Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

221쪽

Missimus.

6 IN MEDITATIONEM IU

oculos fabricatus est, palpebrasque, & cilia adjecit, non fabricatum ut videremus, servarenturque oculi Sed quid persequor singula , cum singula sint infinita Ex quibus absque temeritate asIeverare posse videmur retpexisse D E v M ad hosce , illosve hujusinodi fineis. Nihil sane me haec speculantem non in admirationem rapuit: Sed dico, vel tria praesertim 1 unt, quae ingentem semper stuporem fecerunt. Vnum,Vasa umbili alia apposite adeo formata, collecta,producta,implantata,humoremque nutritium, serosum,spi. rituosum distribuentia ; cum succedente' illorum in nativitate obstructione,&eommodiore aliarum partium reseratione,assumptione, dispensatione, &c. Alterum cordis Ualvular, apposith adeo&substantia,& forma, & numero, & situ, excipiendo, emittendoque ad utrumque sinum, & per vasa quidem adeo apposite comparatae; ipsaque proinde vasorum orificia alternis claudentes , atque reserantes. Tertium tendines attrahentes in volam interiores digit rum articulos, adeo apposite ad aliorum trajectionem perforatos. Quae sane,& caetera quoque re ipsa non minus miranda, manifestant nobis,velimus,nolimus,quem finem in ipsis ita conformandisNaturae Author habuerit. Quare & caussas comparando videris abs re carpere , quod de dissicultate efficientium intelligendarum subjunxi ; quasi nulla non sit cognitu mulici qu m DEI finis, facilior. Cum vero pergis, evi apsu, quad in exemplum diffficultates propono , non neminem existamine se novisse; O quantum non modo de te; sed de caeteris quoque spondest Ego certe, quod ad me spectat, tuam sponsionem abnuo ; ut qui ingenue fateor me prorsus non existimare. Possessi quoque praestare sponserem aliorum non sane paucorum, quos esse novi eo candore, ut tametsi totam aetatem in caussis ejuscemodi iuvestigandis consumpserint;fateantur nihilominus esse. illas sibi planὰ ineompertas. Verum, ut de caeteris taceam, Tu igitur existimas nosse te hujuscemodi caussas t Tu putas te posse illas dicere 3 Scilicet, ut iterum dicam , Tu imelligis, ac explicare potes, uuod agensformu, eosiocisque eo , quo observamus modo, Vaevulo istas,qsin au vaserum orificia in simiam cordis constitutae seunt ' cujus eo ditionu, aut unde mutuetur materiam, ex qua stras elaborat quomodos si ad agendum antiret ' quibus utatur organis, aut quomodo illa usurpet λύuid ορ- AI, , ut ea temperis, consistentia, cohaerent- , flexilitate, ma-gmtudine, figura ,situ illas perficiat ' O te non hominem , non her em, non semideum, sed omnino aliquem Deum l Sed vide .amabo,

ne de te plus aequo tibi ipse persuaseris. Nam si dicas quidem te

222쪽

DvBITATIO PRIMA. a nosse hujuscemodi agens esse Deum; Nihil imprimis dices, quod vir

quisquc pius ron dicat;Neque est,cur in Physicis operosissime labo res ; cum quilibct e media plebe dicere idem noverit. Deinde, tametii noris esse Deum, qui sit omnium tam visibilium, quam invisibilium rerum factor;non nosti tamen ejus naturam;neque quomodo intra uterum sit;quomodo ibi agat; quomodo, aut quam deligat materiam et quomodo illam usurpet, formet, temperet, &c. Temtio,cum manifestum videatur non agere se solo Deum omnia; sed caussas secundas , & particulareis admittere ; Esto, noveris Deum esse agens, quod valvulas sormet, collocet, &e. At nosti solum causam primam, & universalem, de qua quaestio non est, cesm de ea nemo dubitet, & uno perinde verbo, seu nullo cum 'liscrimine ad omnia quaesita responderi possit. Quaestio est, an noris caussam secundam , & particularem , quae valvulas formet, collocet, Sc.

