Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

271쪽

236 IN MEDITATIONEM urando omne is Dei persectiones , aeternitatem , immensitatem , sumta am potentiam , sapientiam , exlistentiam , &c. At quid agis aliud, quam ponis inter perfectiones exsistentiam ut esse exsistentiam , videlicet idem per se ipsum , probes p An ideo probas, quia non potest Ens summe perfectum sine exsistentia intelligi λAt nonne haec ipsa controver1ia est , an detur Ens summe perfectum , quale Dei nomine intelligitur Nonne alia ratione probandum est, exsistere Ens summe persectum, quam supponendo dari Ens summe persectum, quod omnino est petere principium probas, quia caeteris rebus no lia exsistentia , quam possibilis , atque contingens convenit; ipsi autem DEO actualis, atque necessaria p At nonne haec ipsa est quaestio, an exsistentia Deo conveniat, quaecumque tandem illa sit; cum si quis universε neget, et-jam actualem, & necessariam neget Et sic ille quidem urgeret nihil aliud te, quam principium petere ; mihi satis est subnotasse paralogisinum ex eo natum,quod Exsistentiam inter perfectiones habueris ; qucid Exsistentiam in Idea cum Exsistentia in reipsa confuderis ι quod Exsistentiam ad Exsistentiam comprobandam a se sumpseris. Quod superest, ea quae deduxi in Dubitatione , ita constare mihi quidem ) videntur, ut spectata tua responsione quidpiam addere supervacuum putem ; tactoresque talum admonendi sint, ut dubitationem cum responsione comparantes , judicent quid sentiendum sit de tuis illis verbis, Me proinde vel manimum utra in re argumenti mei vireti instegisti , haeresque semper delusim. isto sopbismate, quod au tam facile a me solvi potuisse, Et, Caetera denique 'Atereo; qusa dum au me nihil explicara, nihil ipse explicas , ta nihil probas, nisi tantum te probare nihilposse.

De certitudine, ac veritate omnis cognitionis, quatenus asseritur

pendere a clara, evidentique notitia, quod Deus Ar, or quod sit veram

DEclaras postremo, omnis sicientiae eertitudinem es veritatem, ab una veri Dei cognitione ita pendere, ut hac non habita, nulla certitudo aut scientia vera haberi possit. Exemplum adsers: Cum enim, inquis, naturam Trianguli considero, evidentissme quidem mibi,

272쪽

utpote Geometriae principiis imbuto, apparet 6m tres angulos aequaleas ess obus retitis ; nec possum non credere sd verum esse, quandiu ad ejus δε- monsιrationem attendo. Sed sinim atque motu aciem ab illa deflexi, quantumvis adhuc recorder me istam clarissime perspexisse, facile tamen potest accidere, ut dubitem amst vera : Ausdem Deum ignorem. Po1 emenim mihi persuadere, me talem a natura Delum esse , ut interdum an iis fallar, quae me puto quamevidentissime percipere : cum praesertim me miserim , me multa pro veras et certis habuisse , quae postmodum aliis rationibus adductus,falpa esse judicavi. Postquam vero percepi Deum esse quia Amul intellexi caetera omηia ab eo peniure, illumque non esstfallacem, atque inde coliui illa omnia, quae clame, ta distrarete percipio, necessario esse vera: etiamsi non attendam amplius ad rationes , propter quas' sud overum esse judicam: modo tamen recorder me clare , ta disin te percepisse, nulla ratio contramia asscrri potest, quae me ad dubirandum impellat; sed veram. V certam de hoc hario scientiam. Neque de hoc tantum, sed S dereliquis omnibus, quae memini me aliquando demonstrasse, ut de Geometricis Usimilibus. Ad ista porro; vir eximie, cum admittam te serio

loqui, nihil aliud licet dicere, nisi quod videris aegre a quoquam fidem impetraturus a Te , .ante id tempus quo superiora de Deo es

ratiocinatus, minus fuisse certum illarum Geometricarum demonstrationum, quam postmodum fueris. . Profecto enim eaedemonstrationes ejus evidentiae ac certitudinis videntur, ut per se assensum extorqueant, & semel perceptae intellectum amplius haerere non sinant: adeo ut etiam pravo illi Genio tam facile sis laqueum mandaturus, ac dum tametsi Deo nondum cognito tam animos, asseverasti non posse tibi imponi circa illam propositionem , illationεmve, ego cogito itaque eripo. Quin-etiam quantumvis sit verum, uti nihil verius, Deum exsistere , esse illum omnium Autho- rem, non esse fallacem: quia tamen haec esse videntur minus evidentia , quam domonstrationes illae Geometricae, vel eo argument . quod Dei exsistentiam, rerum creationem, & alia de Deo multi controvertant, has demonstrationes nemo inficietur; ecquis est. quem persuadeas , istas ab illis evidentiam certitudinesnque mutuari Et quis capiat Diagoram , Theodorum , aut si qui similes

