장음표시 사용
261쪽
gaudinem, sed non attenderimus ad latitudinem, quaecumque aut quantacumque possit esse adjuncta , &c. Heinc ergo non timplicis quidem Trianguli in infantia visi aspectus; sed partim visus
primum , partim alii, adhibita simul aut institutione, aut meditatione) causJam praebuere illi Triangulo, cujus latera , seu extremas lineas adnixi sumus concipere, ut latitudinis experteis. Heic vero , aliter profecto , in chartaceo Triangulo , qu in in rudi ligno Mercurius, intelligitur contineri. Nam Mercurius sane reipsa delineari
ex ligno potest ; at Triangulus ille indivisibilis non potest, nisi consideratione, & suppositione exstare. Pergis; uuia jam in nobis
eras idea veri Trianguli, et facilius a mente nostra, quam magis compo
sita figura pioli Brianguli concipi poterat: idcirco visa ista figura composita,
non idam ipsam, sed potius verum Triangulum apprehen mus. Sed cum haec , & alio speciose, atque Platonich dicantur, id etine speciose ac vere Probantur λ Ostende porro puero figuram , quam vocas compositam , Trianguli, non ante visam; is ideam quidem, seu imaginem illius in animo imprimete &,si alium quidem vel viderit, vel possibilem intellexerit, ideam etiam generalem Trianguli formabit , ut ex uno, pluribusive visis, intellectisve hominibus , gen ratem hominis ideam. At si quaeras ex illo , quam aliam Ideam excitari in animo sentiat, omnia potius dicet, quam ideam illius tui. scilicet constantis ex lineis latitudinis plane omnis expertibus, qualem se praehabuisse veluti reminiscatur. Dicet, inquam, nisi deinceps vel tu, vel alius, vel Euclidis lectio, vel exposita ratiocinatio cogitationem suggesserit, quae tuo quaesito respondeat. Exemplum depictae in charta hominis faciei ex lineolis nihil juvat. Nam illa delineatio cst tantum facta ad repraesentandum rem , quae extra intellectum exsistit, & ex qua aliunde imago in intellectum transiit: Atu Triangulus est tantum repraesentativus sui ipsius, Planeque oportet,
. minudis, ut prius imaginem sui in intellectum transmittat, quam sese reprae- Hie' sentans imaginem sui in intellectu excitet; quemadmodum, ut exci
quastissis tet ideam Trianguli Geometrici, oportet, ut prius vel docente alio, percepta vel suggerente ratiocinio, talis Idea fuerit impressa. o verbo, ista omnia , quae vel a te, vel ab aliis de Ideis rerum in mmi, innatis dicuntur , nihil aliud ostendunt, quam esse in nobis faculta
deam, - tem cognoscendarum rerum innatam. Nam, si Ideae quidem , quas
'a' vos fingitis, hujusmodi essent, ut conati ad illas attendere, possemus ιο i. Vel minimae rei cognitionem assequi, id probabile fieret, quod de illis asseritis. Nunc vero nihil plane juvant; sed attendendae omnino Diuitiam by Coo e
262쪽
nino sint res ipsae extra intellectum;adeo ut sive ponantur Ideae,sive tollantur, perinde sit, modo sit in nobis vis cognitrix rerum. Novi
profecto su et nosse possum quoddam animal tibi nunquam visum. Quid prodest tibi quam dicis te habere innatam illius ideam p Inia
tuere in illam, quantum Voles; Certus sum te nunquam illius assequuturum notitiam , quousque tibi fuerit ostensum , descriptumve ab aliquo. Vbi autem oculis tuis exhibitum fuerit, imaginem quidem illius hauries oculis; aut si describi audieris, ipsis auribus: ac tum demum esse in te illius Ideam agnosces: At praeter illam excitari in tua mente quandam aliam praehabitam, quomodo senties p quomodo probabis, si fastum verborum seposueris p Non excitari portli ullam , quae praefuerit, veraque sit, ex eo constat, quod viso uno solo unius genaris animalium individuo,non aliam in nobis haberi, excitarive illius ideam experimur, quam qualis ab hujusmodi individuo deducta est : Et cum aliud deinde, ac plura ejusdem generis individua vidimus , tunc ideam specialem variamus, & pro una duas, plureisue habemus: ac si post ipsas habitas generalem quoque habeamus, illa erit planis, quam ex singularibus eliciemus, abjicientes discrimina , & retinentes id, quod erit Omnibus commune. Argumento autem quod talis idea non sit innata, sed a nobis facta ex singularibus perspectis , illud etiam est ζ quod in dies perficitur,& evadit semper tanto generalior, quanto plura cognoscimus , &discrimina plura animadversa rescindimus ; cum si innata foret, vel saltem excitata , post perspectum unum singulare 'individuum, perfecta prorsus exsisteret, neque novis, novisque semper excitationibus indigeret; quod tu quidem dicis de excitatione veri Trianguli ex unius chartacet, compositique perspectione.
