Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

rςis' IN MEDITATIONEM III qui intelligunt nihil. Historiae quippe , Rclationesque Navigationum in novum orbem , memorant non modo singulareis homines

ut fuere semper aliqui sed integras etiam nationes s ut recitatum quoque pridem de aliquibus insulis ) nullam de Deo vel notitiam, vel suspicionem saeculis retro elapsis habuisse. Innuere autem ex hoc volui, non esse Idcam a Deo impressam omnibus hominibus;& esim non sit ratio major de his, quam de illis, suisse impressam nemini, ac ne tibi quidem;adeo ut,si & tu,& ego,& alii Ideam Dei

in mente habeamus, illa adventitia videatur,ac potissimum ex auditu , quo nomine Deus beare nos voluit, qui omni Nationi, ut Scri-.ptura loquitur,non taliter fecit, nec sua Iudicia manifestavit. Quoautcm modo Ethnici quoque absque impressione Idear, pervenire olim in Dei notitiam potuerint, declaratum superius est cum id quoque divinae gratiae, & largitionis fucrit, uti etiam quod intellectum ejus capacitatis habuerint, qui potuerit eo pervenire. Τu nihil igitur dixisti de illis, in quibus nulla Dei notitia, cum praetereundum Iub praetextu comparationis tuae non fuerit. Et quamvis sis sese te de illis dicturus, quod vel ad seipsos non satis attendant,vel quod Ideam Dei habeant sopitam quidem , sed quae minima auditione, aliave occasione excitari valeat ; divinatio est, atque conjectura; non promissa illa, exspectataque abs te, ut evidentissima, ita certis, sima demonstratio. Divinatio , inquam est mera; Et maxime, cum qualiscumque habeatur deinceps ab illis notitia , ejusmodi si, quae, tametsi supposueris Ideam non praehabitam,possit perinde obtineri; cum illi Ideam experturi sint,non necessario, qualis est tua ,sed

qualem suggesserint,quicumq; ,& quomodocumq; aliquid de Deo

docuerint;tametsi illi ad aetatem adultam provecti,& corpore men-icque sani, vigilantes, ratiocinantes,non videantur minus idonei ad agnoscendum talem Ideam, Deumve ipsa repraesentatum, quam tu

Conclusus in utero, aut sopitus Lethargo. Quod ad illos spectat,qui diversa sentiunt, non perinde sanh est de illorum Ideis , ac de Idea Trianguli. Siquidem ex iis omnibus, qui Trianguli notitiam habent, nemo non capit, nec dissitetur Trianguli naturam, in eo, vel per te. esse constitutam , quod figura sit tribus lineis comprehensa ; qui quid sit de proprietatibus, quas potest aut non advertisse, aut e jam non satis bene advertisse t At ex iis qui Dei notitiam ; nemo. ne de ejus natura dissentit p Ecce alii corporeum faciunt, alii incomporeum: & ex prioribus alii forma humana,alii alia: Ex posteriori

bus quidam faciunt animam Mundi , aliqui substantiam separatam

volunt.

212쪽

DUBITATIO DECIMA. I9

volunt. Nonnulli censent esse unum , multiplicem caeterit hi infinitum, illi finitum ; isti mobilem, alii immobilem; quidam immensae potentiae, quidam limitatae; quidam aeternum, quidam natum ; Quidam authorem universi ; quidam universium, illiusve partem et quidam scientem, & providum ; quidam plurium ignarum, & agentem sua; quidam passionum expertem , quidam pas, 1ionibus obnoxium. Ut breve faciam , describito utcumque voles Dei naturam - describito tuam Ideam essentiae divinae, ut voles, conformem ; nihil omnino adseres , quod universe admittatur; cujus non Oppositum plerisque appareat. An-ne igitur idem est de Idea Dei, ac de Idea Trianguli p Addo vim argumenti in eo fuisse, ut si ipsemet Deus imprimeret Ideam sui omnibus hominibus, un formem imprimeret , quippe ipse unus, & non multiplex; simplex,& non varius; ipse , qui eo fine imprimeret, ut agnosceretur, ac nihil alienum pro suo, ne quem falleret, imprimere vellet: Adeo ut quemadmodum ex impressione ejusdem sigilli in centum, in mille, in innumeris ceris, eadem semper figura est, eademque expressio figilli, ac lineamentorum ipsius; quantumcumque cera alba, nigra , rubea , alteriusve coloris sit; ita planὸ ex impressione divinae essentiae omnibus facta Mentibus , esse dcberct eadem Idea, seu imago, & quasi figura, seu expressio, ac repraesentatio divinae essentiae , perfectionumque ipsius , quantamcumque statuere posses inter Menteis diversitatem e s Dicere enim praeterea corpus illam obscurare, atque immutare , addendo, detrahendo , transponendo , transformando id, quod est incorporeum , facturus opinor non es; aut si dicas, gratis dicturus.) Addo, inquam,

istud fuisse argumentum; Te vero magni aestimasse , si te sub tuo Triangulo delitescentem subduceres, & tacite dissicultatem consequutionis declinares.

