Probatio corporalis praesentiae corporis et sanguinis Dominici in Eucharistia, cum dissolutione eorum quae contra obicijuntur. Authore Ioanne Hessels ..

발행: 1564년

분량: 485페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

391쪽

bum est,& extremi stupplici causa. Ideo

Dan.; Nicodemus etiam cum diceret . Quomodo haec fieri possunt merito audiuita. Tu es magister in Israel,& haec ignoras Alioru igitur, ut diximus, culpa perdocti , quum

Deus operetur , non quaeram USQUΟmOdoῆ sed operis sui viam atque scientiam illi

soli concedamus. Nam quemadmodum quanuis nullus nouit quidnam secundum naturam Deus sit, iustificatur tamen persidem,quum credat praemia illum redditurum quaerentibus eum: sic etsi operum eius rationem ignorat, quum tamen fide omnia illum posse non dubitet, non contemnenda probitatis huius praemia consequetur. Ita profecto nos assici per prophetam Esaiam dominus ipse hortatur. Non i' enim sunt consilia mea, inquit, Vt consilia vestra: nec sicut viae vestrae viae meae sunt, dicit Dominus sed sicut xaltatur caehima terra, sic exaltatae sunt Viae meae a viis vestris,&cogitationes meae a cogitationibus vestris. Qui autem sapientia a virtute meo excellit, quomodo non operabitur ita miraculose , Vt operum suorum ratio mentem nostram effugiatyN6nne vides quid saepenumero mechanici faciunt Incredibilia videntur nobis

392쪽

Ass IN EUCHARIST. 189 nonnunquam enarrare , sed tamen quia

similia ipsos feciste vidimus , posse peragi ab ipsis facile credimus . Quomodo

agitur summis cruciatibus digni non erui, qui rerum omnium opificem Deum ita contemnunt, ut, Quomodo Lin operibus suis dicere audeant , quem totius sapientiae largitorem esse non ignorant: quem omnia posse scriptura nos docuitἶSi vero tu, o Iudae , Quomodo , etiamnunc clamasci hanc tuam impudentiam ego quoque sequutus, libenter quomodo

ex aegypto exiuisti rogabo . quomod0 hi

in serpentem Mosaica fuit Virga conuersa 4 64. quomodo lepra manus affecta, non O iunimento temporis in pristinum statum restituta iterum fuitἶquomodo in naturam fanguinis aquq traster ut quomodo patres Exod Plui per media maria,Vt per aridam effuge Exod. . runt quomodo per lignum amaritudo aquarum in dulcedine recidies quomodo e lapide fontes aquarum fluebant quomodo stetit Iordanis quomodo solo cla Iosue 3. more inexpugnabilis Iericho cecidit ' In Iosue; numerabilia sint, in quibus Quomodo quaeris, uniuersam euertere tibi criptura necesse erit, prophetarum doctrinam Mipsius Moysis scripta contemnenti. Quare credi-

393쪽

CORPVs CHRISTI credidisse Christo potius vos oportuit, si quid arduum videbatur, ab eo humiliter

petere, quam Veluti temulentos exclama Dan. s. re: Quomodo potest hic carnem si a nobis dare φN6nne videtis, quia cu haec dicatis, statim cum ista voce arrogantia magna Nomii. significaturi Haec ille Chrysis stomus 'in alter est: Quado,ait Jubit quaestio quomodo aliquid fiat,simul subit Mincredulitas. Ita bicodemus perturbatus est,inquies: Quomodo potest homo in Ventrem matris suae it Arat,introire'. Itideri hi nunc: Quomodo potest hic nobis carnem iam dare ad manducandum Namsi hoc inquiris, cur non idem in quinque panum miraculo dixisti, quomodo eos in tantum

auxiti quia tunc tantiam saturari curabant, non considerare miraculum. Sed res ipsa tunc docuit, inquies .Ergo ex eo in aec credere oportuit ei facilia factu esse Propterea id prius fecit miraculum , Ut per illud Non essent amplius increduli his quae postmodum diceret. Illi quidem tunc temporis nihil ex his dictis , nos ipsius beneficii Vtilitatem coepimus. Quare necessari dicendum,quam admiranda mysteria, cur data sint,l quaenam eorum Utilitas. Haec

