Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

116 IN MEDqTATIONEM IIII v. Circa id , quod dixi, eum, qui in initum quid dicit, tribuere rei, - di,' Pr m non pit, nomen , quod non intestigit, admones , distinguendams .viis h. es intellectionem modulo ingenii nostri conformem , qualem de infinito nos bera νε- habere unusquisique apud se salis experitur , a conceptu rerum ad*quato , M. qualem nemo habet non modo de infinito, se ne forte etiam de ulla alia re, vitum quantumvis parva. Hoe vero prout heic dicitur, non modo esse ve-n ionς rum consentio, sed exosculor etiam, maximopereque commendo. --ii, κλα inod autem dicis me non distinguere; vide, an- non ipse potius re-D Iria ipsa distinguam , tu id contentus dicere , tanquam praeclarum ali- mpliatio: . distinctionem tam ein reipsa non teneas. Ego quippe distin-mbis libri ctione admissa, nullam intellectionem, seu nullum conceptum adae μνψι- quatum in hominibus comperio, etiam de re quantumvis parva, Cui ' lusimodi stacari , cujus natura, generatio , compositio, vivifica io, is si tio, motio , dc id genus caetera , videntur mihi omnem humanam

quam a selertiam, sagacitatemque excedere insuperabilibus parasangis; Acrinis. Proinde ruisse verissime dictum a Doctore doctissimo, Divinum op ' Acem ita magnum esse in magnis,ut in parvis minor non sit. Quare tantiim abest ut ego non distinguam Intellectionis modulum ; quin potius nihil agnoseo praeter Modulum; & cum sit modulus respectu acari, quanto magis , putas , respectu Entis infiniti Eo certe adducor, ut cum nulla sit proportio inter acari, & non totum modo Mundum , sed etiam infinitum Ens, existimem, Si is conceptus, quem sermo de acaro intellectionis modulus sit, conceptum de Deo, seu Ente infinito , non modo non modulum, sed ne minimuli quidem modululi umbellissimam umbellulam esse. An tu perinde modulum

teneas, aut te tenere existimes, verba tua satis declarant. Dicis verum non esse intelligi Infinitum perfnis,seu limitationis negationem. Quasi verci ut vox Infiniti negationem finis, seu limitationis importat, non ita res illa cui tribuitur, intelligatur esse ejus diffusionis , ut maxima ejus pars nos lateat,ac eatenus solum concipiatur, quatenus ejus sinis non est, ubi finis est nostrae conceptionis. Nempe quantum vi Sconcipiamus rem non terminari,ubi terminatur conceptio; chaoS t

men est, quod concipimus , emue nos recipimus , ut dicamus nos quicquid id est,concipere non posse. Dicis e eontra omnem limitationem infiniri negationem continere. Sed perinde est, ac si dicenti, Caecum esse

privatum visu , objiceres non ita esse, sed e contra videntem esse Privatum caecitate. Ac licitum quidem est tibi positivam rem duplici negatione explicare; verum illi qui negativam negatione eπ-plicant . non videntur non planius loqui. Quod dixi Idea. repraestem

142쪽

sentantem perfectiones ex rebuι finitis acceptas, menteque a baras, ta Deo attributas, non plus continere realitatis objectivae, quam habeant res ipse sinita Amid=mptae tu quoque istas perfectiones ab inteluctu nostro ampliari, ut Deo tribuantur. Quod autem rogas, an existimem rsia, quae sis ampliata seunt , non ideo m ora esse non ampliatis Z Nonne hoc

est, quod saepius dixi , ac notavi praesertim videri te decipi , quod existimes plus esse realitatis , seu substantiae in dilatata aliqua re , quam in eadem , dum est contracta , ut in lamina, plusquam in globo non dilatato, aut in reti, plusquam in tela , ex cujus filis

contexitur; aut in Byrsae arcis circumductu , plusquam in corio integro: Et rursus caussam referens, quamobrem Ideam tanici

confusiorem faciamus, quanto illam ampliamus magis , quasi intercepta inanitate, & facta distractione partium , quae quod propterea plures non sint; ideo plus quidem dilatationis habeant, sed

