Probatio corporalis praesentiae corporis et sanguinis Dominici in Eucharistia, cum dissolutione eorum quae contra obicijuntur. Authore Ioanne Hessels ..

발행: 1564년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

341쪽

CORPUS CHRISTI Dan.1. natura,sicut eade natura potus manebat,du aqua in Vinum couertebatur, non quidem numero, sed genere. Hic enim similiter,corporis Christi substantia , quia per assumptionem specierum ac proprietatum panis corporale fit alimentum, eadem non numero sed genere natura,quae panis erat, permanet. Et hoc est quod voluerunt De dua Gelasius & Theodoretus illis in locis, Vn-hus natu Ariopae nobis obiecti sunt subiaeti 1e.n nimirum ita ait Gelasius: Certe Lacraast Nestor menta quaesumimus , corporis sanguinis Christi, diuina res int: propter quod& per eadem diuinae efficimur consortes naturae:& tamen esse non desinit substantia vel natura panis& vini. Et certe imago & similitudo corporisi sanguinis Christi in actione mysteriorum celebrantur. Satis ergo nobis euidenter os editur, hoc nobis in ipso Christo Iesu Domino nostro sentiendum,quod in eius imagine profitemur,celebramus,& scimus:Vt sicut in hanc,scilicet diuinam, transeunt spiritu sancto perficiente substantiam, permanet tamen in suae proprietate naturae sic illud ipsum mysterium principale, cuius nobis sfficientiam virtutemque Veraciter reprε-

sentantiijs ex quibus constat proprie per

342쪽

yss IN AEVO HARIST. Is manentibus, unum Christum, quia integrum Verumque permanere demonstrat. Ait ibi Gelasius aperte , panem MVinum Spiritu sancto operante transire in diuinam substantiam. Dum ergo dicit manere substatiam seu naturam panis de pane generaliter dicto loquitur, deque eius Vide su- substatia secundu genus quomodo Adam p*g-

Abel eiusde dicimus substantiar, tametsi caro Adae non illa ipsa sit quae Abelis quo rum, te Rue est homo. Ita videlicetvi caro Christi speciebus panis elata, & panis

cuius nunc stupersimi ista accidentia, eius dem sint naturae quia utrumq; est corporale ali metum i Theodoretus autem silc yn is Manifestus, inquit, est scopus is squi sunt O ph initiati sacris Voluit enim eos qui diuina Φ-ψψg 'mysteria participant, ne ad eorum quae Videntur naturam attendant, sed per nominum mutationem credant, quae e gratia facta est, transmutationi miti enim naturale corpus suum frumetu mi panem appellauit,atque item seipsum Vitem nominauit, idena ipse etia ea quae videntur symbola, corporisti langitinis sui appellatione honorauit, non equidem naturam ipsam transmutans,sed adiiciens gratiam naturς.

Haec ille Picit hic Theodoretus non

343쪽

transmutari naturam, scilicet alimentisse dei gratiam adiici sicut dicere postumus de eo vino , cui pretiosa admiscetur substantia ipsium transimulans: Non transmutatur

natura vini generalis ilicet, inquantumeli potus salubris sed melius quid ei dij-citur . In eucharistia enim manet natura alimenti sibilis, genere eadem , aliquo longe meliore ei adiectori quod Theodo- retus merito gratiam Vocat, quia mera Dei gratia eiusque ineffabili erga hominem amore,ace Nimia spiritus operatione flacitur, ut vile alimentum quod in altari ponitur, mutetur in alimentum pretiosum: manens quidem iuxta naturam corporalis alimenti, sed mutatum secundiim peculiarem Tubstantiam , qua vile alimentum distinguitur a longe pretiosissimo. quemadmodum etiam dicere possumus, naturam potus mansisset gratiam ei fuiΩDan, se adiectam, dum Christus aquam mutauit in vinum. Expendantur sedulo Theodoreti verba. Dicit enim , per nominum mutationem in hoc mysterio nos debere credere mutationi quae ficta est ex gratia. Quaena enim haec mutatio facta ex gratia' An qua id quod ante non erat signum,iam

rem sanctam: magnam significat Certo

344쪽

yss IN VCHARIST. Isshaec mutatio, etsi aliqua impropria significatione gratia dici possit, dum ad remfacram significandam aliquid primum imponitur , quod pri his non significabat poli impositionem tamen non opus

