Legatio Romam Marchionis Lauardini, et ob eandem Regis christianissimi cum Romano Pontifice dissidium. Vbi agitur de iure, origine, progressu, & abusu quarteriorum franchitiarum seu asyli, &c. Et refutantur rationes à Lauardini aduocato productae, in

발행: 1688년

분량: 150페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

51쪽

De Abusu Franchulammadiungit Gaguinus: o) Stephanus autem Pirino b nedixit , ct eius pilleritati, atque qui temeritate aliqua aduersus Francos bella moverent, Communione Christiana interdixit. Jertio, quando Clemens VIII. Galliam bellis Civilibus quae haeresas & ambitio excitauerant , externis armis Germanorum O,

Anglorum, Hispanorum, Italorumque Regno illatis prope confectam, quaeque triginta & sex annorum decursu, ab obitu videlicet Henrici II. usque ad absolutum Henricum I roducta, Galliae extrema minabantur , nec finem spondebant; tandem paci , pristinaeque dignitati restituit, Henrico Censuris absoluto, ac sterili Matrimonio post viginti,&septem annos liberato. Cum ergo Gallia & Religi nem ,& toties Regnum Vaticano debeat, persuaderi se utique Lauardinus patietur, Beneficia, quae Romanis Pontificibus ex Gallia prouenisse dicit, non fuisse in immeritos collocata, multo minus in ingratos ; neque ego hoc dicerem, nisi necessitas cogeret obiectam ingratitudinem diluendi. Sed sint beneficia a Gallis accepta adhuc insoluta, sint Pontifices immeriti quanquam quid Pontifices dico, clim non istis sed Christo sint data ab hoe immensis praemijs, victorijs compensatap num ideo debuit Innocentius concedere, quae non licuit Ludovico postulare p petitur patrimonium Christi, petitur haereditas Petri, petitur in urbe sancta ingens sceleribus omnibus spatium , in quo velut in libero, exemptoque imperio & impunita, & secura sint, imo& florentia, magisque patrocinio Christianissimi Regis. quam in ipsis Templis Maiestate praesentis Dei defensa, perinde ac si Romae Ecclesiae desint recipiendis ,&ad poenitentiam reuocandis reis. Petitur deis nique , quod omnibus Regibus, ac Principibus negatuma a Gagium Histor. Franc. l. 3. f. s.

52쪽

contra . polaram Lavardini.

gatum, non potest iam Galliae concedi,tristommbire illis acerbe offensis, ac dimissa repetituris, infinito apostolicae Sedis dedecore, parique damno, quippe cota fere Roma in Asylum o in Babylonem com Mersa. Infelicem Innocentium , qui aut cum Chria uot, aut cum .Gallo pacem habere non potest et nam aut hunc offendit, si neget; aut illum, si concedat: memini plura de maiora, quam ipsi Deo debemus,&ramen is non permittit eveniant bona quanto ergo minus potest Innocentius malum facere , ut bona remuneretur a Gallis a epta 3 quantum

vero malum sit grande illud , quiumque Asylum , quod non Regis ipsius commiao , sed sceleratis, m ricidis, latronibus ,&adulteris petitur, non est Regis iudicare sed Pontificis; nec. enim de Parisiensi, sed de Romana urbe agitur Pontifici subdita. Quod si nunquam Rex pateretur litem sibi moueri de ii quae ipse Parisiis iudicat, quae ratio permittit , ut limtem Pontifici moueat de ijs , quae Roinae dilaosuit pquamquam ne opus quidem est in hac causa Pontificis iudicio aliquid deferre , quando totius Europaeiudicium habemus; nam praeter Gallorum aliquos metu aut gratia aulae obstrictos nemo mortalium est, qui non credat aequissimam esse Pontificis causam; de adeo Reges ac Principes omnes promptissime Asylo cesseres nec vero cessissent, nisi crederent iusta postulari ,&tamen eodem iure, iisdemque rationibus, quibus Galliae Rex , retinere illud poterant. Si Imnocentius, solum Legatum Asyli iure priuas, set , poterat id iniuriae, odioque nationis adscribi,

ac merito iram Regiam prouocare 3 nunc vero omnibus Regibus, omnibus Principibus eadem Lex di-