Chrγs stomus. Eadem apud Vtrunque

394쪽

potest quis videre in illud Duom Od pQ ubi stest homo nasici, cum sit senex Theophi- lactus simili: dicens in illud idem sextum caput Ioannis, etiam Eucharistiae nominatim meminit, ut Chrysis stomus A aeterum Petrus Martyr, velut facile haec enervaturus, obijcit Mariam interrogasse: Quomo

do fiet istud φ& Christit, Quomodo filius 'Dauid est Christus φ Sed cu Augustino re

spondeo, huiusmodi quaestiones ex inten Supernutione discerni. Maria interrogauita. sed cre mer. dens futurum quod angelus dixit c modum tantum scire cupiens, quo res tanta fieret: praeserti, quia ei' intererat, quod id cu voto virginalis continentiae pugnare videretur.Et Christus docedi causa interrogauit, Quomodo dominus Dauid esset filius Dauidis Isti aute, sicut Iudaei , interrogant non credentes Deo modum esse, quo rem de qua quaerunt persiciat. His obiter praemissis ex quibus nimirum tanquam figura ostenditur, quales sint haeretici hodierni)subiiciamus deinde duos scripturae locos, in quibus Dei pote-tia si pra omnem naturam corporum praedicatur videamusq; quomodo aduersarii nostri sudent, ut robur eis adimant. Inino

quidem dicitur, quid Deus possit in corpore face-

395쪽

CORPvs CHRIs ΤΙ pore facere: in altero Verb, quid Deus secerit. Priore habemus Matthaei p. Dico vobis, ait Christus: Facilius est camelum perforamen acus transire, quam diuitem intrare in regnia coeloria Madmiratibus discipulis,dixit illis: Apud homines hoc impossibile est, sed non apud Deum. Quhd

vero Christus voluerit dicere, etia Vtruq; imposisibile hominibus esse & cameli tra-fitum perforamen acus, diuitis introi tum ad regnum coelorum euidens est ex admiratione discipulorum, qui dicebant: Et quis poterit saluus fieri etenim nulla alioqui rationem haberet quaestio Apostolorum: si videlicet Christus dixisset,came- cliper foramen acus transitum dissicilem quidem,siedio impossibilem hominibus. Nam facile intellexissent Apostoli, dissici- Ie quidem esse quod diues intret regnum

Ccelorum,ac certe dissicilius, quam quod camelus transeat per forame acus nihilominus tamen , non adeo magnam hic esse

dissicultatem , quin ea possit ab aliquo homine superari. Deinde apud Lucam xuere it disi Dominus tuae impossibilia sunt apud homines, possibilia sint apud Deum de utroque videlicet loquens δε diuitis ingressu in regnum,dc cameli transitu perforamen

396쪽

yssE IN EUCHΛms T. Isrsoramen acus Tanto autem illius ingres.sus in regnum difficilior est cameli trasituper foramen acus, quanto magis resistit praua Voluntas, ingenium hominis, cui contra Virtutem eram arma sunt diuitiae, quam corpus brutale per magnitudinem iami tortuosam formam resistit transitu per arctum illud foramen acus. Hoc quippe si trahatur, non resistit per ingenium & rationem, sicut hominis

Addo sicut res spiritualis multo nobilior est 'rporali , ita impedimentum

quod ab ea quis patitur, multo maius est corporali . Proinde, cum homo virtuti resistit, vehementius id facit, quam quae- uis aliae res,ratione non praeditae, suis contrarijs resistunt . Quod fine etiam Aristoteles bene animaduerterat, dum primo li cap. . bro Polyticorum scripsit ad hunc modum: Vt persectione si scepta optimum cunctorum animalium est homo,ita si alienus fiata lege & a iudiciis, pessimum est omnium animalium . Saeuissima enim est iniustitia

tenens arma. Homo ero arma tenet per

innatam prudentiam atque virtutem: quibus plurimum Valet in cotrarium Vii.

Itaq; imp ijssimum Mimmanisiimum est,sine

397쪽

COR Uvs CHRIIT Iea, sine virtute ad libidinem cibationemque deterrimum. Haec Aristo t. Si per innatam prudentiam homo malus tenet arma ad malum quanto magis si adsint ei diuitiae, quibus obediunt omnia Habemus igitur ex scripturae textu , hominibus impossibile esse,efacere ut transieat camelus perforamen acus,cum Deo id sit posisibile: etiam si nomine camelicum Theophila-cto malis funem nauticum intelligere quaris. . in sex Origene,Hilario , Hieronymo, Amisy1atth. brosio, d Augustino notum illud animal, Anibros quod apud Orientales reperitur' Quod ii 3 Lu profecto mo humana ratiocina 4m i i tione colligeres, cameli natura tolli, sicut quaestio, corporis Christi tolli asseris, cum creditur ςuagui diuina potentia simul duobus in locis esse. Hoc tametsi nunquam factum siti ut cana elus transiret per foramen acus tamen Christus dixit Deo esse possibiles inquite Augustinus Quid hic dicent scrutatores 1 .de si corporalium dimensionum, e X natura cor iit adcli poris fidem Ecclesiae impugnantes LAn, ut sunt non subtiles , sed futiles Deo dicent possibile,naturam creare cameli in quantitate tenuis fili, ut sic traseat camelus per Foramen acus A secundum hanc imaginationem no est impossibile hominibus, facere

