Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

36 IN MEDITATIONEM II.

Decimo, uuoniam pio omnia, quae clare , ta distincte inreyuo talia a Deo furi posse, qualia intelligo; satu Hi, quodpo sim unam rem absque altera clare, ta distincte intelletere,ut certus .m unam ab altera esse divem Lem, quia potest saltem a Deo storsim poni. Ac proinde ex hoc ipse , quod

hiam me ex Atire , quodque interim nihilpiane aliud ad naruram , sive ese sentiam meam pertinere animadverITm, praeter hoc fiam, quodsm res costam ; restae coκcludo meam essentiam in hoc uno consistere , quous .m res cogitans. Et quamvu habeam corpuι , quod mihi valde ar te con- Iunctum est ; quia tamen ex una parte ccvram, S distinctam habeo Ideammes 'situ, quatenus μ' mnium res curtans, non extensa; S ex atrapa te distinetam Ideam corporM , quatenus ent Dantum res extensa, non cog ' tans . certum esὶ me a corpora meo revera esse distin tum, S absque iPo

pust exsistere.

Denique cum Deus mihi dederit magnam propensionem, ut credam Ideas rerum corporearam ab ipsis emitti, est Dei facto, si aliunde emitterentur ; ac proinde res corporeae erasunt. Docet me aliunde natura ,

. quae quia Deus mihi illam dedit, fallere non pote it, habere me corpus , cui mali est,cum doloremsentio, esuris,stio sigitur exsistit etia corpud meum,ta quae ad ipsum pertinent. Uuod se interdum vi eor in aliquibu/ faui a non sium illa tamen a natura edoetus ,ρd ex consuetudine quadam incon derate judicaridi accepi, possumque omnem errorcm corrigere, si ad ea ,

quae sunt naturae attendam.

V. Atque ista quidem cst series, ac summa tui ratiocinii. Nihil cst, vero opus ut illud heic quoque retexamus synthetice,quo parato--stabilia gismi clarius detegantur ; siquidem scopo, in quom singula diriendo gantur, semel perspecto, res commodius, compendiosiusque sigilla- .hisjsessim pra stabitur. Hoc loco, dicendum est solum de puncto illo AN principium chimedeo , quod a te inventum gloriaris, argumentatus in hunc

Ego modum , ill , , . si quu const/t M unum certum , inconcussumque principium, ex rim qui quo c*tera omnia, quae certo nosiuntur, necessaria quadam con- si nexione deducantur. ille massna sicranda facit;

His itio. tqu/ e eo consitust unum certum , inconcusumque principium , ex quo caetera omnia , qπα certo nossuntur necessaria quadam connexione deducantur;

Igitur ego magna sperarida facio. Ac este quidem hujusmodi argumentationem tuam n ogare non Potes, quin te, seu Opus totum neges. De propositione porro nihil

dico i quoniam seu bypothesis illa possibilis, seu impossibilis sit,

52쪽

DUBITATIO PRIMA. 37

consequutio est plane admittenda. Assiimptio duas habet parteis.

Prior est, constituere te unum certum, ιnconcusumque principitim ς Posterior, ex isto principio Glera omnιa , quae certo noscuntur neces ria

quadam connexione deduci. Priorem probas afferendo i psum metprincipium, seu pronunciatum, Egosum: dc firmitatem simul addendo ex illa ratione, Cogito enim. Enimvero, quod ad me spectat, clim in prima tuarum meditationum lectione ad istum locum pervenissem, in quo sperabam veritatem ad hoc usque tempus inauditam , & quae esset omnium veritatum , seu propositionum verarum - fons : Deus bone, inquam, hoc-ne novum est, quod tanto apparatu,

ac molimine fuerit requirendum, Te esse λ Scilicet istud pronunciatum in plusquam Cimmeriis delitescebat tenebris, tibi ignotum , tibi incertum, adeo, ut ,si quispiam ante illum diem quaesiisiet ex te, Es ne Cartesi λ haud habuistes quid responderes; quoniam res foret mira , inexplorata , ii comperta, & de qua ut certum aliquid statueres , posceres quod poscis in lectoribus ) aliquot menseis, hebdomadasve 3 Scilicet ipsius defectu, omnis te ante eundem diem veritas latebat; adeo ut si quis te interrogasset, Nosti-ne, Cartesi , duo & tria esse quinque ς aut Quadratum non habere plura ,