non ideo plus realitatis , quaecumque illa sit, contineant; Quaeris, unde esse possit facultas ampliandi perfectiones creatas , nisi Idea Dei , seu tu -joris ,sit in nobis λ Sed cum non negem Ideam Dei esse in nobis , seu ex auditu, seu ex contemplatione sit, ut jam dictum est; cum admittam Dei esse beneficium , quod habeamus facultatem ampliandi perfectiones creatas; Dico tamen non esse necessarium recurrere ad Ideam Dei, ut ingenitam , quo hujusmodi facultas id praestet. Haestat stilicet ea ratione, qua Deus talem fecit, ut Ideam Pygmaei ampliaret instar ideae Gigantis;lapidis instar montis; Lacus instar maris, &c. Quippe vis nativa intellectus habenda non est minor ea vi,quae est in manu ,ut pastam diducat; in ore, ut vitrum exsufflando dilatet. & ita de caeteris . Negas perpusidumfre Deum, si major non fit, quam a nobis intelligatur. Sed ohe i ubi Modulus ' IGtelligitur , inquis , infinituι, atque infinito nihil majus esse potest. Sed iterum Ohel ubi Modulus p Nam infinitum quidem dicis, sed rem non intellectam dicis. Quippe aliqua quidem notio videtur huic voci subjecta; Verumtamen alia non est, quam finis negatio in Ente, cujus positivam amplitudinem cum non capias, imo neque partem illius millesimam , imo neque centies millies millesimam , imo denique nullam, fateri cogaris voluisse te intelligere rem, quae non

potest intelligi, & nihil aliud posse te dicere de illa , nisi quod infinita sit, hoc est inaestimabiliter excedens finitudinem tuae perceptionis. Dicis me intellectionem cum Imaginatione confundere: Nempe quia dum reqili sivi qualem-nam liceret Dei essentiam imagina- D, requirere potius debueram qualem-nam liceret intelligere ' Verum

143쪽

128 IN MEDITATIONEM III

non est, cur aliquid ad antedicta adjiciam, aut de voce ipsi eo tendam , quae ut admodum propria, etymoque suo consormis, ita persamiliaris est. Tuum potius fuit dicere, cum Deum inre Iigeres , qualem-nam tuae intellectioni Obversari experireris p Αn- non quas quandam auram ubique, & aiaque fine dissulam. -- 'nuissimam, purissimam, simplicissimam, lucidissimam,cui compe teret este intelligentissimam , potentissimam, optimam, &c. Et D si hoc modo, aut forma humana , quadam certὸ alia; cum illius Ideam haberes secus, quam in puncto, quam expertem similitudinis, natumve imaginis. Non sanε quod propterea censeres Deum hujusinodi esse, sed quod non alium conciperes; & cum non posses concipere . qualis in se esset, interim tamen qualem posses, tibi iris repraesentares, ut fieret objectum. de quo aliquid negares, aut assereres. Em saltem simpliciter , ac bona fide id quod experior . 'quodque non experior, enuncio,neque meae me ignorantiae pudet; Tu, si secus tibi videatur, perge agere, ut videbitur.

DuBITATIOR De illo esto, Nihil est in effecta, quod non sit in caussa, Πν-telligendo de caussa materiali: quarenus venaem esset is, tantum saltem esse debere realitatis formalis in caussa ideae,quantum objectivae in idea est.

