Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

1 6 IN MEDITATIONEM III

tionem, ita & creationem esse λ Et, si ita sit, quomodo putasti posse fieri, ut id diceretur manifestum naturali lumine, quod omnes prorsus Philosophi, qui solo lumine naturae fuere ducti, non modo non habuere mani sevum, sed oppositum etiam asseruerunt, defendentes nihil creari, seu ex nihilo nihil fieri λ An credidisti te hoe modo legitime ratiocinari pIllud est manifestum naturali lumine , quod immanifestum fuit omnibus Philosophia solo naturae lumine usis :Atqui crevilo V consequens illam, ut poti rugione discrens con- servatio θ fuit immanifesta omnibus Philosephis Iolo naturae

lumine usis e

Igitur creatio di consequens illam conservatis manifesta eni v naturati lumine.

Misis, Ad tuam Responsionem ut redeam, Quod dixerim , vim esse in heic de υe- te, non quae te de novo producat, sed quα, ut persevcre , prolare sufficiar,

p. nsi corrumpens causa βperveniat ; ExcipIS me non advenere, tribuere δε ιι M- me creaturae perfectionem Creatoris , quod independenter ab alio persevetiscimi ret. Sed cum ego advertam quam personam geram , nempe non

quam is impuguantis id quod res est, verum ostendentis imbecillitatem tui obyecta ratiocinii ; Non videris tu satis quam sustineas advertere, dum lo- p si co germanae responsionis , nihil aliud plane quam allegas incom--ι inseri modum, & incommodum quidem ejuscemodi, ut sit illud ipsum . ia sum, de quo quaeritur. Non-ne enim hoc ipsum quaeritur; tuque defen-II '' dendum suscepisti, Te dependenter a Deo Creviore consimari, seu perseverare in esse ρ Pergis, me etiam tribuere Creatori imperfectionem crearum, quod nempe per positivam a fionem tendere debeias in non-Ens,si quando velit efficere , ut esse donamus. Sed iterum, ego non tribuo , &Peream potius, quam ut tribuam imperfectionem ullam Creatori, a quo est omne datum optimum. & omne donum perfectum; in. quo vivo, moveor, i 1um; cui benedictio, claritas , sapientia, gratiarum actio, honor, virtus, fortitudo in secuta : Tuum est ratiocinium,cui rursus cam imperfectionem tribuo, ut nihil aliud, quam alloges incommodum, ac idipsum quidem , quod est in quaestione. Nimirum in quaestione est, Deuου-ne res servet continuo influxu; adeo

ut siserrito ixfluxu strvari non possint, sed desinant esse. Praetereo autem debuisse te quoque ostendere, cur impersectioni vertatur, si Deus non sola negatione concursus, sed positiva etiam actione quidpiam destruat. Nonne enim vim agendi habet, qua ut edὐcit ex nihilo, ita detrudat in nihilum An si concurrat cum homiα-

. utine

192쪽

D VBITATIO NONA. III ut inferat gladium in jugulum tauri, non poterit ipse sine homine gladium inserre in jugulum p An imperfectio erit in D Eo, si possitie solo, & positiva actione jugulare taurum, sive ut tu loqueris , tendere in non Ens, hoc est mortem tauri Sed voluisti nempe ostendere quantum in distinctionibus Scholasticis esses versatus.' Oppolueram consequenterpossese quidem colligere dependere te te diverso a te r sed ita tamen ut EDd intePigeretur non a quo de novo . continuoque producereris, sed a quosuisses olim produdius : Uerum tu id existimasti ejusdemmet incommodi allegatione salvatum. An vero

debuisti ejusdem praetextu illud praeterire, quod objeceram de Ρarentibus p Siquidem tu ita quaesieras , Nempe a quo essem p amesi licet 3 vel a parentibus ' vel, G. Ego imprimis dixeram, nihil fuisse

