Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

131쪽

116 IN MEDITATIONEM III

liter in Intellectu ; videaris tu nihil aliud velle , quam debere Ideam

conformari rei, cujus est Idea: adeo ut repraesentative nihil contineat , quod ipso iacto non sit in ipsam et re & tanto plus repra sentet realitatis, quanto res repraesentata plus realitatis in seipsa habuerit. Distinguis certe statim post realitatem objectivam a formali , quae , ut interpretor, sit ipsa Idea, non ut repraetentans , 1ed ut entitas aliqua. Ceterum constat seu Ideam , seu realitatem objectivam ejus, non esse mensurandam penes totam realitatem formalem rei, seu quam res ipsa habet in se; sed penes eam duntaxat partem , cujus intellectus notitiam accepit; seu, quod est idem,penes notitiam , quam intellectus habet de re. Sic nempe esse in te dicetur Idea perfecta, ejus hominis quem attente ,& saepius, di in omnem faciem circumspexeris ; at illius, quem in transcursu.

quem semel, quem ex parte solum videris , erit profecto imperfecta. Quod si non ipsum hominem , sed larvam faciei obductam,

d vesteis corpus undequaq; contegenteis adspexeris;aut dicendum

est non esse in te illius Ideam; aut si cst aliqua, illa esse imperfectissi mam , summeque confusam. Ex quo dico haberi quidem Ideam distinctam , germanamque accidentium; at substantiae sub iis latentis non nisi confusam,fictamq; ad summum. Adeo ut cum dicis p essere Mitatis objectivae in Ideaskbstantiae in Idea accidentium;primum negandum sit substantiae esse veram Ideam seu repraesentationem . atq; idcirco ullam ipsius realitatem objectivam:ac deinde ubi fuerit aliqua concessa , negandum quoque iit eam esse majorem, quimsit in Idois accidentium , cum quicquid roalitatis hujusmodi habet. habeat ex Ideis eorum accidentium, sub quibus, vel quorum instar concipi substantiam supra diximus, declarantes illam concipi non posse nisi ut extensum, figuratum, coloratum aliquid. Circa id quod subdis is Mea Dei , quaeso te , cum tibi nondum constet an sit Deus, quomodo nosti Deum repraesentari per sui Ideam, simmum,

aeternum, infinitum, omnipotentem, omnium creatorem An- non

ex praeconcepta de Deo notitia, quatenus audiisti illa attributa doDeo enunciari Quippe si nihil tale hactenus audiisses, ita-ned scriberes Dices hoc jam solum assent in exemplum , absque eoὰ quod quidpiam adhuc definiatur. Estot sed vide ne postea id habeas quasi praejudicatum. Dicis esse in Idea Dei infiniti plus realitatis objectivae, quam in Idea rei finitae. Sed primo, cum humanus intellectus non sit concipiendar infinitatis capax ; ideo neque habet, neque respicit. Ideam infinitae rei repraesentatricem. Quare & qui

infinitum

132쪽

infinitum quid dicit, attribuit rei, quam non Capit, nomen quod non intelligit; quoniam ut res extenditur ultra omnem illius captum ; ita finis negatio extensioni illi attributa ab eo non intelligitur, cujus intelligentia fine aliquo semper coercetur. Deinde,cum maximae quaeque perfectiones soleant Deo attribui; videntur eae omnes delumptae ex rebus , quas vulgo miramur in nobis , cujus, modi sunt diuturnitas , potentia , scientia , bonitas , beatitudo , dcc. quae quantum possiimus ampliantes , pronunciamus Deum aeternum , Omnipotentem , Omniscium, optimum , beatissimum, &c. Quae Idea porro haec Omnia repraesentat, non habet propterea plus realitatis objectivae, quam habeant res finitae simul sumptae, ex quarum Ideis , Idea illa compacta est, ac deinde, modo jam dicto, adaucta. Nam neque qui dicit aeternum , complectitur propterea mente totam extensionem ejus durationis, quae nunquam coepit, & nunquam desitura est e neque qui omnipotentem, totam