213쪽

IN MEDITATIONEM IV

Quae est

De Vero , & Falso.

DuBIT ATIO I. De creata a Deo facultate iudicania erroris non immuni

deque refecta a Physica causarum finali

um consideratione. CIrea quartam, Reeenses initio quae putas in superioribus

demonstrata, quibusque factam viam praesumis ad progrediendum ulterius. Ipse, ne remoram injiciam , non insistam continuo debuisse te illa firmius demonstrare et abunde erit, si memineris quid concessum fuerit, quid non e neres trahatur in praejudicium. Ratiocinaris consequenter non posse Deum fallere te, eκ ut facultatem fallacem , errorive obnoxiam , quam ab ipso habes, excuses, conjicis culpam in nihilum, cujus tibi Ideam quandam obversari dicis, ex quo te ais participare, inter quod MD E v M , te medium assumis. Ac pulchra quidem ratiocinatio rsed ut praeteream explicari non posse quomodo habeatur, aut qualis sit nihili Idea , quomodo participemus ex nihilo , & alia; observo sollim, ex distinctione hac non tolli , quin Deus potuerit dare homini facultatem judicandi erroris immunem. Nam quamvis non dedisset infinitam , ejusmodi tamen dare poterat ,

quae errori non assentiretur , adeo ut , quae nos et quidem, ea clare Perciperet ; quae non nosset , non pronunciaret esse hujusmoui , potius quam alia. Id tibi objiciens, non mirandum censes, si aliqua a Deo flant, quorum rationem non intestigas. Et id quidem rectὰ; sed mirandum tamen, esse in te Ideam veram , quae repraesentet D E v M omniscium, omnipotentem , omnino bonum, & videre te nihilominus aliqua ejus opera non omnino ab Q- Iuta e adeo ut, cum saltem potuerit perfecitora condere, neque tamen condiderit, argumento esse videatur, quod aut nescierit, aut non potuerit, aut noluerit: ac saltem in eo imperfectus fuerit,

quod .

214쪽

quod si sciens & potens noluerit, posthabuerit persectionem imis perfectioni. Quod autem, a 2'hysica consideratione rejicis usum causa-rram sinatium, ali, fortassis occatione potui sies recte facere : at de DEo cum agitur, verendum profecto , ne praecipuum argumentum rejicias , quo divina sapientia , providentia , potentia , atque adeo exsistentia lumine naturae stabiliri potest. Quippe ut mundum universum, ut coelum & alias ejus praecipuas partes praeteream, undenam, aut quomodo melius argumentari valeas, quam ex usu partium in plantis, in animalibus, in hominibus, in te ipso aut corpore tuo) quae similitudinem Dei geris. Videmus prosecto, magnos quosque viros ex speculatione anatomica corporis humani, non asse surgere modo ad D E I notitiam ., sed hymnum quoque ipsi canere , quod omnes partes ita conformaverit, collocaveritque ad usus, ut sit omnino pmpter tolertiam, atque providentiam incomparabilem' commendandus. Dices Physicas esse causas hujusinodi formae, ac situs, quae investigari debeant,ineptosq; esse,qui ad fine potius quam ad agens, aut materiam recurrant. Sed cum nemo mortalium possit intelligere, necdum explicare, quod agens formet collocetque, eo quo observamus modo , valvulas illas, quae ad vasorum orificia in sinubus cordis constitutae sunt ; cujus conditionis , aut unde mutuetur materiam , ex qua illas elaborat , quomodo sese ad agendum applicet ; quibus utatur organis, aut quomodo illa usurpet; quid opus illi, ut ea temperie, consistentia, cohaerentia,flexilitate, magnitudine, figura, situ illas perficiat: cum, inquam, nemo Phy-scorum , haec & alia perspicere declararεque valeat; quid est , cur non saltem miretur praestantissimum illum usum, & ineffabilem providentiam , quae tam apposite ad illum taleis valvulas concinnavit ' Cur non laudetur, si exinde primam quandam causam necessario admittendam agnoscat, quae ista, caeteraque omnia sapientissime,& ad suos fines consonantissime disposuerit λ Dicis , temeritatem esse investigare sines Dei. Sed cum id possit esse verum , si intelligantur fines quos ipse Deus occultos voluit,aut investigari prohibuit ; non profecto tamen, si illi, quos quasi in propatulo posuit, quique non multo labore innotestunt, ac sunt aliunde hujulinodi, ut laus magna ad ipsum Deum , tanquam authorem referatur. Dices forte , Ideam Dei quae est in unoquoque , sufficere ad habendum veram germanamque , de Deo ejusque providentia notitiam ; absque eo quod aut ad fines rerum, aut ad aliud quid . omnino respiciat. Verum non sunt omnes ea stelicitate qua

