Probatio corporalis praesentiae corporis et sanguinis Dominici in Eucharistia, cum dissolutione eorum quae contra obicijuntur. Authore Ioanne Hessels ..

발행: 1564년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

CoRPU CHRISTIgasse, Ambrosi esse libellos de sacramen terni.ls. i. Si,inquit, infirmus es, fidelis tamen ,sbli- ad veri, citus, it pro te Christus . Dicit ad discipulos: Date illis vos maducare ne deficiant in via. Habes Apostolicum cibum, manduca illum Sc non deficies. Illum aut e manduca, t postea venias ad cibu Christi,ad cibucorporis dominici,ad epulas acram et i, ad illud poculi quo fidelium inebriatur alia

ctus, ut laetitia induat de remissione peccati: curas seculi huius, metu mortis, solicitudine sq; deponat. Hac ergo ebrietate corpus notitubat,sed resurgit: animus no com funditur Jed conssecratur. Item alibi San-ες m 8 ctus Mostes propheta, Vt hoc praeueniret v xi si tempus, ac sine Hebraeorum fraude transi, ret,agnum ante immolauit, hoc est, Vesperi Vt manducantes eu pascha domini ce

lebrantes,no occuparetur Aterna maioris

insidiis,ne inermes Se vacuos spiritalis alimeti nocturna spicula tenebrosi hostis opprimeret. Hec dilige ter in lede, prudeterintelligefolicite require Nopinctorie ista dictitur, sed diuina tibi γ steria declarantur. Praevenit tu insidias tentatoris,instaura prius coeleste conuiuium . Indictum est ieiunium,caue ne negligas Et si te fames quotidianum cogit ad prandium, Ut

332쪽

yssE IN EUCHARIST. Issantemperantia declinet ieiunium, tamen coelelli magis te seruato conuiuio . Non epulae paratae eritorqueant, ut coelestibus sis vacuus sacramentis. Disse aliquantulum, non longe finis est diei imo plerique sunt iusimodi dies, ut statim meridianis horis adueniendum sit in Ecclesiam, canendi psalmi, celebranda oblatio . Tunc Vtique paratus assiste, ut accipias tibi munimentum, ut corpus edas domini Iei, iri quo remissio peccatorum est, postulatio diuinae reconciliationis, protectionis aeternae. Susicipe ante dominum Iesium tuae metis hospitio. Vbi corpus eius cibi Christus est . Cum hospitium tuum aduersarius viderit occupatum caelestis fulgore prae sientiae,intelligens locum tentamentis suis interclii sitim esse per Christum, fugiet ac recedet. Item siermone i8. Versi s. in

psalmum ii 8. Dicit populus nationum 4 ΠΑille in prima electione desipectus , rudis adhuc fide,&studio primaevae deuotionis

adolescens, Vel certe renouatus aquilae iuuentute per baptismatis sacramenta: Iuue

ni ego sum desipecstus, iustificatibnes tuas non sitim oblitus. Ille ego desipectus

ante, iam praeferor, iam anteponor electis.

Ille ante despectus populus peccatorum, habeo

333쪽

CORPUS CHRISTI habeo coelestium sacramentorum venera da consortia. Iam menta coelestis honore suscipior, epulis meis non pluuia undatur, non terrae partus laborat, non arborum fructus Potui meo non flumina quaerenda, non fontes Christus mihi cibus, Christus mihi potus Caro Dei cibus mihi,&Dei sanguis est potus Noniam ad fatietatem mei annuos expecto prouentus, Christus mihi quotidie ministratur. Non erebor ne qua mihi coeli in temperies, aut sterilitas ruris immineat,sipiscultus diligentia perseuerat. Non iam coturnicum plumas mihi opto descendere, quas ante mirabar. Non manna, quod ante cibis omnibus praeserebam quia qui

manna madueauerum patres, esurierunt.

Meus cibus est, quem si quis manducaue rit, non esturi et . . Meus cibus est, qui non corpus impmguat, sed confirmat cor hominis. Fuerat mihi ante mirandus panis de coelo. scriptum est enim: Panem de coelo dedit eis manducare sed non erat Verus

ille panis, sed futuri umbra Panem de caelo illum verum seruauit mihi pater. Mihi ille panis Dei de sicendit de coelo, qui Vitam dat huic mundo.Non Iudaeis desce- dit non synagogae descendit, sed Ecclesiae descendit,