hanc scilicet nosse est operae- pretium. Porro, si nosse te illam dicas, si proinde ad dissicultates, quas proposui ,respondeas, o quam

magnus Apollo erist Sed iterum vide, amabo,ne cum inter causas secundas aliae generales sint, ac remotae; aliae singulares, & propinquan illas pro istis accipias; cum non illae tamen, sed istae quaerantur. Etenim,cum nulla sit philosephantiumSecta quae excogitatis rerum principiis, non adnitatur omnia naturae effecta ex ipsis deducere; nulla est,quae non generaleis,remotasqne caussas edisierat; sed cum singulares, & propinquae poscuntur, quale is nosse operae- pretium est; nulla est, quae non obmutescat, aut ineptissime garriat. Et aliae quidem prae aliis verisimilia proferunt, longiusque non-nihil progredi videntur; veruntamen neque illae quidem verisimilitudinem praetergredi possunt ; neque non consistere citra intervalla, a causa ipeciali, proximaque, intuperabilia. Sic vero , non dissiteor quidem, quin tu pro tua solertia verisimiliora, specialiora, propi quiora qua dam possis dicere; At ea dicere, ex quibus dissicultates propositas in aperto statuas, & non ipsas potius intra caliginem in- iuperabilem relinquas; hoc en, quod imbecillitatis humanae conscientia persuaderi non sinit. Et dicito in Phseu debere nisi omnia sinis v rinionibus; addendum tamen quatenus, Ac quousque homini licet. Nam circa generalia quidem nemo non geometrico progreditur more, Nihil nisi ex materiasit; nihil sine motu , V agentest, Ue. At cum speciatim dicendum est quae materia ; quis motus; quod agens; quae caetera; nemo non prolabitur, balbutirque iniantium ritu. Vnde & quod ais, uulgum caussam non es cognitu mul tofa

223쪽

2o8 IN MEDITATIONEM IVt ofaciliorem, quam Dei finem: Id dijudicetur quaeis ex comparatione cujusvis istarum specialium , proximarumque Caussarum , Cum quolibet fine ex iis , quos paullo ante deduxi, circa parteis corporis : & quid sit semiendum nemo non agnoscet. v. Quod postremo dicis de Idea Dei, ac Montis tuae , quam habe

Te re jam , si ex quo momentoriis Mens fuit infusa in corpus. & aris, Mia nativitate usque mansisses clauiis Oculis, obturatis auribus, & nullo omnisen- denique sensu externo hanc rerum universitatem, & quicquid extrae... ,, est, Percepises, rotusque interea meditando apud te, volvendoque, habit iam & revolvendo aeπum trivisses; quod, inquam, dicis te non dubitame,

ea dem fac quin eassem Ideas haberes,quas nunc imo multo puriores, Sciariores; On-- , ἡ. sequenter ane tibi ipsi dicis ; spectatis iis, quae de mente in utero,nim Mea . & per Lethargum commemorata superius sunt; At quam verisimi- quam h - liter, aut quanam alia, pricter principii petitionem , ratione dicas, s bis, Q Volenr, sententiam serent. Sane quod assiumis debuisse eo caseu

agentem ut non a uvina , ita non impedira is cogitando a corpore; supponis posse ipsam ex se secluso nempe impedimento) perinde cogitare & purius, clariusque Deum, & seipsam cognoscere, quam

