De sacramentis in genere, Baptismo, Confirmatione, Eucharistia sacramento & sacrificio, Canonis Missae explicatione commentarii et disputationes analyticae Sebastiani episcopi Oxomensis in quaestiones Tertiae partis D. Thom. à 60. ad 83. ... Burgis a

발행: 1588년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

D. Tho m. ter t. pari.

& Genitoris. Filius etia significa- te baptiro: sicut & ipse Diis baptitur nomine Verbi,& Imaginis, &Geniti. Spiritus etia sanctus potest significati nomine Doni, & Amoris procedetis. Ergo videtur,quod etiam his nominibus utendo, per ficiatut baptismus.

SED CONTRA est, quod Dominus dici Matth. vlt. Euntes doce. te omnes gentes, baptizantes eos

in nomine Patris,& Fiiij, & Spiritus sancti. Ras poNDgo dice dum, quod baptismus per suam sormam cosecratur . secundum illud Ephes. s.

Mundans eam lauacro aquae in ver- DF .ε Aba bovita de August.' dicit in lib. de

unico baptismo, quod baptismus

Est aut in eius duplex causa. Vna quidem principalis, aqua virtutem habet,qui est sancta Trinitas. Alia autem instrumentalis, scilicet mi. ni ster, qui tradit exterius sacrametum. Et ideo oportet in serma bapti sint, de utraque fieri mentione. Minister autem tangitur,cum dicitur: Ego te baptizo. Causa autem principalis, cum dicitur. In nomine Patris,& Fili j ,& Spiritus tam. cti. Vnde haec est conueniens sor. ma baptismi: Ego te baptieto in nomine Patris, & Filii, de Spiritus

sancti. AD p Ret Mura ergo dicendum, quod octio attribuitur instrumen. to sicut immediate agenti, attribuit tur autem huiusmodi actio princi. ' pali agenti, sicut in cuius virtute instrumentum agi t. Et ideo in sermabaptismi conuenienter significatur minister,ut exercens actum ba

ptismiter hoc quod dicitur: Ego

zandi actum attribuit ministris,dicens: Baptizantes eos,&c. Causa autem principalis significatur ut in cuius virtute sacramentum agitur,

per hoc quod dicitur e In nomine Patris,&Fiiij,& Spiritus sancti: no enim Christus baptizat sine Patre & Spiritu sancto. Graeci autem

non attribuunt actum baptismi ministris, ad euitandum antiquorum errorem,qui virtutem baptismi baptizantibiis attribuebant, dicetes:

Ego sum Pauli & ego Cephae. Et ideo dic ut, Baptizetur seruus Christi,talis, in nomine Patris, Sec. Et

quia exprimitur actus exercitus per ministrum cum invocatione Trinitatis,uerum perficitur sacra- metum. Quod aute additur: Ego, in forma nostra, non est de substantia sormae', sed ponitur ad maiore expressionem intentionis. AD sacvNDvM dicendu ,quod

quia ablutio hominis in aqua, pro pter multa seri potest , oportet quod determinetur in verbis forismae ad quid fiat. Quod quide no st .. . per hoc quod dicitur:In nominePatris,& Fiiij,& Spiritus sancti: quia i .:

omnia in tali nomine facere debe- mus: ut habetur Colos 3. Et ideo si non exprimatur actus baptismi vel per modii nostrum , vel per modii Graecorum,no perscitur sacrametum, secundum illam Dec. Alex. a.Si quis puerum ter in aqua im- merserit in nomine Patris,&Friij, rnt . ω ει & Spiritus sancti,amen: & non di-- Xerit: Ego te baptizo in nomine Patris,&Fiiij,& Spiritus sancti,ame, non est puer bapti Eatus. AD TERT ivxi dice dum,quod verba quae proseruntur in formis

sacramentor um, non pronuntiatur

solum

132쪽

Quaest LXVI.

Diu causa significandi, sed etiam

causa efficiendi, inquantum habet efficaciam ab illo verbo,per quod sacta sunt omnia. Et ideo conuenienter diriguntur non solum ad homines non intelligetes, sed etiaad creaturas insensibiles, ut cum dicitur et Exorcia o te creatura saliS. Au Qv ARTYM dicendii, quod plures simul non possunt unum baptizare, quia actus multiplicatur secundum multiplicationem agen

tium , si per se et E ab unoquoque

agatur. Et sic si conuenirent duo, quorum unus esset mutus, qui non posset proferre verba,& alius carens manibus,qui non posset excercere actu: non possent ambo simul baptizare, no dice te verba,& alio exercente actum . Possunt autem si

necessitas exigit plures simul baptizari, quia nullus eorum reciperet nisi unu baptismum. Sed tunc oportebit dicere,Ego baptizovos. Nec erit mutatio formae, quia vos nihil aliud est,quam te, S te .Quod autem dicitur,no non est idem dicere, quod ego, S: ego, sed ego &tu, de sicia mutaretur forma.Similiter aute mutaretur, si diceretur:

Ego baptizo me. Et ideo nullus potest baptibare seipsum: propter quod & Christus a Ioanne voluit

baptizari, ut dicitur extra de baptismo &eius effectu, c. Debitu. AD Qv I N et v xi dicedum, qudd

passo Christi, etsist principalis

causa respectu ministri: est tamen causa instrumentalis respectus an, ctae Trinitatis. Et ideo potius c5-

memoratur Trinitas quam passiuChristi. An sax ruxi dicendum, quod etsi sivit trianomina personalia uiu

personarum,est tamen nomen unu essentiale. Virtus aut e diuina,quae

operatur in baptismo , ad essetitia pertinet, & ideo dicitur in nomine. non,in nominibus. AD sapri MuM dicend si,qtrodsicut aqua sumitur ad baptismum, quia eius usus est sommunior ad

abluendum, ita ad significandum tres personas,in forma baptismi assumuntur illa nomina, quibus cona unius consueuer ut nominari persolue in illa lingua. N ec in aliis no minibus perficitur secramentum. COMMENTARIVS.I H. E essentialibus partibus baptismi, I deinde de ritibus & caeremoniis administrationis dicendu m est:de iliis a te, hse est ceria & firma sententia. Aqua naturalis simpliciter & absolute lpeciem

di naturam aquae retinens, est baptis ministeria forma vcro est illa: O te baptizo in nomine Patris,& Diiij, di Spiritus lancti. aqua naturalem dicimus, lue xeὰ & pr prie aqua dicitur , ut dii insuatur ab ea quae aequivoce aqua dicitur,cuni sit potius succus de herbis aut aliis corporibus pressuso quibus & nomen accipit:vt aqua ros ea ge similes: cuius generis sunt laclanma &alie defluxiones ex humoribus& partibus corporis. Retinet vero hec aqua naturalis suam speciem, etiamsi ex te nis qualitatibus varie afficiatur,ut callare, sapore,colore,m Q non sit facta tanta al

teratio ut in aliam naturam commutetur.

an vero secundum naturam, a ius disterat specie,adbapti simu nihil refert: cu Omnis aqua naturalis, si eius materia. Sic aqua per cineres transmissa, quae lexiuium doci, tur, vel per sulfureos meatus, aut alterius metalli,vel parum permista cum alio corpore, taqua in qua caro sit decocta,re sit succo carnis admoducommista, aqua etiam parumper puluere conspersa ivel de corporibus humidis exprcssa, ut de luto, vera est & naturalis aqua. imo vero aqua naturaliter fit ex vaporibus,quae vi caloris educuntur,& in nubem, deinde in aqua cciuertutur. De aqua vero qus ex latereChri

133쪽

Comment . in D

2 Conclusionis probatio, est verbu Dei

expressuin,Matth. ltimo: baptizantes eos

in nomine Patris,& Filij,de Spiritus sancti, cum baptizari sit aqua ablui, Ioan. 3. Nili quis renatus suerit ex aqua & Spiritus a dio, Act.8. inquit Eunuchus ad Philippo, ecce aqua, tui, prohibet me baptizari. &deinde, descenderunt uterque in aquam Pili lippus & Eunuchus,& baptizauit eum: cum autem ascendisset de aqua, Spiritus

Domini rapuit Philippuni.Hinc est quod

Apostoli significantes hoc sacramentum, semper aqua nominam, quali ex paric totum intell:gentes,ut Ephes. s. de Ecclesia mundans eam lauacro aquae, in verbo vitae , quod Patres de materia & forma hu-im sacramenti intelligunt ad Titum 3.dicitur baptis .u'lauaci una regenerationis &rcnauationis.Ioannes etiam i .Epist. cap. . aquam vocat scribens, tres sunt qui testinionium dant in terra,spiritus, aqua, tasanguis Concit. Florent.Sess vltima,m doctrina de sacramentis, materia inquit, huius sacram titi baptis nil eli aqua vera &naturali nec refcri frigida sit aut calida. Tridcntinum Scss.7. Can. 2. Si quis dixerit aquam veram ct naturalem. non esse de necellitate baptisint, atque ideo verba

illa Domini nostri I sv Christi Nisi quis

renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto, ad metaphoram aliquam detorserit ana thema i t. S itfiiciuntur anathemati huius canonis Protestantes, qui contemnentes omnium Patrum consensum , qui aquam naturalem non metaphoricam, nempe solam innovationem internam, vel non impulit Cnem peccatorum, ut illi loquuntur, micili sunt, negant illis verbis materiam baptismi necellariam contineri. Patrum testimoniam expolitione eiusdem testimoni j loan. s. inanitelia sunt. Contians ei iam sententia est veterum omnium, aquis olim adumbratam fuisse nostrum baptismum, in natura & lege, ut aquis diluvii. i.PQ.3. Aquis maris rubri.t Cor. Im& aliis multis, quae colligit primo Tertul. lih.de baptismo,cap. q.&sequitibu deinde alij Patres,sed uberius D Hieron. Epi ad Oceanum.Sunt etiam aliquot Patrum testim. de consec dii .q.cap. filius, α cap. non dubi O.Accedant his prophctice Pr missione de baptismo,nomine aque propositae Isai ir .EZech.Iω6c 6 . Zachar. Is.

α iq. est erzo catholicum dogma, quod

omnes Tlaeologi conitanter docent. .