multitudinem effectorum possibilium , atque ita de caeteris. Postremo, ecquis dici potest habere Ideam de Deo germanam, seu quae repraesentet Deum qualis est Quam pusilla res esset Deus , nisi effetialius, haberetque alia, quam nostra haec quantillacumque pΑnnon censenda est esse minor perfectionum proportio inter Deinum , & hominem, quam inter Elephantem , & interculaneum animalculum acari An ergo,si quis ex observatis acari perfectionibus, efformaret in se Ideam, quam Elephantis diceret, germanamque asseveraret, ineptissimus haberetur: & sibi plaudet, si quis ex visis hominis persectionibus, Ideam estormet, quam & Dei esse, & germanam esse contendat Quaeso etiam pauculas istas, quas in nobis .esse deprehendimus, quomodo in Deo agnoscimus esse λ Et ubi agnoverimus, qualem-nam licebit propterea ejus essentiam imaginari λ Est prosecto Deus supra omnem captum infinitis intermallis;& cum mens nostra ad illius contemplationem comparatur, non modo caligat, sed & nulla est. Quare ncque est cur dicamus germanam ullam esse Ideam , quae Deum repraesentet; abundbque est, . siex analogia harum rerum nostratium,qualemcumque, & ad usum nostrum eliciamus, formemusque ideam , quae captum humanum non superet, neque realitatem contineat, quam in rebus caeteris,. Meterarumve rerum occasione non Percipiamus.

133쪽

IN MEDITATIONEM III

RESPONSIO.IDem bis facis, eum negaε subsantiae esse vera- ideam, quia nempe

pubstantia non imaginatione , sita seolo intestritu percipitur. Atqui dudum ego protestatus sum, o Caro, nihil mihi neeotii esse eum illis quis a sua imaginatione, non autem istellectu uti volunt. Vbi vero ais, substantiae ideam nihil habere realitatis, quod non habeat ex ideis eorum accidentium, sub quibus, vel quorum instar concipitur, probas te revera nullam habere distinctam , quia nunquam seubitantia instar accidentium concipi potest, nec suam realitatem ab iis mutuari ; sed conrra vulgὸ a Philos his aecidentia substantiarum instar eoncipiuntur, nempe quoties reatia esse dicuntur. Nulla enim accidentibus rea itas thoe est nulla e litas plusquam modalis) tribui potest, quae non ab idea seubstantiae de sumatur. Porro ubi ais, ideam Dei haberi tantum ex eo quod audiverimus quaedam attributa de Deo enuntiari, vestem adderes unde mergo primi homines , a quibus ista audivimus, eandem Dei rideam habu rint ; si enim ast ipsis, cur non etiam eandem a nobis habere possumus 'flvero a Deo revelante, ergo Deus existat. Cum autem addis, eum qui infinitum quid dicit, attribuere rei quam non capit nomen quod non intelligit; non diatinguu intelletitionem modulo ingenii nostri confor mem . qualem de infinito nos habere unusquisque apud st satis experitur ,

a conceptu rerum adaequato , qualem nemo habet, non modo de infinito . sed nec forte etiam de ulla alia re quantumvis parva. Nec verum es inte tui infinitum perfnis , sive limitationis negationem , cum . contra omnia limitasse negasionem infiniti eontineat. Nec verum etiam est, ideam omnes illas persectiones quas Deo tribuimus repraesentantem, non habere plus realitatis objectivae quam habeant res finitae. Fateris enim ipsemet istas perfectiones ab intestetitu nostro ampliini ut Deo tribuantur. An ergo existimas illa quae se ampliara sunt non ideo majora esse non ampliaris' Et unde esse potest facultas omnes perseditiones creatas ampliandi,hoc est aliquid ipsis mavus, sive amplius concipiendi nisi ex eo quod idea res m joras , nempe Dei , sit in nobis ' Me denique verum est, perpusillum fore Deum si non sit major quam a nobis intelligatur; intelligitur enim e se infinit- , atque infinito nihil majus esse potest. Atqui confundis intellectionem cum imaginatione, fulsique nos Deum imaginari instar hominis Micujus permagni, tanquam si quis nunquam visum elephantem imaginaretur esse instar animalculi acari quammaximi, quod tecum fateor ese ine