nunc cogitet, aut cognoscat; quod in quaestione tamen est. Ut Concedatur autem fuiste corpus temperatiuimum neque enim aliud supponere licuit Quaeso fuisse ne aliquod, an nullum plane impedimentum p Si nullum; igitur Mens tua in tuo corpore perinde se plane habuisset, ac in statu separationis, & nihil potuisses tibi expetere prius, qdam ut aperirentur tibi oculi, paterent aures,& deinceps olfacere, gustare, tangere quidpiam Concederetur. Hoc autem quidnam aliud est, quam fuisse de te mala meritum, quisquis tibi visum, auditum, caeterosque sensus concessit λ Si aliquod ue aut illud fuisset majus, quam nunc sit, postquam coelum , Malia, quae sunt in Universo , novisti, aut minus et Si majus, ergo non habuisses puriores, Elario sqne Ideas. Si minus ; tum redit instantia; quod ille status fuisset tibi evetibilior, quam iste: qubd-que suisset de te mala meritus, quisquis te in hoc constituisset; tum illa additur, qudd non possit Deus nos arguere, nisi ex ejus operibus, ipsum, ut par est, cognoscamus a Posset enim quisque D sorespondere; Cur me igitur eduxisti ex meae matris utero , aut me statim non excaecasti , & omneis plane sensus' ademisti; cum ςaratione potuissem mclius te cognoscere, ut par est Profecto eum non modo ais siensem in multis impedire mentem ; sed etiam in nul-οι ad percipiendas Dei, mentiaque Idem juvare ue arguere videris

Omnem

224쪽

DUBITATIO SECUNDA. Myomnem & divinam, & humanam sapientiam , quae uti nos visu hortatur, quo ex visis rerum .perfectionibus ad intelligendum Dei persectiones assurgamus; velut dum spectata Universi magnitudine, Solis pulcritudine, Architecti sapientia,conamur intelligere, quam major, quam pulcrior, quam sapientior esse,qui Mundum, qui Solem, qui Architectum condidit, debeat Ex quo fit, ut cum subji-i cis , nihil obstare , quo minus omnes homines easdem θ habere Idevi aeque

animadvertant; quam quia in rerum corporearum am ambus percipae

dis nimium occupantur; Culpari quidem in ipsis poli1t, si ita occupentur, ut existiment Deum talem esse, qualis per corporeas reprae-lacitatur imagines; At negari tamen non possit, quia coliporea imagines aliquatenus ipses juvent, dum sunt occasioni,ac fiunt quasi gradus, quibus ad Deum intelligendum , quantum quidem licet per vireis, assurgant. Et quaeso si corporeae imagines obstaculo sunt in eo, qui rerum universitatem contemplatus est a ut puta visu praedito : Rogitemus caecum , ut exprimat nobis qualem de Deo Ideam habeat λ An describere melius Deum poterit, quia nullas habebit imagines Solis, Iridis, aliarum rerum corporearum p Verum immorandum in istis non est.

DUBIΤATIO I L De judicandi saeuitate errori obnoxia homini tributa a Deo, qui tamen immunem tribuere uli

potuerat.

Solutionem deinde affers , quod erearina vis imperfecta, confido

rami debeas non ut totum quidsed tanquam universipars,qua ratione

perfecita erit. Et laudanda sane distinctio e sed hic non agimus de imperfectione partis, ut pars est& cum integritate totius confertur ; sed ut in se totum quid est, munusque speciale exercet: quod cum ad universium retuleris, dissicultas 1emper restabit, annon re vera universum futurum suisset persectius, si omnes ejus partes peri, sectae exstitissent, qutin nune tint, panibus plerisque imperfectis Uexsistentibus. Sic enim illa Respublica est futura persectior, in qua cives omnes boni fuerint, quam alia, in qua plerique, aut aliqui mali. Quare & cum postmodum dicis , majorem quodammodo esse mucstatu rerum perfilionem, quod partes aliquae illim sint errori ob D d xiae