D v B I Τ Α T I o II. De probata Dei ex sentia , ex eo, quod Ens summe perfectum
exsistentiam re exigat, ut Triangulus aequalitatem
trium angulorum cum duobus rectis.
A Ggrederis consequenter demonstrare Dei exsistentiam
visque argumenti est in illis verbis a Attendenti sit mani- fenum , non magis posse exsistentiam ab essentia Dei separari quan ab essentia Trianguli magnitudinem trium um angulorum arqualism
263쪽
tium duobus reetis: sive ab Idea montu Ideam vassis : adeo ut non magis r
pugnet Deum cogitari hoc est ens seumme perfialum cui defit exsistentia
hoc efῖ, cui desit aliqua perfectio' quam cogitare montem, cui desit vallis. Enimvero attendendum est , videri tuam hujusmodi comparationem non satis sustam. Nam rite quidem comparas essentiam cum essentia;verum non comparas deinde aut exsistentiam cum exsisten-xia, aut proprietatem cum proprietate, sed exsistentiam cum proprietate. Hinc vel dicendum fuisse videtur, non posse magis separari omnipotentiam , v. c. a Dei essentia, quam ab essentia Trianguli illam magnitudinis angulorum aequalitatem: vel certe , non polle magis separari Dei exsistentiam ab ejus essentia, quam ab es. lentia Trianguli ejus exsistentiam. Sic enim bene processisset utravis comparatio , & non modo prior fuisset concella, verum etiam posterior et quanquam non propterea evicisses Deum necessario exsistere, quia neque Triangulus necessario exsistit, tametsi illius essentia, exsistentiaque separari reipsa non valeant, quantumcumque mente separentur, sive seorsim cogitentur et ut cogitari etiam essentia , exsistentiaque divina possunt. Deinde attendendum est, te collocare exsistentiam inter divinas perfectiones , & non coli care tamen inter persectiones Trianguli, aut montis 3 cum perinde tamen, & suo cujusque modo perfectio dici valeat. Sed nimirum,
neque in Deo, neque in ulla alia re exsistentia persectio est; sed id, sine quo non sunt perfectiones. Siquidem id, quod non ex iistit, ne que persectionem, neque imperfectionem habet: & quod exsistit, plutiisque persectiones habet, non habet exsistentiam ut perfectionem singularem , unamque ex eo numero; sed ut illud, quo ram ipsum quam persectiones exsistentes sunt, & sine quo nec ipsum habere nec perfectiones haberi dicuntur. Hinc neque exsistentia, persectionum instar, exsistere in re dicitur, neque, si res careat exsistentia . tam imperfecta sve privata perfectione 'dicitur quam nulla, Quamobrem , ut enumerando perfectiones Trianguli non recenses exsistentiam , neque proinde concludis exsistere Triangulum et ita enumerando perfectiones Dei non debuisti in illis ponere exsistentiam , ut concluderes Deum eses stere , nisi principium petere velles. Dicis in aliis omnibus rebus distinoui exsistentiam ab essentia, non vero in Deo. Sed quomodo quaeso
exsistentia Platonis, & essentia Ρlatonis distinguuntur intcr se, nisi cogitatione duntaxat 3 Fac enim Platonem non amplius exsistere, ubinam erit ejus essentia ρ Nonne porro in Deo pari modo essen-
264쪽
Mi cogitando ontem cum valle , aut equum alatum , non sequitur propterea aut montem , aut talem equum exsisti re : ita ex eo, quod cogites