134쪽

INSTANTIA.QVam gratiosus es , qui cum te geras pro pura mente , &

quicquid protestatus dudum fueris , mecum tamen , qui Caro sim, aliquid negotii habere dignaris 3 An quia putas mihi adhuc intellectus quidpiam relinqui, quo gratiam hanc tuam percipiam λ Videris sane: alioquin enim, cur haberi ineptus velles,

stylum in meram carnem exacuens λ At, si ita sit, unde arguis uti

me intellectu nolle , sed imaginatione duntaxat Θ An- non te satisitaterpellavi , ut criterium traderes, quo possem agnoscere uti me nunc intellectione , quae non esset imaginati O , nunc imaginatione, quae non esset intellectio λ Et quare , li aliquod noras, noluisti illud tradere ρ An Imaginationem vis este , cum rem aliquam sic percipimus , ut imaginem ejus quandam nobis obversantem quasi intueamur : Intellectionem vero cum rem percipimus , & nullam tamen imaginem velut obversantem habemus p At primum , vel neges oportet intellectionem corporum esse, sive corpora intellectu percipi , quoniam illa sine imagine veluti obversante percipi non possunt; vel si admittas , admittas oportet eandem actionem esse sim ut imaginationem, & intellectionem. Et certe, qui negari possit intellectus functionem esse, cum sedulo, studiose, data opera, coq; fine , ut quanta maxima haberi potest , habeatur cognitio , incumbimus, attendimusque ad corporeum aliquid praesens , & quod oculis usurpemus, attrectemusque manibus , adeo ut germanam illius imaginem menti obversantem habeamus p Qui possit inquam id negari, nisi negetur simul intellectum nihil posse ratiocinari, aut deducere circa corpora ; cum id non possit nisi circa ea , quae ab ipso cognoscuntur & corpora cognosci non possint, nisi per sui imagines ρ Deinde, cum velis Ideas esse in Intellectu , & Intellectum per illas cognoscere res , quarum sunt Ideae: Nonne etiam in Intellectu sitiat imagines , & Intellectus per imagines cognoscit pQuid enim aliud est Idea rei, quam Imago ipsius rei λ Idea certe Idea non est, nisi quia rem repraesentat, & Imago imago non est, nisi quia rem repraesentat. Quamquam quid in hoc immorer, cum tu quoque id asserueris , ut est jam ante inculcatum. Ecquid ergo discriminis erit inter imaginationem, qua res percipiuntur per imagines, & intellectionem , qua res per imagines percipiuntur λ An addes Imaginatricem non ratiocinari,ratiocinari vero Intellectum

Viderim tellectioianem non

maginatio

ne se ungi r, eamdem esse ,

135쪽

sao IN MEDITATIONEM III

At quo modo tu negabis imaginatricem ratiocinari negabo ego Intellectum imaginari; addamque solam esse Rationem, quae ratiocinetur; nempe ut unaquaeque facultas cognominem functionem

obeat, sicque & imaginatrici Imaginario, & intellectui intellecti γ,& rationi ratiocinatio duntaxat tribuatur. Quod si putes eandem Intellectus facultatem, quae simpliciter res intelligit, posse quoque