Pauciorave latera, quam quatuor; poposcisses quoque aut mens eis, aut hebdomadas aliquot; donec constaret certo, Te esse λ Dicis non fuisse certum te certitudine usta Atitaphysica,hoc en per cogitationem. At

certitudo res firma est ι & si addi illi quid possit, unde reddatur

firmior, hoc ipso arguitur infirma. Quamobrem vel nova ista certitudo nihil adjicit, vel si alieit, argumento est, non fuisse certitudinem , quam fuisse certitudinem dicis. Neque dicas fuisse te quidem prius certum , sed jam tamen agnoscere, potuisse te tunc

decipi; siquidem uti jam agnoscis te sequutum illa principia non potuisse decipi; ita &agnovisti tunc sequentem te illa decipi non

posse. Sed ne heic haereamus, Asium is ecce rem demonstrandam,de qua nemo quidem fuit tibi facturus controversiam ; versim quam non putaris firmam , nisi tuo modo confirmares. Age ergo animi gratia ratiocinationem tuam exploremus. Ego cogito ; Igitur ego

sum. Optime res habet, Sed meministi-ne te esse in eo statu, in quo quicquid hactenus nosti, falsum reputes, & in quo sutcumque jam concedamus reputare'omnia salsa non esse praejudicium θ omnia praejudicia exueris; adeo ut judiciorum nudus, ab hoc ipso, quod jam constituis, sis totam seriem sequuturorum judiciorum deriva

53쪽

Vanum

g IN MEDITATIONEM IL

recordationem praejudicium non esse; neque requiro , quid voces , aut quomodo intelligas. quid sit cogitare, quid csse, tac. Dicis itaque, Ego cogito; Igitur Moseum. At primum casus merus est, quod haec cogitatio, Ego cogito, po--,, ilia tinus quam alia in mentem subeat; certe enim illam habere ex electi-2 illam one non potes; quoniam electio judicium est, judicio vero spolia-

conste Inu 'i te, istud que eoo cogitor primum in serie locum tenet. Itaque oo optio: mnia, quae deinceps luper-eXtruentur j Icla,non necessitate erunt

Istitur ex- aliqua, sed ab eodem casu, quo istud pendebunt. Deinde, Ego cσ-6βψ gito, inquis ; sed quid cogitas siquidem omnis cogitatio alicujus rei cogitatio est. An coelum p an terram an quidvis aliud p anteipsum p Omnia jam reputasti salsa , neque mutasti sententiam ;quamobrem quicquid cogites, falsum cogitas; ac proinde est tua cogitatio falsa. Igitur & omnes, quas consequenter elicies cogita tiones, falsae erunt. Rursiis, Ego cogito quis: At cum dicis Ego , Nosti-ne teipsum , an non λ nolit dubio procul, nam te alioquin non nominares. Nosti. ne vero te esset, an-non 3 Si nosti te esse a igitur praejudicium habes , quod adversatur suppositioni; Sinon nosti te esse, ergo neque nosti te agcre, quoniam agere, ut loquuntur praesupponit esse. Igitur neque nosti te cogitare, quoniam cogitare est agere; Igitur cum dicis Ego cogito, ignoras quod dicis satque adeo quicquid exinde cognosces , atque inferes , ignorato plane principio nitetur. Αd- haec cum dicis Ego cogito , enuncias aliquid de te, ac in praesenti tempore quidem ; Igitur idem est , ac si diceres, Ego sum cogitans, tu nimirum subjectum es , & cogitatio attributum ; Atqui non potes dicere te esse cogitantem, quin dicas Te esse; idque declarant Dialectici, cum docent Verbum adsignificare tempus, quod est σε νυν laurαρχειν nunc esse : Igitur cum dicis Ego cogito, dicis ego sum; & dicens deinde in consequente igitur

