetera accidentia singularis illius cerae , quam habuisti prae manibus; sed omnes omnino res singulares cum omnibus suis singularibus accidentibus, quae sunt in omnibus generibus,
ac speciebus omnium omnino animalium gradientium,volantium, natantium, repentium, Zoophytorum, arborum, fruticum, suffruticum , herbarum , gemmarum , saxorum , metallorum , succorum , meteororum, ac caeterorum , quae sunt supra terram , intra terram, in mari, in aere, quaeque sunt, fuerunt, erunt, aut esse Deo auctore
pollunt tam in hoc globo quam in Sole, Luna, Planetis omnibus, fixis si ieribus; tam in hoc Mundo, quam in aliis innumeris,quos simi leis, dissiluileis,aequaleis, inaequaleis Deus condere in aeternu potest
109쪽
eirca id. quod Mens diiscitur esse
An vero tanta est tua cognitio p Certe cum sit proportio ineffabiliter minor eorum, quae cognoscis, ad ea quae ignoras , quam sit guttulae aqueae ad totum Oceanum ; erit minor quoque ineffabiliter proportio eorum attributorum Mentis, ex quibus cognitis ejus natura tibi manifestatur, ad attributa illa mentis, ex quibus tibi incognitis natura Mentis immanifesta tibi est , quam iit guttulae a-queae ad Oceanum comparatae. An igitur ille ridiculus, qui ob conclusam in phiala aquae guttulam,jactaret se in ipsa totum conclusisse Oceanum; Et tu , quod tua mente comprehenderis guttulam attributorum , naturaeque mentis, jactabis te comprehendisse totam naturam ipsius Mentis Vide, quo te lepida illa subtilitas adegerit. Notas postrem b. quod obiter attigi, de eo , quod, clim Menaesses, dicebas te videre, seu ut tecum loquan cogitare te videre. ut concludas exinde argui, quam absurdae s e, atque injustie cavi latronea ab iis, qui non tam aliquid intelligere , quam reprehendere μυ-gunt , excogitentur. Sed an cavillatia , an absiurda , an inJusta fuerit, an non intcllexerim quod volebas ; an ista potius quadrent in te, dum adeo jejunam , aut etiam , teipi insinuante , nullam effundendi convitia occasionem captas, ii, qui volent tua , ac mea verba expendere, dijudicabunt. Mihi ad calcem meditationis colligere suffcit,& cogere in Syllogismum tuam totam de natura Mentis , ejusque notitia ratiocinationem. JQui non est compages membrorum , nee tenue erepus 'sis infusum: cognostis vero se praecise ese rem cogitantem, hoc est dubitariis
rem , rntelligentem , Urmantem , negantem, volentem , nolentem , im snantem , sentientem; cognossit aAtem non i-ginarione , sed anteluctu , eo modo, quo substantiam πω propriis rutributis nudam: ae praeterea perspedia habet omnia attributa , quibus natura mentis manifestaetur; omne issiciocre si ut reis vir eis, cognscendi omnia singularia attributa tam cerae , quam omnium omnino rerum singularium , quibud cognitu tales vires cognoscuntur; Ille S perspectam habet tor naturam mentis, S mentem habet notiorem , quam corpus. Atqui ego non sum compages membrorum , nec tenue corpus ibis infusum ε cognosco vero me, &c. Igitur eoo S perspeetam habeo totam raeturam mentis , ta mentem habeo not/orem, quam corpuI. t
110쪽
Cum vero ad imbecillitatem ratiocinationis nihil sit addendum ad ea, quae deducta hactenus sunt ; Dico solum, si veram esse, verbque probatam conclusionem putas; si existimas confecisse te, quod promisisti titulo , ac saltem illud , uuia Arens fit notior, quam .
eoum; debere tibi igitur non esse incognitum corpus. Et quomodo certὰ illud comparares cum mente, & diceres notitiam unius esse clariorem notitia alterius, nisi in te esset utriusque notitia λ Quoia modo ex attributis corporis intelligeres attributa mentis, nisi prae- intelligeres ipsa attributa corporis p Quomodo reverius eo, quo volebas, illud diceres , Cum mihi nunc notumfit Mentem, ta corpora
non proprie a sensibus, vel ab imaginandi facultate , sed a solo intellestupercipi, dcc.) Dico id, inquam , Primo ; ut intelligas illud non abs re tibi objici, Propter quod unumquodque est tale , e illud magis tale est ;Atqui propter attributa corporia nota seunt attributa mentis; Ieatur attributa eorporis sunt notiora attributis mentis. Et subsumendo, Ex duobus, illud en notius alio, cujus attributa notiora seunt si quidem substantia ex te per attributa rnanifestatur Atqus ex comparatis corpore, ac mente' intributa corporis seunt notiora attributis mentis; Igitur corpus es notius mente. Secundo ; ut agnoscas te non probasse exiistere corpus, neque deduxisse illius aut exsistentiam, aut essentiam, aut attributa,
ex tuo principio Archimedeo. Tertio; ut non possis deinceps caussari corpus tibi nondum esse cognitum, probandumque superesse quod sit, aut quid sit , nisi velis & tibi ipsi contradicere, & principium petere, & perdere fructum totius hujus meditationis, inquam scribis alicubi te non mios andu'sae , quam in quιcquam abud, quod unquam scripseris videri tibi contulisse.
DUBITATIO I. CIrca tertiam , ex eo quod agnoveris claram , distinctamque notitiam libus propositionis , Ego sium res cogitans, causam esse certitudinis, quam de illa habes , infers te posse sta