Assumis consequenter manifestum esse naturali luminε tant-dem ad minimum aebere esse in eaussa sistente et totali , qua tum in essectu es t idque ut inseras, tantumdem saltem esse δε- λ e realitatis formalis in eau Idea,quantum Objectivaeis Idea est. Passus nempe hic etiam grandis, & in quo non-mhil consistendum sit. Primo vulgare illud dictum , nihil esse inesse , quod non sit in caussa, videtur debere potius de materia, quam de emiente in telligi. Quippe essiciens externum est, di diversae plerumque na turae ab effectu. Et quamvis essectus dicatur habere realitatem abessiciente; habet tamen, non quam effciens habeat necessario in se, sed quam mutuari aliunde point. Patet res perspicue in effectu ar tis. Nam quamvis domus habeat totam sitam realitatem ab artifices artifex tamen illam non a se, sed aliunde aeceptam tribuit. Idem facit Sol, cum materiam inferiorem varie commutat, vari que an malia

144쪽

malia procreat ; imo etiam parens , a quo licet proles habeat materiae aliquid , illud tamen non ut a principio efficiente, sed mi a materiali habet. Quod objicis , esse effectus debere vel

formaliter , et eminenter continera in caus , nihil amplius arguit,

quam effectum aliquando habere formam similem formae suae causae , aliquando dissimilem . & imperfectiorem quidem , adeo ut forma causae supra illam emineat. Sed non sequitur ut propterea vel minens causa det aliquid de suo esse, vel quae continet formaliter, partiatur suam formam cum effectu : Nam & quamvis id fieri videatur in generatione viventium , quae est ex semine; non dices tamen , opinor, patrem , cum generat filium, resecare dareque illi rationalis animae partem. Vno verbo , causa efficiens

non alia ratione continet effectum , quam quatenus illum ex certa

materia adumbrare potest ac perficere. Deinde circa illud quod infers , de realitate objectiva, exemplum usurpo imaginis meae, quae spectari potest, vel in speculo cui me objicio, vel in tabula quam pictor adornat. Ut enim ego ipse sum causa imaginis in speculo, quateuus ex me emitto mei speciem in speculum, & pictor causa imaginis, quae exhibetur in tabula ; ita cum Idea , vel imago meisi in te, vel quovis alio intellectu , quaeri potest , an ego ipse sim causa illius , quatenus emitto mei speciem in oculum , & intercedente oculo in ipsum usque intellectum ς an vero sit causa quaepiam alia quae illam quodam quasi penicillo,stylove in intellectu delineet. Videtur porro non alia causa praeter me esse requirendar nam &quamvis postca intellectus mei Ideat ampliare, minuere, CompOnere , alia ratione tractare possit; ipse sum tamen causa primaria 'totius realitatis, quam illa habet in se e & quod heie dicitur de me, idem intelligendum est de quolibet objecto externo. Iam realitas

illa Ideae distinguitur duplex per te; & formalis qui dem alia esse non Iotest, quam tenuis illa substantia, quae ex me effluxit, & in intelectu recepta, inque Ideam conformata est. Nisi velis autem speciem ex objecto procedentem effluxionem esse substantialem, fac quodcumque lubuerit, realitatem semper imminues. Objectiva autem nihil esse potest praeter repraesentationem seu similitudinem mei, quam gerit Idear aut certe praeter symmetriam, qua Partes deae ita disponuntur, ut me referant. Quocumque modo acceperis, nihil esse quidem reale videtur; quoniam est sola relatio partium inter se, &ad me, vel modus realitatis formalis, quatenus

hoc modo conformata est: sed nihil refert; dicatur, quia placet,

Ri realitas

145쪽

13o IN MEDITATIONEM III

. realitas objectiva. Hoc posito, videreris tu quidem debere eomparare realitatem formalem Ideae cum realitate mea formali , seu cum mea substantiar & realitatem objectivam Ideae cum syrmne- tria partium mei, seu dclineatione & forma externa : 'at placet tamen tibi comparare realitatem objectivam Ideae cum realitate mea formali. Porro quicquid sit de explicatione superioris axiomatis, Pa- . tet non modo elle in me tantundem realitatis formalis, quantum est objectivae in mei Idea; sed realitatem etiam formalem l Mae,nihil pene esse respectu meae sermalis,seu totius meae substantiae. Quocirca& tibi concedendum esse santumdem saltem esse debere reatigatas formatis in causa Ideae , quantum ofectivae sn idea est, quando totum quicquid in Idea est, nihil pene est comparatione ipsius causae. RESPONSIO-MVlta his diris ut mihi videaris tantradicere , nec tamen ullo modo contradicis , cum plane idem quod eoo concludas. Sed tamen 'multa hine inde permisses, a quibus valde dissentio, ut quod ax oma , nihil est in effectu quod non praeextiterit in causa, de causa materiali potius quam de Usciente fit intellioendum, nunquam enim perfecta

formιe in causamateriati ,sed in sola sistente praeexistere pu/s tmesiui νω qutid formalis realitas Meae sit substantia,*talia. IN S ΤANTI A.

