Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

161쪽

1 6 IN MEDITA π IONEM III

verso, infinitis mundis, infinitis principiis p Quod defendis autem,

te percipere infinitum perveram Ideam : lane, si illa esset vera, repraesentaret infinitum cujusmodi est, ac proinde perciperes quod est in ipso praecipuum, & de quo nunc agitur, videlicet Infinitatem. Uerum cogitatio tua semper terminatur ad finitum aliquid , sol simque infinitum dicis, quia non percipis quod est ultra tuam percepti nem : ut Proinde non male censearis porcipere infinitum per negationem tiniti. Neque sufficit dicere,percipere te plus reabtritis in inf-mtasubstantia, quam in sinita. Oporteret enim te percipere realitatem tufinitam ; quod tamen non facis. Quin etiam revera non

plus percipis: quoniam finitam solum amplias , ac deinde imaginaris eme amplius realitatis in eo, quod dilatatum est , cidam in e dem , dum est contrae tum. Nisi velis quoque Philosophos illos plus percepisse realitatis, quae revetii esset, cum plureis mundos

conciperent,quam dum unicum in mente haberent. Ex quo obiter adnoto caussam, cur mens nostra tanto magis confundatur, quanto

aliquam speciem, sive Ideam magis ampliat, ex eo esse videri, quod hujusmodi speciem a suo situ distrahit, distinctionem partium

illi adimit, ac ita totam attenuat, ut tandem evanida fiat. Ne memorem mentem perinde confundi ad caussam oppositam , cum nimis contrahit Ideami Dicis non obstare , quod non apprehendaι infini- tum, aut omnia quae in illo sunt : sed silicere, ut pauca quaedam intelligas, qΜo veram , ω maxime claram , distinctamque Ideam habere dicam.

Imo vero non habes veram Ideam infiniti, 1ed finiti .lum , si non comprehendas infinitum, sed finitum duntaxat. Dici potes ad sum- mum cognoscere partem infinitie at non propterea ipsum infinitum e ut ille qui nunquam egressus specum 1ubterraneam, dici quidem potest cognoscere partem mundi, at non propterea ipsum mundum e adeo ut propterea ineptus evasurus sit, si tam angustae

partis Ideam, genseat esse Ideam veram germanamque totius mundi. At, inquis, de ratione in ira en, ut a te, qui finit m es, non compre

hendatur. Credo equidem: at non est de ratione vcrae Ideae rei infinitae , ut illius tantum partem minimam , sive potius nullam , Ob nullam cum toto proportionem repraesentet. Sincere, ais , ut pauca haec a te clame percepta intelligas. Sed nempe, ut sufficit videre extremum capillum ejus hominis,cujus vis habere germanam Ideam. Annon esset mei egregia effigies, si pictor unum mei capillum , ejusve eXtremu duntaxat depingeret At minor,non dico longδ,aut longissime, sed infinite etiam est proportio eorum omnium quae de infinia

162쪽

DUBITATIO SEPTIMA. T '

to, seu deDeo cognoscimus,quam unius mei capilli, apicisve ejus ad meipsum totum. Vno verbo haec de Deo nihil probant, quod non I, robent etiam de infinitis illis mundis ; ac tanto magis, quanto ili potuerunt Clarius ex hoc uno clare perspecto intelligi quam Deus, vel ens infinitum ex tua substantia, quae cuIusmodi ut, nondum tibi constat.

