Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

proprietas; Neque tu potes quicquam probare, quin rursus petatur principium. Quod si ita sit, profecto non pars, non actio, non

Proprietas , tota erit mentis natura. Circa corpus, hoc soldm n to , Si tota illius natura in eo consistat, ut sit res extensa, Igitur omnis actio , omnisque agendi facultas extra naturam corpoream est, quoniam extensio est mere passiva, &, qui rem dicit solum extentam, inter caetera non activam dicit. Igitur nulla erit actio . nulla erit agendi facultas in corporibus et Et unde-nam esset Aria principio incorporeo at quod est incorporeum est solum cogitans ,. non vero corporeas actiones eliciens. An h corporeo. atquod est corporeum est solam extensum, non vero agens aliquid. Confirmatur certe, quia ut mens non potest aliud , quam cogitare , non autem generare , nutrire, &c. quia tota ejus natura in eo est. ut sit res cogitans ; ita corpus nihil potest aliud , quam extensionem praebere, non autem generare , nutrire. illuminare, calefacere, &c. quia tota ejus natura in eo est, ut sit res extensia. Et recurre ad formas, ad differentias, ad quicquid voles aliud; quand quidem illud Mens non erit, atque adeo erit aliquid corporeum , id, ne aliquid habeat, quod extra naturam corporis sit, non actuosum erit, sed solum extensium. Non oppono porro quam absurdum sit nullam agendi facultatem , nullamque actionem corporibus tribuere ; observo solum quam manifestum,lic idoneum sit tuum illud Criterium. Et quia subdis nihil pronus 6se commune anter cogitationem, S extensionem, Addo Primo controversiam de hoc i pso esse . objectumque superius, fuisse 'bbandum tibi hoc superesse, Vim cogitandi ita esse supra naturam corpoream , seu ut iam appellas , tensam, ut quicquid cogitat, necessario sit incorporeum , & in- extensum. Secundo, aut Bruta non cogitare , id est noti sentire is non imaginari, &c. aut illorum animam , sormam principiumve internum , esse inextensium , atque adeo mentem inextensam ἰ aut si quidpiam extensum esse igitur aliquid inter extensionem o&cogitationem commune. Tertio, formas aut qualiacumque dicas pri Cipia interna plantarum , habere haud dubie exten1ionem , & cum non temerε, sed scitissime operentur, viderique proinde possint id iaquod agunt, cognoscere, atque idcirco cogitare, nis verum sit, dubium saltem fieri, a non extensio habeat in ipsis aliquid commune Cum cogitatione. Quarto, cum oppositarum sub eodem genere specierum oppositae sint differentiae, hasce tamea cogitationis, & extensionis differentias nullam inter se Prae se serre opposi

92쪽

' DUBITATIO SEXTA. Irtionem ; Quare & cogitationem excludere quidem quicquid non cogitat, sed non confestim quicquid est extensum ς quemadmodum extensio excludit quidem quicquid extensum non est; sed non confestim quicquid cogitat. Quinto, non alio principio te niti, ut id afferas quam fallaci illo aliquoties jam memorato , de distinctione , quae reipsast inter duas res , quae conceptibus distinctis