Ego hum, nihil aliud infers quam quod praesupposuisti; sicque idem

per idem probas. Praeterea quoniam quando dicis Ego cogito , Igitur ego seum, enthymema est, neque probationis vim habet,nisi vigore consequutionis firmitudinem habentis ex illo principio, quod te alicubi non latuit, uui cogitar eri; ideo contexendus necessario syllogismus est, aut in forma primae, perfectaeque,ut volui figurae hoc modo,

Qui cogitat est ; Ego cogito; Igitur Ego sum. Aut in forma quartae vulgo improbatae, & quam dicunt Galenicam, hoc modo,

Ego cogito; Qui cogitat est; Igitur ego sum. At

54쪽

DUB.I TATIO PRIMA. 39

At utrovis modo perspicua ruina. Nam si priore forma concludas , propositio illa , uui cogitat est, praejudiclam est , antecedens illud , quod tu vis statuere Judiciorum primum. Si posteriore, tum Assumptio illa Qui cogitat exi, judicium est, quod neque dependet a tua propositione Ego cogito, neque sequitur tuam conclusionem Ego sum , ex qua, vis omnia judicia, praeter illud, Ego cogito,dependere. Ex quo sequitur, ut utrovis modo accipiaS , Veritas, notitia, certitudo illius e stati, uui cogitat est, nullo modo deducatur ex veritate, notitia , certitudine neque tui puncti Archimedis Egoskm, neque stabilimenti illius Ego cogito. An putas vero deducentur, quae illo adhuc priora sunt λ Nempe & ipsum ex prioribus sic deducitur , Ωκi agit est ε uui cogitat, agit; Igitur Qui cogitat en. An etiam quae istis sunt adhuc priora λ Nam illud quidem, uui agit en, deducitur ex ipsis, Posterius non est sine priori, & esse est prius , agere posterius: Istud vero ex illis, Motio est actio, & Cogitatio est motio: atque ita de caeteris. Denique ex his omnibus manifestum efficitur, quam fallaci ratiocinatione usus fueris, ad probandum rem alioquin veram, perspicuam , certam ; nimirum Te esse; non quod principium illud Ego editio ad eam comprobandam valere non pos sit; sed quod non potui, usurpatum cum tua illa suppositione. Ut Pateat vero qua necessitate ipsum cum illa nexueris , res est exhibenda isto syllogismo. S quis somnians , a Deo dereptus, a maligno Genio delusius, omnia qμή prapnovit, falpa reputet, judicioque omni praehabitospolia-im fit, iste colligit se exsistere, quia cogitπιοῦ

Atqui ego somnians , a Deo deceptus, a maligno Genio delusim, omnia quae praenovi, falsa reputo , judicioque omni prae habito spoliatus seum: Igitur ego colligo me exsistere,quia cogito. Agnoscat certh qui poterit necessitatem consequutionis in propositione ; quasi colligere non possit, se exsistere, quia cogitat, sine illa hypothesi ; aut ex eadem proposita non possit non colligere: v 1 1 Et quid porro de Asssumptione judicandum sit,agnoscat ex iis, quae Ex hoe institimus in superiorem Meditationem. ωMhmio Posterior pars ex assumptione luperioris argumenti restat, quae

tibi non conceditur, ut nempe ex eo, quod noris Te esse, quia cogitass , nost tmec terμ omnia, qme certo nossuntur , necessaria quadam eonnexione dedu- - 'cantur. Faciunt ad hoc mox ante dicta, cum ostensum est saltem it ises.s Halad effatum, uuod cogitai en, & quae illo priora sunt non pendere δε cis

55쪽

wIN MEDITATIONEM II.