Deum ut exsistentem, non siqui istum ex stere: ac tum latere sophisma arguis. Verum non fuit dissicile solvere sophisma quod ipse finxisti: ad omendo praesertim id quod tam manifeste repugnat, Deum exsistentem non exsistere , neque perinde assumendo hominem , aut equum. At si accepisses ut montem cum valle, & equum cum alis, ita Deum cum scientia, potentia, attributisve aliis, tum dissicultas processisset, explicaniamque tibi incubuisset, qui fieri possit, ut mons declivis, aut equus alatus cogitari valeat, absque eo quod exsistate Deus sciens , & potens cogitari absque eo, quod exsistat non valeat. D icis liberum non esse cogitare Deum absque exsistentia, hos est, ens summe pers e tum absque hum perfemone ; ut liberum est 'Num eum alis, velsine alis imaginari. Sed nihil addendum, nisi quod ut liberum est cogitare equum non habentem alas, non cogitata exsistentia , quae si advenerit, perfectio per te in eo fuerit ; ita liberum est cogitare Deum habentem scientiam, potentiam , & persectiones
caeteras, non cogitata exsistentia, quam si habuerit, tum consummatae sit perfectionis. Quare ut ex eo quod equus cogitatus perfectionem alarum habens . non propterea colligitur habere exsiastentiam perfectionum . per te, praecipuam . ita neque ex eo, quod Deus cogitatur habeas scientiam , perfectionεsque caeteras, colligitur propterea ejus exsistentia, sed ea demum probanda. est. Et Qquamvis dicas ,tam exsistentiam, quam perfectiones eaeteras in Idea entis
humme perfecti comprehendi, id dicis, quod probandum est , & conclusionem pro principio anumis. Nam etiam alioquin dicerem in Idea Pegasi perfecti contineri , non tant sim persectionem illam , quod habeat alas ; sed etiam illam, quod exsistat. Ut enim Deus cogitatur perfectus in omni genere persectionis; ita Pegasus cogitatur persectus in suo genere ; nihilque hic posse instari videtur.
quod, proportione servata, usurpari utrimque non valeat. Dicis , ut cogitando Triangulum non Hi necesse cogitare, quod treis angulos habeaι par eis duobus rectis, licet id minuου verum non sis , ut attendenti postea paret; ita posse quidem cogitara alias Des perfitiones, non cogitata e L sentia , sed iliam non esse propterea mιnus veram , cum attenditur perfe-
diuinem esse. Attamen vides quid dici possit: nempe ut illa proprietas attenditur postea esse in Triangulo , quia demonstratione probatur ita, ut exsistentia attendatur esse in Deo, demonstratione Ii, prO
265쪽
aso IN MEDITATIONEM uprobandam esse e Secus profecto quidlibet in quolibet esse facile
evincam. Dicis, te attribuentem Deo omnes perfectiones , non perinde
facere ac si putes omnes quadrilateras figuras circulo insicribi; quoniam ueheis faueris , quia deprehendis postea Rhombum non inscribi ; non ita illic facteris , quia pol iea exsistentiam Deo convenire deprehendis. Sed perin 'de prorsus facere videris, aut si non facis , necesse est, ut ostendas Deo non repugnare exsistentiam , quemadmodum ostenditur repugnare Rhombo circulo inscribi. Caetera praetereo, quae vel non explicas , vel non probas, vel ex jam allatis solvuntur, ur; Nihilposse excogitari, ad cujm essentiam exsilientia pertineat, praeter selum Deum rnon posse duos, set plureis ejusmodi mos intelligi r talem Deum ab aeterno renitisse, ta in aeternum esse mansurum: percipere re multa alia in Deo, quibus nihilpost detrahi , nec mutari: oportere ista propius inspici, ac diligentius investigari , ut detegantur certaque habeantur, G.
