Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

ea continetur. Idem illi quoque dixissent; cum tu interea hete assumas pro principio , quod erit tibi infra probandum cx eo, quod probare jam vis, circa perceptionis clarae, & distinctie realitatem, ac veritatem: Vt voculam illam reticeam , ω quod perfectionem adι-

quam ιmportat, totum in ea continetur : ex qua statues inferius speci

lem quandam , &quasi ab ista separatam demonstrationem.' Atque ex his demum apparet, palmaris-ne illa tua Demonstra- .uam hia tio ad probandum Dei exsistentiam, ejusmqdi sit,ut implorare debem Id.- bueris Deum, ut ita loquar, & hominum fiὸem ; interpellando sa- cram Facultatem , ut illam sanciret, habendamque pr aescriberet,

missi, an non modo ut aequaretem, sed etsam ut superantem Geomenicas certitudine , inera non atque evidentia; ac talem , ut via non patear humano ingenio , per quam

ρε melior imveniri unquam possit. Vt aliquid porro Coronidis vice ad il--. - lud adjiciam, quod admones de comparatione a me instituta de eo, Et qui insequi extremi capilli erilem pro totius hominis effgie accipiat. Cum ais , plane repugnare,siquid comprehendas,ut id quod comprehendis, O his , fit infinitum; id ambabus ulnis accipio, ut etiam illud quod sequitur,

sui , ob e , Idea enim infiniti, ut sit vera, nullo modo debet eomprehendi. etenim di I. zur ci verius Potuit, modo non extendatur ad Id eam , quam Deus d. Dis. habet de seipis. Cum pergis autem,Et nihilominus est mamfestum. Id am, quam habemus infiniti, non repraesentine tantum aliquam um partem, sed revera totum is itum: Heic iam requiro constantiam. Nam prismum, dicere debebas Ideam , quam habemus infiniti vel compς hendi,vel non comprehendi,ut inferres esse veram,vel no veram;&deflexisti tamcn ratiocinium' comprehensaone,quae est ex parte i tellectus,ad repraesentationem,quae est ex parte Idear,faciens transi tum. Deinde, ut quaeram, quod praetermisisti, Ista Idea, quam habemus entis infiniti, comprehenditur- ne a nobis, an non comprehenditur ' Nam si illam quidem quoquo modo comprehendimus , vera per te non est; si non eomprehendimus, neque id etiam,quod repraesentat comprehendimus, cdm Idea solum agnoscatur ex repraesentatione rei,cujus est Idea, & de realitate formali rei cognitae , ex realitate objectiva Ideae feratur judicium. Si rem porro , quae per Ideam repraesentatur, non comprchendimus; unde-nam scimus illam per Ideam repraesentari P unde totam repraesentari' Addo, si Idea, quae est in nobis, repraesentat nobis totum infinitum; ergo nihil infiniti nos latet; Nam si vel minima aliqua nos lateret particula, revera non repraesentaret totum. Porro si nihil ejus nox

latet; igitur totum infinitum comprehendimus; quid enim e staliud

172쪽

aliud nos aliquid comprehendere,quam illud ita cognoscere, ut nihil ipsius nos lateat ' Atqui, per te, repugnat, ut id , quod Comprehendimus , infinitum sit: Igitur id, quod infinitum est, infinitum esse repugnat. Dicis, Ideam tu infiniti eo modo repraesentare rotum , quo repraesentari debet peν humanam Ideam et Et bene id qui dem ; sed quaestio manet, an talis Idea humana sit vera , & reverarem reprielentet. Nam id quidem , quod tibi repraesentatur per humanam Ideam,ipse comprehendis,alioquin enim neque de eo loquereris , neque id aut assereres , aut assumeres aliis demonstra