ex isto tuo, cum ipsum potius ab illis pendeat. Facit etiam , quod tametsi nihil cognini possit a te sive certum sit, sive incertum , nisi

sis, & nisi cogites ; attamen nihil necesse est, ut cogites te esse ; ut cogites te certo, & non dubist scire te esse; ut cogites te ideo certo, ac non dubie scire te esse, ex eo quod cogites ; ad hoc ut possis certus fieri ,esse diem, quando sel lucet; calefieri te, cum accedis ad ignem i & id genus caetera omnia. Faciet denique quicquid

toto meditationum decursu observabitur, cum illas institueris hujuscemodi parti confirmandae. Cum initium porro heinc facias ;postquam praemisisti, statuendum esse hoc pronuntiatum, Ego sium, Ego

exsisto ; quoties a me profertur, vel mente concipitur, esse verum; pergis, Nondum vero Fatu intelligo , quisisam sim ego ille , quisem necessariosum, deincepsque cavendum est,ne forte quid aliud imprudenter assumam

in locum mes ,sicque aberram, etiam in ea cognitione , quam omnium certissimam , evidentissimamque esse contendo. uuare Iam demum meritabor , quidnam me olim esse crediderim, M. Adnoto primum transitionem , non necessariam ex necessaria connexione deductionem e 1e. Postquam enim conclusisti te esse , quia cogitas; tam potest quidvis aliud, quam natura tua inquirenda, Certoque noscenda, venire in mentem et ac tanto magis, quanto id, quod cogitas, Sol,Luna, Terra, quidvis aliud ,potest te ad aliam deducere cogitationem. Deinde cognitio exsistentiae rei nullam necessariam connexionem habet cum cognitione essentiae, sive naturae intimae; alioquin enim quaecumque patent sensibus, aut quocumque modo exsistere cognoscimus, etiam secundum essentiam, naturam ψ recessus quosque Cognosceremus. Quare & ex eo, quod noris te esse,non potest inferri te nosse, aut posse nosse natura tuam. Praeterea,cum quicquid exsistere cognoscitur ; sua seu actione, seu qualitate , aliove adjuncto exsistere cognoscatur, non potest talis actio , qualitas , adjunctumve dici esse tota rei natura,nisi admittatur quicquid de re qualibet cognoscitur, unde exsistere probetur,quantulumcumque illud sit, ipsam esse ejus, ac tota naturam. Quare cum hoc absurdum sit, non modo cavendu est tibi, ut te satis intel as,ne quid imprudenter in locum tui assiimasi sed etiam ne non satis assumas, & ipsam v. c. cogitandi actionem, ex qua cognoscis te exsistere , tuam esse totam naturam putes. Adhaec, quia circulum committit,neque novi qui

piam addiscit, qui nihil aliud probat, nisi quod supponit; idcirco

56쪽

quid quam alienum assumas ; sed etiam ne tibi id solum , quod jam de te nosti, attribuas; Nam si exempli gratia cum noris jam te cogitare , sive esse rem cogitantem , hoc ipsum .pro principio usiirpes, & nihil aliud probes, quam te cogitare , sive esse rem cogitantem ; provides fore circulum, ac nihil novi cognitum iri. Verum haec ad ea, quae sequuntur, spectant.

DUBITATIO II. De non demon uta anima incorporea, ex eo, quod quis deceptus, cst tamen advenens, at mist nihil corporeum in se reperire;

o ne quidpiam quirim, quod sit quasi stiritus, .

ventus, aut abis corpus tenue.

EXploras deinde, num, seupposita adhuc deceptione, Urmine possese in te aliquid ex iis, quae pertinere censevisti ad Meturam eorporis; is a tenti O examine facto dicis te nihil tale in te reperire. Hoc iam loco non spectas te, quasi hominem integrum , sed quasi interiorem , occultioremve partem, qualem cogitaras esse animam. Quaeso te ergo, 6 Anima, seu quocumque velis nomine censeri, emendasti ne hactenus eam cogitationem, qua prius imaginabariste esse quidpiam instar venti, similiseveret his membris infusae Non fecisti sane. Cur non possis igitur esse adhuc ventus, vel potius tenuissimus spiritus, qui calore cordis ex purissimo sanguine,aliun

deve, aut ab alia caussa exciteris,serueris,& fusus per membra vitam illis tribuas , & cum oculo videas, cum aure audias, cum cerebro cogites, ceteraque, quae vulgo tibi tribuuntur munia, exsequaris Id si ita sit, cur non habeas eandem figuram, quam totum hoc cor- .pus , uti aer eandem, quam vas continens p Cur non censearis cir