necesse ut probares te non esse a te supponens quippe te ea de re nec potuisse, nec debuisse dubitare, qui & meminisses te non semper fuisse s nisi quod poteras existimare te ab aeterno tempore dor mi isse somnum absque insomniis, ac sponte demum evigilasse, cum cogitare primum coepisti, immemor caussae productricis ) vi inter tam multa tibi manifesta, illud te latere non posset, Nihil esse sui

ipsius caussam. Deinceps vero requisivi, cur non exi'mares te a tu is Parentibus .esse, a quibus videreris esse adeo manifeste produstus ' Et quia tu praeveneras , quoniam esses res cogitans, Ideamque Dei in te habens, ta mntundem ad minimum deberet esse in caussa, quantum in essectu; idcircli ita institi, merum nonne parentes tui, mentesve illarum nempe

ita fuit distinguendum, quod tu loquereris ut Mens) fuere qμoqμς

res cogitantes, balent que Ideam Deip Tu porro ad hoc nihil respondisti; ut neque revera respondero potuisti, nisi negando parentes tuos, quando te genuerunt, non habuisse mentem , aut habuisse Quidem , sed non cogitantem ; aut cogitantem quidem , sed non habentem Ideam DEI ; aut habentem quidem , sed non tantundem ad minimum realitatis objectivae continentem, quantum te. v aut mentem, quam tunc hiccepisti, & agnovisti deinceps seriam piadia intra uterum degens te habere. terrum .

Hoc praetermisso, id impetis , quod circa progressium infinitum qθ dixi. Vt appareat porro quam lepidὰ faciast, id solum noscendum, de quo agitur e Tu probaturus non esse te a Parentibus, ali five reo 1 caussa, quam a Deo, productum , usus fueras illa ratione apud Do- chores familiari, Si alia fit caussa , poten de ista quaeri , an sit ase , Vei sentialiter ab alia; Namsi ase , paret ex dictu illam ipsam Deum esse a quia tae. o s autem ab alia, rursm eodem modo de hac altera quoeretur, ansiit ast , - α ara

193쪽

1 8 IN MEDIΤATLONEM III

ab alia; donec tandem ad causam ultimam deveniatur, quae erit Deus rEgo excepi, Verumsi causa fuere parentes ea potuit esse non a sesed ab alia, Riaque rursus ab alia, atque ita in infinitum. Quo loco quid est manifestius , quam institutam fuisIe quaestionem de progressu infinito caussarum in feri, seu accidentario sui loquuntur subordinatis, non vero caussarum m esse, seu subordinatis ementialiter λ Et ne id verti posset in dubium, rem consequenter exposui, declaravique tibi probandum absiurdum esse progressum in infinitum,non in causis essentialiter subordinatis, seu in esse, ut de quibus non esset . quaestio ; sed de accidentario subordinatis , seu in fieri, cujusmodi

sunt parentes, seu Pater, avuS, proavus, abavus , atavus, tritavus ,

& caeteri, quibus non exsistentibus, possunt filii, nepotes, pronepores , & caeteri agere, fierive pari modo caussae. Iam tu ais, Quod ego addo de progressu in infinisum s nempe non absurdum esse istum dari infirmara postea a meipso. Quomodo vero p uuoniam fateor absurdum esse in caussis ita inter se connexis , ut inferior sine siveriore agere non posfit. Et non-ne hoc lepidum est y Dixi ego absurdum in istis caurus; Ergo infirmavi, quod addidi, cum dixi non esse absurdum in aliis ita ordinatu, ut priore Astructa,ea quae ab ista pendet, seversit, agereque possit' Sed nempe is modus tuae consequutionis. Pergis, De latibus enim tantum hete quaestio est, nempe de cariss in esse,non de caussis inferi, ut seunt Parentes. Sed nonne potius de causis in fieri,ut sunt Parentes. agitur Attamen ulterius insistere piget. Id potius noto,praeterlabi te callidE,dum quas in esse caussas vocas,cum iis,quas vocant essentialiter subordinatas confundis; quasi caussae sic subordinatae non sint revera in fieri, & non modo quidem quod ad conservationem , sed maxime etiam quod ad primam productionem spectat ac int rim dicis quaestionem esse de caussis in esse, non ausem in fieri, simulque tacite declinas quod de Aristotele non alio fine memini, quam ad ostendendum non esse ista adeo aperta naturali lumine, a tu asseveras; ri Aristoteles quidem lumine naturae non caruit. 'vi. Quod dico postea de ampliatione perfemonum humaninum, ad eum