dum et atqui dixisti id, quod comprehenditur, non esse infinitum equare quod tibi repraesentatur per humanam ideam, non est infinitum et quare neque vera est illa Idea, vel ex eo, quod dixeris Ideam infiniti, ut sit vera, nullo modo debere comprehendi. Pergis , Etsi procul dubio alia multo perfectior , hoc est accuratior, S distinetiis haberi possit a Dro, Mave natura inredigente , quae fit humana perfectior. Quam es vero cautus, cdm etiam de Idea, quam Deus de te habet,

loquens, dicis ipsam esse perfectiorem ea , quam de illo habes non infinite, sed solum mubor ne si instaretur nullam esse infiniti ad finitum proportionem , cogereris admittere tuam Ideam non esse eram. Vtcumque id sit, meministi-ne eorum, quae dixisti, dum

me superius distinguente duas Ideas Solis, duasque hominis ejus, dem, procul & prope visi species , utramque similem , & veram ,

tametsi aliam magis, aliam minus; excepisti enim me facere idem, ac si dicerem, Verum, Ufasum non disserere, eum de eodem seubjecto affrmantur' Patere id jam in te regeri ; revera enim cum attribuis Enti infinito tuam, seu humanam Idem,ac Ideam ipsus Dei; idem facis, ac si diceres, merum, et falsum, eum de eodem sisyetto affirma tur , non disserre. Quid-ni vero patiaris p Nam certe, eum ego ex hoc terrae loco conspexero Solem , & Eudoxus, si fiat voti compos , ex loco Solis proximo, umque verε videbimus, & species , seu imago Solis in utriusque tam oculo, quam intellectu repraesentata vera erit, quatenus aliquid Solis repraesentabit, & nihil repraesentabit. quod in Sole non site tametsi quod ego videro, intellex 16que ex Sole, sit peia incomparabiliter minus eo, quod viderit,

intellexeritque Eudoxus. At inter te, & Deum , potest- ne eadem Comparatio , quae inter me terrae haerentem , & Eudoxum Soli admotum institui λ Nonne sive pes, sive alia communis mensura asisgnari poterit, quae & distantiam inter me & illum , & magnitudinem illi apparentem, cum ea quae mihi apparebit comparatam me

V a tiatur ;

173쪽

IN MEDITATIONEM MItiatur; nulla vero prorsus assignari poterit,quae repetita,aut intellectum tuum divino ; aut Ideam quam de Deo habes, illi quam de se Deus habet exaequet Qua ratione ergo, si mea Solis Idea respectu Eudoxiae 1alla sit; vera erit tua respectu divinae Similitudo autem illa tua de Τriangulo, quam apposita esset, si ut imperitus ille capit i

tam Trianguli naturam , relinquendo Geometris proprietates sibi ignotas, ita tu caperes totam Naturam Entis infiniti, & Deo superessent cognostendae proprietates tibi incompertae Et quomodo dicere potes,' susscit inuiguere figuram, tribuι ιineu contentam ad haribendum Ideam totius Triangulοῦ ε se quoque sufficere inrelgigere rem nuia Iu limitibuι comprehensam,ut vera, S integra Idea totim infinita habeatur.

Videlicet figura illa non est major Idea, qua pcrcipitur: At Ens infinitum non modo smpliciter, sed etiam infinite est majus Idea. qua percipis ipsum. Quare & verum quidem est intelligere te fi- furam tribus contentam lineis; intelligis enim qqot lineas figura abet, & quomodo dispositas habet: At salium est intelligere te rem nullis limitibus comprehensam , quoniam non intelligis quie quid habet, nec quomodo habet , sed intelligis solum quod non

habet, videlicet limites. Cum dicis autem veram, integramque Idea totius infiniti haberi; requiro rursus constantiam , seu quonam modo id cohaereat cum eo, quod censuisti, Ideam infiniti, ut sit vera. nulla modo debere comprehenὰa: clim habere Ideam veram , atque inis

xegram, nihil aliud sit, quam comprehendi Quomodo etiam cum eo, quod dixisti repugnare id , quod comprehenditur, esse infinitum acum non possit haberi Idea totius infiniti, nisi comprehendatur in

finitum , Nam qui totum dicit, nihil excludit, seu nihil incomprehensum facit.