225쪽

xiae , quam s omnes similes essent; perinde est, ac si dicas majorem quodammodo esse Reipublicae perfectionem, quod aliqui cives mali sint, quam quod omnes boni. Ex quo fit, ut quemadmodum

videtur plane esse debere pro optimi principis voto, habere omnes cives bonos ; ita videatur esse debuisse pro instituto Aut horis Universi, partes ejus Omnes creari,ineque erroris immunes. Et quam

vis possis dicere perfectionem earum quae sunt immunes apparere malorem, ex oppositione earum quae sunt obnoxiae ; illud tamen est per accidens solum et quemadmodum virtus bonorum, quamvis eluceat quodammodo ex oppositione eorum qui vitiosi sunt, eluiscet solum ex accidenti. adeo ut quemadmodum desiderandum non est, ut aliqui cives mali sint, quo boni fiant illustriores ; ita neque videatur fuisse committendum, ut aliquae Universi partes krent errori obnoxiae, quo clarerent magis quae serent immunes. Dicis, non haere te jus conquerendi, quod Dem te eam in mundo sustinera per sonam voluerit, quae non esset omnium praecipua, S maxime perseeur sed hoc non tollit dubium, cur satis illi non fuerit sustinendam dare personam , quae ex perfectis minima esset, & non etiam tibi dare impersectam. Nam & quamvis principi vitio non vertatur, quod non omnes cives ad sublimia munera vocet, sed aliquos habeat in mediis, aliquos in infimis, verteretur tamen , si non aliquos modo destinaret operibus vilissimis, sed aliquos etiam: destinaret pravis. Dicis, te non posse rationem afferre , qua probes Deum tibi majorem cognoscendifacultatem , quam dederit, dare debuisse: atque quam

tumTu peritum artificem esse intestigas, non ideo tamen putare te illum in

singulis operibus omnes perfeltiones ponere debuisse, quas in aliquom potenponere. Uerum viget semper quod modo dicebam ; videsque non tam dissicultatem esse, cur Deus tibi facultatem cognoscendi majorem non dederit, quam cur dederit errantem: neque Controverti , cur artifex summus perfectiones omnes dare nolit omnibus operibus, sed cur etiam aliquibus tribuere velit imperfectiones.

Dicis, tametsi non vaceas ab erroribuι abstinere ex evidenti precepti

ne rerum ; posse tamen ex instituto , quo firmiter tibi proponas nusta rei φρntiri, quam evidenter non perceperis. Sed utcumque possis ea semper attentione esse; nonne semper est impersectio, ea, quae dijum sdicare est opus, non percipere evidenter, ac errandi periculo esse e perpetuo obnoxium p Dicis , errorem inesse in ipsa operatione, quine-nus a te procedit, Spri clo quaedam in non in Deustate , quam a Deo AE cepisti, neque etiam in operarios, quatenvi ab illo dependet. Sed, non

site D sitired by Corale

226쪽

sit error in facultate a Deo accepta proxime ; est tamen remote, quatenus cum ea imperfectione creata est, ut errare possit. Quare non eu quidem, ut ais , quod conquerare de Deo, qui revera tibi nihil δε-buit , ta tamen ista bona tribuit, ob quae debes isti gratias agere ; sed est semper quod admiremur, cur perfectiora non dederit, si scivit quidem, si potuit, si livore ductus non fuit. Addis, neque esse cur cou-

querare , quod tecum concurrat au erraias Mium e cum actus omnes sine

veri, ta boni, quarenus a Deo dependent, majorque quodammodo perfectio in te fit, elicere illos posse, quam non posse e V privario, in quasela falsitatis, culpae est ratio formatis , concursu Dei nullo indigeat, quia nequest res, neque ad eum relaeta. Verum cum sit illa subtilis distinctio, non tamen plane satisfacit. Siquidem non concurrat Deus ad privationem quae est in actu, salsitasque & error est; concurrit tamen ad actum, ad quem si non concurreret, privatio non esset; & aliunde ipse est Author potentiae, quae fallitur aut errat, atque adeo, . ut ita dicam, impotentis potentiae: sicque desectus Aui est in actu, non tam ad illam , quae impotens est , quam ad Authorem, qui impotentem fecit, nec potentem potentioremve, cum posset, Voluit facere, videtur este referendus. Certi, ut fabro non vertitur vitio , qutid aperiendo scriniolo praegrandem clavim non elaboret, sed ruod pusillam fabricatus, formam aperiendo aut inhabilem, autissicilem tribuat: i ita non est quidem culpa in Deo, quod facult tem judicatricem tribuens homuncioni, non tantam illi dederit, quantam rebus vel omnibus, vel plurimis, vel maximis suffecturam arbitraretur: sed permirum est,cur ad pauca illa, quae dijudicari ab homine voluit, imparem, implicitara, incertamque tribuerit.