215쪽

aoo IN MEDITATIONEM IV. tu , ut Ideam illam tam persectam a nativitate obtineant , vel

tanta claritate objectam contueantur. Quamobrem quibus De- . us non dedit tantam hanc .perspicaciam , invidendum non est.

quod ex inspectione operum , cognoscere glorificareque opificeml ossint. Ne memorem id non obstare, quo minus Idea illa uti iceat, quae etiam videtur omnino ex cognitione rerum ita perfici, ut tu, si verum dicere velis, huic cognitioni non prorsus parum, ne Omnia pene dicam, debeas. Quae lis te enim , quousque tandem progressuram te fitisse putas , si ex quo es infusa in corpus , mansis, 1es huc usque in eo clausis oculis, obturatis auribus, & nullo denique sensu cxterno hanc rerum universitatem. & quicquid extra est percepisses ; totaque interea meditando apud te, volvendoque& revolvendo cogitationes, aevum trivisses 3 Dic bona fide, & d scribe, quam Ideam tui Dcique, te existunas fuiste habituram

ticipemus, satu explicus, vocando illam negativam , ω dιcendo nihiI hoe alivdsignistrare quam nos non esse summum ens, ta n bis deesse quamplurima. Sed tu nodos ubique in scirpo quaeras. Et cum ais, me videre aliqua Dei opera non omnino ab luta , plane U,gu id quod nustili 'ipsi, nee eensiui, sed tantum s quaedam spectarentur, non . prout habent in mundo rationem partis, sed ut totum quid , tunc via ripase impersedia. uuaecunque deinde astera pro eausa inali, ade cien remsunt referenda; ita ex Uu paruum mplantas , in animalibus , in. et orem Deum misari, S ex inspeetione operum cognossere, ac gloris c re opificem par est, non autem quo sine quidque fecerit divinare. Ac quamvu in Ethicis , ubisve eo etturis uti licet, aliquando fit pium consuerare quem finem eonserere possemus Deum sibi in reaeendo universo proposuisse, eertie in Physicis, ubi omnia firmismis rationibus niti debent, est neptum. Nec singi potest aliquos Dei fines, magis quam alios, in propa- tuo esse, omnes enim in imperscrutabili 0m sapientia Myso fiunt eodem modo reconditi. Nec etiam singere debes neminem mortalium causas alias po=se intestigere; nulla enim non es cognitu musto facilior quam Deonis ro eas ipsis quas in exemplum di cultasis proponis, non nemo existimasse novisse. Denique quia his tam ingenue interrogas, quas putem men

tem meam habituram fuisse Dei, & sui Ideas, si ex quo infusa est in corpus mansisset huc usque in eo clausis oculis, & absque ullo alios rum Diuitiaco by Cooste

216쪽

rum senseum usiae ingenue, & candide respondeo me non dubitare modo ipsam in curtando non imperitam a corpore , ut neque etsam alutam

Funonamus , quin easdem , quas nune habet, Dei V sui Ideas fuisset habitura, nisi totum quod mutio puriores, S elariores habuisset. Sex se enim usam in multu impediunt, ac in nullis ad Hyas percipiendas juvant: U H- .il obstat quo minus omnes homines easdem se habere aeque animadvertant,

quam quia in rerum corporearum imaginibus percipiendis nimium occupantur.