sunt athei, certos omnino reddi non posse hujusmodi demonstrationum p Et quotusquisque credentium est, quem si rogaris, cur certus sit in Triangulo rectangulo quadratum baseos aequale esse quadratis crurum, responsurus sit, quia scio Deum esse , &Deum . non posse fallere, & ipsum esse tam hujus rei, quam aliorum Om

273쪽

latum Authorem: & non respondeat potius, quoniam illud scio, ac persuadeor indubitata demonstratione λ Quanto magis id reis sponderent Pythagoras, Plato, Archimedes, Euclides, caeteri Mathematici , quorum nemo esse videtur, qui de Deo cogitet, ut de monstrationum certissimus fiat. Quanquam,quia sorte non de aliis. sed de te ipso solo spondebis , idque aliunde pium est non est profecto quare contendam.

RESPONSIO.. Contra ea quae hic habet is Diagora, Theodoro, Pythagora, abseque , oppono Scepticos, qui de ipsis Geometricis demonstrationibus dabitabant, U Urmo ipsos id facturos nonfuisse, si Deum, ut pares, cognovissent. Nec recite probatur unam rem atra esse notiorem, ex eo quod pluribu3 vera videatur , sed tantum ex eo quod illis qui utramque, ut par est, cognoscunt , appareat esse cognitu prior, evidentior S certior.

INSTANTIA.

i Rit heic addendum ad ea, quae inter dubitandum pronis, Ebi l posita sunt, nisi propter illud, quod opponis de Scepticis

non Hii'. - Nam ut praeteream Scepticorum incertitudinem non obstiisi H - ' tisse, quo minus dogmatici certi, imo potius certissimi forent suo-zriis rum dogmatum, & , quo speciatim nominavi , Geometricarum in quibus demonstrationum , quibus nihil prodest opposuisse Scepticos: Ut: istaui inquam , praeteream, dico imprimis , Scepticos neque dubines Geo. tasse, neque argumentatoS fuisse adversus ea, quae apparent, aut adm trica vitam utilia sunt ι sed solum adversus occulta, incerta, vana, & ad I 'hisb. Ostentationem comparata. Et, si aliquando visi sunt adversus ap-rheseu, ct parentia , aut vitae utilia quidpiam dicere , testatos eos fuisse se id - ni ' facere , non quod evertere ea vellent, sed quod operae pretium foret retundere Philosophorum dogmaticorum arrogantiam , quirum. Cum caligarcnt in rebus omnium manifestissimis , se iculatissimos tamen in abstrusissimis jactitarent. Dico praeterea sic eos habuisse in censu rerum apparentium, quaecumque per Geometricas demo strationes probarentur, ut de ipsis quidem nulli dubitarint, sed so lum demonstrandi rationem, qua Geometrae gloriarentur , impetierint. Ut enim circaAstronomiam habuere in rebus apparentibus Eclipseis , configurationesque Planetarum varias,&dixere tamen adversu ypotheseis; non quatenus ad praenoscendum Eclipstis,caete-

274쪽

taq; conserebant, sed quatenus ita ratae habebantur, ut quas quis'; tuebatur, pro germanis, naturalibusque haberet; cum tamen peroppossitas, & quae non possent esse simul verae, eadem servarentur, praenoscerenturque apparentia : Ita in Geometria habuere omniabin rebus apparentibus & Triangulum habere treis angulos pareis duobus rectis; & Quadratum hypotenusiae esse aequale quadratis crurum , & hujusmodi caetera ; quippe quae in natura sint, ac sola vocum intelligentia, & attentione indigeant neque enim demonstrare est aliud, quam quid sit attendendum jubere; ut dum quis vultum conspiciens, neque naevum detegens, Jubetur propius .inspice re, atteiidereque ad eam partem, in qua naevus est at dubitationes moverunt circa modum demonstrandi per hypotheseis ; non quatenus ad attentionem , detectionEmque propositam conducebant, sed quatenus ita habebantur ratae, atque naturales, ut res suppositae tales plane forent, quales esse supponerentur; cujusmodi est indivisibilitas puncti, lineae , superficiei, quam paullo ante attigimus. Heinc non videas illos insistenteis adversus Demonstrationes, aut

principia plana, naturalia , non hypothetica , vel supposititia ; sed solum adversus ipsas hypotheseis,de quibus id primum quaerebant,