' Rras, si me existimas tibi aliquid objecisse contradicendi a-

regiam v nimo , aut ut contradicere viderer. Feci amice , quod te a- ἴδε , mice excepturum non dissidebam , hoc est, proposui dubitapotia tiones, de quibus te velle moneri putabam ; Unde & principia expendi, & quae tu dixeras obseurh, experiri volui, an satis intellige- rem ; ac proinde vel vera, vel nihil obstantia admisi , ut haererem so ma- solum vel falsis,vel dubiis r sicque me hoc loco potissimum gessi., ista J Verri ita excepisti ut qui rixantur in Scholis solent: dum me a- i. h. mice accedentem intuitus es torve,quasi inimicum; & me ossiciose dri m D aliquid largiente , videri voluisti quasi vi herculea si reluctante id is se,. Q xQ Me Age porro ecquidnam est, in quo me non contradixisse, hem, , M- & conclusisse tecum gloriaris p Nempe ccinclusi,mntundem saltem efolit tu se debere realitatis formatis in caussa Ideae , quantum objectivae in idea est. his, a '. 'Ego Vero cum id conclusi, juxta expositionem antecedentem con

146쪽

clusi ι &cum dicis me nullo modo tibi prius contradixisse , tibi

ipse statim contradicis,cum ais, distentire te valde ab eo quod prae

misi, Effatum illud intelligendum potius, quam de efficiente caussa, &c. Et agnosco sane quid velis ; sed, ut hoc praemoneam; Cum probanda soret Dei exsistentia ex quibusdam operibus, quorum caussa agnosceretur, tu non .potuisti quidem aliud , quam potitum ex dependentia effectus a caussa argumentum excogitare; at deseruisti tamen viam Regiam , quam re Scriptura indicat, dc Sapientes omnes sectantur; videlicet contemplationem admirabilis universi ; & per nestis quam somnii, deceptionis, delusionis semitam, subduxisti te ex ipso universo ; videlicet ipsum &quicquid esset praeter te, salsum esse existimans; ac falsum simul quicquid ex eo, & praeter te deduceretur. Quaesiisti ergo in te ipso aliquem effectum, cujus si nullam posses caussam , praeter DE v Magnoscere, exsistere Deum exinde probares: Et quia ipsa Dei Idea

occurrit, ideo visum est circa illam totum opus impendere. Ac videbas quidem te illam habere ex auditu, ac meditatione, I ex conversatione usque cum hominibus habita; neque enim, lichi voluistis, exuere plata potueras ideas rerum prius visarum , auditarum meditatione formatarum ; sed te tamen sic habere voluisti, quasi nullas plane haberes Meas ex rebus, essetque tibi liberum, ut disequIreres, an- non aliunde potius , quam ex rebus haberes, ut quas

non esse supponeres. Tum quia hujusinodi Idea videbatur esse m rae tenuitatis sustinendae moli, tanti ponderis. ideo corroborandam censuisti distinctione illa realitatis duplicis, formalis, atque objectivae, cujus inventione ita es gloriatus . ut censueris posse ea sola, ceu Equo Durateo Ilium expugnari. Caeterum ut nihil tale dicam nec de via Regia relicta . nec de delusoria illa semita, nec de falsa suppositione, quod existimes te non accepisse Ideas ex rebus; nec de incapacitate demonstrandi quod te aliquid de te referente a

thoritas tua pro principio demonstrationis habenda sit; Quaeso circa tuam distinctionem ex qua si quidpiam sis probaturus , non aliis, sed tibi probaturus sis Quaeso inquam , quid nomine Real

satis intellectum velis 3 Si dixisses Huitatem, idem, ut videtur, dixisses, & vocem tritam, saltem in Scholis tuo sensui accommodas.ses; at sapere placuit nihil nimis vulgare et Quid ergo Realitas est Vox abstracta est, cujus concretum est Reater Quid vero est id, quod Reate vocas p Reate vox est derivata , cujus primitiva est Res Quid vero est Res Quam vereor ne vocem usurparis,