Non ex eo, usque gradum, ut in humanam naturam cadere non possnt, laetor visumve: fuisse tissit esse argumentum, ad demonstrandum Dei exsistentiam rqua menta At non eam proinde pervideo, quam tu, illiusmet necessitatem α- - Nam persectionem , seu potentiam saliendi, quae in homine νὶ .f- est, ita mente amplificemus, ut concipiamus illum ex Atlante tranΩreipsa sitientem , vel potius transvolantem in Caucasum; & ex Terra in orbem Lunae ue ac discurrentem porro per Stellarum globos, ad

194쪽

D V B I T A T I O DECIMA. I 'internoscendum quid illeic geratur, aut q omnia se in iis habeant; Et agnosccntes licὰt talem persectionem , amplificatam scilicet

non Cadere in humanam naturam, reputemus tamen foeticem, si cui ipsa contigerit ; non video propterea quorsum admittatur talem persectionem necessario esse; ac nisi hominem, saltem naturam aliam , saltem DE v M ipsummet dari, qui ea ratione transvolet. Quippe & rursus sic amplificare, ut talis natura in omnibus illis o bibus, & ubique sit, sicque volatu, aut motu ad pergendum,cognoscendumque omnia non egeat a Consequutio est ex eodem principio , quod pro an dum foret, Omnia quae ampliando intel smm , eoncvsmusique pressa esse. Pergis esse eam ipsam vim,perfectiones omnias humanas eo usique a bandi,unplusquam humanae esse cognostantur,quam urges, ta contendis non futuram fuisse in nobis , nisi a Deo facti fuissemus. Verum quaestio non est an urgeas , & contendas; sed an probes , atque demonstres Quod concludis cert8 non mirari te miti non apparere te istud evadentissime demonstrasse, quod non hactenus animadverteras me ultim ex tuis rationibus rettie percepi se; gratulor beatitudinem ex tanto admirationis defectu tibi contingentem.

DUBITATIO X. De modo impressionis Ideae Dei in Mente, ut notae im

pressa ab Anime , cujus similitudinem

Mens gerit. Smperest, inquis, ut examinem, qua ratione Ideam istam a Deo accepi : neque enim illam a sen tu hausi; nee etiam a me ficta est ; nam nihil ab ista detrahere , nihil illi superaddere plane possum 4 ac proinde severen ut mihi sis innata ; quemadmodum etiam mihi en innata Idea mei in s. Enimvero ut illam partim haurus a sensibus, partim eisngere potueris , aliquoties jam dictum est. Quod autem dicis te nihil posse illi addere, aut detrahere, cogita ut initio non aequEpersectam habueris: cogita ut possint esse homines,vel Angeli, aut aliae naturae te doctiores, a quibus aliqua moneri de Deo valeas, quae nondum novisti: cogita posse saltem Deum te sic erudire . eaque claritate sive in hae vita , sive in alia perficere, ut reputari

nihilum, quicquid de illo jam nosti, possit. Quicquid demum sit,

cogita, ut ex perfectionibus rerum creatarum fieri ascensus valeat. Z a ad co- .

195쪽

x o IN MEDIΤATIONEM III

ad cognitionem persectionum Dei , & ut illae omnes non uno mo mento noscuntur,possisntque & plures & plures in dies detegi; ita posse Ideam Dei non uno momento haberi perfectam , sed magis ,

magiique in dies perfectiorem Pergis, S sme non mι ment Deum snereando , Ideam istam mihi indidisse , ut esset tanquam nota artificu operi sevo impressa. Nec opus es ut nota illa sit aliqua res ab opere ipso diversia: sed ex hoc um , quod Deus me creamis, valde credibile e I me quodammo

nem, in qua Idea Dei continetur, a me percipι per eandem facultatene qua ego Use a me percipior : h. e. dum merbum antelligo . non modo intel ome e se rem incomptetam, Uab alio dependentem , remque ad majora , sive