RESPONSIO. His nulla habes quae non jam ante dixeris , ta a me fuerint explosa tunum monebo de Idea infiniti, quam au non posse esse veram , nisi comprehendam infinitum, dacique posse ad summum me cognoscire partem in iti , et quidem partem minimam,quae non melius ιψnitum refert, quam exigui evisti effigies hominem interrum repraesentat. Moneo, inquam, e contra plane repugnare , si quid comprehendam, ut id quod comprehendo fit infinitum. Idea enim infiniti ut sis vera nuiso modo debet comprehendi , quoniam ipsa incomprehensibilitas in rinione formali infiniti continetur, ta nihilominus est manifestum Ideam quam habemus infiniti non repraesentare tantlim aliquam ejus partem, sed revera totum in tum, eo modo quo debet repraesentari per humanam Ideam; es procul dubio alia multo peffectior , hoc est, accurruior S distin tior, haberi possit a Deo , aliάve natura intestigente , quae sit humana per se Iiπ. Eadem ratione qua non dubitiamus quin Geometriae imperiim to=im triangula Ideam h beat, eum figuram esse tribus lineis comprehensam intestigit , etsi a Geometris alia multa de eodem tria uis cognosci possint, atque in ejus Idea animadverti , quae a isto ignorantur. Vr enim sussicit intestigere Huram novi lineis contentam ad habendam Ideam totius trianguli; sc quoque susscit intelligere rem nultis limitibus comprehensam, ut vera S integra Idea totius infiniti habeatur.

Capitalia' INSTANTIA. fine Aga

u demon

AN nihil bete habeam non dictum ; an tu omnia exploseris , ' φωρυ si qui legent, ii judicium serent: ac speci liter quod heic nis sit

attigi de infinito universe, deque infinitis principiis, ac tonsis mundis ; quodque cum nulla ratione posses solvere, solito more. α bes praeterlapsus. Id ut melius pateat, ac simul, quae sit Archimedeae ia, uni tuae demonstrationis vis inclarescat, rem ex antecedentibus resu- verse i-mere est operae- pretium. Demonstrare voluisti Deum exsistere ;T a rem sinum

163쪽

1 3 IN MEDITATIONEM III

rem aliunde ce rtissimam, sed visus es tibi ea ratione, seu demo stratione probare, qua praefatus fueris ousiam metiorem ab humano ingenio excogitari unquam posse. Illam hoc loco ita concludis, Sisit in me Idea,efm realitas obesii fit tanta, ut non potuerit a me proficisci, necesse est istam esse in me positam ab aliquaeaussa distis ita a me, in qua tantundem ad minimum fit re litaris formalis, quantum ea in Idea Obyectivae, quaeque proinde reipsa exsistat: Atqui en in me Idea, cujus realitas obe liva ea tanta , at non potuerit a me proficisci ; ista si licet, quae mihi repraestentat, aut per quam intel o Deum substantiam quandam infinitam, Hernam, ιndependentem ,humme inteEuentem, summe potentem, es a qua tum ego ipse, tum aliud omne, si quid aliud ex ι, quodcumque exstat, creatum eii:

Igitur necesse eest talem Ideam esse a caussa, A qua tantundem ad minimumst reali miis fo=malis, quantum in ipsa Idea est ομjecti να, quaeque proinde reipsa exsistat. Sed in solo Des est tam undem ad minimum realitatisformalis , quantum in ipsa Idea eLi objediivae, selm enim Deus en seu flantia infinita, quidvis autem aliud , atque ego etiam sinita r itur talis Idea a solo Deo et t. ac proinde Deus exsistισHaec itaque tua Demonstratio est, quam non modo evidentiorem, certioremque esse Geometricis statuis, sed etiam evidenti sibmam , ac certissimam dicis. Isne porro ita se habeat, attenderae ad ista imprimis universe juvat. Primo tu tibi soli demonstras, de te solo loqueris,de tuo solo facto respondes: Germana autem demonstratio homines omneis adtinet, generalis est; & factum usurpans pro principio, ici non privatum, privatimve apparens, sed universale, omnibusve universh apparens usurpat. Quare & tua ratiocinatio cum tuI respectu vim habeat, non potest tamen apud alios habere vim demonstrationis, sed ad summum authoritatis, qua prout pol lebis apud homines, fidem tibi referenti, prout quisque volet, habebit. Secundo Ratiocinatio tua supponit te esse in statu, in quo revera non es, & ex quo proinde, tanquam posito fundamento demonstrare nihil potes. Supponis enim te somniare, decipi, deludi;

supponis te non habere corpus, non manus, non caput, non Cere

brum ; supponis omnia quae hactenus videris, audiveris, olfeceris , gustaveris, tetigeris, cogitaveris, esse non modo dubia, verum ev- iam falsa; nisi quod jam advertisti te cogitare , te esse, te rem C gitan-