H εξ σιτοθεοτμς ι λη έον, Sit e aliquid ex hypothesi accipiendum ' actum, tametsi viderentur adversus apparentia, Sc res demonstratas, demonstrationbsve ipsas disputare, nihilominus verba eorum fuere, se id agere , ουκ ἀνώρειν βουλο υους, non evertere ea volenteta :

ut ne opponi quidem Pythagorae, Platoni, aut aliis debeant, quasi dubitarent serio de rebus, quas Dogmaticis opponebant. Quod subdis non res se probari unam rem alia este notiorem,ex eo quod pluribus vera videatAr sted tantum ex eo, quod illuc qui utramque, ut pares, coInscunt, appareat esse cognitu prior , evidentior , V certior, Quid

quaeso ad quaestionem facit Nam , ut praeteream dissicultatem superesse de iis, qui utramque cognoscunt,&, ut par est, dico iterum, ut par est, cognoscunt neque enim cuivis dicenti se, ut par est, cognoscere, illico fides adhibenda) Qubna modo exinde probas demonstrationes Geometricas mutuari evidentiam certitudinsimque ex iis, quae de Dei exsistentia . Rerum creatione, & consimilibus dicuntur, cdm ista multis inevidentia, & incerta sint, illae sint evidentes, ac certae, non modo pluribus, sed etiam omnibus, hoc est, tam caeteris, quam illis, quibus res divinae inevidentes sint; ac in-Κk α certae

magas ne

cessarias,

at non magιs m.

1 s, qu'm Geometriis eas ; nequo proinde haram eviden tram ab illarum evidentia pendere.

275쪽

certae Et quomodo non proinde est notius, quod nemorignorat,

quam quod plaertq; ignorant ZNam & tametsi id quod plaertq; ignorant, possit, ut fit vulgo, dici notius secundum se, hoc tame nihil aliud significat, quam maiorem esse in illo exsistendi necessitatem; caeterum enim cum res nota, habito respectu ad noscentem dicatur; patet sane id, quod innotescit pluribus , quamvis sit minus necesi xium , dicaturque solum notius secundum nos , esse nihilominus id, quod proprie appelletur notius. Heinc natura ipsa divina habet quidem omnimodam exsistendi necessitatem , neque res ulla Geometrica debet cum illa circa hanc necessitatem comparari sed quod tamen speetiit ad claram, et idemEmque notitiam , videntur res Ge metricae existimari posse notiores; ει cum naturalis certitudo ex evidentia pendeat, non videtur certitudo rerum Geometricarum a certitudine divinarum pendere. Finge certe virum, qui & Deum exlistere persuasus sit, Ec res Geometricas demonstrarive teneat ;ac ipsi nihilominus ea inscelicitas contingat, quae memorata Diagorae , dum ex pio evasit impius; an putas illum cum abjecta de ex-- sistentia Dei persuasione , ab ecturum quoque persuasionem demonstrationum Mathematicarum ' Nisi putes ; vides profecto persuasionem hanc esse ab illa independentem; Ne id memorem,quod Mirandulano placuit, non hanc ab illa sene praesidium , sed interre potius ipsi detrimentum; quippe una celebrium ejus propostionum

fuit,nihil ese magis nocivum Theologo,quam noste Elementa Euclidis. Possem proinde multa urgere ad verius tuum illud ratiocinium , Tum denique potui abcujus rei certus ullas , cum potui advertere eam esse perceptam clara, distintiaque notitia, quae Deum , qui set, ta verax esset, haeret ainhorem: Atqui unc possum advertere rem aliquam esse perceptam a me clara , distinitaque notitia , quae Deum, quisit, o verax fit,