HIe non video eujus generis rerum velis esse exsistentiam , nee quare non aeque proprietas , atque omnipotentia dici possi , seu mendo sicilicet nomen proprietatis pro quolibet attributo , sive pro omni eo quod de re potest praericari, ut hic omnino humi debet. Quin etiam exsistentia, necessata es revera in Deo proprietas stractissimo modo sumpta, quia illi sola competit, ta in eo seolo essentiae partem facit. Nec proinde ex- Antentia triariuti cum exsistentia Dei debet conferri, quia manifeste aliam hibet relisionem ad essentiam in Deo quam in triangulo. Nec magis est pctitio principis, quod ex lentia inter e quae ad essentiam Dei pertinent
numeretur , quam quod aequalitas trium angulorum cum duobus rectis inter trianguli proprietates recenseruar. Nec verum est essenti.- , S exf- sientiam in Deo, quemadmodum sn triangulo , unam absique alia posse cogiturι , quia Deus est sevum esse , non autem triarigulus. Nee tamen inficior
quin ex lentia possibilusit perfeZito in idea trianguli , ut exsistentia nece Psaria At perfectio in Idea Dei; emit enim illam praestantiorem qua niueae illarum Chimaerarum quarum exsistemia nulla esse posse supponitur. Nee proinde vel minimum ulla in re argumenti mei vires infregisti, haer que semper delusuου illosophisinate , quod ais tam facile a me solvi potvisse. Ad ea autem quae subyuriis, jam Hor sinu resspondi. Et plane falleras ,
cum ais non demonII σι exsintentiam de Deo , ut demonstrinur de tria gulo , quod ejus tres anguli sint aequales duobus restis r uti iusque enim est
par ratio, nisi quod demoni iratio probans in Deo ex emiam fit altera
266쪽
multo simplicior , ω clarior. Caetera denique praetereo , quia dum ais me nihil explicare, nihil ipsi explicas, et nihil probas nisi totum te probare
nihil posse. INSTANTIA. Non vides cuius generis rerum velim esse exsistentiam ; id
non miror ; siquidem nolo certi ullius generis esse et Sed pervides-ne quid interim facias , cum vis alicujus specialis .ia pro esse generis p Scilicet videris imprimis concipere Rem seu, ut
vulgo dicunt, Ens, aut Aliquid ) tanquam generalissimum genus , T L
quod in duas species, sue genera subalterna distribuas , Substanti- terminatiam nempe , & Proprietatem. Deinde Proprietatum genus in suas I species dividens, habes exsistentiam pro una illarum, confundisque interea Proprietatis , & attributi voces. Vt primum autem de hac ipsa confusione aliquid dicam , quae videtur fuisse aequivocationis caussa , Notum est Proprietatis vocem sonare quidpiam physicum , & ab ilitellectiis operatione independens; vocem vero attributi sonare quidpiam logicum, & ab intellectu attribuente, sive praedicante dependens. Heinc autem fit, ut omnis quidem proprietas attributum fieri, sive esse possit; at non vicissim omne attributum Proprietas , ut vel ex eo patet, quod Substantia quoque attrib tum sit,quae tamen Proprietas non est,sed genus ab illa distinctum ;imo & Res ipsa attributum sit, quae est genus , substantia , & pro
prietate genaralius. Constat proinde attributum esse aliquid non modo transcendens, cujusmodi est Res, aut Ens ; verum etiam supertranscendens; quatenus de Re, aut Ente praedicatur; sed nem-pς transcendens, aut supertranscendens est, quatenus quidpiam logicum est , & ad intellectum pertinet, qui cogitatione sua praetergreditur universitatem Rerum. Quamobrem , ne aequivocatio sit,