164쪽

pitantem esse. Supponis te ex tua cogitatione delevisse omneis

imagines rerum corporalium, vel quia id difficile sit) te illas ut inaneis, ac falsas nihili pendere, & te solum alloqui, inspicerεque penitius in teipsum: Supponis te in hoc ignorantiae per assectatam hujuscemodi abstractionem statu, tam posse judicium ferre de caeteris rebus , an sint, an non sint, quam facere in statu ignorantiae per puram negationem, ut si nihil unquam vidis es, audiasses, Sc. Supponis ideas quas habes Angelorum , animalium , caeterorum corporum non facere te certum, quod res per illas repraesentatae aut suerint, aut sint , aut sit omnino aliquid praeter te in mundo e Supponis denique te certum non esse, an aliquid de Deo vel alio loquente,vel te audiente acceperis, & quam de illo habes Ideam, partim auditu, partim propria cogitatione formaveris. Haec&alia sunt, quae supponis, quae prosccto falsa cum sint,quid-nam certi superexstrueturὸ quid veri demonstrabitur ' Terris,nihil potes demonstrare, quousq; habueris propositioncs, de quibus clare distinctoq; perceptis, sis certus quod fallaces non sint: Atqui nondum habere potes, neque es omnino habiturus, priusquam in quarta Meditatione stabili cris pro viribus illud pronunciatum : uuicquid clare, distineterr epercipio , en verum. Nempe initio hujus Meditationis difficultatem de eo avovisti, quam sublaturus non fuisti, nisi post ostensiam Dei exsistcntiam, illiusque veracitatem - id quod demum conatus es Meditatione quarta praestare , docendo illud pronunciatum ideo non fallere , quod omnis clara, & distincta perceptio cum sit aliquid, D E v M habeat authorem , quem, cum summe perscctus sit, repugnet esse fallacem. Quamobrem, cum hoc nondum loco probaris Deum este , & repugnare ut fallax sit, propositiones habere non potes, quales ad demonstrandum necessariae sunt ; Unde &. sequitur, ut dum aliquas heic ustirpas, certus de illis , tanquam clare, distinctcque a te perceptis , ut probes Deum exsisteres in diallelum incidas, sive circulum, ut vocant, committas. Deinde, ut dicam etiam aliquid de majore Propositione; deseru- I I. isti, Primo , ut est ante dictum, regiam, planam, persipicuam viam, M qua ad notitiam exsistentiae , potentiae , sapientiae , bonitatis, aliorumque D EI attributorum pervenitur ; praeclarum hoc nempe aliariam 'universi opus, quod sua magnitudine, distinctione, varietate, dispotitione, pulcritudine , constantia , aliisque adjunctis suum clamat Auctorem: totum,inquam, hoc opus tam magnum,tam varium

iam mirabile, rejecisti, pro falso habuisti, quicquid de illo tibi

165쪽

1 o IN MEDITATIONEM III

innotuerat; & ad probandum D E I exsistentiam, potentiam , attributaque caetera, usurpasti solum ideam intra tuam mentem conclusam , quae & tibi obscura sit, & ostendi aliis non possit, ut ostenduntur sidera, aliaeque paries universi. Id eam, inquam, qualem Omnes non habent, qualem tu non semper habuisti, qualem potes non semper habere; rem fluxam , rem accidentariam , imb non rem , sed rei modum, sed modi modum , sed partem modi. Secundo scilicet usurpasti non totam Ideae realitatem , sed objectiva in solummodo i quanquam neque realitatem per te habet, quia res non est, sed modalitatem solum , quia est solum modus. Et certu ut figura

cerae impressa nihil per se cst, sed est solum ipsamet cera, quatenusta eic depressa est,illeic eminens, heic latior, illeic angustior; sic idea menti impressa, nihil est per te, sed est solum ipsi met mens prout