RESPONSIO. His ubique male assumis pro positiva imperfectisne , quod simus em

roribus obnoxii , cum tamen sit tantum praesertim respεetu Dei

majoris perseetionis in creaturis negatio. Nec recte quadrat comparatio civium Reipublicae eum partibus nives et civium enim malitia , cum refertur ad Rempubluam , in assiquid positivum ; non autem quὸd homo sit errori obnoxius, e quὸd non habeat omnes perfectiones,cum . refertur ad bonum universi. Sed melius institui paren comparatis inter

eum, qui vellet totum humanum coum oculis tegi, ut elegantior appareret, quia nulla ejus pars oculo pulchrior videtur, S eum,qua putat nullin Cre

δμω in mundo errori obnoxias , hoc en, non plane perfectas esse debuisse. . D d a I laneque

227쪽

fuisse.

Munia

minem esse

emem malum

non irem illam cum', homine,

sciatis non

Planeque falsum εsi quod seupponis, Deum nos destinare operibus pravis, nobisque tribuere impersectiones, ta talia. Hi etiam plane falseum est, D E v M ad illa pauca quae dijudicari ab homine voluit, imparem, implicitam ,incertamque facultatem judicatricem ei tribuisle.

INSTANTIA.QVaeso tuam fidem; potest-ne esse positiva ulla impersectio,

si praecise , ut imperfectio , seu quatenus est privatio sumatur Ρotest-ne ulla esse negativa, si praecise , ut est subjectum , & quatenus habet realem naturam Quaeso rursiis, Eg ne usquam imperfectionem priore modo sumptam, quasi posteriore assumpsi, hoc est, privationem pro subjecto habui λ Ego usquam dixi potentiam errantem, ut potentia est, esse imperfectam; & non potius , ut errans est, seu errori obnoxia λ Ecquid ergo est, quod tu heic redarguis p An-non ip1e potius praepostere sumis ' Nam cum ego dicam impersectionem esse , quod errori obnoxii simus ; Tu hoc esse potius majoris persectionis negationem dicis; ac proinde supponis desectum,qui in nobis est,esse aliquam persectionem,tam etsi non tantam , quanta esse potest. Neque dicere potes quaestionem esse de facultate jνdicatrice . ut talis est; agimus enim de ea praecise , ut errori obnoxia est. Ego porro institi semper , cur talis potentia esset impersccta, non vero cur parva et ut si de claudo questus fuissem , quod habcret facultatem incedendi titubantem , non vero quod cxiguam, omparatione cervi; aut de puero algoscente, quod vestem laceram , non vero quod parvam, respectu h minis grandioris. Tu vero ita accepisti, ut si desectum qui in claudo, facultateve ejus est, explicare oporteret non per negationem recti incessus , sed per negationem velocitatis cervi; aut eum , qui in puero, vestεve illius , non per negationem integrDtatis , sed per negationem magnitudinis , qualem vir deposcit. Heinc dissicultatem caute declinasti, involastique in compserationem , qua non potuit esse apposita magis. Ecquid enim ex ea non quadrat ρ Comparantur Princeps cum Deo , Respublica cum Mundo, Civis cum homine, Voluntas cum Intellectu, Donitas cuin veritate, malitia cum errore; An aliquid deest At, inquis, civium malitia, cum refertur ad Rempub. est aliquid positivum ; non autem quod homo fit errori obnoxius , sive quod non habeat onmeis perfectiones cum refertur ad bonum Vmversi. Deum immortalem, quam omnia turbas pNam

