Petri Gassendi Disquisitio metaphysica. Seu dubitationes, et instantiae adversus Renati Cartesii Metaphysicam, & Responsa

발행: 1644년

분량: 335페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

46 IN MEDITATIONEM II

Igitur ego demonstravi Animam seu Mentem neque esse vensum,

neque alιud corpus.

D.-,ἡ Cum porro Vitia hujus tuae argumentationis ex jam dictis pa-s,anon teant, Sc perspicuum exinde fiat, stu-ne, quae interrogo , tam inania non esse, sint,ut responsione non egeant;Resero ecce integrum locum ,qui & m eae dubitationi, & tuae responsioni, seu argumentationi locum fecita hariis si uuidotem , inquis, uri seuppono deceptorem aliquem potentissimum , S, si fas est dicere, malignum, data opera in omnrbus, quantum potuit, bo, i, me dcississe , possum-ne Uirmare me habere vel minimum quid ex iis om- naturam nibus,quriam diss ad naturam corporis pertineres nimirum posse figu-

ρα his rari loco circumscribi , spatium replere, aliud excludere, sensu

ast να, percipi, moveri.) Attenust, cogito, revolvo. fatigor eadem frustra repe-quamse tere. Integrum , inquam, refero locum , quouiam non alia est dein .L. monstratio , qua Ostendas Animam , Mentemve esse incorpoream. Usitim is Eatenus certe non demonstraras , deinceps quoque non demontendere, o stras , sed statim , ut mox demonstratum supponis : sequitur enim, . ia a. ' d vero ex quae animae tribuebam , nutriri, vel incedere ' uua post a Uri doquidem jam corpus non habeo, haec quoque nihil sunt, nisi sigmenta. Neque dicas te demonstrationem reservare in Meditationem scxistam , id enim illeic videbimus; Nunc, quia assumis te , sive Mentem tuam non habere corpus, seu es. incorpoream, & ex eo quod attenderis, cogitaris, revolveris , assirmare non potes te habere aliquid eorum , quae ad naturam corporis pertinent, infers deinde te esse solum , ac praecise rem cogitantem: Aut demonstrasse debes te nihil habere ex iis, quae ad naturam corporis peninent; aut ista , quae assumis, ac infers, quaeque deinde sunt tibi ut principia in Meditatione sexta, nullius plane sunt firmitatis. Caeterum quomodo demonstras nihil te habere illorum , quae ad naturam corporinspectant, extensionem, figuram, circumscriptionem localem , alia Ecce vim tui ratiocinii. Si quis a maligno Genio delusus, ta nihilominus vitendens, cogitans

revolvens ,frust fatigasus eadem repetere , Uirmare non potes habere se vel minimum quid ex iis omnibus, quae ad naturam cor poris pertinent, iue non habet vel minimum quid ex iιI omnibus, quae ad corporis pertinent naturam : qui ego a maligno Genio delusim, S nihilominus attendens , cogitans, revolvens , frustra fatigatus eadem repetere, affirmare non possum habere me vel minimum quid ex iis omnibus, qua ad naturam corporis pertinent:

62쪽

Igitur ego non habeo vel minimum quid ex iis , quae ad corporis per

tinent nazuram.