suo modo, & hac se, Illave , aut alia ratione comparatam habet; &ut similitudo seu repraesentatio sigilli , quae est in cera, est mera relatio , atque adeo non Ens; ita & Iimilitudo, seu repraesentatio rei alienae quae in mente est, quamque tu appellas realitatem objectivam , mera relatio , ac non ens erit. Cedo proinde, quam insignis enectus fuerit usurpatus abs te ad tantam caussam demonstrandam. Tertio Realitas objectiva Ideae, ut tu accipis, est inseparabilis a realitate ejusdem Ideae formali; nequc enim nisi formalis sit, objectiva erit; neque, nisi objectiva, formalis. Igitur aqua caussa efficiente pendebit formalis, pendebit etiam objectiva : Atqui per te realitas formalis non ab alia caussa pendet, quam a tua cogitatione, seu mente; Quippe expressis verbis doces, Talem esse naruram ipsius

Ideae,us nullam aliam ex se realitatem formatim exigat praeter illam, quam mutuarur a cogitaIsone tua. cfus est moduου : Igitur Objectiva quoque

. realitas a tua tota cogitatione, seu mente pendebit. Quamobrem vel hypothesis supervacanea est, & inepta, si causiam requiras e tra te, quam novisti esse in te; vel tibi ipsi veritatem celas, mirumque non est , si ad conclusionem eadem celata deducaris. Quarto, quid-nam dici potuit obscurius , quam tantundem ia minimχm esse realitatisformalis, in causa, quantum est objectivae inesse tu' Etenim tametsi formalem alio nomine dixeris actualem . non declarasti tamen neque in quo formalitas , neque in quo actualitas consisteret; neque an realitas caussae esset ipsius substantia, an ipsa per ideami repraesentabilitas, an quidpiam aliud denique, quod ad reddendum propositionem evidentem fuit necessarium. Tametsi etiam addideris , Modum essendi objective in intelis tu per ιdeam, quantumvM --

166쪽

DVBIΤATIO SEPTIMA. Isrperfeci fit, non tamen profeIIo nihil e spe ; nihilominus non dixisti quatenus esset aliquid, quatenus dici res mereretur, quatenus realitatem haberer s quatcnus caussam exigeret; quod sane fuit quoque necessarium ad evidentiam psopositionis. Rursus tametsi comparaveris realitatem objectivam cum sermali, non explicuisti tamen, an utraque esset absoluta, an utraque relativa, an absoluta una,

relativa altera; neque quid illud esset, in quo realitas formalis aequalis esset, aut exccdere posset objectivam ς & id genus alia, quibus non explicitis , non potuit propositio non inevidens elle. Praeterea, ut dicatur quoque de Minore,1 cu Alsumptione, Dicis Primo te habere Ideam , quae repraesentet tibi DEvM JbHantiam quandam infinitam, &c. Sed quandonam habes An priusquam pla- Minore.

ne aliquid audieris de D Eo , aliquid de substantia , aliquid de in e 1

nitate ρ Priusquam certe ad hanc ratiocinationem te accingeres, accepisti ab aliis & voces, & vocum significatus, juxta quos notiones ideaeve rerum significatarum fuere in tua mente sormatae, in eaque haeserunt, ac etiam-num haerent; Neque meministi ullarum notionum , sive idearum res vocibus illis significatas repraesentantium,quas in tua mente habueris, priusquam alios audiveris,de DEO,

de substantia, de infinitate loquenteis. Dicis Secundo te intelligere pubstantiam quandam; Et bend quidem dicis quandam; Nam qualis sit neque intelligis, neque aut intelligere, aut fando explicare potes. Quippe ne substantiam quidem corpoream, & ne i pilus quidem