147쪽

pressam eum siua fissi r

at reatita tem sile. Eivam,seu repraesen rationem

caussa. ipso

caussa rea titatem formarem, seu repra-

sentabili.

quam non possis describere t Sed hoc mittatur; Nonne Res perte est sola substantia, cum quicquid praeterca est, non sit Res , sed modus Rei λ Igitur id solum quod substantiale est Reale est, sicque sola substantiatitas realitat erit λ Iam vero Idea per te, est-ne substantia ρ dicis manifeste non esse, dicis inanifeste esse Modum, imo& modum dicis non substantiae, sed operationis, quae ipsa est modus. Igitur Idea per te non est Res , 1ed modus duntaxat λ Igitur quod erit Ideale, Modale quidem dici poterit, sed non tamen Reale ; & ipsa Idealitas erit quidem Modalitas ; sed non poterit Realitas dici. Igitur haud bene distinguis in mea Realitatem duplicem, quae ne ullam quidem Realitatem habet. An dices de Idea. quod

universh de accidente dixisti, totam ejus realitatem, sive entitatem

modalem ab Idea substantiae, dicendum fuit a substantia) dessimi p

At cum Idea spectari possit vel quatenus Idea est, seu est repraesentativa objectI ; vel quatenus una cum operatione, cujus est modus, Cohaeret cum mente, seu operante substantia ; poterit quidem dici habere realitatem posteriore modo,sicque ad summu habebit eam, quam rcalitatem sormalcm dicis; at priore nullam habebit, sicque haud bene appellabis realitatem objectivam. An dices modalitatem posse analogice appellari realitatem p Sed cur relinquas proprium, Congruumque nomen modalitatis, usurpes vero improprium, &incongruum Realitatis pUno verbo, cum non laborares de Realitate Ideae formali, sed Bla Realitas objectiva esset cordi, quid necesse fuit tum ea distinctioue ossisnderd tenebras , tum obtrudere vocem illam Realitatis objectivae, cujus loco poteras dicere similitudinem, repraesentationem , aut esse repraetentativum , vel quid simile, ut explanatius res diceretur 3 Ego ut dicam, si quid percipio; cum tu nolis Ideas, seu species ac imagines rerum ita dimanare in nos,ut quidpiam realitatis formalis ex earum substantia retineant, ac nolis proinde eam imaginem quae dicitur Idea consurgere, fieri,aut esse in mente per modum picturae , seu quomodo imago per applicationem c lorum depingitur in tabula; Superest ut censeas eam imaginem, quae dicitur Idea , consurgere , heri, aut esse in mente per modum impressionis , seu quomodo Imago per applicationem sigilli in cera imprimitur. Dices statim me nimis carneum , qui rerum cor porearum instar res mentaleis concipiam. Sed, o bone, discrimen hoc puto inter te , & me, quod cum uterque eodem modo concipiamus, ego bona fide Lodum explicem, neque opinionem faeere velim m

148쪽

velim, qudd subtiliorem modum concipiam tu eundem modum non agnoscas, de cum subtiliorem non reveles, videri tamen velis , habere subtiliorem. Hoc certe loco, aut longe fallor, aut non aliam habes imaginationem, quam figurae in re molli a sigillo impressae ;. videlicet omnia, quae dicis huic imaginationi conformia sunt; at sateri tamen non vis, imo neque mentionem facere ejus similitudinis, quam habes in mente, ne facilὰ nimis res mentaleis corporearum instar intelligere convincaris. Certe etiam quod spectat ad Ideam Dei, non videris posse, aut habere illam ut notam impressam , aut concipere caussam imprimentem; aut intelligere conservationem notae impressae ex impressione incessante per caus.1am imprimentem facta, modo ullo magis mentali, ac Seraphico , qu m D Bonaventura , dum usus est similitudine notae, seu figurae , quae ita in aqua a sigillo imprimitur , ut quo momento sigillum de 1anit imprimere, nota seu tigura prorsus Cyanescat. Vtcumque sit,& cum universa nostra Philosophia , s quae nostra est infirmitas) in