cum scribi ab eodem ambiente, quo corpus, aut a corporis epidemide Cur non replere spatium, sive paricis spatii, quas crassum corpus, seu paries ipsius non replent Quippe corpus crassum habet porulos, per quos ipsa diffundaris; adeo ut ubi partes tuae fuerint, partes illius non sint: eodem modo, quo in vino & aquamistis, ubi sunt partes unius, non sent partes alterius ; quantumcumque visus discernere nequeat. Cur non excludere corpus aliud ab eodem spatio, cum in quibuscunque spatiolis fueris, paries cor Poris crassioris esse simul nequeant λ Cur non moveri pluribus mo

tibus Z Cum tu ista plureis ipsis membris tribuas, quomodo id F possis,

57쪽

possis, quin movearis ipse Certh neque moves immota, cum opus contentione sit: neque potes non moveri ad ipsius corporis motum. Si haec igitur ita sint, cur dicas in te nihil este, eorum, quae ad naturam corporis spectant pRESPONSIO INcipis deinde non injucunda prosepopoeia me non amplius, ut hominem integrum , sed ut animam D rinam interrogare ; quo me videras admonere , hoe obectiones non a mente Fubtilis Philosophi, sed a staear,νe fritas fuisse. uu se te igitur , ἡ ωτο, seu quocunque velis nomine

censeri, babesἡrram parum cum mente consereas , ut advertere non potueris quandonam emendos liam vulgi imaginagionem, per quam tingitur ita quod euitar esse instar venti, Amiliseis corporis p Emeniam enim illa profecto,cum ostendi seupponi posse nudum ventum,nec aliud corpus in mundo esse, ac nihilominus illa omnia,ex quibus me ut rem cogitantem agnosio, re mere. Ac proinde quaecunque postea interrogas , cur non possm igitur esse adhuc venim , cur non replere spatium , cur non movers pluribus moti- ου , et laba, tam inania sunt ut renonsone non egeant.

INSTANTIA. I. TT jam animadverto saussam quae bilem secit, ac te com-Tum , qu - movit,ut ab ipso usque initio censeres esse agendum mecum coooeom. tanquam cum carneo homine. Nempe res tibi visa subtilis,seit puram & tuo acumine digna, si cum ego te Animam , seu etiam deinceps tot' decursu Mentem dicerem, tu me appellitares carnem. Cum p. o. id porro ipse inoffenses, jucundeque excipiam, qui plura dicere inrmmento, me, quam quivis alius possit seleo, adscribere placet, quemadmodum ego, dum te animam, atque mentem dixi, non prosopopoeia, fictioneve ulla usiis fuerim ; non ironice , aut simulatἡ quidpiam dixerim ut tu propterea praeter candoris, & amicitiae jura deberes caussari, & in convitia prorumpere. Dixeras tu te attendentem , cogitantem, revolventem fustra fazuasum nihilreperire in te,quod ad comporis naturam sepediaret. Id ego bona fide accipiens , agnovi remi mihi non esse aut cum corpore , aut cum toto homine ex corpore, animaque constante; &quia nondum vocem determinaras, & videbaris mihi tamen esse id, quod animat corpus, affatus sum te Lanquam animam. Au vero potui id facere praeter tuum institutum,

. praeter

s quis cum 'se

gens, ALDquatur

58쪽

praeter verborum tuorum sensium; te nos veluti invitante, ae penedicam eompellente Dixisti etiam paullo post , Sum praecise tantum

res cogitans, id est Mens ,sive animus ,sive intelleritus , e Rasio. Ego quia vidi te declarasse, quo nomine haberi velles , sum te deinceps pari fide tanquam Mentem alloquutus. An-non tu mihi occasionem

ut ita facerem dedisti, nomenque ipsum praescripsisti M-ne quis. quam , qui putet me potuisse agere simplicius p Feci certe aliunde,

ut praescinderem ansam compluribus verbis inutilibus , quando tu potuisses saepius respondere, debere me agere tecum , aut potiuste considerare tanquam Mentem, seu rem cogitantem praeci se, non

verti tanquam hominem totum; & ego propterea debuissem saepius

inculcare, non intelligere me totum hominem , quamvis dicerem te videre, te imaginari, & similia. Tu verci es candorem meum