est aliqua alia gratia quo ipsum signum

significare incipiat. Vt si demus gratiam

Vocari posse, quhd Deus Voluit agnum paschalem signare Christum , nunquid Iudaeo postea opus fuit aliqua gratia , ut suus agnus paschalis Christum signaret

nequaquam. Si de tali mutatione loquere tur Theodoretus, non diceret, in quibuΩlibet signis Eucharistiae factam mutationem per gratiam, naturaei pirum adiectam gratiam: Sicut nec Gelasius si de huiusmodi transitu loqueretur requireret Spiritus sancti operationem , nec diceret panem linum in diuinam transire sib- stantiam. Non enim agnus paschalis apud veteres legitur in diuina transisse substantiam, tametsi signum esset corporis dominici constitutus Clarum est igitur, Theodore tum loqui de ea mutatione quam a tholici poniat, nimirum de panis in Christi corpus commutatione, relictis accidentibus, quorum ministerio fiat illud corpus corporalis cibus, quemadmodii erat prius

345쪽

CORPUS CHRISTI Dialog 1 ipse panis pistus. Atque id ex ipsis The 3n Poli doreti verbis contra nos ab Ariopaeo ci--QUb tatis, fiet facile manifestum . Neq; inquit orthodoxus post sanctificationem mystica symbola illa propria sua natura egrediutur.Manet siquidem in priore si stib- stantiavi figuravi specie, adeoque Videnturin palpantur quemadmodum antea. Intelliguntur autem quae facta sunt,& creduntur, adorantur,tanquam ea existentia quae creduntur. Haec ille. Tria dicit hic Theodoretus. Primum,symbola manere in priore substatiati specie ac figura: unde videntur talpatur ut antea Secudum, ea ipsa symbola post sanetificationem facta iam esse aliqua quae non videntur, sed intelliguntur creduntur. Tertium, haec ipsa symbola adorari, propterea quod eΣistunt illa,quae existere creduntur. EX quorum tertio patet, qu bd ea sentia esse vere corpus sanguinem Christi. Absit enim ut creaturas insensibiles panei vinum adorare nos iubeat. Dicit nimirum ea. rari: non ut signa , sed adorantur, inquit, tanquam ea existentia quae creduntur . Insecudo,dicit quod post ter sanctificationem facta sunt res intelligibiles, nepe corpus: sanguis Christi. Vnde coseque est,

346쪽

intelligere non ipsem sib statiam panisi vini que prius extitit, sed genus ipsum alimenti corporalis. Et hoc quae ibi sequuntur liquidum reddunt. Inde enim probat manere priorem substantiam , quod specie mi figuram eandem habeant, &,ideantur et palpentur Vt antea. quae proba tio nihil aliud conuincit, quam esse genere eandem substantiam: sicut vinum quod fecit dominus ex aqua, aequὲ liquidum erada antea fuerat aqua, eo de modo palpabaturvi videbatur masit igitur genere,non numero Vel specie, eadem substantia. Vnde apud Theodoretum,OrthodoXUs Eranistae dicenti, non amplius appellatur symbolum siue facramentum quod prius vocabatur, sed corpus, his Verbis respondet: Ιgnarus mihi esse videris. Non enim corpus solum, sed etiam panis vitae nominatur ita dominus ipse appellauit. Haec

Theodoretus. Perc irre scripturam, lector no inuenies dominum Eucharistiam panem vitae appellasse, nisi Ioannis sexto: ubi in dubie non debet putari panem proprie accipere, pro pane pisto . Siquidem se dicit panem vitae , carnem suam esse illum panem, quem se daturum pollicetur. Acita

347쪽

CORUU CHRIsTIAc ita agnoscendum est,in his non sensisse Theodore tum manere proprie di isti panis substandiam in Eucharistiae facramento. Eodem modo intelligenda sunt verba Collectissecunde missina talis domini, ubi dicitur Munera mylleriis hodiernae festiuitatis apta proueniat, Vt sicut homo genitus idem refulsit, sic haec terrena substantia nobis coserat quod diuinum est. Potest enim Eucharistia seu corpus Christi terrena subitantia dici quia caro Christi ex

terra Vere sumpta est , tum etiam quia sub speciebus panis latens,terrenas qualitates iam transmutati panis seruat quanquam ea oratio legatur nec dii mutatis aut consecratis elementis in corpus Tanguinem domini: quae dicuntur coferre postea quod diuinum est, quia mediantibus accidenti bus suis faciunt, Vt corporaliter sumamus

diuinum Christi corpus csanguinem ac ipsius diuini corporis fructum, participatione scilicet spiritussiancti ac merstorum domini nostri Iesu Christi. Ex his intelligitur etiam quid voluerit Augustinus in verbis a Beda citatis inio. caput prioris ad Corinthios , exser m. ad infantes seu a reces baptizatos: Hoc quod videtis in altari Dei, etiam transacta nocte

vidistis:

348쪽

vidistis: sed quid esset, quid sibi vult, quam

magnae rei sacramentum contineret, non-

d una audistis. Quod ergo vidistis panis est d calix: quod vobis etiam oculi vestri renunciant. Quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix fanguis. Hic dicit Augustinus,recens baptizatos antequam instruantur, nec audisse quid sit quod vident in altari, nec audisse quid significet. 6 viij; si substatiata,

nisibi remaneret , sicut ante aderat, non

opus haberent audire quid sit: quandoquidem per seipsis sciunt panem essem,inum . Dicit igitur Augustinus panem esse calicem siue p. tum , prout etiam oculi dijudicant nomine panisi calicis nihil aliud intelligens, quam quod edi corporaliter potest& bibi : Caeterum, Ut cognosiacatur qualem panem δε qualem calicem credat fide sibi esse, opus est instructione, qua docetur quod ille panis, siue illud corporalitere sibile, si Christi corpus , illo calix seu potus, eiusdem finguis. Sic verbiiceret elixa verba Ruperti uitiensis intelligere, qui dicit in cap. ia. EXodi: Spiritus sanctus non mutat aut destruit substantiam panis vini secundum exteriorem speciem quinq; sensibus subiecta culmeidem

349쪽

CORPUS CHRISTI eidem verbo in Unitate corporis eiusdem quod in cruce pependit,&fanguinis eiusdem quem de latere suo fudit, ista coniungit Ad illum, inquam, sensium verba eius. modi possent accipi . sed quia eius scripta magis sapiu ut speculationes Vnius monachi in abdito latentis, quam Ecclesiae sen-Cap.rs tentiam unde in alio scripto nostro, er-Txact x rorem eius circa Christi interpellationem. notauimus &non pauca sunt in eo reprehende da ideo multum solicitum elle non conuenit, qu quae dixit defendantur: pr sertim cum de hac materia ages in sextum. caput Ioannis, Ut confirmet corpus Tan

guine domini esse sui loquitur panem dc

vinum quae consecrata sunt dicat aquam, vinum,d sanguinem unius esse subitati et, nec differre nisi accidentibus idemque de pane lumana carne subindicat. Vnde Minci .cap. Ioannis, idem de aqua bino dicens,ait Christum substantie humoris, siue aquae, accidens adiecisse &sapore, non substantiam mutasse. Habet insuper aquam In idem de Tybri vel Rheno haustam, cruce doca, Ioan mini consecratam ad baptismum, omnino eandem esse cum ea quae de latere domini confosso fluxit Quae omnia a veritate MEcclesiae sensu aliena sunt.

Ne quis

350쪽

ns s Q EVCHARIST. 68 Nequis vero nostrum existimet commentum, substantialia aliquam recte dici

manere secundum genus eande, no secundum sipeciem: audiat diuum Augustinum Ser. cottii Omne,inquit,corpus , cuius est naturai Manich. ordo mutabili ad nutum omnipotentissi V

mi creatoris in quascunque species fuerit Assuit de commutatum, a Veritate tamen in suo e Satan ii nere non recedit: cumque arietate mute eos.

tur,&corpus tamen,& Verum corpus esse sistimo non desinit. Et iterum: Quale vult Chri .es ianus,admirabile corpus de qualicunq; cor sos. pore,Verum de Vero facit, qui de aqua e ' Lib. 3.

rum Vinum fecit de cosen.

Atobijcias: Gelasius&Τheodoretus de μμ' μφ' monstrant ex Eucharistia , duas esse in 'i' Ri

Christo naturas,contra Euthycianos: ergo etiam in Eucharistia duae sunt in particulari naturae. Respodet ur, hoc argumentum aeque Sacrametarios ac Veritatem ipsam impugnare quandoquidem,si verum sit consequens illud,Veru non erit, tantum

pistum panem ion ipsis domini corpus esse in Eucharistia. Rursim, si in Eucharistia sit solum panis pistus, tantumque significetur ibi Christi corpusci ex Eucharistia non poterit conuinci Eutyces, dices in Christo duas reuera non este naturas. Qua-

SEARCH

MENU NAVIGATION