Uliora indefinite affrrantem si Vmul etiam intel o illum a quo pendeo, majora ista omnia, non indefinite S potentia tantum , sed reipsa infinite in se habere, atque ita Deum esse. Ac tu speciose quidem haec omnia, ipseque non esse vera non objicio et sed quaesierim tamen undenam probentur ' Ut ante dicta enim praeteream, Si Idea DEI est in te , ut nota artificis operi impressa, quis-nam est modus impression ispquaenam est sorma istius notae p quo-nam modo illam discernis γSi non est aliud ab opere , sive a re ipsa; tu ipsa ergo es Idea λ tu ipsa nihil aliud es , quam cogitationis modus p tu ipsa es Ec nota impressa, & subjectum impressionis 3 Credibile en, inquis, te faetamia imaginem S ititudinem Dei. Credibile sanc religiosa fide: at ratione naturali, qui liceat intelligere, nisi Deum facias homini sormem p Et, in quo-nam consistere potest haec similitudo p An tu cum sis pulvis & cinis, praesumere te similem potes aeternae illi, i corporeae, immensae, perfectissimae, gloriosissimae , & quod caput est, invisibilissimae, incomprehensbilissimaeque naturae An illam

de facie novisti, ut tecum ipsa comparans, asseverare conformem possis p Credibile dieis, ex eo quod creamit: sed ex eo potius incredi-hile est. Siquidem opus operanti simile non est, nisi cum ab eo generatur per Communicationem naturae. At tu hoc modo genita a DEO non es ; nequ. enim es ejus proles, naturaeve ejus particeps csed creata solum es, hoc est ab eo ficta secunddm Ideam : adeo ut non possis te dicere illi magis similem, quam sit domus fabro mu- rario. Atque id quidem 1 upposita tui, quam nondum probasti, a

Deo creatione. Percipis, inquis , similitudinem , dum intelligu te rem incompletam, dependentem, S ad majora , meliorάque assisantem. Sed

quare non hoc potius sit dissimilitudinis argumentum; cum Deus ex opposito sit completissimus, independentissimus, . sibi susscientissimu ,

196쪽

DvBITATIO DECIMA. 18 Itissimus, quipe maximus, optimusque Ut praeteream , clim te de- Pendentem intelligis, non propterea statim intelligere te id, a quo dependes , esse aliud , quam parentes; vel si aliud intelligis , non subesse causam, cur te ipsi similem putes. Vt praeteream quoque rum esse, cur non caeteri hominum sive mentium , idem, quod tu intelligante ac praesertim , cum non sit ratio cur non credatur, Deum illis perinde ac t: bi, impressisse Ideam sui. Profecto vel hoc unum arguit non esse Ideam a Deo impressam ; quandoquidem si ita esset, & omnibus, & 1imul una, eademque impressa esset, hominesque omnes conciperent D EvM simili forma ac specie ; eadem illi tribuerent ; eadem plan8 de eo sentirent ; cum oppositum t men notissimum sit. Sed de his tamen multa jam nimis.

RESPONSIO.Crim reprehendis id quod dixi, niin Ideae Dei addi , nihilque ab

ea detrahi posse,non videris attendisse ad id quod vulgo Huni Philosophi, sentias rerum esse indivi sibiles ; Idea enim repraesentat rei sentiam , eui si quad addatur , aut detrahatur, protinus' alteram rei Idea : se Pandora, se fas omnes Dii ab iis qui verum Deum non recte concipiunt, e guntur. Ist postquam semel concepta est Idea veri Dei , quamvis novae deleat possnt in ipso perfectiones quae nondum fuerant μι-

madverse , non ιdeo tamen augetur ejus Idea , sed tantum distinEtior re ditur ta expressor, quia omnes in eadem ita quae prius habebatur, δε-buerunt contιneri, quandoquidem supponitu fuisse vera. Vt neque augetur idea trianguli cum variae in eo proprietates quae prius fuerunt gnor tae adveτtuntur. Neque enim , ut scias, Idea Dei formatur a nobis successivὰ ex perfectionibus creaturarum ampliatis, stia tota ut ex hoe quod ens msinitum, omnisque ampliationu incapax mente attingamu/.