DUBIT A TIo uri L De sub diaria Demonstratione, ex eo , quod, abisti deesse finiit at quid , inferre debeat dari Ens, quod fit infinite perficituri 'ARgumentaris aliunde sic, uua enim ratione intelligerem me du bitare, me evere, hoe en aliquid mihi deesse. ω me non esse omnino persedium, si nulla Idea entis perfectioris in me esset, ex cujuεφomparazione defectuι meo; agnoscerem ' Veriim, si de re aliqua dubi- tas,

174쪽

DVBIΤATIO OCTAVA. ysytas, si aliquam cupis, si agnoscis quidpiam tibi deesse, quid mirum;

cum non noris omnia , cum non sis omnia, cum non habeas omnia pΑgnoscis te non esse proinde omnino persectum p Et hoc profecto verum est , dicique citra invidiam potest. Ergo intelligis esse aliquid te persectius p Quid-ni tametsi quicquid cupis non sit

semper te , quacumque ratione , perfectius. Quippe cum panem desideras , non est panis te, vel corpore tuo undequaque persectior; sed persectior solum ea inanitate, quae in stomacho tuo est. Quomodo ergo colligas esse aliquid te perfectius 3Nempe quatenus vides universitatem rerum, quae & te, & panem, & caetera

complectitur: adeo ut, cum singulae partes Universi aliquid pers ctionis habeant,& aliae aliis inserviant, advenireque valeant; facilest intelligere plus persectionis esse in toto, quam in parte; ac Proinde te , cum sis solum pars, debere agnoscere quidpiam te pers ctius. Hoc igitur modo esse potest in te Idea entis perfectioris , ex cujus comparatione defectus agnoscas. Ut praeteream posse quoque parteis alias perfectiores esse; te cupere quod illae habent, &ex iisdem tecum comparatis posse tuos defectus agnosci. Quippe cognoscere potuisti hominem, qui foret sanior , robustior, pulcrior, doctior , moderatior, ac proinde perfectiore neque fuit tibi dissicile concipere illius Ideam, & ex illius comparatione intelligere non esse in te gradum sanitatis, roboris, aliarumque perfectionum, quae in illo forent. objicis tibi post-modum; Sed forte majus adquid sium , quam ipsa intelligam, omnesque illae perfectiones a quM

Deo tribuo, potentia quadam in me seunt, etiamsi nondum ad actum redueantur, ut fieri poteR, A mea cognitio magis, magisque augeatur in infiniatum. Respondes autem, mi verum fit meam cognitionem gradatim augeri, ef multa esse in me potentia, quae actu nondum sisnt, nihil tamen Misrum ad ideam Dei pertinet, in qua nihil ect potentiaee: namque hoc ipsum gradatim augeri certismum in imperfectioms argumentum. Porro verum quidem est illa, quae in Idea percipis, esse actu in ipsa Idea: at non sunt tamen propterea actu in ipsam et re, cujus est Idea. Architectus quippe sibi fingit Ideam domus, quae Idea actu constat ex desgnatis parietibus, tabulatis, tectis, fenestris, &c. & tamen d mus illa, ipsiusque partes nondum actu sunt, sed potentia tantum. Sie illa Philosophorum Idea continet actu infinitos mundos: at uondices proptere, illos infinitos actu esse. Quare sive quid in te sit, sive non sit potentiae satis est, quod Idea vel cognitio tua , grada