considerentur. Nam verum est quidem inter extensionem , dc cogitationem in statu considerationis, quatenus extenso spectatur solum, ut extensio,& nihil aliud , cogitatio ut cogitatio , & nihil aliud : at velle ex statu considerationis argumentari ad rem ipsam: &quia cogitationem concepisti non concepta extensione,concludere ipsam esse absque extensione, & consequenter Mentem cogitantem expertem esse corporis extensi , hic demum est paralogismus. Caeterum , quia tanta est gloria , qua te evehis ob naturam men- III. tis clare, distincteque perceptam, hominibusque renunciatam , age . ' - - haereamus hcic tantisper, & quod jam insinuatum est, paullo uberius Pti, inculcemus. Tota, inquis, natura Mentis in eo confiit, quod cogitet. pesedium Res scilicet nova , inaudita , grandis , Mens humana cogitat; -ἡ,ἡm& quod est amplius ejus natura in eo est tota , quod cogitet. Scili- cosmara,cet stupidi huc usque omnes homines ac praesertim Philosephi, totam qui non adverterunt mentem cogitaret scilicet deridiculi, qui aliud de ea requisierunt, aut cognoscere voluerunt, praeter id unum , m/-mm- quod cogitet Ol si nihil aliud praestandum erat toto illo molimine, tranμμ' quam poteras tanto parcere laborii Siquidem & nihil invexisti novum, asserens Mentem cogitare; & non propterea studiosorum ex- M. plesti desiderium , asserens totam mentis naturam in eo eme , quod cogitet. Et certe si ex te quaeratur, Quid intelligis nomine Naturae An - non principium omnium proprietatum , facultatum , operationum p Et cum naturam alicujus rei expetimus nosse , an- non tale principium , quale sit, nosse expetimus p Laboramus-ne de operatione λ dubitamus- ne quin si aliqua ejus operatio λ quin talis operatio sit a principio ejusmodi ρ Non-ne hoc planE , & ab omnibus supposito , dissicultas superest, ut cujusmodi id sit, cognoscatur Et, si germana sit haec tua philosophandi methodus, quae-nam

Crgo erit in Mundo proprietas, naturaque occvlta 3 An-non prorsis inepti crunt, si qui in natura Magnetis exploranda, aut investiganda laborent ; elim reputare debeant sibi factum satis hoc uno tuo verbulo, Tota natura magnetis in eo consistit, ut serrum trahat, dirigatque ad polos. Quod idem quoque dicendum erit de re

93쪽

bus omnibus, Tota natura lapidis est , ut deorsum cadat, ignis. ut Calefaciat, Equi, ut currat, aut hinniat; sicque abunde erit nosse alicujus rei actionem , ut statim pronunciemus , Tota hujus rei natura in eo consistit, ut hoc agat: Neque prorsus erit necesse substantiam ejus investigare, penetrare, evolvere, secundum omneis

Parteis, positus, modos, conditiones attendere. Sin vero nemo

sit cordatus, qui hisce in rebus fidendum tibi censeat, seu a philosophando desistat c cum non esset cur laboraret. naturis rerum ita per te in propatulo positis) non erit sane cur censeat, totam Mentis naturam sic in eo consistere, quod cogitet, ut non praeter cogit

rionem , superesse putet laborem de ipso cogitationis principio, ad dignoscendum , si fieri possit , cujulmodi sit, quomodo se habeat , quomodo cohaereat , quomodo agat , habeatne facultates , & functiones alias ; habeat-ne parteis , an non & . si habeat, qualeis-nam habeat si non habeat. impartilisque sit, quomodo tam varie sese comparet λ quomodo tot munia exerceat qua ratione applicetur corpori qua ratione ab illo excedat p qu modo sine illo degat quomodo moveatur λ & sexcenta hujusmodi. An dices forte . chm caeteri ad unicum genus functionis internae. Cogitationem restringerent, deprehendisse te varia operationum

genera, quae censeri praeterea cogitationes debeant,dubitationem. intellectionem,assirmationem,negationem,uolitionem,nolitionem. imaginationem , visionem , auditionem , & sensiones caeterast accerto novisse, aut etiam ostendita non esse alia , quae praestare Mens possit, atque adeo totam illius naturam in his praestandis consistere. Uerumtamen quicquid nonnulli opinari potuerint. celebris est tamen philosophorum nobilissimorum antiqua, & recens opinio illis expressa vocibus Mens vides, Mens audit; Nemoque, quod fCiam , unquam fuit . qui ista omnia , quae enumeras, addo & plura alia, aut non putarit cogitationes . aut saltem sine cogitatione non essie autumaverit. Inde enim est cur vulgd proponant, selvan que illa problemata , Qui fiat, ut interdum oculis apertis, & pintulis auribus deprehendamur non vidisse res coram positas . neque audiisse voces proxime prolatas Nempe quia videndi, audiendique facultas aut ipsa mens est , aut saltem Line mentis attentione, cogitationeve ad sentiendum objectum imperfecta. & inessicax est. Eo modo quo remigum robur, sine Gubernatoris clavum tenentis directione, ad subeundum portum. Discrimen est Bluin, quod