Igitur nunc denique possum ceram flai abGjus rei. Verum infirmitas illius patet tum ex iis , quae in superiorem Meditationem disputata sunt circa claram, uidenthmque notitiam stum ex iis quae attigimus circa Meditationem tertiam , de certitudine hujus tuae propositionis Eoo colito ; urgerique etiam potuit de tua conclusione , Igitur seum; quam totius tui quasi aedificii motum alicubi vocas. Repeto hoc solum ; Cum certitudo hujus tuiessati, Ego cogito , gitur exsisto, fuerit in te parta ex clara, distinctaque notitia ante notitiam ipsus Dei, ἐκ fuerit tibi fundamentum,

cui Diuitired by Cooste

276쪽

es ratiocinatus ; idcirco praeter inculcata de petitione principii, circa claram, distinctamque notitiam , duo exinde sequi. Unum est , Non effici saltem te certum hujus tui effati, Ego euito, igitur seum , ex vi deducti mox ratiocinii 3 Quippe certitudinem hanc habuisti antequam Deum noveris , & argumentatus fueris , exsistentem, veracem , authorem ; neque dicere potes te 'fuisse deinceps in ea confirmatum ; quoniam fundamentum est , quod praebet rei fundatae firmitudinem a non res fundata ipsi fundamen to. Alterum est, chm propter quod unumquodque cst tale, & illud magis tale sit ; referre te acceptam debere caeterarum rerum certitudinem non ad Deum , ut 'quidpiam medium , sed ad tuum illud Effatum, ut quid primum , & tanquam fundamentum , ex e ius certitudine ipsius quoque medii certitudo depcndeat.

I.N MEDITATIONEM VI,

Quae est

De Rerum Materialium exsistentia, & reali

Mentis a corpore distinctione. .

DUBITA. TIO I. De distinotione LMellictionis, o Imaginationis. CIrca sextam, id non moror quod initio dicis, Res materiatis

ut sunt objectum purae Mathesios posse exsisterer eum tamen res materiales sint objectum mixtae, non purae matheseos ; Se objectum purae matheseos, ut punctum, linea, superficies, constantiaque ex iis indivisibilia, indivisibilithrque se habentia , exsistere reipsa non possint. In eo solam haereo, quod heic iterum imaginationem ab ineuectione distinguis. Quippe, o Mens , hae duae vi centur unius, ejusdemque facultatis actiones, ut supra insinuavimus &, si quid sit discriminis, id non videtur amplius esse , quam . secundum magis, & minus; & vide ut illa inde jam probentur.

Dixisti supra, imaginari nihil esse aliud, quam eontemplarituram, a- Pnemve rei corporea: Heic vero non abnuis, intel ere die eontemptari

. Diqitiam by Corale

277쪽

26 a IN MEDITATIONEM u I

nrigonum , Pentagonum, Chiliagonum, Myriagonum , & hujusmodi caetera, quae figurae sunt rerum corporearum. Et discrimen quidem jam statuis, quod imaginatio sit cum quadam applicatione facultatis cognscitivae ad corpus: intelustio vero talem applicaIionem , seu contentionem non exigat. Adeo ut, cum simpliciter, ta fine talore peregu Trigonum , ut figuram constantem tribus angulis, id intestigere te dicas. Et cum

non sine aliqua tui contentione Ruram quasi praesentem habes , inspicis, exploras, distincteque Usigillatim agnoscis, discernique treis angulos, id

te dicas imaginari. Ac proinde, cum percipias quidem absique labore Chiabaeonum se figuram miste angulorum : neqne tamen applicando S contendendo teipsam discernere posis, S quasi praesenteis habere, Hillatimque discernere omne is illius angulos, per te perande confuse habeas, ac circa Myriagonum, aut quamcumque aliam hujuscemodi figurarum ; idcirco censeas respectu Chiliagoni , aut Myri Mons Inteluctionem esse, non maginationem. Verumamen nihil 1ane obstat, quin ut ad Trigonum, ite ad chiliagonum , quemadmodum intellectionem , ita imaginationem extendas. Nam & nonnihil contcndis, ut figuram illam tam multorum angulorum aliquo modo imagineris: licet multitudo illa angulorum tanta sit, ut ipsam distincte capere non possis: &aliunde percipis quidem voce Chili agoni significari figuram mille

angulorum , sed haec est tantiIm vis nominisinam non proptere in ea figura intelligis magis mille angulos, quam imaginaris. Attendendum vero ut amittatur distinctio, & acquiratur confusio per gradus. Tetragonum enim confusus qui1m Trigonum percipies, imaginaberisve aut intelliges ; sed distinctius , quain Pentagonum. Tum hoc confusius Tetragono , Hexagono distinctius , atque ita cons quenter ; donec non habeas quid diserte tibi proponas, &, quia jam diserte capere non possis, contendere teipsam ut plurimum negligas. Quamobrem,si velis quidem imaginationem simul & intellectionem vocare, quandiu figuram distincte, & cum sensibili quadam contentione cognoscis; intellectionem vero solum dum conis fuse soldm ,&cumnum, aut perexigua contentione specularis, licebit profecto et at non erit propterea, cur plusquam unum senus internae cognitionis adstruas, cui accidentarium solummodo sit, ut secundum magis, & minus distinctὰ vel confuse intente vel remi O. figuram quampiam intuearis. Et certh cum Heptagonum, octago num, caeterasque porro figuras ad Chiliagonum, aut Myriagonum usque percurrere voluerimus & ad majorem, minoremque distinctionem, vel remissionem , semper continuoque attenderimus, di-