Sentent .d.J.aquam naturalem tantum ei

se propriam baptisini materiam. 3 Sed de sorma animaduertendum est, F-- ιι iis ad essentiam illius pertinere expressione unius essentiae diuinae, de trium persona t rum nominibus propriis & resatii iis, signiscan tibus resaliuam earum inter se distinctionem. atque etiam ministri baptizantis cum propria actione, S: suscipientis bapi sinum. Diuina essentia in illa voce snomineJ intelligitur: quia nomen est idem quod virtus de potetia, quae cum sit absoluta , in tribus personis diuinis una est de simplicissima, de divine essentiae omnino eadein, t r.par. ostensum est. Tres

vero diuinae personae,propriis nominibus Patri, , di Filii,& Spiritus sancti lignificantur. Vnde hac fidei consessione Amus confunditur, qui Fi io diuinam Patris ensentiam n gauit, & Arriano in baptissimi is inanis ostenditur qui in filio minoredi non aequali , se credebant baptizare. Oportet autem, ministrum sacramenti, eundem sensum retinere in essentialibus sacramcnti, quem Ecclesia catholica d cet, cum sit illius minister, neque aliter verus estChristi euius sponsa est Eecletia catholica, minister, neque principali agoti, a quo vim habet,conformis. Qui vero sin nominibusJ diceret, plures es sin-tias in diuinam Trinitatem induceret. Non autem qui diceret in nomine Patris,& in nomine Fit j,& in nomine Spiritus sancti,quia sic eadem potentia singilatim personis tribuitur. sic intelligunt ucteres P tres rismam bapti sint, de unitate diuinae esi cntiae, re trium personarum distinctione contra Arrianos& Sabellianos disputa ' tcs: ut Hilarius lila. r. de Trinita. Athanasius disputatione contra Arrium hab ta in Concilio Nicaeno, Vigilius Martyr, Ful- entiu August. de Eccles .dogm. cap. 62. baptisma unum est, inquit, sed in Ecclesia, ubi una fides est,ubi in nomine Patris de

Filii & Spiritus sancti datur. lib. posteriore cotra fulgent. Donatista, scribit de ba bapti sinate ullud ,stvnu quod veru, illud veru quodChisti . illud Christi, quod Patriso: Filii,& Spiritus sancti hoc est veru, hoc

salubre,huic nullia est coparandu:hoc qui non accipit,ipse tibi & v.tae mer tu clausit, di mortis aditum patefecit. Itaque ut est

134쪽

vir isdes initatis 5: Trinitatis diuinae ea. ibolica di sic una debet esse intelligentia forinae baptisini , qua fidem catholicam pro itemuri cum sit bapti sinus ingressa di ianua ad caetera sacramenta in Ecclesia catholica percipiendum: & ideo qui baptiχatur,eandem fidem profitetur, c ius primum caput di articulus est de ea. dem diuinitate de Trinitate in sensu catholico, in quo est verae fidei profestio, α

non in verbis tantum. Hoe significauit Apostolus , unitatem fidei cum unitate baptis ni coniungens, cum scribit, una fides, unum bapti: , ut Dapti sint unitas, non tantum iterationem eius lem sacra menti excludat, sed etiam unius seesca. tholicae proicitionem representet,de comtineat. Vnde D. Hieron. ad illud Matth. vltimo, baptizantes eosJ primum,inquit, docent omnes gentes, deinde doctas imtingunt aqua: non enim potest fieri, ut corpus baptistiti recipiat lacra metu utiante anima fidei susceperit unitatem. Baptizatur autem in nomine Patris, & Filii; de Spiritus sancti,ut quorum v na est diuinitas, una sit largitio, nomenquet Trini. tatis unus Demaeonsentit etiam quod scri' . hit contra Arrianos de eadem forma in comment. ad Ephes. q. consentiunt &alii Patre, Grieci ad eundem locum Matththec praeterea Chryso.hom.16.ad Rom. Iliachius in i Leuir. Didimus lib. a. de Spiritu Lancto,Baiilius, lib. I. contra Eunom.

Athanal iusserin.3.contra Arrian. Origen.

lib. 3. Periareb.Cyprianus in Epist. ad Iu haian. Tmul. lib. de baptismo, Iustinus

Apolog.2.Irenaeus, lib. . cap. 39. DionysAreopa.lib. de Eccles .hierarc.cap. r. Cl mens Rom.lib. I. constit. cap. s. & lib. 7. cap. 23. Can. Apost. 8. aut o. secui dum veriorem computationem. Denique Concilium Plorent. Sess. vlt. in D ctrina de sacram nus, & Trident. Sess. 7. de baptismo, Can.'.

c.-- ... Quod si baptismis est .erae & Catholicae fidei professio,&fides docet salutati iustificationem nostrata, in vera ponio. d. . f. nx: in adultis post lapsili , & sempe -. in mandatorum obseruatione de obedientia, ut in paruulis in legitima barrisini susceptione postam esse, tilla verba Domini, Matth.vh. ostendunt, ea ratione cum

baptisini praecepto se coniuncta: Euntes ergo docete omnes gentes, baptizansis eos in nomine Patris,&Filij,NSpiritus sancti, docentes eos seruare omnia quaecunque mandavi vobis : certὸ Protestantes expresso Dei verbo repugnant, docentes baptismum de caetera sacramenta, esse fidei suae specialis quae non habet adiuncta charitatem, de ideo neque veram poeni- tentia Iri,neque obseruationem decalogi, protestationes quasdam: de quo etiam disputauimus supra quaest.61. &est definititum contra eos Seis 7. Concit. Tridunt. n. 6.de sacramen.in senere.Illud enarra valde impie di impudenter docent: brinata essentia m baptismi non cosistere in dea terminatis S certis verbis& hyllabis, ut magicum aliqui J necesse est enim exta nam fidei professionem edi verbis fi

ri, sicut scriptum est, Rom. t o. rde crediatur ad iustitiam, ore autem consessio fit ad salutem. Vt autem certa est & definita fidei, quam exterius profitemur, sentetia: sic necessie est certa esse de prascripta verba,secundum legitimii de catholicum sensum,a d tincta am di sanam eiusdem fidei

professionem.