cerae, quantumcumque ipsam multifariam versaveris , qualis revera

est, cognoscis, sed confusa solum, & obscura quadam ratione imaginaris ; seu , quia placet, intelligis. Quomodo igitur distincte, & clard intelligeres cujusmodi sit illa substantia, quae adeo vere dicitur tenebras posuisse latibulum suum: & lucem quidem, sed nihilominus inaccessibilem habitare Bene iterum dicis quandam - ut quae prorsus talis non sit,quales fiunt prorsus Omnes, quae a nobis intelliguntur, aut intelligi putantur substantiae e quae non substet ulli accidenti, quae nulli plane subsistat rei; quae proprie substantia non sit, quae potius superlubstantia sit; quae fit aliquid longh excellentius , quam quicquid substantiam intelligimus ; quae denique si aliquid , quod intelligere non possimus. Dicis Tertio te intelligere infinitam ; at hoc ipsiim est , quod tibi pernegatum cst -quandoquidem solius infiniti intellectus est rem intelligere infinitam ; quod ille si, lus tantum sit intellectivus , quantum res intelligibilis est. Et quamvis nos utamur voce infiniti, non tamen propterea intelligi

167쪽

xsa IN MEDITATIONEM III

mus totam illam Late- patentiam, qua secundu se res diffunditur;sed aliquoulque intelligendo progrem, agnoscente'; nobis non licere progredi ulterius, tametsi ibi finem non viderimus, tum quasi in nos regressi, infinitum id dicimus, cujus non agnovimus finem; significamusque proinde hac voce, non id quod de re intelligimus , sed quod non intelligimus potius. Idem nempe est , ac si aliquis in cavernam subiens conetur visu penetrare totam crassitudinem montis: Quippe aliquousque progressias, & nihil ulterius videre valens, impenetrabilem visu montem dicet, & hac voce significabit non quod viderit, sed potius, quod non viderit. Verum hac de re plura 1At jam dicta, & sunt etiam quaedam statim post dicenda , ubi exispendetur quid responderis. Dicis uuarto te intelligere aeternam et At hoc ipsum quoque negatur; Nam aeternitas nihil aliud est,quam durationis infinitudo ; & ut infinitudo seu secundum locum, seu secundum persectionem non potest intelligi; ita neque infinitudo

secunddm durationem. Hoc dicimus, aeternam rem principio, Ac fine carere; sed non idcirco intelligimus totam durationis latit dinem ; verum aliquousque secundum antecedentem durationem progressi, aliquousque secundum consequentem, consistimus, re redimur, & neque principio, neque fine agnito, rem aeternamicimus, hoc est cujus nec sit principium, nec finis. Quare dc hoc quoque nomine non quod intelligimus , sed quod non intelligimus dicimus. Dicis uuinto te intelligere independentem ; Αt quomodo hoc potes, nisi infinitatem , & aeternitatem intelligas, ut tibi appareat, neque alicubi, neque aliqua in re, neque aliquando dependere 3 Dicis Sexto , te intelligere Fumme anteligentem, stuomni Fiam et At quomodo id potes, nisi tantum sis intelligens, quantum ipse est D si v s p Cum si intelligas panem istum eorum , quae intelligit; neque summe intelligentem , neque omniscium intelligas Dicis Septimo te intelligere summe sive Omnipotentem: At quo modo potes, nisi intelligas quotquot unquam effecta produxit. producet,potuit,potest, poterit in aeternum producere. Si enim pa tem solum hujuscemodi effectorum intelligas, profecto non intelliges sum me, sive omnipotentem. Dicis οὐ amo te intelligere & tuita caeterorum omnium quae exstant,si aliqua exstant, creatorem' At quomodo potes- primum quidem tui, si nosti solum de te, quod cogites,quod sis, quod res cogitans sis p An te probasti creatum eme δAn meministi te aliquando non fuisse λ An meministi ejus momenti, quo transivisti ex non esse ad esse λ An quomodo transiveris' An qua

