장음표시 사용
251쪽
De Essentia Rerum Materialium,& iterum de Deo, quod exsistat.
DUB ITATIO I. De cognita ex siola quamitate, gura, sec. rerum materialiam es emia ; aeque attributa ideis, ac umversalibus aeterna , immutabilique natura.
CIrea quintam, Dicis primum te distincte imaginari quantit
rem,hoc est extensionem in longum, latum , S profundum; ite-que numerum guram, situm, motum, durationem. Ex his omnibus , quorum te Ideas habere dicis, seligis figuram, & ex figuris Triangulum, de quo haec habes Et ortassis talis figura nullibi gentium extra cogitationem meam exsipat, nec unquam exstiterat: est tamen prosel. determinata quaedam ejus natura,quae a me non esseta est, nec a mente mea dependet; in patet ex eo, quod demonstrari po*nt variae proprietates de isto ririangulo; nempe, quod ejm tres anguli sint aequales duobus rectis,quod maximo Ius angulo maximum latin kendatur , cs similes ,.quas velim, nolim, esine nunc aenosco ; etiam fi de iis nulla modo aAte cogitaterim, cum Ἐriamylum imaginarm sum, nee proinde a me fuerint essetae. Et tantum habes de essentia rerum materialium e nam quae paucula subjicis, eodem pertinent. Ac haerere quidem hic nolo: Insuiuo solum durum videri statuere aliquam naturam immutabilem et aeternam praeter Deum te maximum. Dices te proferre nihil aliud quam quod in scholis efferunt, naturas seu essentias rerum esse aeternast, fierique de ipsis propositiones sempiternae veritatis. Sed hoc durum perinde est , & capi aliunde non potest esse naturam humanam,cum nullus est homo; aut dici rosam esse florem , cum ne rosa quidem est. Dicunt aliud esseloqui de essentia , aliud de exsistentia reuam , &non esse quidem ab aeterno exsistentiam rerum , sed esse tamen es.sentiam . . Verum, cum praecipuum , qdod est in rebus, fit essentia, ecquidnam magni Deus facit,quando producit exsistentiam λ Vide- licet Duili sed by Co le
252쪽
. . DUBIT ATLO PRIMA. agdi licet non amplids facit, quam dum sartor veste induit hominem. Quanquam qui defendent essentiam hominis, quae est in Platone , este aetergam & inde pendentem a Deo Ut universalis est, inquient At in Platone nihil est nisi singulare &solet quidem intellectus ex
visis Platonis , Socratis , ac caeterorum hominum consimilibus naturis , abstrahere quendam conceptum communem , in quo omnes conveniant, & qui proinde censeri possit universalis naturg, esse iiive hominis, quatenus omni homini intelligitur convenire. At universalem fuisse, antequam Plato & caeteri essent , & intellectus abstraheret, explicari sane non potest. Dices, numquid homine etiam non exsistente, atque idcirco ab aeterno, vera propositio haec
est, homo est animal Sed videtur planε non esse , nisi eo sensu, quod quandocumque suerit homo, futurus sit animal. Cetth enim 'licet discrimen videatur inter duas illas propositiones , homo est , & homo est anima , qudd priore exsistentia diserte magis significetur, & posteriore essentia : attamen neque ab illa essentia excludi- . tur, neque ab ista exsistuntia: sed cum dicitur, homo est, intelliis gitur homo animal ; & cum dicitur, homo est animal, intelligitur homo dum exsistit. Praeterea autem cum haec propositio, homo est animal, non si majoris necessitatis quam ista , Plato est homo, fore igitur etiam istam sempiternae veritatis, do singularem essentiam Platonis non λre minus independentem a Deo , quam universalem hominis ; & alia similia, quae prosequi piget. hi addo tamen, cum dicitur hominem esse talis naturae, ut esse non possit quin sit animal; non esse proptere, imaginandum talem naturam esse aliquid , aut alicubi praeter intcllectum e sed sensum solummodo esse, ad hoc ut aliquid sit homo, debere ipsum simile esse caeteris iis rebus, quibus propter similitudinem mutuam eadem hominis denominatio tributa est et similitudinem, inquam, naturarum singularium , ex qua intellectus accepit ansam enormandi conceptum seu ideam , formamve naturae communis , a qua dissidere non debeat 'quicquid homo futurum est. Hinc eadem de tuo Triangulo; illi sis ve natura dico. Nam Triangulus quidem mentalis , est veluti regula qua explores an aliquid mereatur diciTriangulum : at non est propterea dicendum talem Triangulum esse reale quid , veram- . que naturam praeter intellectum ; qui solus, visis Triangulis materialibus, illam perinde ac dictum est de natura humana, formavit &communem secit. Unde neque est existimandum proprietates demonstratas de Triangulis materialibus, idcirco ipsis convenire,
253쪽
quod illas mutuentur ab ideali Triangulor sum ipsi potius in se habeantin id calis non habeat, nisi quatenus intellectus ex ipsis inspe-Etis , easdem illi tribuit, redditurus postea inter demonistrandum.