Cedo jam , si haec demonstratio sit, ecquae delusio, ecquae dein .ceptio , ecquod insomnium, ecquae simplex assirmatio , aut non a firmatio , ecquae cujusvis authontas, reserentis se attendisse , & se interim aliquid vel vidisse , vel non vidisse; pro demonstratione haberi non possitλ Piget profecto retexere, juvatque potius observare, quorsum tu delusus putes nos quoque delusum iri. Tu quidem imprimis, cum requireres quid esses ; & tibi illa definitio, Animal ristionale, occurreret, declinare illam voluisti ; ne,si admisissies te animal esse, inferri potuisset essc te & corpus; at tametsi tu delusus declinaveris , non fraus propterea fuit nobis facta , qui te arbitramur esse animal, seu, quod idem est, animatum corpus. Deinde cum prius novistes te aut esse corpus , aut non minus corpus habere, qu1m animam; voluisti tamen sponte deludi, & reputare salsum, quod aut esses , aut haberes corpus ; Atqui non propterea nobis imposuisti, qui te esse corpus, aut saltem habere corpus Opinamur; ipseque tu in Meditatione sexta fidem habebis, ac manus dabis. Cum tu denique te hoc loco, ut solam Mentem consideres ,& ut consideras , sic revera te sine corpore esse putes , atque idcirco deludaris ; non ideo tamen uti tu das, ita nos accipimus verba : Nam& quamvis nos non admoneas qualem te esse consideres, sed perinde loquaris, ac si totum te, non tui partem reputares; nihilominus te non alium habemus, quam integrum , & similem nobis hominem . & considerantem quidem te ut lubet, sed non proptere te reipse abducentem a corpore ; cum aliud sit longhreipsa, quam considerationc secerni: Verum hac de re in sequentibus.

DUBITATIO III. De non demonstrata anima incorporea ex eo, quod idem a mei, si pari modo deissim non deprehendere, quod nutriarur, incedas,

simiai; ac deprehendat interim se cogitare.

P Ergis , neque esse in te ex iis, quae animae tribuuntur, nutriri, vel incedere. At primlim potest aliquid esse Corpus, nec tamen nutriri. Deinde , si tale sis corpus, qualem spiritum diximus, cur, cum crassiora illa membra crassiore substantia nutriuntur, non

Possis

63쪽

8 IN MEDITATIONEM II

possis ipsa tenuior tenuiore quoque nutriri λ Et, nonne illo corpo re , cujus cae sunt partes , adolescente, ipsa adolescis; & dum illuci debilitatur, debilitaris quoque ipsa λ Ad incessum quod attinet . cum membra incedant per te, & in locum nullum contendant, nisi agente , & ferente te, quomodo id fiat sine tuo incessu quandoquidem , inquis, jam corpus non habeo , haec nihil sunt, nisi figmenta. Uerum, seu nos ludis, seu ipsa deluderis, nihil nobis morandum. Siciloqueris serio , probandum est tibi, neque te habere ullum corpus, quod insormes; neque te esse ejusmodi, quod una nutriri, incede-rhque valeat. Pergis adhuc, neque te sentire. At ipsa profecto es, quae vides colores, audis sonos, dcc. Hoc, inquis, non sit sine corpore. Credo equidem , sed primum adest tibi corpus, ipsaque es intra oculum, qui non videt sane absque te: ac potes deinde esse tenue compus, quod per organum sensus opereris. Permulta, inquis, visa seu sentire insomnis, quae me non sensisse postea animadverti. Enimvero Iametsi fallaris , quod non utens oculo videaris sentire, quod sine

Oceso non sentitur, non es tamen semper experta eandem falsitatem, neque non usa es oculo, per quem senseris, imaginesque hauseris , quibus jam sine oculo uti possis. Deprehendis tandem te cogitine. Id vero abnuendum non est e sed probandum superest tibi, vim cogitandi ita esse supra naturam corpoream, ut neque spiritus, neq; aliud corpus agile, purum tenue, ulla dispositione parabile sit,

quod cogitationis efficiatur capax. Probandum simul animas Brutorum esse incorporeas, videlicet quae cogitent, seu praeter functiones sensuum externorum,aliquid interne, non vigilando modo, sed somniando etiam cognoscant. Probandum rursus crassum hoc corpus ad cogitationem tuam nihil prorsus consene, cum absque illo tamen nunquam fueris, ncque ab illo sejulicta aliquid huc-usque cogitaveris ac te idcirco independenter ab eo cogitare: adeo ut neque impediri, neque turbari valeas a vaporibus , sive fumis tetris, crassisque, qui tam male cerebrum interdum afficiunt.

RESPONSIO.ND m is urgent,quae subjungis, Si sim tenue quoddam corpus,

cur non possim nutriri, S reliqua; nego enιm me esse corpus.