ratiocinari, deducerεve unam ex alia; Cur non Eutes eandem imaginari posse, ac tanto magis, quanto intelligere simpliciter res, nihil videtur aliud, quam res simpliciper imaginari An dices esse in Imaginatrice imagines corporeas tantiim, in intellectu verti inco poreas p At si imaginamur quidem,& intelligimus corpus aliquod, ec- quonam demum discrimane imaginem illius exsistentem in intellectu ab ejusdem imagine in Imaginatrice exsistente discernes λQuaeso tuam fidem, agnoscere potes esse in te duas illius imagines, ct dignoscere quando una, quando alia percipias corpus p Heic non insto,qui putes posse imaginem illam dici incorpoream, quae ut re praetentat, a constare ipla debet variis partibus, loribus,figuris,& similibus , de quibus alias opportunius. Dico duntaxat,si aliquae sunt in intellectu imagines, quonam modo illae repraesentare aliquid

possunt, secus ac eae, quas degere in Imaginatrice admittis. Nulla Certe earum repraesentat rem veluti in Puncto; sed cum aliqua verunti diffusione , aut extensione. Et seponat mens quantum volet, aut potius quantum poterit materiam,atque corpulentiam ; semper

tamen supererit in ea imagine diffusio,aut extensio quaedam. Atqui distusio, seu extensio est corporeae imaginis proprium , dc qualem ipse degere in imaginatrice concedis. Dices me esse nimis carne um , qui non experiar mihi obversari imaginem ullam alicujus rei, quae neque sit in puncto, neque extensionem habeat aliquam: Sed

ego, cum meam hebetudinem fatear, occasionem habeo conquerendi de tuo aeumine, qui tuum experiundi modum non tradideris, rogatus licti, instigatusque. Praeter caetera enim quaesivi eTte,quO' modo teipsum, seu Mentem pro contemplationis objecto haberes , di substantiam cogitantem definiens,experireris teipsum obversari tibi ipsi alia ratione,quam ut auram aliquam tenuem, puram, per Pi cuam, &c. Tu vero id dissimulasti. Et nunc, cum dicas te habere Ideam , sive imaginem mentis; nonne dicere oporteret quomodo

haec Idea sit imago, & quae possit tradi generalis definitio imaginis , ut applicari ipsi possit 3 ut mentem reserat neque in puncto . neque in extensione quapiam exsistentem p verum id agamus, de

136쪽

quo agitur ; Statim enim rursus idem rogitandi occasionem fa

cies

Dicis substantiam κω imaginarione, sed intesiectu solo percipi. Ego ta J. Intellectu percipi non nego; neque enim potest ut quidpiam distinctum ab accidentibus concipi sine abstractione, & consequentis deductione, quae Intellectus propria est ; at contendo imaginatione quoque simul percipi, seu imaginatrix sit facultas distincta sed j.L. quae Cum intellectu concurrat; seu potius sit una, eademque facul- tutas, sensu mox ante exposito. Ratio vero est , quia non potest i ta Petellectus substantiam intelligere ex mutationibus accidentium , temti,ilr

quin ipsam apprehendat; non potest autem nisi sub Idea, formάve m ideam quadam apprehendere; Et quia talis idea est imago, &apprehen-' ' ' tio per imaginem est imaginatio; fit ut intellectus substantiam in- -υhabo. telligere, nisi imaginando non possit. Tu qui vis substantiam intellectu lo, & non imaginatione etiam percipi, dicito quomodo

id fiat dicito quid aliud Intellectio quam Ideae perceptio sit pquid sit aliud imaginatio, quam perceptio imaginis; & cum Idea imago sit, quid aliud sit Intellectio , quam imaginatio 3 An Idea

porro substantiae sit germana,clara, distincta,alia quaestio est. Contendis tu esse ; ego esse nego , & cum tu neque velis , neque possis dicere cujusmodi ipsam concipias, sed excandescas solum in me . ego bona fide dico, & expono quemadmodum illam concipiam. Dico scilicet nos substantiam non percipere nisi ex consequutione, atque adeo sub abstracta, impercepta, conjecturalique idea dunt xat. Cum enim accidentia sint quasi vestes substantiae,perinde ratiocinamur ex mutationibus accidentium, esse subjectum ipsis commune, & nunc istis, nunc illis substans; ac commutatis vectibus i telligimus esse corpus , quod nunc has vesteis, nunc illas induit. Et quemadmodum licet intelligamus esse sub vestibus corpus aliquod, non habemus tamen veram illius ideam, nescientes puta, fine album, an fulcum ; glabrum, an pilosum; Purum , an maculatum , &c. sed confuse tantum , generaliterve caeterorum instar id concipimus; Ita licet sub extensione, figura, colore, sapore , mollitie , aliisque accidentibus intelligamus latere , seu esse debere aliquod subjectum, quod nominamus substantiam, non habemus tamen propterea germanam illius Ideam , neque asseverare possumus cujusmodi sit; sed confuse solum,& sub generali quadam specie sublectorum concipimus; adeli ut, tametsi conemur seponere