aut abstinendum tibi est a voce Attributi, aut limitando illam ad notionem proprietatis, intelligendum est attributum esse aliquid distinctum a Substantia, & minus quam Res , late patcns. Iam ergo cum vis Exsistentiam esse speetalem Proprietatem , sive speciale attributum, potest quidem vox proprietatis praedicari de Exsistentia, potest & ipsa Rei vox, quatenus omni generi competit, ut praedi cari de specie possit: At ipsa Exsistentiae vox neque abstracte , neque concrete praedicari poterit ; neque de Proprietate universe , quoniam nulla species praedicatur de genere ; Neque de Re uni-
267쪽
versd, quoniam quod non praedicatur de inferiori, sive minlis generali, non praedicatur etiam de superiore , seu generaliore. Rursus neque de Substantia ; quoniam nulla species praedicatur de genere contraposito , & de quo id genus , cujus est, non praedicatur; Denique neque de ulla alia proprietate, quoniam nulla speciei praedicatur de alia, quae sub eodem genere est. Itaque ut non dicimus Animal in homo, Corpus vivens est homo, Planta est homo , Equm est homo; ita neque dicere poterimus , Proprietas en exsistens, vel exsistit, Rei exsistis, Substantia exsistit, Sapientia , aut alia proprietas em iit. Uides-ne igitur quam-multa non exsistere consequatur, ex eo quod vis Exsistentiam esse specialis generis rerum Vides- ne pr inde cur ego no ad speciale aliquod rerum genus retulerim, sed habuerim potius ut generalissimum,sive transcendentale genus, quod Οmuibus generibus, speciebusq; rerum ita comperat, ut nisa de ipsis praedicari valeat, ipsae nec res sint, nec censeri possint Ex hoc sane est, cur ante, objecerim siab persectionis nomine, quod jam sub
nomine proprietatis objiciendum occurrit. Cognoscere vis utrum Exsistentia haberi debcat tanquam proprietas illius rei, quae exs-stit; expende, an res ita possit aut illa privari, aut privata intςlligi, ut res adhuc quaepiam remaneat, remaner ive intelligatur. Nempe
ita fieri comperies in proprietatibus omnibus, quibus aut reipsa, aut mente sublatis , adhuc tamen substantia, cujus proprietates sunt, intelligitur, ut res quaepiam perseverare. Porro ubi exsistentia aut adempta re ipsa fuerit, aut adempta intelligetur, quaeso an ea res, cujus fuit, sit perseveratura aliquid , an nihil λ Vides sane' futuram nihil, quia quod non exsistit, nihil est; Nam & dum suppones perseverare per parteis, suppones quoque non esse ademptam exsistentiam per parteis: cum ubi supposueris nullam remanere exsistentiam, tum res sit plane nulla futura, Ex hoc proinde subnotavi discrimen , quod est inter aliquam persectionem, sive proprietatem, v. c. visum, & ipsam Exsistentiam. Nam homo quia II. dem cui competit visus , si illo destituatur, non propterea nullus minis evadit, sed tantum caecus, hoc est imperfectus, & privatus visu ;At quicquid sit illud, cui exsistentia competit, si exsistentia desti-μυerare, tuatur, tunc vere nullum, aut nihil esse dicitur, non imperfectum ,
. m μ' aut exsistentia privatum ; quando id quod imperfectum, aut priva tum dicitur, supponitur adhuc esse aliquid, tametsi absque habita - u perfectione. seu proprietate.