, Omnesque iustam censuerer quae rogo ratio est,

ut solis Gallis displiceat, quod omnibus placuit pquod alijs omnibus necessitas visa est, illi soli ini riam credant ac praesertim a Pontifice tam seneto,

D tam

53쪽

eam humanis affectibus vacuo, tam studiose Galliemetiationis, & in quo ne Callainistae quidem , iurati alioquin Pontifici hostes aliquid inuenere non am ete, ac veneratione dignum . Sed hoc est unicum Im, nocentii delictum , quod omnium Sanctorum Antiet itum fuit , non posse videlicet adulati cupiditatibus Regnantium & tamen non is Mediens aegrotuli, distitit, qui plagam celat, aut gostipio inuoluit, ne appareat 3 led quiferro etiam ignique medetur, cura dolorem com nsante . Quamquam nec ferrum I nocentius, nec ignem admouit, sed quidquid reue- gentiae & amoris in P hcipem ac filium licuit rum monuit, rogauit, scri psic, instititque et nunc per Uaretium, nunc per Abbatem Laurum , nuncper Ramc-cium Legatum suum, ac postea Cardinalem preces porrectae, utque hae magis proficerent, praemissa omnium Regum, Principumque exempla Asylo cedentium p vid potuit plus facere Iithocentius p vesteret ut Galliae postulata admitteret p ut tam n cessarium sanctuinque propositum metu desereret phoc non potuit. Rauere, ac fugare non est Pastoris, sed Mercenarij, quis ergo aliquid audeat pro veritate, si Pontifices timeanti &quid faciunt Romae tot Martyrum cadauera, tot trophaea & vestigia sanguine certantium tincta, sine quidem liceat summo Sacerdotum liberam vocem pro iustitia prose re i nunquam metus Martyrem fecit. Et quid tandem non Principes petant , non Pontifices tribuant, si toties cedant, quotie; roganturi non est hoc esse

Petram, sed paleam: neque hoc voluit Christus, cum iussit Petrum esse fundamentum Ecclesiae. Si

Innocentius Pontifex ea tantum spectaret, quae Galla ae Regem circumstant, foriaeque exornant, Potentiam videlicet, opes , exercitus, classes, & quidquid denique speciem illam Maiestatis effngit, quam homines adorant , facile persuaderi debuit, ut & hoc

54쪽

- . . ., sola m caua ini. 3heonraeteret,& quidquid alias Regi placeret; quid enim tandem intererat Pontificis iampronees fidi in occasum prona, ' pacem pro bello hon maDetet Dedaestimanti totam illam magnificentiam, quae toris splendet,& mortalem de caducam esse; nee aliud poli breuissimas annorum' periodos squamuis ego longissimas cupiam de Magno illo Ludovico

Iuperfuturum, quam frigidum cinerem , animamque ammortalem, & hanc non regio apparatu, non este bonis tantum, malilae operibus septari,' que periculo viciniorem , quanto grauioritas rati'nibus'bnoxiam et haec, inum, cogitant innocentio merito persuaderi non potirit, ut ea Regi r- mitteret, quae utriusque custientiam onerarent; necytique d'lere Regi debuit, si inter tam multos, qui illiu, animam in mortis artemae distri en adducunt , unus saltem Romae esset; qui illam totis viribus Curaret , retineretque praecipitio vicinam; enimuero cum mundanarum rerum strepitus cessauerint, qui modo Regium animum occupant, cumque in sumni, totius generis humani Diuino Tribunali allistemus , cessabuntque dulces illae; sed fallaces adulantium cantilenae , tunc, inquam, agnoscet Lumdovicus Rex ; fideliora fuerint innocentij consilia pnunc quidem ingrata suadentis, sed tamen salubria ac necessaria i an aliorum qui praetextu proferendae Regiae auctoritatis sibi gratiam & praemia quaerunt, Regi vero ingens animae periculum, seramque facto

rum poenitentiam . a

non debuit tanti Regis Legatus accessu ad Pon- cm prohiberi, quando Rex proferendae Religionicatholicae tanto conatu succes que laborat. Respondeo multo minus debuisse Romanu tontificem, quo tempore tot curis, tot victorijs,tot Aegavonibus tantaque auri profusione evertendo a urcico Imperio , ac Religioni Christianae per to-D a tum