Eodem modo, quo proprietates naturae humauae non sunt in Platone & Socrate, quasi ipsi illas , natura universali acceperint; cum potius natura universalis ideo sabeat, qudd intollectus ipsi cas tribuit, postquam in Platone, Socrate, & caeteris animadvertit, redditurus illis deinceps, cum ratiocinatione opus fuerit. Notum est enim intellectum ex visis Platone, Socrate aliis omnibus ratio natibus , collegisse hanc universalem propositonem, omnis homo est rationalis r ac deinde cum vult probare Platonem rationalem
esse, illam pro principio in Syllogismum inducere. Et dicis tu qui.' dem , 5 Mens , habere te Trianguli Ideam , has itur. imque iliam fuisse,
tametsi nullam unquam in eorporibus triangularem figuram vidules rquemadmodum habes aliarum Murarum complurium, quae tibi in sensim nunquam incurrerunt. Vorum,si,ut supra dicebam , sic fuisses hactenus orbata omnibus sensuum functionibus, ut nunquam neque vidisses, neque tetigisses varias superficies, sive extrema corporum, putas
Ideam Trianguli, alterilisve figurae habere, aut efformare in te potuisses Habes jam complures in te, quae in te illapsae per sensus non sint ρ Sed nimirum facile habes, quia ex iis , quae illapsae sunt, ipsas effugis, formasque varias , modis superius expositis. Dicenis dum hic praeterea soret de salsa illa Trianguli natura, qua supponitur constare ex lineis , quae latitudine careant, continere aream ,
quae profunditate ; terminari ad tria puncta , quae omnibus partibus: attamen nimium evagaremur.
R E S P. O N. S I O. QVia bis, relatis pauculis meis verbis , addis, me ea tantum ha
bere de quaestione pro posta , cogor monere te non satis ad cohaerentiam eorum quae scri attendisse; talem enim illam puto, ut ad cujusique rei probationem conferanι omnia quae ipsam praecedunt, tamaxima pars eorum quae stequuntur ; adeo ut bona fide non possis referre 'quantum de aliqua quaestione habeam, nisi etiam totum id quod de reli quM sic si recenseas. uuod vero ais, tibi durum videri statuere aliquid immutabile & aeternum, praeter Deum , meritosic videretur, fac re exsistente quaestio esset, vel tantum si quid ita immutabile statuerem, ut ejus immutabilisse a Deo non penderet. Sed quemadmo m Poetae . fingunt
254쪽
DVB ITATIO PRIMA. 239ogunt a Iove quidemsua fuisse condita , sed postquam condita fuere,
ipsumst iu secreandis Obstrinxisse; Ba ego non puto essentias ro um, ma-rhematicasque illas veritates quae de ipsis cognosci possunt, esse independentes a Deo ; sid puto nihilominus, quia Deus sic voluit, qui is disso-Fuit, usu esse immutabiles U arternas ; quod seu durum , seu molle esse vetu,s ficit mihi quodsit verum. Quae deinde contrarDialecticorum unia versatia habes, me non tangunt, utpote qui ipsa , non ut illi inteliuam. Sed qFantum ad essenti. M, quae elare, ta distin te cognoscuntur, qualu e In