398쪽

ΕssEM IN EVCΗΛRIs Isafacere Ut camelus transeat per foramen acus:nec Verierit Christi verbum, Apud homines hoc impossibile est sed eis tantum erit impossibili, exiguum illumac fictilium camelum producere . Porro non creationem exigui cameli, sed transitum ingenti statura bestiae per angustum foramen acus, dixit esse hominibus factu impossibilem. Quod si tali imaginatione tu

camelum ad fili tenuitatem extenues: Vt Deo factu possibilem transitum eius perforamen acus ostendas: ego contra,foramen acus in amplitudinem magna portae extedam jaciens acum cuius foramen camelo ingenti sit latius ut hominibus contra Christi definitionem , possibilem perforamen acus traductionem faciam.Si autem fingant, nomine acus Christum intellexisse arctam quandam portam, quae in Hierusalem fuerit, quamque non nisi onere deposito poterant transire camelieterit item falsium Hoc apud homines imposeibile est ut mentitus sit Christus, leuiter admirati Apostoli Itide praeterea stultas alias imagitiationes, re partia iam dictis differentes: qubd exempli gratia camelum posset Deus quasi gluten extenuare:atque ita sensim per angustum illud Bb foramen

399쪽

co RPY CHRISTI foramen traducere. amplectens quod Veritas habet:.Possibile est camelum per foetamen acus transire,non tamen, apud homines,sed apud Deum . Quomodo autem

Ilom. 8. faciat haec possibilia Deus, inquit Orige- in i 9 ca nes,ipse scit, MChristus eius,5 cui reuela Matth uerit Christus. Altera scriptura est Ioannis vigesimo, ubi dicitur Christus introisi ianuis clauiis domu in quaerant Apostoli quo non

stlu quid possit, sied 'uid fecerit Deus,

ostenditur,in omnis istoru ratio penitus corruit. Christus naq; non minus post resurreetionem quam ante corpus habebat, quod carne ossibus, Mneruis constabat:

quod palpabile erat,& magna sua, nempe

virilem,staturam retinebat in quo suum quemq; locum occupabant membra,ac ordine custodiebat:& iam tam solida quantitate,quae locu repleret, ac ante, habebat.

Explicent ergo nobis hi, quomodo cum illo ianuarum crasses corpus substiteriti ianuarum, dico , quae ex lignis solidis serramentisq; erant compactae. Iuxta horum sapientiam: si duo erant corpora, Christi nimirum clanuae,necesse erat, Vt haberet loca distinctari nec poterat corpus den-Zuςὴ τε sum ac solidum ex uno loco , ubi Petro el

400쪽

AssΕ IN EUCHARIs Issvel Cleophae apparuerat Christus, Venire ad locum discipuIorum, nisi intermedio loci spatio prius transcursio, proinde ianuis apertis. At Euangelista neglecta hac philosophia, Iesum dicit lenisset ianuis clausis ingressum ostendes nimirum omnem philosophicam ex natura corporis petitam rationem, Dei instrutabili potentiae cedere. Ethac in re multum sub Dei potentia sese humiliariat Veteres, hoc sibi fatentes proris inscrutabile . Nobis intelligendii est inquit Iustinus, aut quis ouisti quis sit author quaestionum ad orthodo cos)ea quae siunt earudem virium, habere

eandem fidem, siue coee datur, siue tollantur. Habent autem easdem Vires,ambuIarem per mare corporem mutato, intrare

ad Apostolos corpore no nautato , clausis ianuis. Item intelligendu est fieri no posse, Vt quae stupra natura in natura fiunt diuina potestate,ea ratione naturae exhibeantur. Itaq territis tali ingressu discipulis, permisit palpare pastas locos mi corporis, quonia non mutatione corporis in spiritu ingressus erat ad eos, sed cum crata cor pore, diuina sua potestate effectrici reruquae in stupra natura . Pulcherrime item miniti Hilari': Sed te, quisquis es,inquit, inuesti-i

SEARCH

MENU NAVIGATION