334쪽

Ass E, IN EUCHARIT Isodesceditsed populo Dei iuueniori descendit. Idem habet in Psalmum L. quod

supra allegatum est. Et capite, .lib. dele Idem nedictionibus patriarcharum Huius pinguis panis quem qui maducauerit, esurire non poterit. hunc panem dedit Apostolis Vt diuiderent populo credetium, hodieq; dat nobis, que ipse quotidie sacerdos consecrat si is verbis. Hic ergo panis factus estesica sanctorum. Similiter alibi Agnosco auro infusium sanguinem Christi, non sio Li δ os Ilim irrutilasse, verum etiam diuinae operationis impressisse virtute redemptionis munere. Mis locis clarum est, Ambrosium docuisse in eucharistia corpus Christi praesens esse per facerdotis consecrationem ministrari ex altari , longe aliter quam per apostolicam praedicationem Velmana aut agnu pasichalem ministratum. ita Videlicet, Ut per communionem Occupet

Christus coelestis pr sentiae fulgore hospi

tium nostrum.

Deinceps profert Ariopatus Verba Au eva gustini ex lib. 3. contra Maximinum: Haec enim sacramenta sunt, in quibus non quid sint, sed quid ostendant, siemper attenditur quoniam signa sunt rerum, aliud existentia,& aliud significantia.)Locum to- turn

335쪽

cORPVAE CHRIs Trium legamus: Vnde etia cognosce tu quid pronome dena ostrativus haec de montiret:

quod turpiter tacet Ariopaeus . Scrutare, inquit Aug. scripturas canonicas, Veteres

nouas, inueniri potes, ubi dicta sint aliqua: Vnu sint, quae sunt diuersae naturqatq, substatiae. Sane falli te nolo iii epistola ε Ioan, I Ioannis Apostoli, ubi ait Tres sunt testes, spiritus,aqua, ε sanguis in tres nu sunt: ne forte dicas spiritum laquain anguinem diuersas esse substatias, tame dictu

esse: Tres Viati sunt. Propter hoc admonuine fallaris. Haec enim, secramenta'sunt, in

quibus non quid sint , sed quid ostendant semper attenditur: quoniam signa sunt re-xu aliud existetia,& aliud significantia. Si ergo illa quae his significantur intelliguntur, ipsa inueniuntur esse unius substati rtanquam si dicamus,Petra aqua numstant, Voletes per petram significare Christum, per aquam Spiritum sanctum quis dubitat Petram laquam diuersas esse naturast Sed quia Christus Epirit sanctus unius sunt eiusdemq; naturae, ideo cu dici rur: Petrari aqua num sunt,ecea parte recte accipi potest, quia istae duae res quarum est diuersia natura, aliars quoq signa iunt rerum,quaru est una natura . Haec ibi

336쪽

ΕsgE IN EUCHARIT Ict Augustinus. Non agit peculiariter de Eucharillia, sed quibus uis signis sacris dices in omnibus signis semper attendi quid designent non autem emper quid iant. Deinde probat tria illa, Spiritus , aqua ,ac sanguis, sacramenta esse, quia significant res, suntque aliud Scaliud significant. Noautem vult n signis nunqua attendi quid sint, vel quod signa aliud semper sinti aliud significent: quoniam siupra ex eius li Pag. 2 bro tertio de drinitate ostendimus, Christum in Iordane signasse filium ei: Tu charistiae sacramentum significare Messe corpus sanguine domini quanqua etiaVerusit, re aliqua ut signat,ratione a seipsa differre I signatur, quemadmodu antea declaratu est Asseruntura ex capite terti j de do strina Christiana haec verba: Ea demu est miserabillis anima seruitus,

signa pro rebus accipere,& supra creatura corpoream oculum mentis ad hauriendui Sternum lumen leuare non posse. Quorsum verb, ne sicloci cum hoc dixerit Augustinus delegis Moysiaicae caeremon ijs, tontra illos qui signum amplectuntur oe-

Iut res esset quoquam non referenda, aut

nil significans. Iane non latet Catholicos, Eucharistiam ita signum esse domi-

337쪽

co RPUS CHRISTInlai corporis,Vim illud ipsum corpus ea esse agnoscant. Proinde, Vt Iudaei, signum pro remo accipiunt. Rem enim ea dicunt, quatenus substantia quaeda est, signu ero, quatenus speciebus panis tegitur: Sicut Iesus ipse res est, Dei filius, signum filii

Dei: res quidem ratione perinaeta signum vero ratione visibilis naturae humani, qua conspicuum se praebet Dei filius oculis carnis .Praeterea,oculos mentis erigunt supra creaturam corpoream ad contemplandum aeternum lumen:quum non sistant in externis panis lini speciebus, sed sub illis fateantur corpus & sanguinem domini Iesu occultari, quae non cernunt sicuti qui videbat Iesium in humana specie , credebant eum esse Deum,oculos mentis si1-pra naturam corpoream erigebant.