137쪽

iar IN MED IT ATIONEM III

periamur tamen adhuc nobis obversari nescio quid indefinite extensum, confuse figuratum, obscure coloratum, &c. uti objectum fuerat. Talem itaque dico csse Ideam, seu imaginem P sub qua substantiam concipimus; permirumque erit, si tu cum non possis divinare cujusinodi sit illud corpus, quod nunquam vidisti, nisi vestibus circumtectum , divinare possis, & exponere cujus nodi substantia sit, quae tibi nunquam nisi obvelata suis accidentibus apparuit. Heinc, quia ego dixi Substantiae Ideam nihil habere realitatu , quod non habeat ex adras eorum accιdentrum , sub quibu/ , vel quorum snstar concipitur ; arguis tu quidem probare me nullam habere revera distinctam ; at ego cum fatear nullam me habere revera distimctam, dc qualemcumque habeo ingenue profitear ι non sum tammen ita credulus, ut te distinctiorem habere persuadear quod neque moVear supercilio, quo ita vis credi, neque tu alia ratione probare possis habere te revera distinctam,quam explicando cujusmodi sit; rem tanto tibi faciliorem,quanto vis ideam esse distinctiorem. Nunquam, inquis, substantia anstar accidentium conciρι potesZ, nec suam reabimem ab tu mutuari. Transis a concreto ad abstractum ; Non dico ego substantiam esse concipive ut nudam extensionem , nudam figuram , nudum colorem sed ut aliquid extensum, figuratum, coloratum. Quare & cum dicis substantiam nunquam posse concipi instar accidentium, excipere licet, non posse substantiam ea opposito concipi unquam nisi instar accidentium , concretorum videlicet ut sit sensus concipi semper ut quoddam Ens quodammodo extensum, quodammodo figuratum, quodammodo coloratum ; tibique incumbit declarandum , quaenam alia sit illius distincta , &clara conceptio. Quod dicis substantiam suam realitatem ab accidentibus non mutuari, verum est ; sed falsum est quod non mutuetur illam sui notitiam, quam in mentibus nostris habet ; quatenus nos nihil de ea aut cognoscere, aut conjicere possumus, nisi interventu accidentium, mutationumque ipsius. An, & quomodo Phrios hi vulgo accidentia eoncipiant Fubstantiarum instar, dicant realia ,

heic non disputo, cum satis mihi sit illa, substantiarum instar, divinitus esse, prout fide doceor in Eucharistico Mysterio. Non disputo etiam utrum sint Entitates solum modales, ut olim defendi, nec posset hoc loco non inopportune memorari r satis mihi est , quod cum jam de Ideis substantiae , & accidentium quaestio sit, ici de illis sentiam, & dicam, quod ratio, & intelligentia , seu sensus, ut dicunt, communis non respuat. An tu idem praestes, cum ais .