tina augeri, ampliarive possit: neque propterea inferri debet

175쪽

1 so IN MEDITATIONEM III

quod per eam repraesentatur, cognosciturve, actu esse. Quod agnoscis deinde, cognitionem tuam nunquam fore infinitam, ultro a cipitur e sed nempe agnoscere debes ne ue fore in te unquam veram , germanamque Dei Ideam , de quo semper amplius simo i finite ) cognoscendum restet, quam de homule, cujus videris ex-uemum duntaxat capillum. Certe & nisi hominem illum totum videris vidisti tamen alium , ex cujus comparatione aliquam facere de illo conjecturam valeas: at aliquid simile Deo, illiusque immensitati nunquam est datum cognoscere. Dicis, rejudicare Do-um actu infinitum , ut nihil perfectioni Πω -iri vadeat. Sed judicas nempe quod ignoras , & ex praesumptione solum iudicas, ut iudicabant Philo phi infinitos mundos, infinita principia, ac i finitum universum, cujus immensitati nihil addi posset. Quod subiicis, esse objectivum Ideae non tendere ab esse potentrati , sed ab attuati . Vide qui possit esse verum , li verum sit . quod jam diximus de Idea Architecti, & antiMorum Philosophorum et ac praesertim ubi momineris hujuscemodi Ideas conflatas esse ex aliis , quas intellectus praehabuerit ab exsistentibus actu causis.

RESPONSIO.

Endem his repetis errarem, eum veram Ideam Dei haleri negas, es

enim omnia quae in Deo seunt non cognoscamus,omnia ea nihiIominus sium vera quae in eo esse cognosscsmus. Quα vero intermisces , ut

panem non esse eo, qui panem desiderat, perfectiorem , ex eo quod percipiam aliquid esse actu in Idea , non ideo esse actu in re crius est Idea; me judicare id quod ignoro, ta talia , testantur tamum te, ἡ Caro, multa temere velia impugnara , quorum sensum non absequeris 3 Neque enim ex eo quod quis panem desideret, infertur panem esse ipse per- fritiorem,sed tantum illum qui pane eget esse imper testinem se ipso, cum non egetr ω ex eo quod aliquid iis in Idea, non infero idem esse in rerum natura, nisi eum nulla alia istius Ideae causa eddi potest praeter rem quam repraesentat actu exsistentem,quod non de pluribus mundis , nec de ulla aliare, praeterquam de selis Deo, verum esse demonstravi. Nee judico id quod ignoro, rationes enim attuli cur id judicarem, S quidem tam firmaου, - . nullam ex usis vel minim- impranare potueru.

176쪽

INSTANTIA.QVam egregie ludis ab aequivocatione cum vox enim ve- I.

rae Ide in possit accipi pro germana, atque adaequata, seu re praesentante Deum qualis, & quantus in se est: vel pro re- f truam

praesentante aliquid verum , quod nobis de Deo assirmare pro mo- απdulo nostrae cognitionis liceat, perspicuum est agere nos, & dissi Auivis

cultatem soldm inter nos versari de vera Idea juxta priorem signi- nem, Si fieatum : Tu vero respondes de vera Idea juxta posteriorem ης b. αἰ, cepta, comminiscerisque , & dicis Errorem me repetere, de quo lon est. igiturgissime abfui ut somniarem. Quam subtiliter cliam consequenter illud est elaberis , dissimulasque vim argumenti, seu modum illum, quo ob- iin, wR jeci esse in te posse ideam Eatis te perfectioris , absque eo quod sit propterea in te idea Entis infiniti. Quippe tu volens ostendere priorem quodam modo in te esse perceptionem infiniti, quam initi, hoc en Dei,

quam tui ipsius, caussam subjeceras iis verbis, uua enim ratione inte tigerem me dubitare. e. ex quibus hoc m9do videbaris ratiocinatus: Si sit in me Idea entu perfectioris, ex cujus eo ararione defeetmmeos inteligam It in me Idea Entu infinistrisqui est in me usta Entis perfectioris , ex cuju/ comparatione defectus meos intestigam, quoniam inteligo me dubistare, moeupere, hoc est aliquid mihi deesse me non esse omnino per