168쪽

qua caussa agente transiveris p An ex materia aliqua , an ex nihilo, an a parentibus, an cum pareotibus , an sine parentibus factus fueris p Quomodo potes etiam aliorum, si omnia alia salsa putas , si ignoras aliquid-ne creatum fuerit, aut non creatum p An cum nihil videris creari, intelligere potes quid sit creari, quid sit creatum

esse , quid sit omnia creata este An fuisti quo tempore omnia fuere creata, ubi fuere creata; & percepisti quomodo creata λ An si non fuisti, si non percepisti, illud revera intelligis , quod te intelligere dicis proinde quod dicis Ideae, qua D EvM intelligis, reali

ratem objectivam esse tantam, ut non potuerit,&c. admitteretur quidem. si diceres te intelligere DE v M substantiam 1nfinitam, aetcrnam, &c. confuso , obscuro, humano, seu potius humanissimo, hoc est imperfectissimo modo; At quia jactas non semel te intelligere clare, distincte, M parum abest, quin eo modo, quo Angeli. seu qui v dent non jam amplius per speculum, & in aenigmate, sed facie ad

faciem,ut loquitur Scriptura sacra; ideo fit ut vox illa rama tuo se su non admittatur. Quo eodem modo, cum Decimo dicis tantam, ut non potuerit a te nostri',Id admitteretur quidem, si ejusmodi esse Ideam intelligeres , ut sine parentibus , Praeceptoribus, Sacerdotibus, caeteris hominibus . quibuscum conversatus es, & a quibus saepe audiisti appellari DE v M infinitum, aeternum, Omnipotentem, Creatorem caeli & terrae , eam in te habere non potueris; aut si fingas te talem sitisse, qualem fingi ab Ethnicis primos homines vidimus; habere eandem non potueris, sine exsistentia, & conversonibus siderum , sine ornatu, ordine , persectioneque Vniversi, ει partium ipsius r At quia tantam intelligis, ut ne hoc quidem modo, seu externis rebus menti tuae praelucentibus , non potuerit ex te proficisci; idcirco non admittitur.

Ex his patet, quo firmamento Conclusio illius tui Prosyllogismi r v.

nitatur; quo robore constet quae illi velut superexstruitur. Vetiam ut Ae rus etiam aliquid de Sub-assumptione addatur;Cum illud ais, esse in Deo

tantundem ia minimum reantasis formatis,quorum in Idea est o 'DEtivae; tiain. . tibi

Id quidem non modo admittendum est,sed addendum quoque esse is G cim- infinite amplius; quicquid denique per realitatem formalem intellexeris. Nam si intelligas substantiam divinam; ecquid est illud , flentia imquod ex ipsa tuae menti objicitur, respectu ejus immensitatis, quaes--πnon Objicitur, quaeque te. 6c omnem creatum intellinum latet pSi repraesentabilitatem, ecquid est illud, quod ex D E o tuae menti τUr sentatur, comparatum ad illud, quod beatis Mentibus r V praesen

169쪽

is IN MEDITATIONEM III

praesentatur in caelo Empyreo ' imo quid est illud, quod repraesentatur beatis mentibus, comparatum ad id, quod ipsi DEo repraesentatur λ Si quidvis aliud deni ciue intellexeris, idem pland . Aecum addis in Soo Deo, quasi tua Idea aliquid contineat, quod res ipsae quae sunt in Mundo, visu, audituve perceptae, mente cogitatae.& nativa mentis vi comparatae, copulatae , amplificatae non contineant ; idipsum est, quod tibi negatur , quod negatum est , quod probandum fuit. Ea non repeto, quae sunt aliquoties in Dubitatio nibus dicta, circa amplificationem perfectionum , quae in rebus creatis observatae, referuntur in D E v M , detractis quantum per 'intellectus imbecillitatem licet imperfectionibus omnibus; & sep sita prae caeteris omni finitudine, seu limitatione,promovendo neminpe perfectiones , quantum possumus , versus infinitatem , velis uti observatam aliquam alicujus rei creatae magnitudio em , durationem , scientiam, potentiam, stelicitatem, &c. absque eo tamen, quod unquam totalem illam, vereque infinitam magnitudinem , durationem, scientiam, potentiam , stelicitatem , Caetera, mente