278쪽

DUBITATIO PRIMA a

cere-ne poterimus, ubinam, seu in qua figura imaginario desinat, intellectio sola remaneat pNisi potius non apparebit series tenorque uniusmodi cognitionis , cujus continuo , insensibiliterque decrescat distinctio & contentio; crescat confusio & realissio. Alias certe considera , ut intellectionem deprimas, imaginatibnem exintollas. Quid enim aliud, quam Illi ludibrium, isti commendationem quaeris ; dum illi negligentiam & confusionem tribuis,huic vero di ligentiam & perspicuitatem adscribis. Asseris postea, vim imagina di, prout a vi intelligendi distinguitur, ad tui essentιam non requiri r quomodo id vero , si una eademque vis sit, cujus functiones differant secundum magis & minus duntaxat Subjicis , mentem imaginandon convertere ad corpuι , intelligendo, ad seipsam , Ideamve quam habet in se. Quid ita vero, si non potest mens sese ad seipsam, Ideάmve

ullam convertere, quin simul ese.convertat ad aliquid corporeum, Ide ve corporea repraesentatum p Nam Trigonum quidem, Pentagonum , Chiliagonum, Myriagonum, caeteraeque figurae, earumve Ideae corporeae omnino sunt; neque potest mens ad illas, nisi ut Corporeas, corporearumve instar intelligendo attendere. Quod spectat ad Ideas rerum immaterialium creditarum , ut Dei, Angeli, animae humanae seu mentis; constat etiam quascumque habemus de ipsis Ideas, esse vel corporeas , vel quasi corporeas, ex forma scilicet humana, & ex rebus alias tenuitsimis, simplicissimis, insensibi- .lissimis, cujusmodi sunt aer, aetherve, desumptas, ut supra quoque attigimus. Quod autem dicis conjicere te probabiliter solum aliquod corpus exsistere; quia non potes dicere serio, idcirco morandum non est.

DE eo quod neget rei mazeriales, ut seunt oleolum purae Mathesios, exsistere jam ante egii Falsum autem est intellellionem Chili Oniesse confus-; distinctissime enim S elarissime multa de eo polunt

demonstrari,quod certe non fieret,si non nisi confuse,vel,ut ais,nominetenus perciperetur. Sed revera illud totum simul clare intelligimiu, eisnon pos-mus totum simul imaginari. Ex quo paret vires intelligendi et imaginandi, non disserae tantum secundum magis S minus, std ut duos modos operandi plane divoses. uuippe in inteuectione mens se sola utitur, in imagina tione verὸ formam corpoream contemplatur. Ae quamvis figurae Geometri-ςα sint omninὸ corporeae , non tamen idcirco Ideae illae , per quas inteli guntur, quando pub imaginationem non cadunt, corpore sum putandα. denique Diuiti eo by Corale

279쪽

missatas.

Fallium esse C ulta.

Qeque sine imui.

natione

num non

ginatione

denique te sola dignum est , ὀ caro , existimare Ideas Dei, Angeli, &mentis humanae esse corporcas , vel quasi corporeas, ex forma scilicet humana,& ex rebus aliis tenuissimis, simplicissimis. insensibilissimis, cujusmodi sunt aer, aethervo, desumptas. Q. quis enim

Deum , ' aAt mentem ita sibi repraesentat, rem non ιm rnabilem conataramaniσari, Unihil nis corpoream Meam e git,cui nomen Dei, vel mentis falso tribuit. Nam in vera mentis Idea sola cogitatio cum Uus in tributis. quorum nulla corporea seunt, continetur.