σ Quod qui non videt in verbis Domi ani de sententia eorum coimeri, ut ex Patri

bus de Conciliis inedimus, hic prolecto, suo v tio de malo, vel in meridiana luee caligat, veI suo iudicio subuersius uniuersat totius Ecclesie & Dfii sententiam conten nit Neque animaduemini,demonein ho- t minibus specie pietatis sopiluine impone re,ut in idololadria responsis, risdictionibus suturoru ambiguis, S: similibus, & egre, magi ea multa certis de prescriptisue his alligasse. Itaque ut ceris sui at sententie, sic certis verbispresertim de rebus diuinis

de seperitaturalibusnccxilario sinet exprimende: dic ideo si diuina in lenti titiam retin cre velis, certa etia verba retine da sunt, quae eandem sententiam minant: iuod et Dominus voluit, cum verba prescripst, . Hi n. in sententias congruentia, in sernias sacra- ' eramentorum. Quare Omnes haeretici v atra bratere, di recentes, sensum sorma: baptismi se aliorum sacramentoruin , quoui modo non retin res,speciem tantiu i de El. .. non viditatem sacramentorum habent: . Uui

quia diuinam institutioncir ec sententiam inuemannqui vero verbis immutatis, semientiam non mutant, ut Ustendimus supra quxsaeni. hi grauiterpe et contra Eccle sita preceptum, qua docta ab Spiritu iam .

135쪽

Comment . in D. TE. teri . pari.

mputatio

tru inso ma baptinmi, pro relativis nominibus liceat

alia lubsti

tuere.

cto, verba congruentia diuinis sententus, sermis sacramentorum accomodauit, ut omnem erranda occasionem praecideret.

7 Eundem sensum so me propolitae, coprehendit sorina quε Grecis in via ell, de qua si e legimus in Concit. Horet.Scss. vlt. in doctrina de sacra mento baptismi, post descripta tormI baptismi receptam in Eccletia Latina. No t .men negamus quinocper illa verba daptizetur talis seruus Chriiti in nomine Patris N Filii,& Spiritus sa G,vel baptizetur manibus meis talis, in nomine Patris de Fili j & Spiritus sanisti, verum perficiatur baptisma : quoniam cum principalis causa ex qua baptismus virtutem habet,sit sancta Trinitasonstr mentalis autem sit minister, qui tradit exterius sacramentum, si exprimitur actus, qui per ipsum exercetur ministrum, cum sanctae Trinitatis inuocatione, perficitur sacra metum. J Itaque utriusque somς verbi essentiam baptismi constare, conciliuaffirmat:licet ex praecepto Eccletiae, cuius violatio mortifera est,Latinus Lacerdos Latinam formam,Grecus,Grpcam usurp ire teneatur .Quod autem videtur forma Gnca perlonam ministri baptizantis non exprimere, non tollit velitatem sacramentirnon enim exclud t, quod baptismum irri. tum reddcret Ad includit,in verbo s ba. ptiretur, J a proserente enim forma ministro, pro ut dubio baptizari significatur. Sed ideo propriis x conceptis verbis, minister non exprimitur a Grecis, via Laimnis , ne quis existimaret,in nomine mini stri sacramentum perfici , quod licet ab Apollolo reprεhensum sit. I. Corinti. 2. tamen videtur is error inualuisse apud plerosque: atque ideo necesse suit, non tam aperte ministrum in sorma baptismi proponi. 8 An vero liceat. in eadem forma pronominibus relativis diuinarum personarum, notionalia substituere, id est genitorem,sen tum di ab utroque procedentem,pro Patre Hlio,& Spiritu sancto, negat Ia.TLoad π.& omnes sere Theologi 4 sent d. . dubitauitq i. Palud.sine ulla tamen dubitatione alsrmauit doctissimus Caiet. Primo quia si rc tineatur idem sensus Catholicus formae,quacunque lingua, verum est sacramentum,ut Nicolaus Papa ad consilia Bulgarorum respondet,de cosec. dist.q.cap. quod dana: sed nominibus

notionalibus retinetur, ut constat:erit ergo verum sacramentum. Lodem pertinet Ambros. lib. i. de Spirim sancto, cap. s. lubstituens alia nomina pro illis relativis.S cundo,quia paulo ante citauimus decreiatum Horem.m quo sormam baptismi ensentialem, conitituit in diuinae Trinitatis inuocatione hil prestribens de his aut iulis nominibus, modo diuina Trinitas in uocetur. Nominibus autem notionalibus nos eandem inuocare, nulli dubium esse potest: quare ut esset verum sacramentu,

ii quis pro Patre aliud nomen,quod 'utiadem in aliquo idiomate Patrem non forma iter, quia non esset relatiuum, sed materialiter lignificaret,& pro filio I E s v MChristum, pro Spiritu sancto Paracletum