Atque, ut semel absolvam , quia fere semper eodem fluo uteris. nec meas rationes impugnas, sed ipsu , tanquam si nullae essent, dism iando, vel smperfecta; tantum truncatas referendo, colligis vinias di scultates

64쪽

. DUBITATIO TERTIA. 4

ficultates que vulgo ab imperitis in meas conclusiones , alia e ris a essam etiam dissimiles moveri selent , quaeque vel ad rem non pertinent , vel jam a me sisis locis sib uae sunt aut solutae', non operae pretικm est, ut adfingula quae interrogas respondeam 3 centies enim ea em quae jam ante scripsi essent repetenda. Sed breviter tantum de iis agam, quae lectores non plane ineptos morini posse videbuntur. Et quantum ad illos qui

non tam ad vim rasionum , quam ad verborum mutirtudinem attendunt, eorum approbationem tanti non facto , ut ejuι promerendae gratia verbosior sexu velim. Primum itaque his notabo , liba non creda, cum au mentem

adolescere, aC debilitari cum corpore, nullaque ratione id probas; nam ex eo, quod non tam perse te agat in corpore infantis , quam adcui, ac saepe a vino, alosque rebuου corporeis edim actiones po*nt impediri, sequitur tantum illam, quandiu corpori est qluntla, ipso uti ut ιnstrumento ad eas operationes , quom ut plurimum occupatur , non autem perfestiorem vel imperfectiorem redda a corpore: nec melius hoc inde infers , quam si ex eo quod artifex non recte operetur, quoties malo utitur infiraemento , B erres ipsum artis suae peritiam ab in trumenti bonitare nancisci. Notiandum etiam te plane non.videri intelligeri, o caro, quidnam fit ratione uti; quandoquidem ut probes sensivum prim mihi non debere esse suspectam , dicis

etsi aliquando non utens oculo visus sim ea sentire quae sine oculo non lentiuntur, me tamen non esse semper expertum eandem falsitatem : tanquam si non Fufiat ad dubitandum , quod errorem aliquando deprehenderimus ; illi tanquam si fieri posset, ut semper quotiei DuimVr

adverteremus nos falli ; cum e eontra in hoc ipso error consistat , quod a no bis sisb specie erroris non advertatur. Denique quia sepe a me petis r tiones, cum Vsa, o cino , nullas habes , ω tos probanda onus incumbit, adve tendum es ad rente philosophandum non opus esse ut ea omnia quae non a

miti s , quia ignoramus an sint vera, probemus falsi esse , sed tantummodo es summopere cavendum nequid ut verum admittam- , quod non pο us probara verum esse. Ita eum deprehendo me es substantiam cogi-μAtem, formoque clarum S HIAin tum istius substantiae e Vitantis conceptum, in quo nIhil eorum quae ad conreptum substantiae eorporeae pertinent , continetur, hoc plane susscit ut a mem me , quatenus me ipsium novi, nihil aliud esse quam rem cogitantem, quod seolum is 2 Meritatione de quajam agitur Urmami. Nee debui admittere istam Fubstan iam cogitantem esse quoddam eorpus agile , purum, tenue, m. quandoquidem nurulam habui rasionem quae id mihi persuaderet; tu si quam habes, tuum estinam docere, non autem exigere a me ut probem id fa um esse, quod non Asiam ob causin admittere recusavi, quam quia mihi erat ignotum. Idem

65쪽

Nihil- ne impugna

tum . Ac

tum . quod

so IN MEDITATIONEM II

en facis ac si dicenti me jam in Hollandia versetri , negines esse creti dum nisi probarem me non esse etiam in Chιna , nec in ulla a a mundi pa te ; quia forte feri potest ut idem corpus per dιvinam potentiam duobus in locis diversis existat. Cum vero addis, mihi etiam probandum animas brutorum esse incorporeas , & crassum corpus nihil conserre ad cogitationes , testaris te non modo ignorine cujus Di partes probandi , seia etiam quid a quoque sit probandum : nam ego neque animas brutorum puro eo incorporeas , nec crassum corpus nihil conferre is cogitasionem ; sed tam rum, istarum rerum considerationem nullo modo esse huym loci.