INSTANTIA.AN tu, cum facis te stirpeum , ac enodem putas, non sis ea I.

saltem flexilitate, ut constringi in nodos possis, haberique Di uim . etiam ex iis, quos Latinorum aliqui Scirpeos, Graeci appcllaverunt Gryphos; aliorum esto judicium. Ego certe nihil allud, di iam. quam planitiem , hoc est perspicuitatem quaero , nec me quicquam rc movent magnifica verba, quae neque qui audiunx, neque qui pr. Aia, serunt, ut plurimum capiunt. Dicis tu Nihili ideam: dicis 3deam .b negativam; testor me ego id praeterire, quasi non post intelligi, esse Mideam, &non esse obiectum e esse imaginem , & nullius rei ima- :T ginem ess c. Habere naturam ideae, cujus est aliquid repraesentare, princi Messe tamen quid negativum , sive repraesentare nihil: tu id iniquo fers animo. Dicis tu, Partacitara os ex non ente; id ego quoque praetereo, quasi non possit intelligi, quomodo Non-ens ita dividatur, dum sit. ut nos ex eo partem capiamus; quomodo inter nostri parteis alia quidpiam sit, alia nihil. Id tu etiam non fers. Dicis nos participare ex non ente, nihil esse aliud, quam non esse nosseummum Ens, seu deesse nobis quod δε- quam-plurima; ego vero clo non capi, cur non dicamur potius esse zzz iduntaxat id,quod sumus, quam participare ex eo, quod non sumus, misquod nobis deest,&c.& declaro tame nolle me his insistere.Τu hoc suis. oeas nodos quaerere in scirpo; Esto igitur tuo sensia enodis, ac ut poteris firmato teipsum Interim tui pse,requirisene nodum, an non, cum ais me tibi plane Unxisse id , quod nullibi scripseris , nec censueris ;nempe te videre aliqua Dei opera non omnino abseoluta Quippe nihil' plane minus dixi, quam te id vel scripsisse . vel censuisse ; sed historice solum dixi, videre te aliqua Dei opera non omnino absoluta: quod vel tu quoque statim probas , cum ais , saltem ut sunt panes, Uid ri posse imperfeED. M autem adhaerens huic fictitio nodo , ac int rim Verum intactum relinquens,videri possis secisse satis, qui atten C e derint,

217쪽

Ioa. IN MEDITATIONEM Iuderint, ipsi dicent. Cum opposuissem enim tuam de Nihilo ideam,

tuamque participationis ex non-ente distinctione non obstare, qui n. dici valeat, potuisse Deum dare homini facultatem judicandi, si non infinitam, lalieni erroris immunem . & te respondente non es mi. randum , si ab qua a Deo fierent, quorum rationem non intelligeres , institissem, mirandum tamen, quomodo assereres esse in te ideam v caram , quae r cprauentaret Deum omniscium , Omnipotentem , omnino bonum ; & videres nihilominus aliqua ejus opera non Omnino ah tuta sui facultatem judicandi, de qua agebatur, errori ob noxiam) argumento , quod aut nesciisset, aut non potuisset, aut prae livore quodam noluisset perfectiora condere ; tu id totum pra termisisti,verbiam; solum haerendum censuisti. Cautior paullo fuisti circa id , quod monui de tua illa recensione, qua cum .praemisisseste jam absque ulla d cultare cogitationem a rebus imaginabιtibus au ingeLigdileis tantum, atque ab omni materia secretas convertere, subieceras, Et sane multo magu istinctam habeo triam Mentis, quatenus est res eo . gιtaris, non extensa sn longum , lasum , Sprofundum , nec aliud quida eorpore habens , quam risam ullius res corporeae: Cumque intendo me dubitare , sive esse rem incompletam, S dependentem; adeo clara, V distineta idea Entis independentis, S completi , hoe est Dei mila occurrit ; S ex hoc uno , quod talis idea in me sit,sive quod ego ideam istam habens exssiam , adeo mamifeste concludo Deum exsistere, atque ab illo 'gatis momentis totam exsistentiam meam dependere, ut misi evidentius , nilalcem . tius at humano ingemo cognosci poste .confidam. Etenim praesumente te complanatam exinde viam ad profrediendum ulterius, testatus sum nolle me quidem remoram injicere, neque insistere continenter debuisse te omnia firmius demonstrare ; at memoria tamen tenendum quid tibi concessum , quid non, ne praejudicium factum putares: Tu id nihil es praeclare moratus, neque cogitandum ccniuisti de rebus firmius constabiliendis. Enimvero,cum ea, quae deii ceps h te respondentur sup ponant haec fuisse a te perfecte ostensa ;ideo ex vel bis recitatis, teligo hanc tuam ratiocinationem: Sa est in me clara , ta iustineia idea Emis independentis , ci completi , hae est Dei, eg0ue proinde silum habens exsino, maχι sese concludo me existere , meamque totam e sentia n-gutis momentis ab tuo pendere; ta nihil ab humano ingenio posevidentim, certiusque agnosci οῦ - . Atqui es in me elara , ta distaencta taea Entis independentis, M. Igitur manifeste conclado Demis exsistere, totamque meam ex