quaestione proposita, An res, sive substantia illa, quae dicitur Mens.. habeat

94쪽

habeat sollim vim cogitandi, hoc est dubitandi, intelligendi , a1- firmandi , negandi, volendi, imaginandi quoque , aciei itiendi pAn vero habeat praeterea vim informandi corpus , continendi, movendi, dirigendi ipsum p illud idem , asiumpto alimento , nu- 'triendi, ad augendi, & comparato semine ipsi simile generandi An sese ab eodem corpore abducendi, seipsam de loco in locum movendi, aliquid pellendi , aliquid patiendi, & innumera alia λ Tu

pronuncies Mentem nihil horum , ac praeter cogitationem, seu dubitationem , intellectionem, &c. nihil habere: illi oppositum pro- habile putent , aut saltem assensum contineant , neque de re sibi incomperta temere, secureque pronuncient: Ex quo fit, ut illi videantur legitime philosophari, tu videaris semper deludi tuo illo paralogismo, ex praesumpto judicio, quo existimas tuam notitiam debere esse Regulam eorum, quaecumque non modo cognosci de aliqua re ab homine possunt, sed etiam quae in illa sunt. Inde quippe est tua Ratiocinatio: Tota Mentis natura est, quod ego flum de ea cognosco rAtqui ego hoc solum de Mente cognosco , quod cogitet, hoc est dubitet , intelligat, Urmet, neget, velit, nolit, 3maginetur, ac sentiat: itur tota Mentis natura est, quod cogitet, hoc est dubitet, intelligas, a mei, neget, velis, nolit, imaginetur, ac sintrat.

Sed his dimissis, Dicis etiam te sepe ostendisse distin leposse mentcm ,

spe τι independenter a cerebro. At quaeso, ubinam vel semel, &, non λωιritim dico distincte , sed etiam confuse ostendisti rem hujusce mom nil λ miel ere Id mihi sane incompertum. Nam quod temet abduxeris , quod te, ut rem cogitantem praecisse consideraveris , id factum propterea dreis, dabsque concursu cerebri non est, & si probare factum voluisti, id cereseo ex vi solum paralogismi saepius memorati Potuisti. Dicis nullum esse usum cerebri ad pure intelligendum , sed tantum ad imaginandum , vel inmania sentiendum. Et quid vocas pure intelligere Et, quandonam , aut sesomni quomodo, aut quid purὰ intelligis p Et meministi. ne te aliquando, o aliquid pure, & sine cerebri usu intellexisse λ Et potest-ne per te aliquis meminisse ρ Dixisti quippe non multo ante requiri vestigia in cerebro. Si non potes ergo ullius rei, quam intellexeris. sine vestigio in cerebro , atque adeo sine cerebri usu recordari, ecquid scis, purε- ne unquam aliquid intellexeris p Et, si sorth pure intelligi dicas quae ratiocinando inferuntur; cum nihil neque proponi,neque assumi possit sine subjectorum, attributorumque memoria; cum. nihil

cum tita

95쪽

8o IN MEDITAT IGNEM II

nihil inserri sine praemissarum concessarum recordatione; quomodo fieri ista possunt sine vestigiis in cerebro p quomodo potest Mens