ironich interpretatus, & usus ipse pro popoeia . indutus scilicet persona, quam jam abnegas, prosopopoeia me usum dicis, qui tamen ipsammet personam quae loquebatur, aut se loqui asscrebat, alloquutus sum. Inde est nempe,cur cum ego initio dixissem, Γρομ

te ergo , o Anima, seu quocumque velis nomine censeret nondum scilicet te dixeras Mentem tu indignatione tumens, excandescensque exceperis ; uuae se te igitur ὀ Caro, seu quocumque velis nomine censeri. Et quia deinceps seu abductus tua loquendi ratione, seu non advertendo , aut etiam bis, terve certo consilio, te interpellavi hac voce, Hor eximie, ae deinde ne distessisse ab instituto viderer, soloecis mosque repetere, tanquam ad mentem redii , dixique aliquoties, O Mens, toties tu, ac uepius quoque, quoties esserbuit stomachus, reposueris , O Caro. Caeteram ut tibi id licuit, ita aetemum per me licebit; quando praesertim satis agnosco, licet ex D E I gratia constem ex mente, uve anima, & carne, sive corpore; corpus tamen quod corrumpitur, aggravare animam , ut Scripturae verbis id dicam. Quod te attinet, absit ut deinceps te Mentem vel habeam, vel dicam,quando ipse te declaras non esse, dicens me usum pro opoeia, seu fictam, non veram personain alloquutum fuisset Et debueram

satin subvereri ne insimulares: Sed quis te esse eum credidisset, ut hoscclaqueos instrueres Nunc culpam agnosco si tamen fuit culpa, ut inter bonos bene agi eo agnosco, inquam , ex eo quod non verbo modo, sed facto quoque declaras te Mentem non puram pquippe Mens pura libera est a corporis affectibus, quibus ipse te, non minus, qui I nos, qui carne sumus praediti, obnoxium esse manifestas.

59쪽

M IN MEDITATIONEM II

ii. Ad rem ut veniam, postquam dixisti admoneri te hassee objectioues Non pro- . non a mente subtilis philosophi squalem absit me glorier sed a sola earn 2 - ἡ- , subjecistique citata verba , vano te igitur , ὀ Caro , seu

esse eo'in quocumque mus nomine censim, tum pcrgis , Hales-ne tam parum cum Ἀ V ente conserιιι , ut advertc re non potueras, quandonam emendavi illa

--- imaginationem , per quam singi fur, id quod cogitat, esse instar venti, ponatur Dilisve corporis ' Ucrum tu, o bone . es ne satis aequus , nam satis ei I, acutum nolo dicere dum exigis ut sola caro id advertat, quod ne isti t. mens quidem sola advertere possit λ Quippe nec te quidem tua illa Mundis; mente adeo sublimi, & nihil consortii cum carno habente percipere 2. - ' valeas quod non est. Quid igitur, inquies , non est emenda- sed vitia tio λ Lento quaeso ; siquidem caro non magna viget mobilitate.

um. Verba tua fuerant: Omd-nam igitur antehac me esse putavi ' hominem scilicet, &c. Et postea, attendam quid sponte , ω natura duce cogitationi meae antehac occurrent,quoties quui essem, considerabam. Et statim, Occurrebat praeterea me nutriri, incedere , sentire , ta cogitaine, quas quidem aetiones ad animam referebam; sed quid esset haec anima vel non advertebam,vel exiguum nescio quid imaginabar anstar venti,ignis,uel aetheris,quod asoribus mei partibus esset infusu. Et quia paullo post dixerastιλ attendenti, cogitanti, revolventa, Se . ne minimum quιd occurrere, set ereperiri ιn te ex iis,quae ad naturam corporis pertinent, recepi ipse, Emena Τι-- haetenm eam cogitagionem , qua prius imaginabaris te esse quidpiam instar venti, similiuee rei his membris infuse ' Non fecisti sine. Cur non possis igitur adhuc sise ventus , &c. Iam tu obstupescis cur adverrere non potuerim, quando-nam emendaveris illam vulgι imaginationem . .