INSTANTIA.INcipis cum eorum fastidio, quae de nutritione sunt dicta; sed

hoc nihil mirum , quia cum non sis corpus, aut nullis, aut certe humanis his nostris non pasceris cibis. Dicis me rationes tuas nomimpra 're ; Sed tua culpa est,qui no corpus cum sis, parturiisti adedije unas, ut adversus eas dimicans tenueis umbras diverberarim. Quod dismulare me eas dicis; beabis , si ostendetis quampiam a me dissimulatam. Nempe nihil aliud expetii, quam agnostere aliquam a veritatu quippe requirensac non impugnaturus sane, sed avidissime complexurus,exosculaturus ,& ut sic dicam,adoraturus. Non sui vero, meo dolore,adeo scelix,ut voti compos evaserim;quiesse non potui adeo levis, ut insomnia, deceptiones, delusiones, dicentis vocem, authoritatem, supercilium, pro rationibus duxerim. Dicis me referre imperfecitas, Et truncatas ; sed hoc debuisti ostendere; siquidem quod omnia tua verba aliquando non reseram, non obstat quin illorum sensem in pauciora contraham, ne nimio cum taedio singula reconseam. Dicis me colligere discultates varias, quae ab imperitis in tuas conclusiones, a Uue moveri solent. Scilicet me censu adeo tenui putas, ut micas, & ex mensis quidem mendicantium , colligam ; te in mensa regia interim sedente. Sed qualescumq; meae sunt micae, testari tamen possum illas ex mea unius mensa decid as. neque enim, favente Deo, opus est ut haec ad te scribens viros , aut libros consulam ; & cum superiora conscripsi,quid seu periri , seu imperiti in tuas conclusiones dicerent, non novi. Ea excidere calamo permisi quae mens sponte suggereret ; Tu nisi credis,crede ut voles. Dicis me quaedam eostuere , quae ad rem non pertinent. Sed vel unum exemplum afferre debuisti, non hac ratione eludere.

Dicis iesustu e, semisseis Hia seu locis 3 ut ego loca prorsus non vidi, Se

66쪽

di, & me valde obstringeres, si germanam quandam solutioncm

subindicares. Dicis non opus esse ad omnia , quae interrogo reisondere 'sed an opus fuerit, alii ludicabunt & maxime ubi expenderint, appositὰ-ne, non centies, ut ais , sed vel semel quicquam responderis. Gratificaris postea, cum eo te demittis, ut agere dignem de is, quae remorari posse videbuntur Lectores non plane ineptos. Nempe Lectores praemones, sorae, ut habeantur plane inepti, si plana omnia in te non videant, & putent in me esse aliquid , quod attentionem mereri possit: Unde & subjicis te eos non curare , quasim me non rationum vim , sed verborumsolum observare multitudinem valeant. Ego vero Lectoribus quibuscumque liberrimum facto , ut judicium de te, ac de me, quodcumque tandem volucrint, ferant. Sed tanta esto praefatio de tua illa praefatione. Notas consequenter mihi non credi, dum ajo Mentem dixeram ego Auimam) adolessere, ac debilitars cum corpore, nullaia He ratione non δε- ad probo. Ego vero id non ajo, ut mihi credatur, qui refutare para. Monstr re,

tus sum: sed propono solum , ut a te solvatur, qui dicis illam no 22,2.

nutr iri, cum ea tamen, quae Propono ad nutritionem sint consecta is, quin ea. Ratione porro alia , quam evidentia, opus non fuit, ut dum prob tum esse diem dicenti alia ratione opus non est, quam Solis, aut lucis solaris praesentia. Scilicet manifestum est adolescere , con- rere, δε- stare, debilitari hominem non modo secundum corporis functio- α nes, sed etiam secundum functiones animi ; adeo ut, cum eae ope reia,nων- rationibus ad principia operantia ducere argumentum liceat,videri pore; nihil possit non modo corpus, sed animus etiam adolescere, Constare,&debilitari. Dicis ex eo , quod Mens non tam perfecte agas in eorpore in- famis., quam adulti; ac saepe vino , aliisique rebus corporeis ejus actiones mam corpossim impediri , siqui tamen iliam , quandiu corpori en a uncta , ipse ρφης μ' uti , ut instrumento ad eas operationes, quibus ut plurimum occupatur; non autem perfectiorem , aut imperfeEliorem redda a corpore. Sed cur to. non pari modo , ac jure adnotem heic tibi non credi, cum id ais, neque ulla ratione probas Animam comparas artifici, corpus instrumento, ac trita illa Lmilitudine usus , addis non melius inferre me , quam si ex eo , quod artifex non recie operetur, quoties malo utitur Mirumento , inferrem ipsum artis si e periti.- ab instrumenti bonitate