independenter a cerebro ratiocinari Exen,plum aflers de eo, qui inter dormiendum advertisses.mmare. Sed ista adversio, fit- ne sine cerebri usu p Dicis, quod hominemus . opus esse imaginaraonis, quod advertamus, opus selius intelia tin. Sed quid opus suit confugere ad somnium, in quo omnis illa adversio non pura, claraqMe, sed perturbata solum, obscuraque reflexio est ,' cum ecce per vigiliam non tantum experiamur nos imaginari, sed etiam pure , clareque reflexione uti supra id, quod imaginamur; sicque possint melius imaginationis. intellectusque opera distingui Enim vero in utrovis statu probandum fuerat Imaginationem , seu Imaginatricem, ScIntellectum esse duas facultates reipsa distinctas, & non potius uni Cam, quae duo munera obeat. Nam quod advertere pomi se som niare, seu intelligere se imaginari, nihil aliud est, quam cognoscere, quod cognoscat, seu una notione percipiat aliam; quod privilegium est facultatis internae , non concessum sensui externo snisi longe imperfectius, quatenus sensus externus, nisi externo CO pore speciem faciei, aut vocis reflectente, reflexione uti non potest; cum facultas interior habeat intus & cerebrum , & in eo haerentia specierum vestigia ex organis,functionibusve sensuum externoru transmissa,impres ave; imo & vestigia propriarum actionum.& uno verbo omnia necessaria ad reflectendum comparata. Unde ει qua facilitate advertit, attenditque ad id, quod imaginatur inter vigilandum, eadem etiam, proportione, potest advertere, attendereque inter dormiendum. Et quia persaepe inter vigilandum misTamur quam absurda cogitemus per lomnium ; mirum non est, si aliquando ubi illa absona per somnium occurrunt, excitetur species illius admirationis, & consequenter alia. quod somnium sit, absurda illa apparere. Mihi certe ista maximo contingunt, ubi videre homines videor, quos mortuos interim recordor. Subit enim statim cogitatio, cum mortui non redeant, somnio igitur: ex ebque fit, ut vel statim mihi suboriatur nescio quae confusio, & commo-xio , qua expergefiam ; vel si ad excitandum me, aut explorandum. an-non revera somnium sit; requirere pergam, ubi-nam igitur sim , 'qui somniem , qua in urbe, qua in domo , quo in cubiculo, quo ita lecto, tunc demum pari confusione, commotionεque expergefiam. Scilicet, ut aliis in rebus experimur nos inter somniandum ratioci- .nari, demoustrareque, & similia omnia perinde agere, ac dum 'xigilamus; Cooste

96쪽

D UBIT ATI O SEPTIMA. st

vigilamus i iinaginibus nempe rerum sese concatenatione quadam in lucem educentibus ; ita possumus & cogitare absurda , & absurditatem mirari, & ratiocinari de illa , quod non nisi somniando. apparere possit, & alia hujuscemodi; ut quod a Socrate quoque Observatum est, de facta inter insomnia somniorum commemora

DuBIT ATIO VII. . De Exemplo Cerae; auia detractis mente omnibus illius accidentibus , nonpropterea inuma illim natura clare, distincteque, . ct intellictu quisem absque imaginatione noscatur. AD fers deinde exemplum cerae, ac circa illud plurima habes, ut

significes aliud esse,quae vocant accidentia cerae,aliud Vsam ceram e m pubstantiam ; ac um 69sobus mentis , sive intellectus, non vero sensus, aut imaginationis ipsam-met ceram , ejusve se stantiam distincte percipere. At primo illud ipsum est, quod Omnes vulgo profitentur , abstrahi posse conceptum cerae, substantiaeve ejus a conceptibus accidentium. An vero propterea ipsa substantia, seu natura cerae distincte concipitur Z Concipimus quidem praeter col

Tem , figuram, liquabilitatem, &c. esse aliquid quod sit subjectum accidentium , mutationumque observatarum ; sed quid nam, aut quale illud sit, nescimus. Quippe latet semper, &soldm, quasi conjiciendo, subesse debere aliquid putatur. Heinc miror qui dicaste peracta illa detractionc formarum , quasi vestium, perfectius, atque evidentius percipere quid cera sit. Nam percipis quidem ceram, ejusve substantiam debere esse aliquid praeter ejusmodi . formas: at quid illud sit, non percipis, nisi nos fallis. Neque enim id tibi restelatur, ut revelari potest homo, cujus prius vesteis, pi-leumque solum conspeximus: dum ista illi detrahimus, ut quis, aut

qualis sit, noscatur. Deinde cum putes id te quomodocumq; percipere,quomodo,quaeso, percipis An-non ut aliquid susum extensum- 'ue Neque enim tanquam punctum concipis, tametsi hujusinodi sit, ut nunc latius, nunc contractius extendatur. Et cum hujusi nodi extensio infinita non sit, habeatque terminum, an- non illud etiam concipis quadam ratione figuratum Et cum videaris tibi illud quasi videre, non- ne illi praeterea nescio quem tametsi confusum colorem .