Igitur en in me Idea Entis infiniti. Ego admisi te revera dubitare, te cupere, deesse tibi aliquid . non esse te omnino perfectum;esse aliquid te perfectius,te illud intelfigere: Et quia videbaris nimis exorbitanter propter illam consequutionem En in me Idea Emis perfections - ergo e In Idea tu infiniti; atque adedi. Hi aliquod Ens me perfectius Ergo situden infinitum; quasi inter te , ac Ens infinitum nulli essent gradus intermedii, essesque uno minor Iove; ideireo ostendi posse te i telligere Ens perfectius te , absque eo quod illud infinitum sit ; ac primum quidem considerando Universum, cujus sis tantum pars pcum aliunde notissimum sit totum esse perfectius parte: deinde vero mentem flectendo ad partem univeru aliam, in qua deficientes in te perlectiones reperiantur, cujusmodi esse potest homo sanior , robustior, pulcrior, doctior, moderatior , &e. Tu, cum ruam de fendere consequutionem deberes, ubi sensisti te id non posse , es X funden

177쪽

16a IN MEDITATIONEM III

fundendum esse atramentum censuisti, dicens me quaedam interm

fere, quae testentur me, caro cums , mul* tamen velle rueranare, quorum sensum non asseqAin. Quo sane loco subodorari non possum , quid bilem tibi moverit, trili sorte quod cum tu dixisses te dubitare , ego ut serio dictum accepi, admisique te & nou nosse omniae,& cognoscere potuisse hominem, qui esset te doctior, moderatior,& cinera quoque perfectior; hoc autem , nisi verum sit, gaudebona tua sortuna. Id mirum ; cum ego ea verba; tametsi quicquid pu non siit semper te quacumque ratione perfectius ; quine cum panem desideras, taci intexuistem solum ad praeoccupandum cavillum,quem

praesenseram posse arripi ; te in illo selum haesisse. Ecce enim reis peristi quod caussareris, Ex eo quod panem quid des deret, non inferri panem esse ipso persentiorem sed tantum tirum, qur pane eget, esse imperfectiorem sevso, cum non eget. quanquam aliquid nec heic dicis, quod reipsa non dixerim. Nimirum & expressi h dixi panem non esse persectiorem te desiderante ; ει cum dicis te egentem pane esse imperfectiorem te non egente, seu habente panem,nihil aliud quam concrete dicis, quod ego absit acte, comparando panem cum inanitate , seu indigentia Panis. Quod capat est, non fuit faciendum

-ρεργον -; aut consequenter Ostendendum , quomodo ex eo ,

quod iis nunc sine pane imperfectior, nunc cum pane perfectior,s qui esse in te Ideam Entis infinite perfecti. Nam potes quidem coli i ligere e si quis fame non laborer, esse eum persectiorem te ; si quis. c. - is, qui non dubitet de rebus tibi dubiis, este eum perfectiorem te ;ti semper si quis habeat , quae tibi desunt , eum esse perfectiorem te; - Σ pore te tibi fingere Ideam h inis , qui tui instar non prematur ,--Πse fame, non haereat de rebus incertis, deesse sibi nihil sentiat; at ne-μ si ι- que potes colligere talem Ideam esse Ideam Entis infiniti, infiniaeve his M. persecti ; neque magis licet inferre hominem Idea illa repraesenari terrir tatum , reipsa exsistere, quam exsistere reipsa Gigantem, Chimae- VΜῶ- ram, caeteraque hujusmodi, quorum Ideas fingere potes. Ad- haec. quia tu fueras sic ratiocinatus:

Illa res exsistis,in cuim Idea nihil en potentiale sed totum actuale r Bροι in Idea Dei nihil est potomiade, sed toru- actuale r itur Deus exsistit :Objeceram ego te male ratiocinari ex iis, quae actu sunt in Idea , Isis 2 1'e', quae sint actu rerum natura , quia poteras sic actuale, I n. potentialeque distinguere , ut cum quicquid per Ideam repra 'sistona sentaretur, actu quidem repraesentaretur ; sed intelligeretur tamen