nancisci. O l Si afferre similitudinem, eamque non appositam, ese set rationem proponere; quam bene tecum agereturi Sed nimirum ratio non est, & ne apposita quidem est similitudo. Etenim neq; Anima artisex est, qui comparari possit cum fabro, cum scriba,

G. a Cum Diuitired by Corale

67쪽

3II. Postulari

jure de monstraunones ab eo.

monstrare gloriatur: maia remitti probam dum in Me

ditatio nem v I,

cum quovis alio artifice: neque corpus est instrumentum, quod comparari possit cum serra , calamo , aut quovis alio instrumento: efficiturque, ut si quid probes , nihil aliud, quam quaesitum petas. Hoc nempe in quaestione est, sit-ne Anima tam erudita , atque persecta in arte intelligendi, ac ratiocinandi, dum in corpus ingreditur, illudque per infantiam usurpat, quam est scriba eruditus, atque perfectus in arte scribendi odum exigente occasione , aut necessitate usurpat calamum. Objeci porro ipse non esse , fretus experientia , qua constat animam initio ineruditam , & imperfectam, erudiri sensim , atque perfici adolescente corpore. Respondes tu esse; & cum experientia opposita sit, ideo probas esse, quod anima tam sit quam scriba, in arte sua est, erudita, atque perfecta. Et repete, ut vitium non scribae, sed calami est, quod pe versὸ scribatur; ita imperfectionem esse non animae, sed corporis, quod imperfecte intelligatur, eadem semper crit petitio principit. Notas deinde me , qui ear im , non videri intelligere quidsit ratione uti,cum dixi te non semper fuisse falsimem sensuum expertum. Igitur ego no intellexi,quid ellet ratione uti,cum te rationalem putavi cum

censui tibi esse credendum, asserenti te deprehendisse sensus interdum fallere, ut dum spectata prope turri, oc quadrata deprehensa , deprehendisti sensione vera salsitatem ejus, qua procul existimaras teretem λ Igitur debui te eum habere, qui quousque cogitaris te forth a Deo decipi, & caetera ista, mente revolvisti, nihil plane veri, ac certi habueris, aut semel delusus credideris , dubitaverisve te semper deludi Esto, ut voles, caeterum enim nihil aliud, quam

pugnas adversus tuam umbram.

Pergis deinde hisce verbis, Denique, quia sepe a me petis rationes,

tendum est ad recte phil ophandum non opus ese , G. Heio nempe jam Magistrum agis , vel Dictatorem potius, quando tam severe quasi e suggestu , vel ex arce potius Philosophiae quemadmodum sit agendum, praescribis. Porro quod petam saepe rationes, agnosco id quidem tibi permolestum ; sed jure tamen sicio, cum tu jactas te demonstrare, hoc est exquisitissimis rationibus probare quod dicis; ipseque interea ejuscemodi rationes nullas video. Tu te , ut Scholae arbitrum geris ; patere ut quos erudire vis , audit res ingenuos agant, ne si ducantur pecorum instar hoc est si tibi si tum credant, quoniam ipse dixeru, non hominum ductor, sed pecudum existimeris. Et dicito, o caro, caro i. ac magis, magisque adhuc