55쪽

si De Abusu Franchitiarum . cum Orientem ampi incandae laborat, domi latisqupa Gallis turbari. Comparentur quae Ludovicus conmtra haereticos in Gallia, quaeque Innocentius in Au- stria, Hungaria, Graecia, & Peluponneso fecit, quae que deinceps, nisi Galli prohibeant,in Europa,Aliar iuue facturus est, videbunt ac fateri cogemur , nihilnnocentium Ludovico cessisse. dc quod iste contra Caluinistas edictis, illum consitus, armis, auro, pr cibisque apud Deum contra Turcas praestitisse, horum solum discrimine, quod Ludovicus un- , inerr,nemque Prouinciam iec ausam resistere, Innocen-,ius tam multas, 'armatasque. Religioni subiecit enon ergo decuit tam gloriosum Pontificem, tamque

de Re Christiana praeclare meri um eo ipso tempo rea Christianissimo Rege, Filioque Ecclesiae priamogenito, quo euertendae Ottomannicae impietati tam anxie ac feliciter laborabat, tam acerba & hostilia pati . . . . I

Legatum non admini. : IAt vos coegistis, ne posset admittere . Cur enim Gallicum Legatum alijs conditionibus, quam alio rum Principum admitteret nemo istorum aliter acceptus est,quam ut Asylo cederet, & tamen nemo istorum de iniuria conqueritur, imo nec queri potest, cum non de Regum, sed Latronum beneficio, commodoque agatur. igitur iniuria dici potest, quam nullus Regum ero iniuria, pro dedecore habuit Date locum iustitiae, permittite flagitia puniri, subducite sceleribus patrocinium , eo iure Legati vestri potiantur, quo omnium Regum Legati; liceat domi suae Pontifici, quod omnibus Regibus, omnibus Principibus licet, de quid dico omnibus Principibus imo quod omni Praetori,quodque omni Patri familias, sic tandem Romam intrate . Quod si ne hoc quidem conceditis; non deinceps

culpam Pontifici adscribite, reiecti Legati, sed vobis

56쪽

eam honei a recusantibus. Quae a Rege in expellen-His Haei et iris peracta, magna utiqne & ingentia sunt, ac spem omnem superantia, sed quanto pretio compensatap Reuocentur in memoriam infinitata,

mala, quae Caluini: na haeresis Galliae inuexit, adeo ut prope fuerit Monarchiam in Rempublicam , Re ges in Consules mutari; & fateri cogentur plus Regni interfuisse , quam Religionis, hac faces extimgui, ne iterum Galliam incenderent. Taceo infinistos Thesauros ex proscriptorum bonis, neque haec memoro, quasi eleuare velim, quae a Rege praeclare sunt gesta, sed solum ut ostendam, praemio non camruisse. Deinde si bonum, quod ex purgata Gallia

prouenit, cum malis comparetur, quae ex contem

ptu Pontificis, eiusque factis,scriptisque lacerata auctoritate proueniunt, haec multo maiora; nam in totam Ecclesiam redundant, & communi defectioni viam aperiunt, eratque minus malum, haeresin in una Gallia tolerari, Dam tam perniciosis exemplis, doctrinisque totam Europam inficere , ac periculo exponere amittendae Religioni: haec nunquam si tit deiecto l/ontifice; atque ut nulla haeresis fuit non Romae inimica, ita nisi huius societate nunquam floruit vera& Catholica Religios quae igitur gratia, ramos coluisse percussa radice I

X. Quinto : sa Ignoratam fuisse , dicit , Lauar

no Pontis eis Romani Bullam. N. Ego Marchioni Lauardino tanto videlicet viro, tantique Regis Ministro nihil non credam, si ita iusserit, fidemque exegerit. Caeterum negari non potest, dissicile id creditu esse, ac persuaderi hominibus vix posse. Quomodo enim latere illum potuit , de quo totus Orbis , ac Gallia imprimis tanto tempore, tantoque strepitu loquebatur I De quo Cain Ranuccio Cardinali, Legatoque Pontificis La-

57쪽

m Aura Franchularum

uardinus sermonem habuerat I cui tot Cardinale. subscripserunt 3 Qgam Romae assixam , dc in omnium manibus viderat 3 De qua loquentem , scribentemque Cardinalem Es reum audierat, videra que: & denique cuius effectum iam senserat, quando Sanctae Luciae festum differri iussit, ne si templum intraret, continuo sacra cum dedecore abrumpi videret. Si haec tam clara, tam nota de ubiaque locorum vulgata ignorari poterant, uescio quid non possit.