Comparandis rebus consistat, Neque enim rem incompertam ex alia comperta deducere possumus, quin ad simile aliquid, ac magis notum referamus ; mirari non debes si ego infirmitatis conscius, Comparando philosopher, ac censeam res a me oonceptas non Posse melius explicari aliis, quam si ipsis easdem , quibus ipse utor, comparationes, seu similuudines, palam faciam. Heinc seu aD sequar mentem tuam, seu non assequar, imaginabor saltem te concipere Ideam veluti figuram in cera impressam , & caussam Ideae, 'veluti sigillum, a quo figura impressa sit. Nempe contendis caussam Ideae nihil transfundere de sua realitate actuati, flve formati in Ideam ;non transfundit vero etiam aliquod sigillum in figuram impressam. idque quicquid demu voces actualem, formalemve realitatem;scunempe substantiam , seu potius formam ipsam repraesentabilem , qualis est in sigillo forma externa, seu figura & similitudo repra, .sentabilis per faguram impressam. Dicis ideam esse talis natinae , ut

nugiam aliam ex se re aditatem formalem exigat, praeter sitam, quam mutu--- ὰ euitarione,cujus en modus r talis vero etiam est natura figurae,

ut non aliam exigat quam ipsius cerae, sive substantiae , cujus est modus. Subdis, quod Idea reatitatem objectivam hanc, vel illam contineat , poti quam aliam , hoc profecto habere debere ab aliqua causa , in qua tantundem sit ad minimum realitatisformaia , quantum ipsa continet objectivae : Quod vero figura hanc vel illam ii nititudinem , seu repraesentationem, potius quam aliam habeat, debet hoc prosecto ha-

149쪽

quaten d verum x aut non

verum sit, ρ exsistere essectum mcaussa ; in

134 IN MEDITATIONEM III

here ab aliquo sigillo, in quo tantundem sit ad minimum repraese tabilitatis, quantum ipsa continet sita loqui liceat repraesentativitatis. Scilicet potest quidem sigillum multa praeterea alia repra sentabilia continere; ut si ex parte solum fuerit cerae. applicitum 'at figura nihil potest habcre repraesentativum illius , quod . ab ipso non habeat, quodque saltem in eo, ut repraesentabile non sit. Addis , quemadmodum modαι essendi ofectivus competit Ideis ex ipsarum natura , ita modum essenda formalem competere Idearum costas ex eamum naturar quemadmodum vero modus essendi repraesentativus comis

petit figurae ex sua natura ; ita & sigillo modus essendi repraesen tabilis ex sta natura. Sequitur , Quamws forte una Idea ex alia nasci possit, non tamen hic dari progressum in infinitum , sed tandem ad aliis quam primam debere deveniri, cujuι caussa sit instar archetypi , in qm om-nu realitas formatiter contineatur , quae est in Idea tantum Gyestris; Quamvis vero una figura ex alia nasci possit c ut si cera figurata ,& indurata imprimatur materiae molliori non tamen datur processus in infinitum . sed tandem ad aliquam primam debet perveniri, cuius caussa , seu sigilluma a quo est facta, sit instar archetypi, in quo omnis similitudo repraesentabiliter contineatur, quae est in figura tantum 'repraesentative. Concludis Lumine naturali esse tibi pertficuum ideas in te esse veluti quasidam imagines, quae ροσα quidem facile deficere a perfotione rerum , a quibuι seunt desumptae , non autem quicquam majuε , aut perfectim contanere: Lumine vero naturali perspicuum est figuram csse velut imaginem , quae possit quidem