um autem petis,undhnam probem Ideam Dei esse in nobis tanquam notam artificis operi impressam . & quis sit modus impressionis , quaeve forma istius notae λ idem est ae si aliqua in tabella tantum artificii deprehendens ut ipsam a solo Apelle pingi potuissejudμ-em, diceremque inimitabile istud artisseium esse veluti quandam notam , quam Apeltis r sedis omnibus suis impressit , ut ab aliis digno sicantur; tu vero quaereres quae forma istius notae , quisve modus impressionis ' eerte riseu potatu quam responsione dignus videreris. Quid eum pergis y si non est aliud ab opere, tu ipsa ergo es idea, tu ipsa nihil aliud es quam co-gicationis modus , tu ipsa es & nota impressa . & subjectum

197쪽

seminis ditationis

impressionis. Nunquid aeque acutum est, aes dixissem artificium illud quo Apestis tabellae ab aliis dignosiumur , non esse quid diversum ab Vsis

tabellis urgeres, ergo tabellas saetas nihil aliud esse quam artiscium , nec ex ulla materia constare ; ergo ipsin esse tantum modum pingenas, Sc. uuid cum ut neges nos ad imaginem Dei factos esse, dicis , ergo Deum esse homniformem, S ea cottigis in quibus humana natura dissert a di-mna 8 es ne in eo acutior quam s ut negines quasdam Apellis tabellas ausimilitudinem Alexandri Elas Di se, diceres ergo Alexandrum fuisse imsar talesiae, tuellas autem ex ligno, Spigmentis compositas esse,non ex ossiabus S carne,ut Alexander. Nempe no est de νώιone imaginis,ut in omnibus eadem fit eum re esus es imago,sed tantum ut sitam sn aliqudus imitetur. Et perspicuum est perfeElissima iliam vim cogitanda quam in Deo esse intu. luimm, per utam minus perfeιtam quae in nobis est repraesentars. Cum vero mavis conferre Dei crearaonem cum fabri operatione, quam cum generatione parentis , fine ulla rarione id facis: etsi enim alii tres agendi mori toto genere diverunt, propiu/t en es a producisone naturati ad divinam, 'quam ab artificiali argumentari. Sed nec tantam fimilitudinem esse dixisnter nos S Deum , quanta est inter filics S parentes a nec etiam flemper nulla est similitudo inter opus fabri , ta ipsum fabrum , ut paret cum sta 1μarim sibi simile signum exsculpsit. uuam mala autem fde refers mea verba , cum fingis me dixisse, a me percipi similitudinem in eo qutidsm res incompleta , & dependens; cum e contra ista in iussimabiudinis argumentum attulerim , ne putκretur me vella. homιnes Deo aequare. Dιxι enim me non modo percipere me in istis Deo esse inferiorem, S int rim ad mayora aspirantem sed etiam mavora ina in Deo esse, qui ου -- .joribuι aliquid simile in me sit, cum ad ipsa ausim aspirare. Denique cum mirum esse ais, Cur non caeteri hominum idem quod ego de Deo intelligant, cum in illis , aeque ac in me , impresserit ideam sui,

idem est aese mirareris,quod eum omnes norant saeam trianguli. non tamen omnes aeque musta in ipsa Mimadvertant , Uforte nonnullifaesa quaedam de ipsa ratrocinentur.