178쪽

M VB ITATIO OCTAVA.

aut ut potentia seiam exsistens , aut ut actu quoque exsstens in

rerum natura; idcirco ut ostenderem neutro modo consequutionem valere, exemplum duplex attuleram, unum de Architccto, cujus Idea repraesentat actu domum , ut potentia solum exsistentem ;aliud de antiquis Philosophis, quorum Idea repraesentabat actu infinitum universiam, infinitos mundos, infinita principia, ut actu exsistentia. Tu vero sensisti vim quid om ; Nam re reveni si ex eo quod Idea repraesentat tibi Ens infinitum, in quo nihil sit potentiale, sed totum actuale, inferas illud exsistere ; nihil obest, quo minias Philosophi illi ex eo, quod Idea illis repraesentat infinitum Universiam. infinitos Mundos, infinita principia, inierant exsistere infinitum Vniversium , infinitos Mundos, infinita principia. Quid-nam igitur ad haec resipondisti Nempe istud , Ex eo , quod aliquidsis in Idea .

non infero idem esse in rerum natura , msi cum nulta alia istius Ideae causa redri potest, praeter rem , quam repraesinmt actu exsistentem ; quod non de pluribus Mundis,nec de ulla alia re, praeterquam de solo Deo,verum esse δε-

monstravi. At primo verum non est , demonstrasse te nullam aliam rem esse pos e caussam Ideae quam habes rei infinitae, praeter ipsam rem actu extistentem , uti hactenus declaratum est. Non est quoque verum, demonstrasse te id, quod de Deo conclusisti, non posse concludi de pluribus Mundis. Quippe tota ratio cur probaveris Deumexsistere, fuit ipsius infinitudo per tuam Ideam repraesentata. assumpto illo principio, tantundem ad misimum ess realitatis formatis in causta Idaeae, quantum objectiva in Idea est; atqui eadem militat ratio pro antiquisPhilosephis,Universi nempe, Mundorum,principiorumque infinitudo ; eodem assumpto principio , eademque argu menti serma. An- non ergo exinde constat Paralogismi evidentia; magna alioquin, ex manifesta petitione principii, sive circulo, quo probas Ens infinitum exsistere actu , quia in Idea repraesentatur ut actuale; & aliunde Ens infinitum in Idea repraesentari ut actuale , . quia actu exsistit. Cum fuisses praeterea sic ratiocinatus: Ide, cujus eognitio non potest ita augeri, ut sat actu infinitus non fit semper incrementa ea pax, potest nihilominus judicare esse Ens ita aeta infinitum, ut ejus perfectioni addi nihilpost: siqui mea cognitio non potest sta augeri, ut fas actu infinita, Nnon sit semper ιncrementι capax :Igitur possum nihilominus judi me esse Ens ira actu infinitum, usum perfectioni auri nihil posse.

179쪽

Ego insinuaram , ut agnosceres haec secum pugnare. Nam cumeognitio alicujus objecti tanto semper evadat major ; quanto amplius de objesto cognoscitur; sequitur ut si cognitio non possit ita increscere ut infinita evadat, non possint etiam infinita de objectoeognosci; sicque ille , cuius est cognitio, non possit judicare objectum esse actu infinitum; & cum tinita solum cognoscat, ac propter capacitatem incrementi,supersint semper multa incognita,non

possit judicare quid objecto desit, aut non desit; tantum abest ut possit judicare illi nihil deesse s quia ut posset, deberet cognoscere omnia quae in illo sunt & repugnare esse aliquid, quod no sit in illo.