228쪽

DUBITATI O SECUNDA. ar 3 Nam postquam dixisti malitia esse aliquid positivum; dicere debuisti

errorem non esse aliquid positivum ; aut dicturus de homine errori obnoxio, quatenus non habet omneis perfectiones, dicere debuisti pari modo de civa malitiae obnoxio, quatenus non habet: ut etiam dicturus hominem erroneum referri ad bonum Vniversi , dicere civem malua, referri ad bonum Reipublicae; aut notaturus disparitatem, monstrare quod bonum Universo sit ex hominibus errori obnoxiis. Sed placuit ea phrasi elabi, tum ne innotesceret quid velles , tum ne appareret nihil dici posse de malitia civium in Republica , quod non possit dici de errore hominum in Mundo ; cum utrumque revera sit quid privativum ; & nulla ratione possis dicere malitiam esse positivum quid, qua errorem quoque positivum quid dicere non liceat. Pergis , Melius institui posse comparationem inter

eum, qui vellet totum humanum eorpus oculis tegi, ut elegantior appineret, quia nutu ejus pars oculo pulcrior videtar S eum , qui putat nustas cre

ruras ιn.Atanao errori obnoxias , hoc est, non plane perfectas esse debuisse. Sed nemo habet oculos, qui non videat, debuisse a te comparationem institui cum duobus hominibus, altero Luscioso, altero perspicue vidente: cum liceat queri de homine, non quod duos tantum oculos habeat, sed quod duos habens, imperfecte videat. Quippe repetitum est saepius dissicultatem esse, non cur homo limitatam judicandi facultatem habeat ; sed cur talem habens imper- 'fecte judicer. Ac si homo quidem tam censeretur deformis, qua tenus toto corpore Oculatus non est; quam centetur imperfectus, quatenus est errori obnoxius , sic fortassis institui tua illa comparatio posset: At secos esse vel illud arguit, quod ne venit quidem alicui in mentem , ut desideret totum corpus , quale fingitur Argi caput: cum sit tamen nemo, qui non expetat fieri ab errore im

munis. II.

Dicis me siupponere, destinare nos Deum operibus pravis , nobisique De si tribuere imperfeltiones. Verum ego neque suppono , neque assero; sed tibi solum objicio dissicultates, quae occurrunt, fierique pos: tam a sunt a quolibet; Scilicet instando in eas distinctiones, quas ex Scholasticis mutuatus, debuisti prosecto illorum more propugnare, non tam arbitrari satis esse, si ea, quae Objicerentur, falsa esse diceres. Quin cimi etiam, quod Deus nos destinet operibus pravis,ne memini quidem; di timemor quaestioncm heic solum esse de errore veritati opposito;non .sin 'de pravitate opposita virtuti. Sed nempe quod ipse inter compa- mi

randum proposui de Principe , accepisti ipse de Deo cum Principe Dd 3 com resedi .

229쪽

a1 IN MEDITATIONEM IV

comparato: & conatus es detorquere dissicultates, quae fiunt de

tuo Fatiocinio,ad lubjectam materiam,de qua controversia non est; Scilicet ut videri pollem non tam tecum , quam cum veritate pug

nare, quod absit. Pergis fallum quoque esse illud, Deum ad stapauca,

quae ia judicara ab homine voluit, imparem, impiacitam , incertamque s

cultatem judicatricem ei tribuisse. At Cordatos quaeso , an sustecerit salsum dicere, & rationem interea nullam reddere, qua falsum probetur id, quod experimur de facultatis imperfectione. Nihil porro mirum ; quia & heic tandem dissimulanda fuit dissicultas tuum impetens ratiocinium. Nam verum quidem profecto est opera Dei perfecta eci; At quia considerando Mentem seu facultatem judicandi, illa videbatur esse imperfecta, utpote errori obnoxia, atque idcirco nos opus Dei; idcirco disquisitum fuit, quomodo, ut esset opus Dei, censeretur esse perfecta. Tu es igitur sic ratiocinatus:

Ista facultas perfecta est, quae licet defectum habeat, quatenus pamticipat ex non eme,s que infinita non est, desuntque isti quamplurima ; nihilominus nihil habet in se, per quod imperfecta fit,

quarenm creata es a summo Enter Atquifacultasjudicandi, quae est in homine, licet defectum habeat, hoc est, fallasar, seu in errorem inducatur, quatenus participat ex non ente , sicque infinita non est, desuntque riga quamplurima; nihilominus nih1l habet in se per quod imperfectasit, hoc est fallatur, aut in errorem inducatur, quatenus creata est 'a summo Ente: Igitur Faeuisasjudicandi, quae est in homine, est perfecita. Ac pervidisti ipse quidem imbecillitatem ratiocinii; quando nullum non movisti consequenter lapidem, ut posses illud constabilirer Sed operosa nimium res fuit. Ipse institi continenter quaestionem esse, non quare Deus facultatem infinitam, hoc est, iis omni genere perfectam, absolutamque non secerit: Sed cur finitam faciens, non fecerit saltem in suo genere perfectam; idque praesertim te admittente non esse dubium , quin Deus talem potuerit , ut nunquam Dileretur, aereare. Siquidem tametsi non fuerit adstrictus,ut aliam crearet, neque tu porus reddere rationem , quare talem creaverit ; nihilominus hoc non obstat, quin videatur creasse non perfectam,ut potuit,

sed imperfectam , ut voluit ; eo modo, quo faber, de quo sum loquutu , conficit clavim , non perfectam qualem posset, sed im- Persectam , qualem vult a Sicque ut voluntas fabri non obstat quo

230쪽

minus clavis imperfecta sit; ita neque Dei voluntas obstare videatur, quo minus facultas judicandi sit imperfecta. Quare & qudd tunihilominus ratiocinareris perfectum , ideo comparationem illam de fabro institui, quam nihil neces. heic prosequi; ut neque caetera in dubitationis contextu perspicua.

DUBITATIO III. De Caussa Erroris, vel Tapitatis: st-ne ex eo, quod Voluntas,

aui judicandi facultas latius pateat , quam

Intellecturi

R Equiri proinde, qμαηam fit in tefalsitatis vel enoris causa. Ac

primum quidem hic non disputo , cur intellentum voces solam facultatem noscendi Idein, seu res ipsas simpliciter, V absque usia

assismatione .aut negatione apprehendenda rvoluntatem vero ac liberum αλ-

trium voces facultatem Iudicandι,c infit assismare aut negare, cntiri aut dissentire. Propono solum, quare voluntas libertasve arbitrii, limitibus nullis circumscribatur per te, circumscribatur intellectus p Sane enim videntur hae duae facultates aeqvh late patere,& non intellectus saltem minus, quam voluntas; cum in nullam rem voluntas seratur,

quam intellectus non praeviderit. Dixi, non saltem minus: Quippe videtur intellectus, etiam latius quam voluntas patere; siquidem non modo voluntas, sive arbitrium, judicium , & consequenter electio , prosequutio,iuga, de nulla re est, quam non apprehenderimus, seu cujus Idea percepta, dc proposita ab intellectu non fuerit: sed etiam multa obscure intelligimus , de quibus nullum judicium, prosequutio, au; fuga est : & facultas judicandi ita saepe est anceps, ut paribus rationum momentis , nullisve misistentibus , nullum sequatur judicium , cum intellectus interim apprehendat ea quae remanent injudicata. Quod porro dicis, te possesemper myora, majo raque intelligere, ac nominatim facultatem ipsam sntellectus, cujus Ideam etfam in initam formare valeas: hoc ipsum arguit intellectum non esse magis limitatum, quam voluntatem ; quando sese extendere ad uDque objectum infinitum potest. Quod vero agnoscis , voluntatem tuam exaequari voluntati divinae, non extensiime quidem , sted formabter :Vide quorsum idem non possit de intellectu quoque dici, ubi is malem thtellectus, non secus atque voluntatis, notionem definive

SEARCH

MENU NAVIGATION