INSTANTIA.

sisti stri Gregiὸ pronds Doctorem agis, dum mones quid vulgoris,..is Philosophi doceant ; egregie prorsus Disputatorem, dum qiud o subtili adeo distinctione subterfugis. Non videor , ut inquis,um habe- attendisse ad id, quod vulgo Hunt Philosophi ; Sed de hoc statim ι ju-λ . .esis Vat imprimis Lectionem tuam repetere, ipsam nempe Coronidem

198쪽

Meditationis, de qua est quaestio. Quinque sunt, quae in ea praestas. Nam postquam superesse dixisti, ut examines qua ratione Ideam DEI 1 DEo acceperis, Resumis Primum quadam velutianaetephalarosi probationem, quod tibi sit innata; Secundo ostendis quomodo fuerit tibi impressa.; Tertio, Concludis Argumentum de probata DEI exsistentia ex ejus Idea; uuarto subinfers D EvM non esse fallacem. Denique dicis placere tibi hic aliquandiu in contemplatione DEI immorari. De hoc autem postremo capite ut nihil dicam ; Quoniam caetera sunt quasi compendium totius tuae Demonstrationis, & aditus quidam ad ea , quae sequuntur , idcircΛsingulorum vim exprimere placet syllogistidia forma. Primum igitur ita habet: Si, quam habeo ideam Dei, non est hausta a sensibiti; neque a me essitia, quod nihil ab illa detrahere , nihil severaddere plane ρηβim, severes ut mihi sit in za i quemadmodum etiam mihi est in sa idea mei ipsius et Atqui Idea Dei, quam haleo, non est hausta a sen vi, neque a me esseta, quod nihil ab ilia detrahere, nihil superaddere plane

possim :Igitur superen ut idea Dei quam habeo , fit mihi innata, quem modum mihi es innata idea mei ipsius. Quod Demonstrationis hujus robur sit, tum ex hactenus dictis clare pater, tum erit statim plenius dicendum circa illam particulam, quod nihil detrahi, nihil severa i Ideae possit. Secundum est hujus. modi: Si non mirum est Deum me creando ideam illam mihi indidisse .

ut esset tanquam nota artifici Fσι suo impressa, nee etiam opus en, ut nata illa sit aliqua res ab opere ipse diversa, sed ια hoc uno, quod Deus me creamis, valde credibile est me quoia dammodo ad imaeinem , Usimilitudinem ejus faetum esse, ν tamque ilitudinem , in qua Dei Idea continetur, a me percipi per eandem facultatem, per quam ego ipse a me percipior ;

hoc en dum in meipsum mentas aciem converto, non modo i

tessigo me esse rem incompletam a alio dependentem , rem

que ad majora, V majora prae meliora indefinite aspira tem - sed simul etiam intelligo illum , a quo pendeo majora ista omnia non indesinite , o potentia tantum , sed reipsa --fnite isse habere, atque ita Deum esse: Si, inquam, hoc mirum

199쪽

I8 IN MEDITATIONEM III

non est, Sequitur Deum me creando ideam illam mihi indidise. ut esset tanquam nota artificis operi siuo, tae. Atqui mirum non est Deum me creando ideam asiam mihiindidisse, ut esset tanquam nota arassicis operι siuo , Sc. Igitur Dem me creando , ideam iliam mihi iniudit, ut esset tamquam nota opera suo, &c. Nempe non alio examine, ncque alia ratione Ostendis, quomo 'do Ideam Dei ab ipso Deo acceperis, ipsave fuerit in to impresia.

Tertium est,

Si agnoscam fieri non posse ut exuamaealis natura, qualis hum.

nempe ideam Dei in me habens, nisi revera Deus eιιam exsistar, Deus, inquam, ille sdem , cfm idea in me est, hoc est habenso eis tuas perfectiones quin ego non comprchendere , sted quo in cumque modo attingere cogitatione possum ) ω nultis plane d

fetibus obnoxius; sequitur Deum exsistere: 'Atqui agnosco feri non posse ut exsistam talis naturae qualis sum ,

nempe ideam Dei, Scc.