ea trianguli , altera die e usui gurae Geometricae, facile cogam te ut fatearis illarum Ideas quae in nobis sisnt , a singulinibus non esse desumptas. hic enim illas fessu dicis , qui cilicet cum praeconcepta tua de natura rerum opinione non conveniunt. Et paulo pest ais, objectum purae Matheseos , ut punctum, lineam , superficiem, constantiaque ex iis indivisibilia, indivissibiliuirque se habentia exsistere reipsa non posse;
unde sequitur nullum triangulum , nihilque omnino ex iis quae ad usius , aliarumve figurarum Geometricinum es tias pertinere intelliguntur, unquam exstitise , ac proinde istas essentias non esse ab ultis rebus ex entibus desumptas. At, inquis , sunt falsae , opinione tua sicilicet, quia naturam rerum talem esse supponis, ut eae non sint ipsi conformes Sed nisi
omnem Geometriam falsam quoque esse contendas, negare non potes quin riusis multae veritates demonstrentur , quae cum eaedem sempersint, merito Picuntur immutabiles V aeternae. uuod autem forte non sint conformes ei rerum naturae quam tu seupponis , ut nec etiam illi quam Democritus NEpicurus ex atomis finxerunt, en tantum ipsis denominatio extrinseca quae nihil mutat ; S nihilominus haud dubie sunt conformes verae illi rerum naturae quae a vero Deo condita est. Non quod sint in mundo Fubstantiae longitudinem habentes sine latitudine, aut latitudinem sine profunditate ; ρὰ quia murae Geometricae non considerantur ut substantiae , sed ut
termini Ab quisus substantia continetur. Interim autem non concedo Id
As istarum Rurarum nobis unquam persissim fuisse illapses, ut vulgo omnes sibi persuadent. Etsi enim haud dubie dari possim in mundo, quales a
Gometris confiderantur , nego tamen ultas dari circa nos , nisi forte tam minutas, ut nullo modo 'seus nostros attingant e nam componuntur ut plurimum ex lineis rectis, at nequidem unquam ulla pars lineae, quae reve
ru recta esset, sensus nostros movit; quippe cum illas quae maxime rectae nobis viseseunt, pulicario perfficillo exa inamus , plane irregulares, Uuκdulatim ubique incurvas esse deprehendimus : Ac proinde clim primum olim in infantia figuram triangulamem in charta depisj.m a peximus , non potuit illa Rura nos docere quo pacto verus triangulus, ut a Geometris
255쪽
eonsderatκr , est concipiendus, quia non aliter in eaontanebatur quam velut in rκdi ligno Mercurius. Se qma Iam ante sn noris erat Idea veri
trianguli, Ufacilius a mente nostra, quam magis composta figura pidia . trianguli concipi poterat, idcirco visa Via Agura crinposita non illa
ipsam, sed polim verum triangulum apprehendimus. Eodem plane modo quo dum respicimm in rhartam,in qua lineolae atramento ana ductae=nt uefaciem hominis repraesentent, non tam excitatur in nobis Idea istarum lineis Harum , quam hominu : quod omnino non contingeret, nisi facies humana nobis abunde nota Disser, atque e semus magas assueta de illa, quam 1 lin laus istis cogitare ; quippe quas sepe etiam cum aliquantulum a nobis remotae sint, ab invicem distinguere nequimin. Ita sene trianguiam Geomer ri- eum ex eo qui in charta pictuι Hi agnoscere non possemus, nisi abunde mens nostra Vm ideam habuisset.