Sed quoniam Marchioni Lauardino placuit ignorantiam praetexere, credamus ignorasse: at non ideo effectum excommunicationis morari potuit . Quis enim nescit, non tantum toto humano de Diuino iure, sed etiam toto orbe de omnibus Principum a Tribunalibus neminem excusari ignorantia turris clari, vulgatique de Si Parisijs duello aliquis confligata allegetque ignorantiam edicti Regii, quo duella

prohibentur , num poenam effugiet Clim ergo Bulla Innocentij non in angulis, non in latebris scripta, nec domi retenta, sed tota urbe pependerit, nec Tabellionis tantiim manu, sed ipsius Pontificis, ac triginta & supra Cardinalium calamo subscripta, ac septimo iam mense typis imprem, plane aut nori potuit ignorari, aut non debuit, praesertim a Regio

Ministro omnium arcanorum Conscio, quanto mamgis omnium vulgatorum y Sed ignorauerit Lauardinus , ac etiam veniam ignorantiae demus; quaero an sitiergo Bullam compertam haberes, morem illigereret, aut non gereret I si non gereret, frustra ignorantia se purgat, quando etiam sciens, volen que paratus est obsequium negare et si morem ger ret , ergo iam saltem obtemperet, quando inficiari non potest, sibi de voluntate edictoque Pontificis constare ; nihil ergo excusando , liberandoque La-uardino proficere ignorantia potest: tot nominibus inualida.

58쪽

contra Apolatissam Latiardini. tmulta Dmocentii in Gadius promulgata non e , . diihil dici potcst Gallis humanis, venustiuoque, etiam cum laedunt, quippe osculum plagae praemmittiam . Romam Legatus luit Pontifice inuitor urbem armatus inuehetur , bellanti similis ac velut cum hoste congressurus: magnam urbis parcem a mis implebit Dominantis more , & publicum Ab lum contra Principis edictum flagitijs aperiet, non tantum, ut tuta sint, verum etiam, ut inlultent pro iubenti: Palatium, totaliaque viciniam excubijs, vim gilirum , circitoribus occupabit, perinde ut fieri solet in arce arm Is expugnata, terraque hostili; & haec omnia Principe coram, nec alijs armis, quam precisbus pugnante e Ecclesias quoque perrumpet, sacri sque cum saltu , contemptuque asus et nulla vicarii Christi, nulla Censurarum reuerentia. Haec omnias aciet, & cum causam rogatus fuerit tanti contemptus tantaeque iniuriae, respondebit: Eullas Inno tu in Gallus non esse promulgatas. Quid si ergo eo sint promulgatae, num ideo Lauardinus his omnibus abstineret Cur ergo promulgatio praetexitur, cum nihil eam Galli morentur I finge nullas omni,no Bullas esse,num ideo Lauardino licebit ius Gemtium violare, alienum solum hostiliter ingredi, armmisque occupare & denique onanibns parricidis, adulteris, perduellibus, sceleratisque non libertatem tantum , verum etiam stimulos delinquendi addere impunitate proposita I plane nullis Bullis opus est, nullaque promulgatione, ut is a non liceant. Su siciant edicta naturae, Legesque Euangelis, ut Lauarmdinus intelligat: Quod si hi quis non mult fieri, alteri nefaciat. Qui Pallorem Ecclime audit, Deum audi re, qui illum spernit, Deum spernere ; ct quaecunque Vicarius Christi ligat super terram , ef . etiam ligata

in Coelis.

Haec tam clara sunt, ut neminem lateant, possint- .