Igitur Deus ex it. Quid habeat quoque roboris hujuscemodi Demonstratio, constat satis exania dictis. Heic noto selum duo,Umim, cum ais te non comprehendere, sed cogitatione Glum quomodocumque attingere persectiones , quae in Deo sunt, manifestum fieri, te ex unaquaque earum persectionum , quas cognoscis, aliquid solum cognoscere , non vero totam , atque adeo non cognoscere infinitam; & cum numerus earum , quas cognoscis , finitus sit s neque enim novas, aenovas in omne aevum dinumerabis cognoscere te selum aliquid non ex omnibus, sed ex aliquibus duntaxat; quare & te nihil io Deo infinitum cognoscere ; neque pro Me habere revera ideamentis infiniti. Alterum, cum addis, Et nustis plane defectom obnoxium, id quidem verum esse; at non posse tamen assumi, quasi demonstratum s te; cum etiam perfectiones, quas de Deo novisti, & te demonstrare ex tua idea existimasti, ipse non comprehenderis, sed quomodocumque istum attigeris, adeo ut nescias , quousque extendantur ; & cum non omneis, sed aliquas selum cognoveris, ne-stias quousque perfectiones plures, ac plures in Deo habeantur ;sicque ostendere non possis, divinas perfectioncs hujusmodi esse , ut impersectionem omnem excludant, ac Deus proinde nullis plane defectibus obnoxius sit. Muartum denique e

200쪽

DUBITATIO DECIMA.

Si Dem obnoxius non est ustis plane defrilibus, patet fasiarem esse non posse ἔ qura omnem fraudem , ta deceptionem a defetiuatiquo pendeye , lumine naturaei manifestum est qui Dem nullis plane est obnoxius defectibus : itur Deus fiagax esse non potest. Nimirum hoc fuit, quod voluisti, cum illam particulam mox adnotatam subtexuisti. Quorsium vero ex tot defectibus, qui recenseri potuerant, delegisti fallaciam, cujus ad calcem meminisses Scilicet ut hanc conchalionem Geus fallax esse non potes , sine strepitu in penu, aut armarii quasi angulo conderes , quam cum opus si ret, depromere posses,quasi demonstratissimum principium. Id deinceps videbimus. Nunc de Responsione, ut dicara , objicis me non attendisse ad id, II. quod vulgo sunt Philosophi: Sed primum,attendisti-ne tu ad id, quod ipsemet dixisti Verba certe tua haec fuerunt sub finem respontionis P. Aia 'ad objecta in superiorem Meditationem , Quantum ad me, nihil unis habemud, quam aliud requiri putavi ad manifestandam substantiam, praeter variasus attributa, adeo ut,quo plura alicujm substantiae intributa cognosiimm, allimi. eo perfectius ejus naturam intelligamus. Quid jam ajunt Philosophi pinum, inquis, essentias rerum esse indivisibileis et Idea enim repraesentar essentiam , euis quid addatur, aur detrahatur, protinus sit alterius rei idea. Id-ne vero jam approbas, an- non Approbas sane nam in hoc est tota vis tuae responsionis. At si essentia, seu natura est

indivisibilis; igitur ubicumque est illius vel quam-minimum , ibi tota omnino est, neque aliquid amplius est; nequς enim quod indivisibile est , parteis ullas habet. Si idea quoque hujusnod i sit, ut ipsi nihil addi, nihil detrahi possit 1 igitur ubicumque est ideae vel

quam-minimum , ibi tota idea est, nihilque est in re, quod non repraesentet; si enim aliquid esset, quod posset repraesentare praeterea, tunc illi quidpiam adderetur, fieretque rei alterius idea. Iam cum admittas non unicum , sed plura, ac plura alicujus 1ubstantiae, naturae , sive essentiae attributa sic posse cognosci, ut quo plura cognita fuerint, eo res persectilis intelligatur. Quaeroi quando primum

cognitionem aggrederis,&unicum essentiae attributum cognoscis, putes ne totam rei essentiam in eo contineri, an-non putes-ne ideam , quam de ea re habes , esse totam rei ideam, an-non Si

putes; igitur falsum est osse plura attributa, & te per plura attributa rem intelligere perfectius; Si non putes ; igitur essentia rei non consistit in indivisibili, sed latitudinem attributorum habet, A a imo

SEARCH

MENU NAVIGATION