. sentiam

218쪽

stentiam singulis momentis ab ido pendere, es nihil ab humano ingenio posse evidentius, certissique agnosci. Nempe cum nondum probaveris, sed probaturus inserius sis, claram distinctamque notitiam idcirco non esse fallacem, quoniam Deus est, ejusque notitiae in te exsistentis author non fallax; Tu tamen hoc loco veracem supponis, ut probes Deum esse, re totius tuae exsistentiae , ipsiusque adeo notitiae in te exsistentis authorem

esse. Quod caetera spectat, nihil adjiciendum ad ea quae objecta sunt in superiorem Meditationem. Adjungo solummodo ob verba, quae statim subjungis, primis agnosio fieri non posse, ut illa me unquam

falsis in omni enim fallacia, vel aeceptione aliquid imperfectionis reperitur : Et quamvis posse fatisre nonnullum esse videatur acuminu, aut potentiae angumentum, procul dubio veste fallere , vel malitiam , vel imis risistatem te fatur, nee proinde in Deum cadit: Adjungo, inquam, te

helc sbium repetere, & tanquam principium sequentium ratiocinationum habere, quod circa extrema verba superioris Meditationis te non demonstrasse observatum est, dum ita ratiocinareris: Si Dem eu nulli defectui obnoxius, fallax esse non potest: Atqui Dem nulli est defectus obnoxius :Igitur Deus fallax esse non potn.

Ut aliquid porri, adjiciam de iis , quae in Responsione ubernis II. deducis, Excipis, uuaecumque deinde assero pro eoussa inali, ad Edficientem esse referenda. Quomodo verti accipis hanc vocem , Esse rein mὸ mi-

ferenda p Nam si sensus sit admirationem , laudem , gloriam, quae 3 Π si ex facta circa rerum fineis ratiocinatione , & ex perspectis usibus cujusque adeo appositis elicitur, referendam esse ad Effectorem , P sileaivis qui adeo sapienter, provideque omnia disposuit; nihil sanEHicis , tum quod non fuerit tota dubitatione dictum. Et videri sanh hunc esse tuum sensum, videtur posse colligi ex verbis, quae statim sequuntur. G, VH-Nam , Ita, inquis , ex ussu partium in plantis, in Animatibus, θe. - s fecitorem Deum mirini, V ex inffectione operum cognoscere , ae glorifieare i' 'Opiscem paren. At si sensius sit, vacandum sollim explorationi,conis templationsque caussarum efficientium; dimittendam vero investigationem, considerationεmque caussarum finalium ; hoc ipsum s .

ne est, quod non dixit & de D E o quidem cum agitur; Nam &quod alia occasione id fieri possit, perspicud dixi. Eorro hunc esse

tuum sensum, tum quaestionis status declarat, tum quod apud te sequitur. Nam ubi dixisti, par esse ex usu partium Deum mirars , G. Pergi , Non autem quosne quidque fecerit, divinare. Quo loco, lu-C c a - het

219쪽

bet adnotare, qui putes posse homines ex usu partium Deum mira ri ; & non divinare tamen quo fine parteis fecerit. heic siquidem us , & Finis idem sunt; & non potest Vsus authorem mirari,

qui non miretur authorem Finis. Et vide proinde utrum recte facias , dum caussam finalem ita abdicas. Nam ex nuda quidem inspectione Solis, Lunae, caeteratamque partium Mundi, atque adeo Mundi totius, non propterea fuisse intelligitur Effector , sive caussa Mundi. Potest nimirum quis suspicari aut Mundum semper talem fuisse, & neque Patres alium vidisse, neque Nepotes visuros alium; aut certe casu sic coaluisse ex iis principiis, ex quibus constat, ut ista, non alia dispositione constiterit. Quare dc hoc modo non tantum causia finalis ablegabitur ; sed efficiens quoque de Mundo tolletur. At ex investigatione finium, non ipsa modo caussa finalis