- . nulum

138쪽

multa n realitatem accidentibin tribui posse , quae non ab Idea substantiaeae sumatur, quasi notitia accidentium pendeat ex notitia substantiae ;& non potius notitia substantiae ex notitia accidentium , alii viderint. De comparatione realitatis Oblectivae, quam utrique Ideae at tribuis, disseretur non multo post. Quod dicis te velle ut addidissem, undemim primι homines, a qui-

bus attributa de Deo accepimus , sdeam Dei habuerint; Velim ego scias Don. is

me non addidisIe , Primum quia persuasus fui, ut te quoque persuasum habui, primam de D E o notitiam habitam fuisse ab ipso- - , , m. met D Eo revelante , seseque primis hominibus , a se creatis mani- ideam ha- festante, ac illam deinceps propagatam fuisse in universos homines, atque adeo ad te, & me usque. Quod tu vero praeoccupans Gish ais, Si a Deo revelante,ergo Deus exsistit; vere id quidem infers ; sed bueret evertendo interim id ipsum, quod adstruere vis. Nam si Idea D p iest accepta a D g o revelante , sive per seipsum , sive per internun- cine tu otiacios sese manifestaverit, id quidem arguit D EvM esse sed arguit ta- h bere bmen simul Ideam non innatam , ut tu contendis , sed revelatione habitam, & infusam. Deinde , quia tu non agebas de D E I notitia , quatenus per fidem, seu revelationem habetur, sed quatenus potest haberi ratione , seu naturali lumine , addendum non censui

quemadmodum illi, qui destituti lumine, quo nos Religio sacra illustrat, Philosophati sunt de D E O , existimIrint homines primos

potuisse in D E I pervenire notitiam ; quoniam credidi rem notissimam non posse abs te ignorari. Et fi fecissem, nonne ipsultasses , ut prius , meminisse debuisse me , assuri me heic mentem arrebus corporeis sic abduciam, ut nequidem Fiat ulus unquam homines ante se exstitise, nec proinde ipseorum authoratare moveazur. Sed age, quoniam nunc tibi alia mens est, & ne videaris rem voluisse meas vi reis adeo superantem, ecce in pauca contraham, quae diffusissime habentur apud vulgatissimos authores. Hoc solum praemitto, etiam notitiam quam

Ethnici Ethnicissimi habuere de D x o,gratia fuisse ipsius DEI, qui

variis modis & argumentis homines invitat ad sui notitiam; ex quo fit ut jlli fuerint inexcusabiles, quod D E v M agnoscentes ex operibus , non ut DEvM glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suist stulte nempe existimantes sese ex seipsis factos sapie teis , qui reputare debuerant illam suam sapientiam esse D Ε i do-Mum. Iam vero produnt ecce Authores, homines primos cum viderent Solem, Lunam, caetera Astra μονS incesanter currentia,

vocasse illa his,Deos, ac prae caeteris ipsum Solem,cujus cursus esset a prae

139쪽

1M IN MEDI ΤΑΤΙΟ NEM III

ζraesertim conspicuus. Tum quod Solem agnoscerent summopere

eneficum, censuisse illum circumambire terram, ut omnibus ex ordine nationibus benefaceret, ac appellasse rursus-Deum scita

τῆ Ναα, quod&vtium universa, & provideret omnibus. Heincquia D E v s erat ipfis benefactor , attrib Te hoc DEI nomen, tam hominibus, quam caeteris rebus, a quibus aliquod beneficium consequerentur; sicque non modo homi aes , ut Cererem, Bacchum.

Herculem , dictos, habitosque in Diis; sed etiam sonteis , flumina, caetera ad vitam utilia. Ac inter homines quidem dignatos praesese tim hoc nomine fuisse ipsos Principes, quoniam cum plus possent, plus etiam benefacerent, veluti Iovem, di alios; imo & illos duxisse dignos, qui ut Sol imperium in coelo tenerent; unde sedem ipsis in coelo tribuerunt. Successisse proinde ineuiatores , imitatosque i Ios Poetas , qui coelum implerent hujusmodi Numinibus, innum xisque interim fabulis omnia commiscerent. Et cum vellent Principes omnes, etiam pessimi, haberi in Diis, habitos fuisse noxios D E o s ; adeo ut cum multiplicato DEOR v Μ quasi Regno, distri huerentur eorum munia erga homines, habitus fuerit unus quasi Rex, caeteri quasi ministri, aut minores Dii,quorum ut aliqui conferrent beneficia, ita alii exigerent poenas. Creditum fuisse proinde Mundum administrari, summi simul & minorum Deorum providentia saccedente potissimum contemplatione ordinis, quo omnia vices suas obirent & neque Eclipse is, neque Cometas, neque is mina , n sue monstra, neque ulla prodigia, neque omnino quic quam sine eorum dispositione, interventuque contingere. Coepisse exinde philosophari aliquos ,. haberεque Mundum animalis instar,