68쪽

DUBITATIO TERTIA. n

adhuc incandescens , dic quicquid venerit in buccam, quousque praecordia detumuerint; saltem agnoscemus quid latuerit intus. Nam cur debeamus dicere, quod Diogenes Antistheni, nondum profecto ansam facis qui nos pari modo rationibus non pellicis. Quod dicis me id facere, .lum cum nustin rationes halco , probandique munus incumlit; videris profecto , Moderator licet, nondum a vertisse quod tuum, quod meum munus sit. Nam tibi, qui dogmata tradis, munus incumbit ea probandi, rationesque afferendi, qui- .hus illa stabilias; mihi, qui nihil doceo, qui erudiri solum volo, qui experior rationes tuas mihi non satisfacere, mihi, inquam, non aliud incumbit munus, quam ut dictata minus percipiens, proponam tibi dubia, rogem te illa eximas, postulem te explices clariaus, & ea , quae pyoponis probes evidentius. Ex quo fit, ut tametsi alias rationes non habuero qua de re alii viderint) ea saltem semper suppetat ratio, quod agente Doctorem te, possim jure te , quae dicta abs te nota percipio , interrogare. Fit rursus, ut tu adverseris praescriptae a te regulae, dum mihi ea, quae dicis, non admittenti quia ignoro , an ve sint probanda esse fars contendis. Quod subdis

autem seummopere coendum, ne quid ut verum admittiamus , quod non

pomus probare verum esse , id sane peroptime dicis; sed requiro qui applices , quamque constanter facto declares p. Sequitur enim, Ita cum deprehendo me esse substantiam cogitantem , formoque clarum , V distissium linius substantiae conceptum , in quo nihil eorum , quae auconceptum sis tantia torporeae pertinent, eonirnetur , hoc plane susscit, ut ormem me , quatenus meipsum novi, nihil aliud esse , quam rem cogitantem , quod fiam in secunda Meditatione, de qua jam agitur, ases avi. Cedo vero, caves-ne heic , seu in exemplo ipsissimo,. ne ut verum admittas , quod verum non probes Ecquis non sperasset probaturum te aliqua ratione quod admissurus eras, ut verum p Et ecce tamen , Susit inquis , ut a mem. Quam belle pro- has , quod jam innui, exigere te ut de te dicatur illud , -ώς εψα. Accipio interim te tota Meditatione secunda nihil aliud , quam a firmare , non vero ratione Probare: cum probaturus- ne sis in alia , suo loco videndum sit. Quod si dicas te probare in ista esse te polum rem cogitantem; Detur id gratis , sed quaenam interea tua ista 1ubtilitas est, ut & speres te eliciturum conclusionem hanc, Ergo res eorporea non seum - & id ipsum reserves in Meditationem aliam, quasi non in ista jam assum pleras tanquam principium. Quaeis te enim,

69쪽

IN MEDITATIONEM II

Profecto non- nisi inductione rerum omnium; in quibus corporeae cum sint, oportet in ipsa enumeratione, rejectioneque earum, quae ipse non es, praemittas hoc quoque, Non hum etiam res ulla corporea a aut certe si velis syllogistice , breviterque concludere , oportet ita

- ratiocineris, . J

Aut ego sium res corporea sesium, aut cogitans sesium, ast corpore V cogitans simul. . Atqui non sium res corporea Fossim, neque corporea, ta cogitans s

isArseum Res cogitans Ioiam. An- non igitur , si semel probasti in secunda Meditatione Te esse

solum rem cogitantem , probaturus es deinde inepte te non esse corpoream rem,ex eo principio quod sis solum Res cogitans ;cum hoc ex illo probaveris , ac in paralogismum , seu vitium argumentationis inlidas Diallelum vocatum p Et nonne rem nequicquam differs in Meditationem aliam, quae prima omnium praestita sit; ut prae stare sane es conatus, cum attendisti, cogitasti, revolvisti, & omnibus rebus corporeis rejectis dixisti, Iam corpus non habeo, conclusi- i. stique, Sum igitur praecise tiantum res cogitans. tium qui DiciS te non debuisse admittere Hlam subitiantiam cogitantem essed eis non quoddam corpm agile, purum, tenue, Uc. quandoquidem nultam habuisth ῆς ' se rationem , quae ιd sibi persuaderet. Praetereo te heic attribuere nimia . A ' um. Contentus fueras dicere, te elle sesum rem cogitantem; nunc sic mmam di- rem explicas, quasi diximes te esse setium Substantiam cogitantem ; sicq;, ..tris su ectum mutas, & in terminis, ut loquuntur,non manes. An quia iaci, i dri putas Rem, & Substantiam synonyma esse, & ea, quae vocant aC-moVir re, Cidentia, esse tantum modos p At cum Res, & Nihil opponantur,