cidi. q. Allegatur impudentissime Hesichius,

A epist ex libro et super Leviticum quum lucesso. lib 9 meridiana clarius assirmet, quae Videntur

Regi fixi, debere intelligi esse corpus domi-α. ni, H cogitandum spiritui esse possibilia, sup suis quae nobis videntur impossibilia: fierique seco tepo a sensibilibus ad insensibilia transsatio-ras vuS ς nein accommutationem , idque per agmu ci num miraculum Christi, quod excedit omnem humanum sensium. Verbane eius placet

338쪽

ΕssM IN EUCHARIST. 162 placet audire Quomodo ergo, ait, in his non admiranda sit sapientia piritus Lia ul-Iam quippe dubietatem huiusimodi intellectui dereliquit: propterea carnes cum panibus comedi praecipiens,Vt nos intelligeremus illud ab eo mysterium dici, quod simul panis&caro est, sicut corpus Christi panis vitii, qui de coelo descendit. Propter quod Heliae secundiim o editio P RUI nem' carnes mane, panes autem Vesperi deferebant ' corvi superneci praefigurare hoc ysterium domino Volente , quod intus oportet in Ecclesia, in loco sancto, id est, ad altare, coqui&comedi alibi veris nequaquam. Item eodem libro & capite: Sed, inquit, hoc quod reliquum est de carnibus janibus, in igne incendi calix Praecepit. Quod nuc videmus etia sensibiliter in Ecclesia fieri ignique tradi quae euomitacunque remanere contigerit inconsump euehara ea, non omnino ea quae nodie vel dua ilia,exuri.

bus aut multis eruata sunt: sicut enim 'i'0 ςRapparet, non hoc legissator praecepit sed bi titi' quod relliquum est .incendi iubet. Dies uis estu

autem non commemorauit , Ut quae tu, suissetcunque, cui usicunque rei causa emergente,remanserint incon impia id est . ut '' rμ

latis indicant tequentia Verba , Incon-

339쪽

CORPUS CHRISTI

sumptibilia siue ine sibilia: ut quando pii ,

truerunt vel euomuntur species sacramenti siue tempus in causa sit , ni equid aliud fuerit, ignis opus consumptio fiat. Ergo hoc quod agitur sensibiliter, significatio cuiusdam intelligibilis rei , eis

qui intendunt, prouenit ut quando a coinio estione sacrificii deficimus, comedere illud integre non polsumus: mente forsan assescente, siue deficiete, Vtrum ea quq Videntur,corpus oporteat intelligi domi

ni,in quod oculis nec angeli possunt prospiceremon relinqui sed etiam tradi ea igni oportet piritus, Ut ea comedat quae nobis sunt ex infirmitate ines bilia. Qtio- modo autem comedat φ quum cogitauerimus virtuti spiritus esse possibilia ea quae nobis impossibilia videtur. Rursum San- Libs, . eo sanctorum sint proprie Christi myste- cap 11 ria: quia ipsius est corpus de quo Gabriel Lucaei ad virginem dicebat, Spiritus sanctus superueniet in te,& virtus altissimi obumbrabit tibi,ideo quod nascetur ex te fan- stum, vocabitur filius Dei. Ab hoc non Q Ium alienigenas 4nquilinos mercenarios sacrificio prohibuit jed nec per ignorantiam percipere praecepit. Per ignoran-piam antem percipit, qui virtutem eius Adignita.

340쪽

As SE IN EUCHARIST. 6 3 dignitatem ignorat,qui nescit quia corpus hoc & sanguis eli secundum veritatem, sed mysteria quidem percipit, nescit aut mysteriorum virtutem ad que Salomon dicit, vel magis spiritus qui in eo est: Quado Prou. sederisit comedas cum principe, diligenter attende quae posita sunt ante te. Ite ibidem: Sanctificationem enim mystici sacrificii, a sensibilibus ad intelligibilia

transsationem siue comutationem, ei qui ver est Lacerdos, Videlicet Christo, oportet dari,id est,ipsi de eis miraculum cedere&'mputare: quia per eius virtutem prolatum ab eo Verbum quae videntur

tam sanctificata sunt, quam cunctum carnis excedunt sensum. Hactenus Hesichius. Ideo vero dicit mysterium esse panem Sc carnem:quia caro Christi vere est corporalis cibus per species prophani

panis iam commutati, sub quibus continetur. Nam certe secundum sua propriam

speciem sumpta, edi nequit corporaliter atq; idcirco sic no est panis . Dii aut panis velatur specieb', manes caro fit panis: nomine Panis generalius accepto. Non itaq; ex eo sequitur, prioris panis naturam seu substantiam in Eucharistia remanere sed

manet latum modo panis generaliter dicti X iiij natura .

SEARCH

MENU NAVIGATION