ut effectus omnes, qui attribuebantur D EORVM naturae, uni veluti Animae per totum fusae tribuerentur, praecipua quadam illius parte exsistente velut principio, a quo regimen dictaretur; reliquis extistentibus veluti facultatibus, per quas omnia peragerentur. HaCOccasione Legumlatores, cum viderent esse homines malignos, qui suppliciorum quidem metu abstinerent palam, non abstine rent tamen clam ab inferendis injuriis; induxisse eam perseasionem, quod Divina natura secretiora omnia permearet, occula que etiam observaret scelera, quae nisi in hac vita, in inseris saltem puniret

per furias , supplici que illeic parata. Sed haec prosequi nihil est

necesse , ut neque percurrere specialiores quasdam Aristotelis , Democriti, caeterorumque vias, aut modos; Ista, ut praesertim

vulgaria, attigisse sufficiat, quo videas potuisse primos homines

140쪽

Id eam quandam D E I habere, etsi non haberent, ut tu vis , innatam. Quare & nihil prodest tibi quaerere, Si illi a seipsis habuerunt , cur non etiam nos habere a nobis polymus et Quippe vides tibi responderi posse, neque illos habuisse a seipsis, neque etiam nos habere a nobis ; Sed & illos potuisse, & nos posse habere pari argumento , hoc est, ex inspectione Solis, ordinisque universi, in quem nos D E vs respicere voluit, dum jussit nos attendere non ad Ideam ingenitam,sed ad exercitum caelorum,ad arcum caelestem,ad opera caetera , ex quorum contemplatione agnoscamus, & benedicamus illum, qui ipsa creavit. Addo, post ha itam aliquam de D E O notitiam , ejus Ideam a viris piis, sapientibusque excoli, qui nune hoc , nunc illud commutent, addam, detrahant , prout agnoscunt, aut edocentur esse divinae majestati magis consentaneum ; ac te gloriari non debere, quod obtinueris ex te potius, quam ex aliis acceperis eam, quam jam habes de Deo Ideam, repraesentantem Deum summum , aeternum , infinitum , Omnipotentem , &C. ut prius quoque objectum fuit. Addo, tametsi tu id dicas, ac sorte etiam persuadearis habere te talem Ideam non ex auditu, non ex inspectione corporum caelestium , aliarumve rerum externarum, non ore tamen authoritatem, persuasionemre illam tuam principium ejus demonstrationis, cujus tantam fecisti spem ; tametsi illam exis stimes ratiocinio hoc stabilitami

Si quis habens si in flatu ignorantiae per assectatam abstracti

nem comparato , dicat se agnoscere, ac persuaderi quod habeat Ideam , per quam summu m aliquem Deum aeternum, infinitum, omnisicium, omnipotentem , rerumque smnium, Q. quae praeter ipsumseunt, cremorem intelligar; absique eo , quod ipsam vel exauditu , vel ex contemplinione rerum Φxterna yum acceperit ; est sitim authorism, ac pesuasio germanum principium demonstrationis, qua probetur esse parem Idea --

nibus hominibus ingenitam, non vero ex auditu, aut ex contemplatione rerum exter Fum acceptam.

Atqui ego me habeo inflatu ignorantiae per assectaram abstractionem comparato , ef dico me agnoscere, es eque persuasem, quod habeam Idoam, per quam, &c. IgitW mea authoritas, ac persuasio in germanum principium δε- monstrationi , qua proretur, &c.

Circa

SEARCH

MENU NAVIGATION