1acile deficere a perfectione sigilli, a quo fit s ut si cera sit granulo

sa, aliasve impura, aut non satis mollis non autem quicquam ma jus, aut pertinius continere, seu repraesentare. ex sigillo valeat. Quorsum porro haec omnia λ non alio fine, quam ut intelligamus,quo respexeris ,respicereve potueris, cum tuam illam realitatem objectivam obtrusisti, cujus loco si similitudinem , repraesentationem, aut quid simile visum suill et dicere , perinde dixissies.& clarius dixisses. Videamus jam quo apparatu, ac molimine machinam CommOVeas. Iam Nero, inquis, Lumine naturali mam' lum citantundem ad

minimum esse debere in caussa e ciente, S totali, quant usedem causae essectu ; Nam quaeso unae nam posset assumere re ab tatem se me se tus , nisi a causa ' Et quomodo istam et eaussa dine posset, nis eam haberet ' mine autem sequitur nec posse aliquid a nihilo seri, nec etiam id, quod magis perfectum At, hoc est, quod plus realitatis in se continet, as

150쪽

eo, quod minus. Quis no exspectaret hoc loco effectum quantus est universus Mundus p videlicet ad demonstrandum perfectionem divinae caussae,quae tot tantasque persectiones univer1o indidit Mundo λTu tamen pro effectu accipis non totum Mundum, non Solem, non terram,non hominem,non mentem,nsi substantiam ullam,imo neq;

operationem ullius substantiae,atque adeo ne mentis quidem;sed sinium,ac simplicem modum operationis ipsius mentis;tametsi neq; integrum illum,seu prout esse formale habet,sed qua parte solum habet objectivum. Intermiscuisti autem vocem realitatis, ut tibi viam sterneres ad attribuendum id nominis Ideae objective acceptae.

Sed de nomine quidem dictum jam est, & de ipsa re paullo post dicetur. Nunc cum dicere suffecisset, Taruundem ad minimum esse debere in re sui imaginem imprimente, quantum in imagine ipsa impressa Placuit tamen longiore circuitu & ab universaliore effato, eo, quo tendebas, accedere. Ac ipse quidem, effatum illud, quod dum fuerit rith acceptum, videatur esse verissimum , universe non improbavi ; sed prout abs te propositum fuit, difficultates opposui, quas

tu solertissime declinasti pro more. Dixeras tu manifestum esse nain rurali lumine tantundem ad minimum esse in ea la e lente , quantum in

ectu: Ego ut ostenderem manifestum non esse, opposui debuisse te potias loqui de caussa materiali, quam de caussa efficiente; &exemplo rem declaravi in artis,naturaeque effectibus. Tu deinceps nihil ad hoc, sed dixisti solum te a me vaede dissentire , quia nunquam formae perfectio in caussa materiae, sed in sela e lente praeexsistere intelligi post. Sed ut praeteream quam constanter pares tibi suffugia es ipsa ratione loquendi, cum non formam dicis, de qua, ut parie em Aus, seu substantia, seu aceidens, seu modus , seu quicquid deniq;st, erat potissimum dicendum; sed perfectionem formin, ex qua phrasi non possis nihil non comministi. Ut hoc, inquam, praeteream , nonne oportuerat responsionem adjicere, nisi ad alia, saltem ad id , quod fuerat de Insectorum a Sole, productione objectum p Nonne explicandum, quomodo vel forma , vel anima ranae in Sole praeexsistat 3 & nisi apima, saltem perfectio hujus animae, non extrinseca illa quidem c ne ad aliquid recurras, quod extra cum sit, nihil ipsius sit,tantum abest,ut sit perfectio sed omnino intrinseca, & quae sit essentialiter ipsam et, aut certh aliquid ab ipsa non plusquam modaliter,&consderatione distinctum p Nonne explicandu , inquam, quomodo in Sole, potiusquam in materia, materialibusve

Principiis qualia non negem aliqua, utpote corpuscula Lucis ex Sole

SEARCH

MENU NAVIGATION