assinais p Habes id certe ut corpulentius, ita visibilius, quam me-L rum

97쪽

rum inane. Quare & tua intellectio imaginatio quaedam est. Si dicas te absque ulla extensone , figura, coloreque concipere; dic, bona fide, quale-nam ergo Illud, quod habes de homini ου μ', seu

mente Pcrceptis, quorum tamen non nisi pileos,atii vesters conspicimus, non .

arguit mentem potius esse, quam imaginatricem , quae dijudicet. Certe & canis, in quo parem tibi mentem non admittis , simili qmodo dijudicat, cum non herum suum , sed pileum solum , aut vesteis videt. Quid , quod tametsi herus stet, sedeat, cubet, reclinetur , contrahatur, effundatur, agnoscit tamen semper herum , qui sub omnibus illis formis esse potest, cum tamen non sub una potius, quam sub alia sit, eadem proportione, qua cera Et cum leporem

Currentem venatur , integrumque , & mortuum, ac postea excoriatum , discerptumque in frusta videt; putas non existimat eundem semper leporem esse ' Quod proinde dicis , perceptionem coloris , duritiei , Usimilium , es non visionem , non tantionem, sed solius mentis r spectionem; Esto : dummodo mens non disserat ab imaginatrice re- ipsa. Cum verti addis, eam inspectionem esse posse imperfeltam , V eon fusim, vel perfeEtam S di II inctam, prout miniss , vel magis ad illa , ex quibus constat cera attenditur: id sane arguit: non inspectionem mente factam, illius nescio cujus rei, quae est praeter Omneis formas , esse claram , distinctamque cognitionem cerae : sed inspectionem per sensus sactam omnium , quantum fieri potest , accide tium , mutationumque, quarum cera est capax. Ex his certe concirere , & explicare poterimus quid nomine cerae intelligamus; ad nudam illam, vel potius occultatam substantiam neque ipsi concipere , neque explicare aliis valemus. .

RESPONSIO. I se, ut sepe alibi , tantum ostendis te non saris intelligere illa, quae

coninis reprehendere. Neque enim abstraxi conceptum cerae ab ejus aecidentium conceptu , sed potius indicare volui quo pacto Uur fAbstantia per axcidentia manifestetur, ει quomodo ejus perceptio reflexa S distincta , qualem nullam , . caro, videris unquam habuisse , d leratia vulgini S confusa. Nec video quonam helm in umento, pro certo a simmes canem Amisi modo atque nos dryudicare , nisi quia ckm videas si, Gram cinne constare, eadem omnia quae in te si ni putas esse etiam in illo;

. sed ego qui nullam in eo mentem anima σrto, nihil simile iis quae in mentae cognosso in us reor inveniri. IN u

98쪽

INSTANT IA. Ira profecto est fiducia , sed solitum tamen artificium ,

quo dissieultatem constanter declinas, dum , ut caliginem facias , praemittis me non sinu intelligere, quae re'rehendere M tam nor. Videlicet ista , quaedaeis adeo sublimia . dissicilia , nova , ac inaudita sunt, ut te non tam mei misereat, quam indignatio subeat, quod meo me pede , ac modulo non satis metiar. Age igitur , quia rariuoritu tantus Doctor; dictata ecce repetam , ut postremo constet, quo jure queraris. Quaesiisti primo exemplum reisirin is ex iis, quae