assequamur,aut possimus dicere nos aliquid amplius quam finitum, creatum , aliquousque amplificatum , & quale revera in D E o non est cum sit nempe modo inexcogitabiliter eminentiore assequi. Addo hete, tuam illam rationem in textu expressam his verbis, Non esset in me idea subaetantiae infinitae , eum finitus , ns ab aliqua yubstantia, quae revera esset in inita, procederet, fecisse partem, occasionemve potissimam Paralogismi. Videlicet existimasti te verὰ in telligere totam infinitudinem, seu amplitudinem positivam infinitae substantiae; neque voluisti advertere negativam illam infiniti vocem imponere tibi,tuamque intelligentiam non propterea in immensum,& absque ullo fine protendi. Heinc manifestam quidem tibi feci consequutionis fallaciam, allato exemplo ex antiquis philosophis , infinitum Vniversum, infinitos Mundos, infinita principia cogitan tibus : at tu oculos quasi occlusisti, deductamque ex illo exemplo consequutionem diuamulasti, ne videri posses aut agnoscere , aut profiteri Paralogismum. Tua ratiocinatio hujusmodi fuerat:

Si es in me Idea subnuntiae infinitae, talis idea non potest ese in me posita,nisi ab usumet substantia infinita,quam proindesit neceHsarium ex teret Atqui in in me Idea substantiae infinita, videlicet Dei in initi ,

170쪽

Igitur talis idea non potest esse in me posita , nisi ia ipsamet subna

tia infinita, stu Deo , quem proinde sit necessarium ex 'tere. Ego verti objeceram consequutionem illam Majoris propositonis esse fallacem, quoniam prisci Philosophi potuissent pari jure

sic ratiocinari:

Si est in uobis idea infinitae Fubstantiae , talis idea non potvi esse in nobis posita, nisi ab ipsametsi stantia , quam proinde sit --eessarium exsistere et . Atqui est in nobis idea infinitae substantiae , videlicet infiniti Vuia versi, infinitorum Mundorum , infinitorum principiorum: Igitur talu rdea non potest esse in nobis posita, nisi ab ipsemet i finita pubstantia , scilicet infinito Vniverseo , infinitu Mumdis , infinitis principiis, quae proinde fit necessarium exsistere. An-non solvendum hoc fuerat, si paralogismum esse non putabas Ac verbulum quidem quasi in transcurru in dubitationem sequentem interjicere visus est sed illud ibi apparebit. Praetereo heic infirmitatem tuae illius consequutionis ex tuis ipsius principiis. Cum enim admiseris posse in te esse ideas falsas,neque caussam positivam praeter te exigere ; quorsum si in te sit idea substantiae infinitae, illa non possit esse falsa, 'neque ullam positivam praeter te ex gere caussam, cujusmodi censenda est exstitisse idea antiquorum philosophorum ' Et praeoccupas ipse quidem obje stionem his ve his., Nec dici poten hane forte ideam Dei materialiterfalsam esse, ideoque a nihilo esse posse, ut pausio ante de ideis caloris, Ustuoris, S itium animadverta: Nam contra e m maxim. Hara, ω distincta sis, et plus

reatitaris Ayillivae, quam ulla alia contineat, nulla est per se magis vera,

nec in qua minor falsitatu suspicio reperiatur. Ueruntamen quomodo' id probas eri maxime elaram & distinctam;nisi te probes esse unam ex beatis mentibus, quae in coelo sunt quomodo continere plus realitatis , quam ullam aliam, qualis ex rebus creatis, desumi,

colligi, & ampliari potest; imo & speciatim quam illam antiquorum philosophorum quomodo nullam esse per se magis veram, &in qua minor falsitatis lus cio reperiatur ; nisi idem licere putes antiquis illis philosophis Pergis, Est inquam Me idea Entis summe perfecti, S in iii maxime vera: Nam quamvis forte fingi possit tale Em

non exsistere , non tamen fingi potest esus ideam nihil reale mihi exhibere.

de id frigoris ante dixi. Idem dixinent philosophi. Sequitur. Est etiam maxime clara , ta distin ta ; nam quisquid elare, S distincte percipio , Mod est reale, et verum, ta quod perfectionem aliquam imponat, totum in

SEARCH

MENU NAVIGATION