T. -- α modi non sint nihil, sed aliquid amplius, quam merum nihil ;eoum mn sunt igitur res aliquae, non substantiales quidem, sed Iamen moda-μ les ι quare & vox Res non Substantiae synonyma , sed communis ipsi, ac modo, atque adeo transscendens, synonym que cum Enteerit. An quia lucrari exinde vis, ne tibi possit objici, posse te eme solum modum , qualitatem nempe , sive facultatem, quae cogitare perinde consearis, ac albedo vulgo dicitur disgregare visum At quousque ex tuo principio Ego seum, deduxeris , ostenderisque quid substantia, quid modus sit, & quomodo modus esse, agereve sine sabstantia non valeat, id supererit tibi objiciendum. An quia me saepe reponente non nosse te clarὰ, & distilaeae, qualis-nam res sis ,

quae es cogitans, devitari scopulum credis, cum te jam dicis substantiam p

70쪽

stantiam At dissicultas eadem;quoniam pari modo non nosti qualis sis substantia, quae es cogitans. Versim haec ut dixi, praetereo, &cΟnsidero selum. quod ais,te non debere fine ratione admittere με tantiam euitantem esse corpus tenue. Nam praeclare id fieri agnosco ; at non agnosco cur sine latione non esse corpus tenue admittas. Vt enim , si quis, postquam conliderarit ventum ut 1ubstantiam volantem per erem , & attenderit ipsam non esse Aquilam , telum , nubem , aut quicquid est aliud rerum transvolantium G dicat non debere se ad- mittere istam substantiam esse corpus tenue , quod rationem non habeat, qua id persuadeatur; recte quidem faciat, quatenus rati O-nem non habens continet assensum at si quia rationem non videt, nullam esse existimet, atque idcirco sine alia ratione pronunci et v lantem substantiam, quae est ventus, non esse corpuS tenue, tum non recte. faciat; quoniam seu alii sciapi , seu nesciant, potest tamen esse ratio aliqua, quae conficiat ventum esse tenue corpus: Ut ille, inquam, ita se habeat; ita videris tu te habere circa cogitantem substantiam. Quippe tametsi rationem non habeas, cur esse tenue corpus admittas, non habes tamen aliunde , quare non admitras,

praeter ignorantiam Ptionis, quae si loco rationis habenda sit , ecquid denique non sit admittendum p Dices possc 1llum facile adverte e ventum volantem suscitare pulveres, commovere arbores , prosternere homines, turbare aequora , & id genus caetera , quae corpoream arguunt substantiam; At cum tu vides mentem cogitantem excitare spiritus, agitare membra, commovere affectus, turbare totum intus hominem, immittere singuinem in faciem, retrahere in pectus, exstaticum facere, exanimare, & similia ; an-

non ista quoque corporeae substantiae argumenta sunt Non quod ego rationes dicam , sed quod videri rationes possint, quas te oporteat solvere,& ubi solveris,non sequatur, non esse alias, quoniam tu ignores. Vno verbo, licet quide tibi a firmare de re, quod de illa nosti; at assirmare ipsam nihil esse, nisi quod noveris,non licet. Et dum ita ratiocinaris ,

Substantia cogitans non est id, eujus admittendi rationem non habeo: Atqui admittendi illam esse corpus tenue, rationem non habeo: Igitur corpus tenue non est.

Vides te a tua cognitione argumentari ad id quod res est; & loco

demonstrationis,tuam authoritatem ex praesumpta notitia omnimoda, ingerere. Addo aliud fallaciae caput ex tua hac ratiocinatione.

Illa

SEARCH

MENU NAVIGATION