exsistere intelligitur ; 1ed is ipse quoque est gradus ad agnoscendum efficientem , quae in efficiendo talem sibi ipsi proposuerit finem. Eo plane modo , quo si quis in silvis nutritus, indeque digressus conspicoret pontem ,-& nihil aliud prima fronte, quim so Tamen attenderet, per quod fluvii aqua transiret; suspicari posset tale quidpiam esse, quale observasset in quodam torrente, ubi duas rupes vidisset se verticibus contingenteis , .& disparatis basi-hus intercipientcis alveolum; nihil ratiocinatus aliud, quam quod aut semper sic constjtissent, aut ex montibuε heinc inde corruentes sibi sic mutuo occurrissent: At cum videret praeterea viatores magno compendio , & commodo supra ipsum transvadenteis; ac idcirco propius accedens ad opus spectandum, consideraret sornicem per-amplum, affabre factum, constanteinque ex multiplici serie lapidum caesorum, dolatorum, compactorum, positorum ex o dine, ac ea omnino ratione, ut spectato usu non potuissent accum-modari solertius; Τum sane agnoiceret non potuisse Pontem aut a

se fieri, aut esse infectum;sed debuisse omnino fieri ab Opifice qui& attendisset ad finem, & sapienter excogitasset dispositionem operis; & tantum habuisset potentiae,ut institutum exsequeretur. Ex quo proinde sequitur.no in Ethicu modo esse p/um,ut aus,confiderare quem

sinem conjicere possimiti Deum sibi in regendo V iverso proposuisse a sed in P sicis quoque esse non ineptum. quicquid ipse dicas) imo prorsus aprum,ac laudabile , id considerare, quatenus prorsus necesse est, si velimus quidem agnoscere regi a DeOVniversum, oc quod praetere requiritur, esse Deum caussam Vniversi. Quippe., spectato Vnivcseso, non statim cogitatio, aut persuasio subit, effectum id esse alicuin

220쪽

jus caussae conditricis,aut directricis;&cum subire possit cogitatio, Universum esse aut infectum,& seipso regi: aut casu iactum esse,&eodem casu administrari;quonam tandem modo subibir persuasio , aut factum es. reipsa mundum ab aliqua caussa.; aut regi, administratiq; ab aliquo Moderatore nisi observemus Sapientiam,qua om nia in ipso disposita sunt & cdm Sapientia in eo consistat, ut nihil fiat temere, seu absque propolito fine; intelligamus esse caussam , quae operata fuerit, ob eum, quem adhuc tuetur, finem p iii Quod autem dicis sing on posse aliquos Dei Deu magis m propatu Non Uselo esse , quam alios; quod omnes in imperscrutabiti ejus sapientiae abysso mco e sint eodem modo reconditi: Id videtur omnino falsum; nisi, cum mnes aliqui rerum sint adeo perspicui, non admittamus Deum esse Mis stam caussam conformationis hujusmodi rerum ; sed referamus omnia Oxad casum ς dicamusque res non ob usus , fineisque sic dispositas; sed rebus sic forte fortuna dispositis, usus quoque, seu fine is suisse partium sorte fortuna adinventos. Nam verum est quidem esse aliquos fineis Dei nobis pcnitiis incompertos , inque imperscrutabili sapien Avitiae ejus abysso reconditos taleis nimirum sum professus , quos constare. ipse aut occultos voluit, aut investigari probibuit.) At verum perinde non est, non fecisse Deum aliquos in propatulo, ut innumeri illi sunt, quos vel in uno hominis corpore attendere licet. Quid enim p Dicere e go non postumus D E v M, cum formavit in homine os, non eci respexisse, ut homo per id duceret, educerbique acrem , ac in nutrimentum assumeret cibum p Et cum in nativitate id apertum voluit, Paravitque intere, lac, mammam, papillam , quae ore exciperetur, sugereturque, non id fecisse ad alendum infantem Et cum oesophagum cavum fecit, ampliavitque stomachum ; non fecisse ut alimentum tum per illud transmitteretur, tum in hoc elaboraretur ρ Et cum sic formavit vasa caetera, non ob trajectionem

partim recrementi, partim alimenti fecisti Et cum ossa dura soris mavit , articulationesque distinxit, non attendisse ad firmitudinem corporis , & ad va rios flexus, motusque obeundos λ Et cum Creavit musculos , tendinesque implantavit solidioribus partibus et noluisse esse organa , quibus cieri partes postent Et cum cordi motum attribuit, communicavitque arteriis P non attribuisse ad calorem fovendum , distribuendumque , & ad excipiendum , prae

Parandum , transmittendum per totum corpus arterialem sanguinem p Et cum nervos ex cerebro per universum corpus produxit,

non produxisse ut organa euaderent sensus, ac motus p Et cum

SEARCH

MENU NAVIGATION