INSTANTIA DE eo, quod circa res materialeis, quatenus illas purae Ma

theseos dixeras objectum, obiter attigeram, & mixtae, non purae matheseos csse objectum dixeram, an aliquid respon- . dcris, & non potius, ut canis in AEgypto , aliquid solum attigeris, ut remissione hoc loco utens, videri posses alibi dissicultatem plene solvisse ; attendentium esto judicium. Quod ad distinctionem ima . ginationis, & Intellectionis spectat; nihil addendum est ad ea, quae in Dubitatione proposita sunt, quaeque selerter es praetergressus. Nam quod ais nos Chiliagonum distinctissime intolligere, cum non possimus imaginari & ideam illam, perquam intelligitur , cum in Imaginationem non cadat, non esse corpoream; aliis expendendum relinquo. Adnoto soldm heic quoque locum esse factum illi instan-'tiae, qua occasione alia requirebam superius , Qui fieri possit, ut dicatur cujuspiam rei esse idea , & idea tamen illius imago non sit Nam Ideam quidem imaginem esse, non caeteri modo hominum, sed tu quoque jam ad isisti: Quomodo vero Idea Chili agoni,quae in intellectum , non in imaginationem cadit, imago Chiliagoni est Quippe , si distincte quidem repraesentat figurae angulos, ut repraesentat idea Trigoni; tum ad imaginationem etiam pertinet, quod nihilominus non concedis . Si non repraesentat; igitur imago non 'est; cum de ratione imaginis sit, ut rem, qualis est, repraesentet. Ac ipse quidem non dissiteor, quin imago sit, & Chiliagonum repraesentet ; sed videtur mihi & imago , & repraesentatio confusa; atque idcirco ejus perceptionem non intcllectionem modo, sed imaginationem etiam dico. Et cum non negem intellectum ex figuris aliis distincte perceptis consequutione necessaria inferre,demonstrareque de Chiliagono aliqua; non agnosco tamen illum magis intelligere, quam imagiuari iplam chiliagoni figuram. Tu au-

280쪽

DUBITATIO PRIMA. 26stem vis omnia distinctissimh , & citra imaginationem percipi; cdmdicere tamen profecto non possis in quonam consistat distinctissima haec distinctio. Nam distincte percipere , nonne est parteis singulas sigillatim nosse , sive cognitione complecti Niu ergo parte, Chili agoni singulas, sive angulos omneis sigillatim noveris, cognitionege complexus fueris; quanam ratione te Chiliagonum percipere distinctiudicis Insultabis. me requirere perceptionem , quae per imaginationem habetur: Ego vero non requiro an per imaginationem , an per aliam facultatem habeatur , dummodo habeatur : Requiro solum , ut definias quid perceptionem distinctam voces, & Chiliagono applices; paratus statim manus dare, si definitio apposita, appositeque applicita fuerit. Nisi autem facies,& ex tua definitioneperceptio appareat universe solum, & ut ita loquar, conglobate facta, non autem sigillatim , & per parteis singulas; quomodo evinces perceptionem esse distinctam; & non potius consulam p Heinc videtur 1ane praetereundum tibi non fuisse, quod de progressu perceptionis ex Trigono usque , per Tetragonum , Pentagonum , Hexagonum , &caetera, ad Chiliagonum, aut

Myriagonum usque fuerat objectum ; ut explicares quandonam imaginatio cessaret, intellectio 1ola restaret: neque progressus esset ejusdem facultatis secundum magis & minus , sed essent duo modi operandi piani, ut asseris, diversi ; Vt explicares quomodo non foret distinctior intellectio, cum imaginatione conjuncta , quam cum evaderet, essetque separata. Certe cum ad perceptionem Trigoni & Imaginatio , & Intellectio concurrant; ad perceptionem

Chili agoni sola intellectio ; eccujus tandem pretii est distinctio , qua Cniliagonus percipitur, ejus respectu, qua Trigonum p Et cum

11t tanta claritas in perceptione Trigoni, tanta obscuritas in perceptione Chil lagoni; & aliunde claritas illa ab imaginatione totast; ista verti obscuritas intellectum solum attineat ; eccujus-nam pretii non erit perceptio , quae aut imaginatione, aut cum imagi natione fit, respectu illius, quae solo intellectu Dicis te ,side γλliagono velis cogitare, aeque bene intelligere illud esse figuram constantem mille lateribin, ae intelligis Triangulum esse figuram constantem tribu .

Sed nempe hoc nihil est aliud, quam quid nomine Chili agoni significetur intelligere; Nam rem quidem ipsam non alia ratione animo Complecteris, quam repraesentatione illa adeo confusa, ut secluseangulorum numero ipsa voce designato, tam Myriagoni esse, quam

SEARCH

MENU NAVIGATION