substitueret : ita etiam verum sacramentum conficitur, si pro relativis, notiona lia nomina collocemus.Videtur enim Dominus illis nominibus relativis non alliganis formalito baptismi formam, sed In te rialiter tantum: . t tantum praecepta sit diuinarum personarum distincta die pressa inuocatio,non autem aliquorum nominum precissa proscssio. 9 His certe argumentis probabilis cm-citur Caiciani sententiar sed quia in hoc et sis

sacramentc , nii Lus ad salute neccssario,

voluit Dominus materiam & formam verbis communibus & popularibus proponi, di re maxime obuia,aqua scilicet simpliciti naturali, etiamsi aliis rebus ablutio persci posset.& ideo etianisi ablutio maneat, si ex aqua non salisacramentum non est, quod etiam valet in materia Eucharistiae, ideo non videtur manere institutio Domini,qui nomina relativa personam exprcssit in torma baptismi & ea re neque baptismus, si pro illis alia substituantur. Nihil vero resert eodem modo ligni licent in aliquo idiomate , modo relativa sint, & h beantur in communi A populari usu. Hoc coth voluit D. IDOmiad 7. eum ait,s ad lignificandum respcricinas in forma . baptismi assumuit, illa nomina, quibus comunius consueuerunt nominari personae in illa lingua , nec in aliis nominibus Per scitur sacramentumJhoc eli non manciveritas sacramenti, deficiente forma et sentiali, quam Deus instituit.& cum hecistitutio voluntaria sit, non ex rationibus, sed ex voluntate Christi . verbis inititi conis expresia , expendoda est. Quare Dano.

136쪽

Quaest. LXVI.

ut de persectione praecepti Ecclesialtici prescribentis nomina illa relativa loqua tur, non de persectione essentiali sacraia menti valde inconliderate assuritur, quod de ipse Caiet. existimauit: cum perfectionem sacramenti, semper intelligat essentialem ex vi institutionis diuinae . quam neque Ecclesia mutare potest, non autem persectionem ex precepto Ecclesiastico initituram. Ex his aperte argumenta Cainiet refelluntur. Unde si quis fores pro relativis nominibus diuinarum personarum, alia substitueret in forma baptismi, dubitario probabilis oriretur,an verum sit sacramentum. & ideo sub conditione itera dum esset.

. A sextum sic proceditur. Vi

1.- .ω. 1. detur quod in nomine Clui.

sti possit dati baptism'. Sicut enim una est fides, ita est viiii bapti sina, ut dicitur Ephes .Sed Acio. 8. dicitur, quod in nomine Christi ba. ptizabantur viri & mulieres. Ergo etiam nunc potest dari baptismus in no ne Christi. o. - - , . Praeterea, A mbro. dicit:Si Christu dicas,& Patre , a quo vnctus est,& ipsum,qui unctus est Filium,& Spiritum sanctum, quo vn ctus est, designasti. Sed in nomine Trinitatis potest fieri bapti sinus. Ergo & in nomine Christi.

P -s..d. . II. Priter ea, Nicolaus Papa t.' ad consulta Bulgaroru respondes, dicit: Qui in nomine sanctae Trinitati ,vel tantum in nomine Christi sicut in Aet. Apostoloru legitur baptizati sun t unu quippe ide--.i-xm que est,ut sancius ait Ambro.')re--- st..e. 3. baptizari non debent. Rebaptizare

tur autem si in hac forma baptizati,sacramentum baptismi non reciperent.Ergo potest coserti baptis

Art. III. 6

mus in nomine Christi sub hac sorma, Ego te baptino in nomine Christi.

SED CONTRA est, quod Pelagius Papa' scribit Gaudetio Epis-

copo: Si hi qui in locis di cctionis .... so. ii ruet vicinis commorari dicuntur, v se solum inodo in nomine Domini baptizatos fuisse confitentur, sine cuiuscunq; dubitationis ambiguo, eos ad fidem catholica venientes,

in sanctis Trinitatis nomine bapti- In M. a p .

zabis. Dydimus etiam dicit' in libro de Spiritu sancto: Licet qui

possit existere saxet ut ita dicam

eordis,& penitus metis alienae,qui ita baptizare conetur, ut unum de praeceptis nominibus scilicet triupersonarum)pr termittat, tamen sine persectione baptizabit. Ras poNDEodice dum, quod

sicut supra dictum eii' sacranieri et ta habet efficaciam ab institutione Christi. Et ideo si pr termittatur aliquid eorum,quς Christus instituit circa aliquod tacramentum,esficacia caret,nisi ex speciali dispe. 'satione eius,qui vittiatem suam ia-cramentis non alligauit. Christu autem instituit sacramentsi baptismi dari, cum iii uocatione Trinitatis. Et ideo quicquid desit ad plena inuocationem Trinitatis,tollit integritatem baptismi. Nec obstae quod in nomine unius personae in

telligitur alia sicut in nomine Pa tris intelligitii r Filius ) aut quod

ille qui nominat unam solam persona, potest habere rectam fidE detiib. quia sicui ad sacramentu' requiritur materia sensibilis, ita&forma lensbilis. Unde non siifficit intellectus .el fides Trinitatis ad persectionem sacramenti, nisi sensibilib.verb.Trinitasexprimatur. Vn

137쪽

Comment . in Dde & in baptismo Christi ubi fuit

origo sanctificationis nostri baptis mi) affuit Trinitas in sensibilib. si

gnis,scilicet, Pater in voce, Filius in humana natura, Spiritus sanctus

in columba. AD PRIMvMergo dicend si,quod

ex speciali Christi reuelatione Apostoli,in primitiua Ecclesia in

nomine Christi bapti abant,ut no

men Christi quod erat odiosum Iudiis & Ge tilib. honorabile red

deretur, per hoc, quod ad eius inuocationem Spiritus sanctus dabatur in baptismo.