Insinuaram , inquam, te propterea debere agnoscere, non lare unquam in te veram , germanamque D EI ideam , ut de quo semper amplius, simo infinite amplius cognoscendum restaret, quam de homine, cujus vidisses extremum duntaxat capillum, &c. Tu nihil ad hoc , sed quia ego subjeceram pejudicantem Deum ita aetu -- fritum , ut nihilperfectioni ejus addi vaderet, judicare quod ignorares, ta praesumptione Flumjudicare , ut judicabant phil phi infinitos Mua .ris, &c. Id stomachabundus ita excepisti; NeeIudico id , quod ignoro ; riniones enim astuli, euν id judicarim, ta quidem tam firmas, uenusiam ex ipsis vel minimum impugnare potueris. Quod quidem quam verum sit, quamque satisfaciat, vidcrint lectores. Admoneo solum , cum tu postremo ita fuisses ratiocinatus: Γuod in in esse objectius ideae, id actu exsistit, squoniam esse ob- Iectivum ideae non aselo esse potentiati, quod proprie loquσndo

Atqui in esse objecimo meae Ideae est Deus, vel Ens infinitum r stur Deus, vel Ens infinitum ritu exsistit:

Insinuasse me quoque ut videres quid firmitudinis haberet illud principium , Ese objetrivum ideae, &c. propter illud, quod jam objeceram de Idea Architecti, antiquorumque philosophorum ; qui necessario inferrent exsistere infinitos Mundos, si ejus ideae, quam de illis haberent, esse objectivum non sellim ab illorum esse potentiali, sed solummodo ab actuali, seu formali produci posset et admoneo, inquam, me insinuasse; & cum respondendum haud-

180쪽

DVBI ΤΑΤΙΟ NON Rus D vBITATIO IX. De alia sub diaria demonstratione , ex eo, quod aliquid eri, aut exsisere non posit, si Em infinitum non e seres rquodque paries temporis Ant inter se inde-- pendentes. QVaeris deinceps, Aesam habens Meam emis te perfectioris, esse ipsa posses, si tale em nullum exsisteret 8 Et respondes, Nempe a quo essem ' a me sicilicet8 vel a parentibus' vel ab aliis quibus, tDeo minus perfectis ' Probas consequenter, Te non esse a ter sed hoe nihil necesse. Rationem etiam reddis , cur non semperfueris: sed id quoque superfluum; nisi quatenus vis simul inferre habere te causam tui non productricem modo, sed & conservatricem. Nempe, ex eo quod tempus vitae tuae plureis parteis habet, infers te creari debere in par- tibiGfingulis, ob mutuam istinum a se independentiam. Sed vide qui id intelligi possit. Nam sunt nonnulli quidem effectus, qui ut pers verent, neque momento quolibet deficiant, indigent praesentia, continuaque efficientia causae , perquam primum esse coeperunt, cujusmodi est solis lux: quanquam hujusmodi effectus non tam iidem re ipsa sunt, quam aequivalenter, ut de fluminis aqua dicitur: at videmus alios, qui perleverent non modo ea causa, quam agnoscunt, non amplius agente, sed , si velis, etiam corrupta , redactaque in nihilum. Hujus generis sunt tot res genitae, factaeque, ut recensere pigeat e sufficitque te esse unam ex illis, quaecunque tandem tui causa sit. At partes tui temporis non dependent actae ab aliis. Heicin stari posset, quaenam sit excogitabilis res, cujus partes sint ascinvicem inseparabiles magis p inter cujus parteis sit inviolabilior series , & connexio λ cujus quae sunt partes posteriores possint minus averti, magis cohaerere, magis dependere a prioribus p Sed ne haec urgeamus, quid propterea facit haec seu dependentia , seu independentia partium temporis, quae externae 1 unt, successivae sunt, activae non sunt, ad tui productionem , reproductionemve Prosecto nihil magis, quam fluxus, ac pertransitio partium aquae , ad productionem , reproductionemve alicujus rupis, quam fluvius praeterfluit. At ex eo quod paulo ante fueris, non sequitur te nunc esse debere. Credo sauE: verum non ex eo, quod causa requiratur, quae

X a te de

SEARCH

MENU NAVIGATION