putantur distinctissime comprehendi; & accepta cera recente , observasti in easaporem,odorem,colorem guram, magnitudιnem duritiemfrigiditatem. ta liluatem,pon m. Deinde, eadem igni admota deprehendisti sa- forem,odoremque expirasse,mutarum colorem, mutata iguram, adauctam magnitudinem D tam liquidam, Calidam , vix ta fium , ta inso- m. Tum quaesiisti, an eadem remaneret cera ; ta cum constaret rem

nere , ac nihil tamen remansisse eorum , quae prius siensibus attigeras, re qui ii isti quid esset illud , quod ario distinete remansisse comprehendebatur. Heinc dubitando , -- non esset corpus, quod paullo ame apparebat moduscis conspicuum, ac deinde diversis; quaesiisti qu/d ellet hoc , quod praecissermaginabaris et & agnoscens , te solum praeterea ιmaginami flexibilitatem, seu mutabilitatem, ta extensionem; ac non posse tamen te smaginatione complec a omneιs mutuatitatis modos , omneas extensionis ob varias in calefactionum varietates, conclusisti denique te non imaginatione , sed

sola mente percipere , quid esset haec erea. Requisiisti consequenter quid esset haec cera mente percepta; & respondisti esse eandem , quam videbas, tangeb. u , imaginalain , quam arbitratus fueras ἔ Verum perceptionem neque esse , nequefuisse unquam visionem, raetionem, imaginationem, sidsolius mentis inspectionem , eamque vel imperfeciam , db confusam , ut prius, vel claram , ta distinetam ut postreius , quatenus vel minus , vel magis ad alta , ex quibus constat, attendisti. Caullatus es postea filiaciam , quae ex loquendi usu ficile incurrit - Unde & quemadmodum respiciendo e fenestra homines transeunteis , cs dicendo te homines vadere, falsum dicis , si ad oculos referatur, cum pileos , S uesteis polum videas, sub quibm latere automata possent atque idcirco intemgendum est te judicare homines Use ; ita argui- id , quod te putabas de cera oculis videre, sola judicandi facultate, quae in mente est, a te comprehendi. Ad-haec a tendisti utrum perfectius , evidenti Ine percepινιέ ceram, cum prim m

99쪽

δέ IN MEDITATIONEM II

aspexisti, credidistique te illam seUu externo , aut λ. grnazrice cognossere an postquam diligentius novisti tum quid ea esset, tum quomodo cognoscentur: & pronunciasti hac de re dAbitare se ineptum , cum nihil aeristin prima perceptione d Imctum , quodque non a quovis animali haberi posse videretur. Denique ita conclusisti, Ap vero ctim ceram ab externis tormis distinguo. V tanquam vestibus detraetis, nudam eonfidero sc illam revera, quamvis adhuc error inIudicio meo essepossit,non possum tame sine humana

mente percipere. Quicquid convicieris,haec sunt,quae dixisti,vel dieere voluisti de cera. lam si quis lector sit satis patiens, ut Dubitationem meam relegat, quaeso, ut serat simul de illa, deque Responsione judicium. Dicis te non abstraxisse conceptum cerae ab accadentium ejus conceptur Ccdo tuam fidem l An- non haec ipsa tua sunt verba, Ceram ab externis formis distinguo , S tanquam vestibω detractis, nudam considero I Et quid est aliud , Conceptum unius rei a conceptu aliarum abstrahere , quam illam sine istis considerare quam illam nudam considerare, istis detractis , ceu vestibus p An alia ratione conceptus naturae humanae abstrahi censetur ab individuorum concepti bus , quam illam ab individuantibus, ut vocant, differentiis distinguendo , dc tanquam vestibus detractis nudam considerando Uerum instare circa id pigeat, quod si nesciret Dialecticus , vapulaxet in scholis. Dicis te potius indicine voluisse quo patio cerae seubstantia per accidentia manifestetur. Istud voluisti indicare; & illud enunciasti clare ; a non suffugium lepidum p Et cum volueris indicare , quanam ratione indicasti , aut manifestam ceram fecisti, nisi spectando ii primum accidentia, ut vesteis, ac deinde illis detractis ceram n D; -υ dam coiisderando λ Dicis voluisse te etiam potaus inricare, quomodo relato. mte- flexa, S distincta cerae pereeptis disserat a vulgara, V confusa: Sed cum . b. hoc solum volueris, illud reipsi praestiteris; an- non fuit evasio topiae, tiri digna Et indicaveris reipsa; lita-ne reflexa, & distincta prac desub=-- ptio, non tum fuit cina Ceram considerasti nudam, & detractis ac---hi. cidentibus, tanquam Vestibus, quae prius non perceperas nisi vul- occuba, ae gariter , & confuse Piget rursus in his haerere; Nam illa quidems frum AE tua verba , qualem nullam, O caro, videris unquam habuisse , quandOMala. . quidem laudes tuae sunt , ideo coquenda , 5: recoquenda bili tuae