. INSTANTIA..in, , T I E I c jam agnosco, cur aegrὶ seras in singulas particulas Me histia is ditationum tuarum inquiri. Non fanh quod ego ccnsuerim merito fu- inquirendum in singulas, qui quam-plurimas reliqui int isse ιμα ' ct sed quod hoc loco visus fuerim quasi Vestae sacra movere.
essentis re- Quanquam neque quicquam reprehendi, sed dixi solum, Et mur mrum di te- habes de essentia rerum materiatium. Verum tu putans subnotari
Abiais' scriptum fuisse titulo dignum, inarsisti, & euor , dixisti, mois Ierunam. re te , Uc. Ac ego quidem, ut verum fatear, cum Meditationis titulus spem faceret amplam de enucleanda , explicandaque rerum Matcrialium essentia ; cognoscere avide volui ecquid de illa scriberes; sperans fore , ut rerum principia , caussae, vires & caetera apud Physicos disputata. & qihilominus ignorata declararentur: cum animadverti autum nihil aliud te, quam quod retuli tradidisse; substiti sane, neque potui non id tantisper demirari. Tu id ex ea voce , Et tantum habes de essentia rerum materialium, conjiciens, ac nihil scribere jejunc, frigideque videri volens,admones, me non satis ad cohaerentiam eorum, quae Frusi lis,artendis ; ac pergis te talem rigum putare , ut ad cujusique rei probationem conferant omnia,quae ipsam praecedunt , ta maxima pars eorum, quae sequuntur ; adeo ut bonas de non posesim referre quant. de aliqua quaestione habeas,nisi etiam totum id,de quo 'ipsisti recenseam. Cum ego porro admonitionem ea , qua decet mente accipiam, patere vicissim & tu, ut ego te admoneam Primo. videri te non satis attendisse ad germanam significationem vocis
256쪽
DUBITATIO PRIMA. Iziantrum , quae neque illeic loci, neque in ea phrasi, neque in meo sensu , exclusionis fuit, sed quantitatis ; a de ut, si quid fuit a toprius, posterius, alibi dictum, ea non insinuet fuisse non dictum ;sed quod ille ic loci de eo argumento dicendum coepisti, fuisse etiusq; continuatum,& argumentum deinceps mutatum. Secundo, facere te lepide nimis cum proposito titulo speetati,in quo specialem
materiam tractas, putas absoluto tractatu,& mutato jam titulo, nor
Polle me dicere terminari illeic prioris tituli argumentum , nisi con- qairam, congeram, recenseam, quicquid alia occasione, & sub aliis titulis de eadem materia scribere potuisti. Tertio, non optare te
fatis juste , ut faciam tibi locum conquerendi de tautologia , &confusione perpetua, si cum ad cujusque rei lpecialis, de qua agis,
probationem pertinere velis omnia praecedentia , & sequentium partem maximam, non possim me ab ulla re, seu speetali materia , expedire , & expeditum declarare , nisi recensendo in singulis omnia, & repetendo ubique tum praecedentia omnia, tum sequentium maximam partem. Quarto, tuum fuisse recensere nisi omnia, s altem praecipua capita eorus quae praetermissa a me caussaris ; ut manifestum faceres me immerito insinuasse, sterilissimamelle segetem,quae circa essentiam rerum materialium demeti ex hoc agro potest,ex quo tamen, tanquam huic sementi specialiter destinato , praecipuus proventus exspectandus fuit; immeritb, inquam, tanquam te aliunde colligi polle uberrimam manipulorum copiam monstrante. Sed heic nimis haereo ; cum Lectorem quemque monere suisciat, ut postquam non modo quae heic sub titulo proprio ;sed quaecumque etiam in antecedentibus,& subsequentibus habes, expenderit; attendat quantum circa essentiam rerum materialium evaserit quim prius instructior. Quippe res omne is materiale is
praeditas esse Quantitate , & partibus ; figura, atque situ partium;
motu, vel quiete totius, aut partium, caeteraque hujusimodi; ne lippi quidem , ac tonsores nesciunt: Tuque aliunde non ostendis eos, qui ista sciunt, nihil ignorare rerum pulcrarum, & admira bilium , quae in rerum natura sunt; penetrasse illos profundissime in intimos usq; naturae recessus; hoc ipsum,quod norunt, ipsissimam
esse cujusque rei essentiam : frustra fatigari Philosephos alios, dum quidpiam amplius desiderant; non quod difficultas inveniendi sit; sed quod nihil sit praeterea in rerum natura: denique palmam iis deferendam,qui materialium rerum naturam,vim, seu proprietatem,& actionem omnem declarare adnixi sunt ex magnitudine, figura,N h motu
257쪽
' a a IN MEDITATIONEM Vmotu, situ, pauculisque aliis sive conjunctis, sive adjunctis corpusculorum, princip iorumve, ex quibus unaquaeque res materialis componitur; spectantibus huc carminibus illis , Concursus , motus, ordo , positura, figura
ciunt igneu, mutatoque ordine mutiant Naginaram, Sc.