AD sE v NouM dicendit,quod Ambros. ' assignat rationem , qua re conuenienter talis dispensatio

seri potuit in primitiua Ecclesia:

quia scilice in nomine Christi,tota Trinitas intelligitur.Et ideo seruabatur ad minus integritate intelligibili forma,qua Christus tradidit in Evangelio. AD TER Truxi dicedum,quod Nicolaus ' Papa dictum suum confirmat ex duobus praemissis. Et ideo eius responso patet ex primis duabus solutionibus.

COMMENTARIVS.

I Vbitatio exorta de forma baptis. O mi, hoc articulo illustratur. dubitandi oecasio ex vestis sancte scripture Act.2. nata est,ubi multi di tur baptizari in nomine Christi quasi non esset in sorma baptismi trium person rum diuinarudistincia inuocatio,sed Christi latum. sententia Dahomae est: Baptismus es scax non est nisi tres diuinae personae sensibilibus verbis exprimantur in is ex dispensatione Christi , qui sacramentis virtutem suam non alligauit. Ratio primi est, quia sic Christus instituit Mati ultimo, di ex institutione iacta menta efficaciam ha

betiquare mutata institutione, non manet

efficacia.Ratio secundi: quia in primitiua Ecclesia oportui nomen Christi, Iudaeis

& gentibus pleri': detestabile glosossim

N amabile es fi id vero effectu est, quod baptismo in nomine Christi administrato,Spiritus sanctus baptizatis sensibiliter

insunderetur.

1 De primo aute nulla dubiatio est, de arr.precedentide eo disputatum est de se v cundo,id est,dispensatione administrandi sacramentum in nomine Christi,sine inuocatione diuine Trinitatis grauis est & a liqua controuersia: tum quod de illa dispensatione ex verbo Dei expresib, aut raciiij plena ij decreto,non constat etiam etiaquod decreta Summorum Pontificum iris ritum esse decernunt baptismum,sine diti

uinae Trinitatis inuocatione. unus autem Nicolaus Primus ad consulta Bulgarorum cap. io .& refertur de consecr. cl.q.cap.

quoddam Iudso,videtur asserere in nomine Christi, este verum secramentum baptismi Bulgaris administratu ubi de baptizatis a Iudeo inquit.Hi profecto si inno

mine S.I rinitatis, vel tantum in nomine

Chiisti sicut in Actibus Apostolorum legimus, baptirati sunt:vniim quippe id

que est,ut sanctus exponit Ambrosius,c6- stat eos non esse denuo baptizandos. Sedeeriὶ huic decreto repugnat alterum Pe lagii Pape decretum ead.d. cap. si re vera ad Gaudentium Episcopum:Si re vera

inquit , hi de haereti eis qui in locis sui dilectioni vicinis commorari dicuntur, so- Iu in modo se in nomine Domini baptizatos fuisse forsitan constentur, sine cuiusquam dubitation sanabiguo, eos ad C molicam fidem venientes, in sanctae Tmnitatis nomine baptizabis. ex Theologis vero quidam priori decreto adhaerentes, ut Caieta.censent verum,& Olim & nunc

baptismum conferri in nomine Christi. cum Nicolat illud decretum octingentis post Apostolos annis, editum sit: ut non fuerit illa primitive Ecclesiae concessa disipensatio baptizandi in nomine Christi, sed praeceptio generalis Ecclesiae: & quocunque modo diuina Trinitas inuocetur, sue explica , siue implici se , ut in nomine Christi intelligitur , pater ungens filius unctus , & in quo sit unctio Spiritus sanctus, verus sit baptismus. Audax pr culdubio sententia, de de sacramento maxime necessario, & quae Christi instituri ni, sanctis Patribus, & Conciliis omnino repugnet: cum in omnibus his, adminiustratio

138쪽

Quaest. LXVI.

stratio baptismi cu expressa diuine Trinitatis inuocatione nominib' relatis pcepta sit. 3 Qiare duo de huiustnodi controuersa mihi Armanda videntur: S: baptissum eκ instituti meChristi Patrum explicatione pravita vsh Ecclesiae catholicae ratu neue &enica et notas salutis instrumentum esse, non posse, nisi tres diuitas personae nominil, us relat uis exprimantur:& incerti messe baptissilium in nomine Christi, sine inuocatione Trinitatis pressa, utiqua fuissea imittatu in Eceselia Catholica. prior

pars huius sententie artis. demonstrata est, ex sancta scriptura, Patribus&Conciliis,Nusum eidem congruentem, ostendum in Graeca & Latina Ecclesia, recepta: baptismi forme, quas eodem art. .proposuimus. polletior p.eiusdem lententiae ex sancto rum Patrum testimoniis colligenda est. quamuis enim Act. 8. & i .scriptum sit,

plures in nomine Christi bapti1atos, & id ait Pi recetiores, presenim Theologi siliolastici del ptismo intelligunt eum inu

tatione Christi,&non Trinitatis: veteres tamen Patres, ex quibus vetustatis & usus antiqui Ecclesiae,iudicium sumendum est, non eum vocant baptismum in nomine