uaritum. Volens relinquo.

eo potius non thil haereo, quod effuso hoc velut atramento

,Σ3M . dissicultatem praeterfugisti, satisque esse existimasti, si nihil ad illud

nonnullis responderetur. Quaestio fuerat,an res, seu substantia,quae cogitat,

zz diciturque Mens, clare, distincte, dicitra ullius, etiam tenuissimi

100쪽

corporis imaginem , atque adeo sine imaginatione perciperetur.

Tu asserueras, ego negaram. Attuleras exemplum cerae, ut Colligi posset, quemadmodum praeter saporem , odorem. & reliqua . accidentia, quae sensu ac praeter mutabilitatem , & extensionem , quae imaginatione percipiuntur, supercst cerae substantia, quae non modo non percipitur sensu , sed ne Imaginatione quidem ; percipitur vcro solo intellectu, &clarὸ quidem, atque distincte : Ita Mentis substantiam clare & distincte, non sensu, aut imaginatione, sed intellectu solo percipi. Exceperam ego, percipi qu dem ceram , ejusve substantiam debere esse aliquid, praeter formas illas. quas ad sensum , aut imaginationem referres ; at quid-nam illud , aut qualis sit, non percipi, neque enim revelari, ponique extra hujusmodi omnes formas, ut homo potest revelari, ponique extra pi leum , ac veste is , de quibus ipse dixeras ; Quare & demirari me , qui diceres te peracta illa detractione formarum , quasi vestium . Persemus, atque evidentius percipere quid cera esset : Scilicet qui non alia ratione persectius, evidenti iisque perciperes; quam

perfectuis, & cvidentius perciperes quis homo esset, qui latuisset sub illis pileo, ac vestibus, & postea lateret sub aliis, posteaque sub aliis ; quod intelligores debere quendam hominem variis hujusmodi pileis vestibusque subesse. Tu ista plane dissimulasti. Exceperam rursus, illud quicquid sit, quod detractis formis, quasi

vestibus superest, percipi non ut punctum , sed ut extensum ali quid, & cum infinito non cxtendatur, etiam, ut figuratum ; & cum

omne terminatum sub colore aliquo confuse concipiatur, etiam ut coloratum. Quare & tuam intellectionem imaginationem quan- .dam esse; ac nisi illud ipsum, seu corae substantiam , sub quadam hujusmodi extensione, figura, & colore pcrciperes; debere te bona fide dicere, qualem-nam ergo conciperes. Tu id quoque dissimulasti. Exceperam etiam, quod percipcres hominem sub pileo ,

ac vestibus latere, id non arguere potius Mentis, quam imaginationis Opus ; quandoquidem canis cui mentem negares, imaginat onem solam relinqueres, hominem quoque seu herum suum latere

perciperet sub pileo, ac vestibus; imo & sub alia varietate forma- Ium ς Tu argumentationis vim callicla dissimulasti, ac dixisti solum , te nescire quonam fetus argumento pro certo affirmaverim canem simili modo, atque nos duudicare. Etenim vidisti quidem argumentum ς neque enim te experientia similis effectus, de cujus caussa

agebatur, latuit; sed quia non habuisti quod reponeres, divertisti

SEARCH

MENU NAVIGATION