268쪽
seu proprietates Trianguli, non reeensueras exsistentiam, neque proinde concluseras exsistere Triangulum ; ita enumerando perinfectiones, sive proprietates DEI, non debuisse in illis ponere exsistentiam , ut concluderes Deum exsistere, nisi principium petere velles Nempe ista fuit paralogismi radix ab ipsa usque transitio ne ex priore Meditationis Parte, de essentia rerum materialium ;ad posteriorem de Dei exsistentia. Etenim transitio haec fuit, Iam vero si ex eo seis, quod alicujuι rei Ideam possim ex cogitatione mea depromere , stequιtur ea omnia , qua ad iliam rem pertinere clare, ta distincte percipio ,revera ad strum pertinere,Nunquid inde haberi etiam potest ingumentum , quo Dei exsistentia probetur ' Tum ratiocinatio tua fuit, quam alicubi expressisti hae sorma, Ouod elare, ta distincte intelligimus pertinere ad alicujus rei ve ram , ta immuta item nazuram, sive sentiam, sive formam,
id potest de ea re, eum veritiate affirma :Sed postquam satis accurate investigoimm quid si Dem, clare, ω ristincte intelligimm ad ejus veram, S immutabilem na-' turam pertinere, ut exsistar: Ergo tunc cum veritate possumus de Deo Ulamare,quod exuar. Caeterum , cum verba illa transitionis, Ex eo selo, quod alicujus reiuram possum ex me depromere, sequrtur , Sc. ostendant tam in tran vione, quam in Propositione usurpari a te rem, ac veram,immutabilemque naturam, non quam extra intellectum , conccptumve tuum ,leu in se ipsa cognoveris, sed quam duntaxat intra intellectum, sive in Idea, cogitationis vi habueris: perspicuum est sensum tuae Propositionis esse non posse alium , qu m si hoc modo efferatur. uuod elare, ta disino e intestigimm pertinere ad alicujus rei veram, ta smmutabilem naturam, quatenm in Idea est, id potest de ea re eum veritate Urmari, quatenus in Idea est.
Quippe, si ex eo, quod in Idea ex cogitatione tua deprompta, & intra tuum intellectum aut nata, aut facta, & consistente, observas; ad id quod res sit,aut esse debeat in seipsa;vel in ipsam et rerum natura, extraque tuum intellectum, facere gradum volueris; para-logismus perspicuus est , ob commutatam suppositionem , seu rem in vario statu acceptam. Quo ex genere audiuntur Sophismata illa
in Dialecticorum Scholis, Animal est genus hominis ; homo est animal ; igitur homo est genus hominis; Et, Equus praedicatur de multis, Bucephalus est Equus, Igitur Bucephalus praedicatur de multis, dic. Scilicet animal, & Equus nunc accipiuntur prout in
269쪽
intellectu sunt, & ab ejus operatione id, quod dicuntur esse, mutuantur ; nunc prout in seipsis sunt, & ab operatione intellectus non pendent. Neque dicas tuas Ideas repraesentare res, non solum qua-lcs in Ideis, seu intra intellectum sint; verum etiam quales in se, extraque ipsum intellectum. Siquidem hoc ipsium in quaestione est;& cum nemo non possit pari jure idem dicere , vides quid ex tanta idearum discrepantia esse admittendum sequatur. Dices te rem ibmitare ad claram, distinctamque notitiam ς sed & quaestio est,qualis-nam sit ista clara, distinctaque notitia, cui nulla plane falsitas subsit, ut agitatum superius est; & nemo ex iis, qui opposita sentiunt, non putat se habere tam claram , distinctamque notitiam , qvm tu; adeo ut, quo jure tu praefers tuam , illorum quivis praeferat suam. Addo, dum quis in intellectu habet Ideam montis aurei, intelligi ab illo clare, & distincte pertinere ad montis aurei veram, immutabilemque naturam,essentiam,sermam,ut ex auro constet. Neque enim minus verum, immutabillaque est , debere montem aureum ex auro constare, quam rationale animal esse ratione praeditum. An igitur ex natura, quae repraesentatur per Ideam , &intra intellectum est, licebit gradum facere ad naturam , quaere-