J I- Quod ego dixi durum videri statuere aliquam naturam immu---ri tabilem, & aeternam, praeter D EVM ter maximum; Excipis tu, ternas, aestu durum esse velim, seu molle, tibi seu ere , quod sit veru-, nemper: non exsistentem , neque a Deo independentem facis. Gratulor igi-
Σ ' 2 tur, tibi esse palatum, cui nihil similium durum sit, cui omnia sint ut
Id.M. M mollissima, sic facillima etiam deglutitu. Gratulor quoque eam per Tis, '.ι spicaciam, qua naturas,hoc est res Veras,agnoscere te profiteris,qus M.m quidem exsistentes non sint, quae nullibi neq; intra Mundum , neq; re ex in- extraMundum sint ; quae Deus non sint; quae dependentes tamen i Deo sint. Porro cum nulla lex prohibeat te interrogare quomodola bis i id caelas, Age, cum diciS Deu voluisse, sposuisse,ut naturae esist -- σι mutabiles, S aeternae Vel ipsae niturae fuerunt a se, ac improductae;&Deus solum ipsas voluit, ac disposuit, veluti taber vult, ac disponit in aedificium quos lapides reperit jam factos, non facit; Uel productae fuerunt a Deo, Deusque fuit illarum Author , qui ipsas faciendo voluit, ac disposuit. Et, si prius quidem; fuere igitur naturae per se, ac independenter a Deo ; & frustra Deus voluit, ac disposuit, ut immutabiles, ac aeternae essent, quae ex se ejusmodi erant. Nam & finge Deum noluisse, ac non disposuisse ; an adeo minus tales suissent ρ Si posterius : Non fuere imprimis immutabiles , quae ex non esse, ut loquuntur, transiere ad esse; seu ex possibilitate ad actum. Non fuere secundo aeternae, quia ut fierent de buerunt non esse, sicque aliquando caeperunt esse, quod rei aeternae repugnat. Tertio, effectias igitur fuere, quoniam omnis productio, alicujus effectus est productio. Igitur etiam exstitere ; quoniam omnis productio germinatur ad exsistentiam ; Igitur fuere non m do immutabiles, & aeternae , quod tu asseris; verum etiam ex stentes , quod tu negas; dum rem mihi duram sic tibi emollis, ut dicas de re non exsistente esse quaestionem. Heinc vides profecto,
quam apposite illud ex poetis simo & ex Stoicis exemplum de fa
tis desumas. Nam eum Iupiter fata condidit, supponitur fuisse ante sata ; & decreta fecit de rebus , quae poterant aliter esse, auun 'esse: At non fuit Deus ante naturas si illae quidem immutabiles, ac
258쪽
Ies, ac aeternae suerunt; si aliter, quam sint, esse non potuerunt; alioquin enim talium rerum, quarum sunt, non essent naturae. Et dic, amabo; cum deliberaret D E v s de natura Trianguli, & decerneret qualem-nam vellet esse Triangulum , potuit-ne fieri, ut statueret aliter de Triangulo p vel potuit-ne esse Triangulus , qui non ex tribus lateribus , tribusque angulis constaret Cum vero non, ut Iup iter Poetarum fatis ; ita Deus ter- maximus rebus a se
conditis alligetur ; sed absoluta sua potentia destruere quicquid
condidit, possit ; Quaeso te , qua. ratione capias posse Deum ita disposuisse de Triangulo, ut nunc, si absolute velit, ejus naturam destruens faciat, quod ab initio potuit, scilicet ut Triangulus ex tribus lateribus, tribusque angulis non constet λ Neque dicas , si Deus destruat, aut aliter statuat, non Triangulum fore, sed aliam figuram. Nam & cum postea figura fiet ex tribus lateribus , totidemque angulis constans, Triangulus esse non desinet; & manifestum evadet Naturam Trianguli talem esse , non quod Deus talem voluerit, potiusquam aliam facere, sed quod talis sit ex sui necessitate. Quim satius itaque videtur nullam rem veram, praeter Deum ter-Max. agnoscere , nisi ab eo re ipsa creatam, reipsa exsistentem, re ipsa singularem : Existimare vero res nondum creatas, nequa extistenteis, sed duntaxat possibileis, nullam neque realitatem , neque veritatem habere; aut si quam habere censeantur, intelligere futuram oporteat;adeo proinde,ut revera realitatem non tam habe