Vulgi' Nihil mihi fuit cum vulgo : res fuit tecum, qui fueras loquutus de te , qui nc minimum quidem insinuaras fuisse te loquutum ex vulgi sententia. Fuerit sententia, in qua non steteris , in qua vulgus reliqueris ; Fuerat tamen tua , & tu non ut vulgi, sed ut tuam retuleras ; ne igitur quaere ex vulgo cffugium. Sequitur, Per quam fingitur id quod cogitat esse instar venii. Fineitur' Tu nihil finxeras e retuleraὲ id, quod natura duce occurrebat antea tuae cogitationi. Quid igitur etiam effugium heinc quaeris p Id quod cogitat ' Quaestio fuerat non de eo solum , quod cogitat, sed etiam de eo , quo nutriris, incedis , ae sciatis. Quorsum tot quperitas effugia λ Subjungis, Emendavi enim illam, profecto, cum ostendi suppona posse nullum ventum, nee aliud corpus in Mundo esse; ac nihilominus ilia omnia , ex quibμs me, ut rem cogitantem agnosco , remanere. Video quo spectarint effugia ;Nimirum avebas te restringere ad rem cogitantem,& sepositam facere Diuiligod by Corale

60쪽

DUBITATIO SECUNDA. s

cere nutrientem , incedentem , &c. quo posses facilius canere rcceptui. Sed disquiram ui quod caput est. Emendavi , inquis, cum ostendi supponi pose nullum ventum , nec aliud corpus in Mundo sise. Et obstupescis , si ego heic non advertam emendationem. Imaginatio fuit, Animam ese ventum . aut corpus aliud simile. Haec imaginatio emendanda fuit ; nempe demonstrando ipsam salsam, ostendendoq; animam non esse ventum aut simile corpus. Dicis tu te id praestitis te, cum ostendisti supponi posse nullum ventum, nec aliud corpus in Mundo esse. Sed Amabo , Ostendisti pupponi polle ' Primo nusquam id ostendisti qui de ostendendo ne cogitasti quidem;sed nude sbium, historiceque enarrasti te somniare, a D EO dccipi, Λ maligno Genio de- Iudi , ut falsa esse crederes quae praenoveras omnia r sed demonstrationem adhibuisti nullam. Et quomodo certe adhibuisses, probandis seu rebus, seu suppositionibus non modo incertis, verum cita in

falsis p Esto deinde , ostenderis supponi posse , imo re ipsa suppositeris , Quaestio agitur, non an supposueris ventum nullum, V. c. in Mundo ene, sed nullus ne re ipsa sit, demonstrandumque tibi incubuit ventum nullum re ipsa esse; ut posses inde colligere ne Animam quidem ventum esse. Quoniam vero non demonstrasti, sed suppo-1uisti solummodo ; ideo non demonstrasti quoque , sed supposuisti

solummodo animam ipsam ventum non esse. Quare & quaestio remanet, sit-ne anima re ipsa ventus, an non , tuaque illa imaginatio , qua ventum esse credideras, non cst adepta emendationem. Osendisti quoque , ut ais , supponi posse remanere nihilominus illa omnra,ex quibus te ut rem cogitantem noscis. Sed pari modo,nequc id ostendisti, qui abjecisti potius omnia omnino praejudicia;& neque te, neq; aliquid ad te pertinens excepisti. Ostenderis vero; Quaestio est,non an supposueris, supponereve potueris, nullo penitus exsistente vento, similive corpore, remanere rem cogitantem,aut ca,eX qu bus agnoscitur; sed an revera ista remaneant. Et quia tu solum ost cudisti supponi posse remanere , non autem remanere revera; cam ob rem quaestio sit perest ι tuaque illa imaginatio superest adhuc inemendata. Itaque sic argumentaris auoi ostendit vel potius dicit si ostendi se Supponi posse nullum ventum , nec aliud corpus in A fundo isse, ta remanere tamen illa omnia, ex quibus se ut rem cogitantem aenoscit, ille demonstrat animam sive malis Mentem non e se ventum, neque abud

corpus:

Atqui ego osteῆdi, vel potius dico me ostendisse supponi posse, G. V 3 . Igitur

SEARCH

MENU NAVIGATION