ipsa, & extra intellectum sit λ Profecto dici hoc solum potest ,
uuod elare , S distincte inteligimus pertinere ad montu aurei veram , immutabilemque naturam, quatenus in Idea en, id poten de monte aures, cum veritate a=ma i , quatenus in Ideae n. Neque dicas.esse inter montem aureum , & animal rationale discrimen. Etenim discrimen est quidem, quod postquam es egressus ex statu ideati, in statum realem; seu ex ergastulo intellectus, in theatrum naturae ; animal rationale passim videas ; montem aureum nullibi videas. At quandiu manes in statu ideati, discrimen nullum idearum est; neque habes Criterium, quo dijudicare possis, an talis Idea sit confor . mis rei extra intellectum exsistenti, an non; exspectandumque est, quousque in statu reali experientia criterium fiat. Dices Ideam montis aurei non continere veram, immutabithaeque naturam; sed tantum fictitiam, & ab intellectu compositam, quoniam non selum iri. abstractione,sed etiam clara, &distincta operatione ita potes illam Non alia dividere, ut intelligas montem sine auro. Verum poteris pari m mTl. Q dividere , & intelligere animal sine ratione ; clim ut montes jummum sunt, qui aurei non sunt; ita animalia sint , quae rationalia non
di exinde quidnam sit de tua Mumptione dicendum. Nam
270쪽
D V B ITATIO SECUNDA. assprimum quod ais, Postquam satis aecurate investigam imus quid sit Deus, e re, ta distincte intestigimus, Sc. arguunt tuae meditationes non investigas. te inspiciendo in ipsum Deum, quem ut in se est, non vidisti, sed in solam Ideam , quam te de illo intra inrellectum habere icensuisti. Quare & quicquid intelligis pertinere ad ejus naturam, non intelligis pertinere quatenus natura in seipsa est, sed quatenus est in tua Idea ; ex quo sequitur ut non alio modo efferri potuerit assumptio, quam isto; ' Sed postquam satu accurate investigavimus quid sit Deus, intuendo in ejus Ideam, ei υ, ω distincte intelguimus ad ejuι
veram, S immutabilem nazuram pertinere u exsistat, qu tenus in Idea ea.
Et assumere sane te naturam divinam non quatenus in seipse, sed quatenus in Idea est, vel id arguit, quod probaturus ejus exsistentiam, pervestigationem Ideae, seu ideam exploratam pro argumento habes; & cum Idea contineat descriptionem naturae divinae, idcirco talem Deum describis, qualem ejus Ideam habes, ut constet quid nomine DEI velis esse intelligendum. Quippe frustra requiritur , an res aliqua exsistat, an non, nisi qualis res concipiatur, perspicuum fiat. Cum igitur ilIi, quem fingis negare DEI exsistentiam, probare contendis Deum exsistere, & qualis-nam Deus a te concipiatur ipsi describis ; profecto talem ipsi describis, qualem ille concipit in tua Idea exsistere, non qualis revera, & in se exsistit; quippe cxspectat ut ipse probes talem in se exsistere, qualem
in Idea ex11stentem describis. Heinc si assumptionem ita urgeas, ut exsistentiam naturae divinae in Idea tua conceptam, accipiendam contendas pro exsistentia naturae divinae in se, tum ille poterit arguere manifestam esse sophisma, & te perinde continebit in assumptione exposita, ac contineret, s circa montem aureum aliud assumeres, quam istud; Sed postquam saetu arcurate investigavimus, quid
fit mons aurem , intuendo in ejus Ideam, elare S distinete intelligimm . ad 6m veram, S immutabilem naturam pertinere, ut ex auro constet, quatenus in Iria ea. Quare & ita exciperet, Ecquaenam est, precor, haec probandi forma p Controvertitur inter nos, An Deus exsistat; tu vero assumis pertinere ad ejus naturam , ut exsistat λ Et nonne
haec ipsa est quaestio Nonne hoc ipsum probandum est, pertinere ad ejus naturam , ut exsistat Dices-ne sorte id remanere ex sacta a te descriptione probatum At describere qualem rem concipias, est-ne demonstrare exsistere ipsam An id probas enume