ant utpote quae ipsae non sint,neque proinde aliquid habeant quam habiturae aliquando sint utpote quando fuerint. Denique res, seu .
potius Ideas non alia ratione admittere,quam ex operatione intelle- stus , quatenus ex pluribus rebus singularibus observatis , aut quasi possibilibus habitis intellectus quasi educit, ac format generaleis quasdam notiones, quae ut ex singularibus educuntur, ita singularibus tribui, ut i sis convenientes, possunt. Hoc certe modo dici poterunt ipsae res, seu naturae universales esse dependentesaDeo , quatenus a Deo dependent, singularia,ex quibus formantur,& a quibus re ipsa non differunt; clim aliunde etiam intellectus, dc ipsius consideratio, qua universiales fiunt, Deum authorem habeat. Quin etiam dici eatenus poterunt immutabiles , quatenus Deus voluerit ut singularia essent constanter ejuscemodi; eatenus aeternae, quatenus si Deus voluisset ab aeterno usque singularia producere, intellectus potuis set ex ipsis taleis educere notiones. Ac tu ita quide es ratiocinatus; Sisint in me Ideae figurarum, quae aut nonsint, aut nulla Fufficio
259쪽
psis figuris proprietates demonstrare; sunt proeliὸ tales naturae immutabiles, ac aeternae, ta non ex singularibus desumptae :Atqui sunt in me Ideae taliumRurarum , quas imaginari posesim,etsi nullabi gentium extra cogitationem meam exsisterent, aut unquam exstitissent distat Trianguli, S ab rum,quas suspicio esse non possit,quod per sensia ista ae μιε possumq- tam
de Triangulo,quam de istis proprisnates varias aemonstrare: Igitur sunt istarum naturae immutabiles, ac aeternae, tis non ex
singularibus desumptae.. Veruntamen non respondisti ad ea, quae ipse regessi, quaeque sequuntur ex disputatis circa facultatem, quae est in Intellectu componendi , dividendi, detrahendi, deducendi, varie uno verbo9 versandi Ideas, quas semel desumpsit ex rebus singularibus. III. Assumpsisti solum fore , ut me cogeres ata fatendum Vnianguli , caeteriniimque figurarum Geometricinum ideas , quae in nobis sum, a*ν-- gularibus non esse desumptas; Assumpsisti, inquam , sed non praestiti- Geometri- mihi quidem nihil fuisset futurum iucundius, quam aut de- .nh- ' monstratione cogi, aut alicujus saltem verisimilitudinis vi impelli
Ita, asen Profecto enim dicere solumfalsa esse, quα propono, aut vera esse, quae ' falsi dico, tauquam non convenientia opinioni , quam habeo de rerum n Atari is tura , neque illι quam habent Democritus,ta Epicurus, quibuscum mi- taleis posse, hi nihil heic commvnc,tibi vero circa opinionem, qua habes de cor- - porea rerum natura , materialiumve rerum essentia , quantum con