Christri, sed cui Cliris fus vim suam interius abluendi & regenerandi contulerit, cum expressa diuinae Trinitatis inuocatio ne. Ut enim baptismus Ioannis dictus est. quem ille administrauit, sine spiritus innouantis infusione: sic baptismus Christi que ipse instituit, Mattivltimo cum: essicientia regenerandi& interius innovandi.Ita sane baptismum in nomine Christi explicat D. Basil. te spiritu sancto ad Amphilochium c. H.quem videtur,ut in pleris m, imitatu sD. Ambrosde Spiritu sancto c. s. licet e j licet, quomodo in nomine Christi, quodammodo Pater & Spiritus sanctus intelligamuriapertius Theophil. c.2 Deniq; veteribus Patribus idem est baptismus in nomine Christi,atque baptismus Christi, de quo Ioannes c. r. hic est qui baptirat in Spiritu sancto. D. August. lib. 6.contra Donatis .c.: .squis nesciat,inquit avi esse ba-htismum Christi si verba Euangelica, quibus symbolum costat illi desuerint.J idest inuocatio Trinitatis expressa. & paulo infra: nam in multis idolorum sacrilegis sa cris baptizari homines perhibenturi sed baptismum Christi, idest v erbis euangelicis consecratum ubiq; eundem esse,nec homi

num quorumlibet, &qualibet peruersitate. violari.lib. contra Fuigent. Donatistic. .

illudbaptisma Cliristi,asserit esse,quod est patris & Hiij et spirirus sancti,hoc esse verum,& salubre,huic nullum comparando. DDamascilita de fide e. o. in Christo, inquit baptiori signi sicat,credcntes in cuablin. Deniq; baptisinu Christi, in nomine Christi,vel in nomine Diii, cu Ite Christu pellauerint Apostoli issem ualete existimo, atq; in morte Christi baptitari, sed est expressa Trinitatis diuine inuocatione. licenim Apostolus Ro.6. Quieunq; battietas sumus in Christo I a s v,in morte. i2lips bλptizati sumus.Hec est sentent a c ithecsiil- mi Romani R ideo exteris praesere a 4 De Nicolaii misententia in c. quod im Iudaeo citato,libenter alio sententiam audirem, lina videtur aperte probaret

baptismu in nomine Christi antiam id est, sine inuocatione diuini Trins s. Datio, ad j. ad speciale Dui reuelat Hiiem illius baptismi administrnione refert:vt prius retulerat baptisinu Apostolo uin in res mone ad primum:sed profecto sino est eerta

illa reuelatio Apostolis facta, ut ex v eteribus 'atribus deduximuhneq; erito trinino

firma haec Nicolai, aut adici resertu quare libentius asi are non excludi a Nie lao inuocatione Trinitati sed pro filio substitui Christu, & coniungi Patri & Spiritui

sancto in forma baptismi. itaq; illa excluso, in nomine Christi tantum,no excludat alias diuine Trinitatis personas ab eade sorma sed pro filio Cliriliu collocet: ut ita cocepta sit, ego te baptizo in nomine Patris& Christi,&Spiritus sancti,& rationem D. Αm .eo pertinere, ut sicut ex Filio Pater intelligitur,& ex utroq; ut principio, Spiritus sanctus,sic ex Christo, ngens Pater,&in quo est unctio Spiritus sanctus.neq; hac Nicolai sententia tecte dices, ns esse omnino certa, quod in cocilio no sit lata:semper enim in fide & moribus certaia firma docet sum P .pr ertim rogatus a fidelibus, ut lite Nicolaus a Bulgari

ARTICVLVS VII.

Vtrum immersio in aqua fide neces

tur. Videtur,quod immersio in aqua sit de necessitate baptismi. 'I Vt enim

139쪽

Vt enim dieitur Ephes . Vnafi. ideo qua uis tutius sit baptizare pe des,unum baptisma. Sed apud mul- , modu immersionis quia hoc habettos communis modus baptizandi c5munior usus potest tame fieri baest per immersionem. Ergo vide- ptismus per modii aspersionis, vel tur, quod non possit esse baptismus etiam per modii effusionis: secundusne immersione.'s a. Praeterea, Apostolus dicit Rom.6. Quicunq; baptizati sumus in Christo Ia sv, in morte ipsius baptizati sumus, consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem. Sed hoc fit per immersi neni,dicit enim Chrysost. super illud Ioan.3. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & Spiritu sancto,&e. Sicut in quoda sepulchro in aqua se

mergentibus nobis capita vetus homo sepelitur, & submersus deorsum occultatur, deinde nouus rursus ascedit. Ergo videtur quod immersio sit de necessitate baptismi. I 3. Praeterea,Sisne immersi ne totius corporis posset fieri baptismus, sequeretur quod pari ratione sufficeret, quanti bet parte aqua persundi.Sed hoc videtur inconueniens,quia originale peccatum,contra quod pr cipue datur baptismus,

non est in una tantum corporis parte. Ergo videtur, quod requiratur immersio ad baptismum,& no sus sciat sola aspersio.

SED CONTRA est, quodHeb. to .dicitur: Accedamus cum vero

corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala, & abluit

corpus aqua munda.