59쪽

De Asula Franchitiarumque a nullo negarimili foric quis dicat legem Eua gelii, legemque naturae Parisiijs promulgata non ecse. Deinde quale illud est, ut oporteat Bullas, quae

Romae fieri aliquid prohibent, etiam Parisiijs promulgari I Quoties Legati Pontificij, aliorumque

Princidum iussi sunt regno excedere, aut armatig cust ri,aut aurum Galliae non efferre,aut peregrinas merces damno Regiorum vectigalium non vaenum proponere s num propterea aut Romae, aut istas

Hispania diploma, quo ista vetabantur, propositum est y & elim nuper Legati Moscouitici, qui magnam vim pellium Galliae intulerant, iussi sint, aut Mercatu aut Regno abstinere, num inquam,prius hoc edictum Moscouiae pependit I Cur ergo a Romano Pontifice petitur, quod a nullo Principum y nisi forte quia Christi Vicarius est, peiori illum conditiove damnamus. Cum ergo Lauardinus Romae esset, eum Romae deliquisset, debuit, quoque suffecitque Romae puniri, de illic poenas dare, ubi pacem publicam, ubi ius Gentium, ubi Ecclesiiam , Principemque offenderat. mc obstat, Ogibus loci Legatum non teneri: Quia, ut Politici scribunt, Principalem repraesentat nemini subditum; id enim verum sit deIegibus paenisque temporalibus, non vero de paenis spiritualibus, in quibus ratio cessat,cum nemo in re-hus conscientiam spectantibus negare possit, se Pontifici subiectum eme . Nec poterat character, dignitasque Legati Lauardinum tueri, quem Pontifex nunquam pro Legato habuit, recepitiae: cum enim Legatus sit a Principe ad Principem,& mutuo pacto mittentis ac recipientis constituatur,non potuit, nisi utriusque Principis consensu Legatus dici, suntque

infinita cum nostri, tum antiqui temporis exempla.

Scio equidem multa eme, quae Galli Bullis Pontificiis eludendis obisciant, sed nec illud me latet, a Galliae Regibus regnantis Monarchae Antecessisti ..

60쪽

Contra Apologi iam Lauardini. . II

bus, & a Galliae Pi aetatis summa hactenus venera-

L.one exceptas esse .

Carolus Magnus, quo nemo potentia, victoriis, fortuna maior in suis Capitularibus e sa) In memonam B.Petri Apostoli honoremus sanctam Asmanam, Apostolicam Sedem , ut quae nobis Sacerdotalis est Mater dignitatis, esse debeat Magistra Ecclesiasticae rationis . Quare servanda est cum mansuetudine hvmilitas os iret vix ferendum ab illa sancta sede imponaturaugum, feramus, ct pia deuotione toleremus. Si di ero quilibet aliquam perturbationem machinando eZ nostro ministerio insidiando redariuatur falsam ab

Apostolica Sede detulisse epistolam, fatua fide di in- integra humilitate penes Episcopum fit potestas,di,trum eum iu caircerem detrudat, usquequis per missolam aut per idoneos malos Apostolicam interpellet fanctitatem , didit potissimum sua sancta Legatione dignetur decernere, dic. Ludovicus Caroli Magni filius iam moriturus ita filios Reges alloquitur: sb) Iubemus atque praecimst mus super omnia, ut definitionem Ecclesiae S. Petri 'iui fuscipiant, sicut quondam a proauo nostro Caroloci auo nostro Pipino, di Beatae memoriae Genitore nos ro Carolo Imperatore, di a nobis postea fuscepta est, ut etiam cum Dei adiutorio ab hostibus defendere nitantur di iustitiam suam, quantum ad eos pertinet,ac ratio postulauerit, habere faciant, oec. Quae autem maior, magisque necessaria Iustitia, quam ut Pontisici de rebus lacris imperanti, suamque Iurisdictionem vi occupatam tuenti fideles obtemperent pSanctus quoque Ludovicus inter alia monita , quae

Philippo filio moriturus reliquit et Sis deuotus diobediens Matri nil rae I Amanae Ecclesiae , Summo Pontifici tamquam Patri spirituali.

Ipsi

SEARCH

MENU NAVIGATION