Uῶ- Ie Or, plurimum 2 Profecto, inquam , hoc non cogit: ut neque Amur, b. evertit expositionem , qua declaravi quemadmodum heri, aut adstari, mitai propositiones valeant, quae aeternae esse veritatis dicantur. Non cogit vero etiam , quod admittens non esse in Mundo μυ--tias Antitudinem Libentes sine latitudine ; aut latitudinem sine profunditate ; subdisHuras Geometricas non considerari ut pubstantias , sed At terminos ,sub quibuη substantia continetur. Nam termini ipsi, sub quibus substantia quaelibet continetur, singulares sunt ; & cum rei planihil aliud sint, quam terminata ipsa singularis substantia, qua ratione quid physicum sunt ; ipsemet ostendis a consideratione intellectus pendere,quod separatim spectentur; eaque ratione quid Geometri'
cum, sive Mathematicum sint. Non cogit rursus, quod ais re non con-eedere ideas istarum figurarum per sensum stramas: Haec nempe controversia est ; & res neque ex tua, nelue ex mea, neque ex alterius sive Diqiti co by Cooste
260쪽
eoncessione, sive non concessione pendet. Interim autem eum ad mittis omnes vulgo sibi persuadere ese persensum sua af : admittis omneis vulgo agnoscere non esIesibi Ideas litarum Innatas, ut tu Contendis adversus omnium agnitionem, persuasaonemque me cogere.
Quid- nam est porro illud, quod ais, Dari haud dubie posse in Mundo taleis figuras, quales a Geometras considerantur λ Etenim dari posse lineam . quae sit Longitudo sine latitudine , quomodo tandem conincipis Non dices, ut opinor, illam esse sine substantia; si autem cum substantia sit, non-ne talis substantia res physica est λ nonne comporea est nonne corpus longum est nonne gracillimum.quidem, sed crassitudinis tamen alicujus p nonne cum partibus non solum in longum , sed etiam in latum dispositis p nonne proinde cum aliqua latitudine λ nonne alia , sive non talis , qualis a Geometris consideratur ρ Dicis nullas circa nos dars, nisi forte tam minutas , ut nutu
modo sensus nostros attingant. At non attingant; satis esset, si probares dati ; si quomodo possunt cohaerere 2 an 1me corpore : an cum corpore latitudinis, profunditatisque experte Dicis illas componi ut plurimum ex lineis rectis. Quis indicavit λ Quomodo scis p quomodo capis p quomodo esse , ut componantur, probas p Dicis rasensium fra re , ta aspera exemplum de recta linea materiali , quae quamvis mortissima , micro copio tamen inaequabilissima observatur. At cum observatum verissimum sit de lineis sensibilibus, quaenam spes est, ut tuarum illarum lineolarum mathematicarum multitudo appareat unquam oculo λ quae spes , ut et se rectas probes Haec igitur etiam
Pergis, Cum olim in infantia figuram triangularem in charta depidum i v. aspeximus, non potuisse istam tiguram nos docere, quo pallo verus trian. mpum. gulus, ut a Geometras consideratur , fit concipiendus. Verum , quia in infantia Geometrae non fuimus, ac tales solum evasimus vel uasti- abjis se
tutione a Magistris , aut libris: vel inventione, aut studio, ac labo- Trianguli re proprio: ideo Triangulum ut constalitem ex lineis latitudinis α' expertibus, accepimus solum a Magistris , librisve Euclide is , vel tri ru- aliis; aut varid ratiocinantes tam de Triangulo, quam de figuris caeteris, quae vel in sensum incurrerunt, vel ex iis, quae incurrerant, i am is
compositione . detractione, immutatione, &c. fuerunt a nobis cujusa conformatae, ratiocinando collegimus. Nempe advertere potuimus tunc solum nostra ratiocinia exquisith procedere, & ad ipsam Udisii. 'praxin quadrare, cum lineas longitudinis . & superficies crassitudi-ms perte is supposuerimus;hoc est, consideraverimus quidem lon-