Rε suo Nullo dicendum,quod aqua assumitur in sacramento baptismi,ad usum ablutionis corporalis, perquam significatur interior ablutio peccatorum. Ablutio aute. seri potest per aqua, no sol sim per modum immersionis, sed etia permodii aspersionis, vel effusionis. Et illud Ehech. 36. Effunda super vos

aqua mundam:sicut beatus Laurentius legitur baptizata. Et prscipue propter necessitate:vel quia est magna multitudo baptizandoru:vt pa tet Act. 2.&4.ubi dicitur,quod crediderunt una die tria milia, & alia die s .milia. Quandoque aute potest imminere necessitas propter paucitate aqui:vel propter debilitat e ministri,quino potest sustentare baptizandii,vel propter debilitate baptiffandi cui posset imminere pericu . . tu morti, ex immersionea Et ideo dicendum est, quod immerso non est de necessitate baptismi. An sei MuM ergo dicendum, quod ea quae sunt per accidens, non in ivariant substantia rei. Perse autem

requiritur ad baptismsi corporalis sit utio per aquam. Vnde & baptisimus lauaci si nominatur, secundum illud Ephes. s. Mudans ea lauacro aquae in verbo vitae. Sed quod fiat

astutio hoc vel illo modo ecidit baptismo. Et ideo talis diuersitas non tollit unitatem baptismi.

An s xcvNDvia dicendum, quod in immersione expressius r

pr sentatur figura sepulturi Christi,& ideo hic modus baptizadi est communior & laudabilior. Sed in

aliis modis baptizandi reprς sent tur aliquo modo, licet non ita expressE. N a quocuq; modo fiat ablutio,corpus hominis, vel aliqua pars eius,aquae supponitur, sicut corpus Christi sub terra suit positum. An τηκτrvM dicendu , quod

principalis pars corporis,pr cipua

quantum

140쪽

Quaest. LXVI. Art. VIII. 66

quant v ad exteriora me bra, est caput,in quo vigent omnes sensus,&interiores &exteriores. Et ideo, si totu corpus aquano possit perfundi,propter aqvs paucitate,vel propter aliqua alia causam, oportet caput perfundere,in quo manifestatur principium animalis vitae. Et licet per me bra,quae generationi deseruiui,peccatu originale traducatur, non tame sunt membra illa potius aspergeda, quam capia t:quia per baptismii non tollitur transmisso otiginalis in prolem per actu generationis,sed liberatur anima a macu Ia Screatu peccati, quod incurrit.

Et ideo debet praecipue lauari illa

pars corporis, in qua manifestantur opera animet. In veteri aut e lege remediu contra originale peccatu, institui uerat in me bro generatio.

nis,quia adhuc ill per que origina

Ie erat amouendu , nasciturus erat

ex semine Abrahae. Cuius fide et r. cuneiso significabat,ut dicit Ilo. .

ARTICVLVS VIII.

Vtrῖm trina immersio sit necfutate baptismi. Λ D o ex AvvM sic procedi Ixtur. Videtur, quod trina im.

. x.Mν. Inertio sit de necessitate baptismi.

Dicit enim Aug. in quoda sermone de Symbolo ad baptizatos, Recth tertio mersi estis, qui accepistis '' baptismu in nomine sancti Trinitatis ,recth tertio mersi estis,qui accepistis baptismum in nomine I a s v Christi quieti a tertia die resurre

xit a mortuis,illa enim tertio repe lita immersio, typia Dominicae ex

primit sepulturae, per qua Christo consepulti estis in baptismo. Sed

utrunq; videtur ad necessitatem baptismi pertinere,scilicet de quod sani ficetur in baptismoTrinitas perionarii,&quod fiat eo figuratio ad sepulturam Christi. Ergo videtur, quod trina immersio sit de necessitate baptismi. et . Praeterea, Sacramenta ex mandato Christi essicacia habent. Sed trina immersio est ex mandato Christi. Scribit enim Pelagius Papa ' Gaudetio Episcopo, Euangeli v cum praeceptum ipso D no Deo de Disi. Saluatore nostro I asu Christo tra

de te,nos admonet,in nomine Trini

tatis trina mersione sanctu bapti Lmum unicuiq; tribuere. Ergo sicut baptizare in nomine Trinitatis, est de necessitate baptismi, ita et i 2 baptietare trina immersione, videtur esse de necessitate baptismi. I 3. Praeterea, Si trina immerisso non sit de necessitate baptismi, ergo ad prima immersione aliquis baptismi consequitur sacramentu. Si ergo addatur secunda,vel tertia, videtur,quod secundo,uel tertio baptizetur,quod est inco ueniens. Noergo una immersio lassicit ad sacramentu baptismi, sed trina immerso videt esse de necessitate ipsius. SED CONTRA est,quod Greg. dicit scribens Leandro Episcopo, Reprehensibile esse nullatenus potest insante in baptismate, vel ter, vel semel immergere, quoniam &in tribus mersionibus, personarum Trinitas, & in una potest diuinita. tis singularitas designari. Ruspo Nullo dicendu , quod

scut prius dictum est' ad baptinmu per se requiritur ablutio aquς, quae est de necessitate sacramenti, modus autem ablutionis per accidens se habet ad sacramentum. Et ideo, sicut ex praedicta autoritate Gregor.' patet,quantum est de se,

SEARCH

MENU NAVIGATION