De sacramentis in genere, Baptismo, Confirmatione, Eucharistia sacramento & sacrificio, Canonis Missae explicatione commentarii et disputationes analyticae Sebastiani episcopi Oxomensis in quaestiones Tertiae partis D. Thom. à 60. ad 83. ... Burgis a

발행: 1588년

분량: 635페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

431쪽

liquor permixtus esset eiusde spe .ciei sed etiam si esset alterius speciei, quia gutta aquae inulto vino permixta, transit in speciem vini,vidicitur in I. 'degeneratione. Manifestum est aute ex pr dictis,' quod eorpus & sanguis Christi remanet in hoc sacrameto,quandiu ills spe

cies manent eaedem numero: consecratur enim hic panis, &Jaocvinu. Vnde si fiat tanta permixtio liquoris cuiuscunque, quod pertingat ad totum vinum consecratum, & fiat permixtum, erit aliud numero, &non remanebit ibi sanguis Christi. Si veto fiat ta parua alicuius liquoris adiunctio,quod no possit diffundi per totum,ied usq; ad aliqua partem specierit , desinet esse sanguis Christi sub illa parte vini consecrati, remanebit tamen sub alia. AD p R i xi v Μ ergo dicendum,

quod Innoc. III. ' dicit in quadam Decret.quod ipsa accidentia vinuappositu videntur afficere, quia .si aqua suerit apposita, vini saporem assum ita contingit igitur accidet iam utare subiectum, sicut Ze subiectum contingit accidentia permutare. Cedit quippe natura miraculo , & virtus supra consuetudinem operatur. Hoc tamen non est sic intelligendu,quasi idem numero accidens,quod prius suit in vino ante consecrationem, postmodu fiet in vino apposito,sed talis permutatio fit peractionem. Nam accidentia vini remanentia,retinent actionem substantiae secundum praedictai de ita immutando,assciunt liquorem appositum. An s a C v N D v xi dicendu, θliquor apposit' vino cosecrato,nul Io modo miscetur substantiae sanguinis Christi, miscetur tam e spe

eiebus iacramentalibus. Ita tam cquod permixtione facta, corrumpuntur praedictae species, vel in to io, vel in parte, secundum modum

quo suprό dictum est, 'qubdex spe uinciebus illis potest aliquid genera

ri. Et si quidem corrumpatur in toto,nulla iam remanet qu stio,quia iam totum erit uniforme. Si autem corrumpatur in parte,erit quidem una dimensio secundum continuitatem quantitatis, non tamen una se cundum modum essendi, quia una pars eius erit sine subiecto,alia erit

in subiecto, sicut si aliquod corpus

costituatur ex duobus metalis,erit unum corpus secundum rationem quant itatis,non tamen unu in secundum speciem materiae. AD TERT iv M dicendia, quod

sicut Innoc. I I I .dicit in Decretali praedicta, i si post consecrationem citarat ucalicis aliud vinum mittatur in calicem, illud quidem non transit in sanguinem,neq. sanguini commisicetur, sed accidentibus prioris vini commixtum,corpori quod sub ei ς Iatet,vndiq; circusunditur non madidans circunsusum .Quod quidem intelligendum est , quando non sit tanta permixtio liquoris extra. nei, quod sanguis Christi desinat esse sub toto,tunc enim dicitur undiq; circ si fundi, no quia tangat sanguinem Christi secundum eius proprias dimensiones,sed secundu dimensiones sacramentales, sub qui . bus continetur. Nec est simile de aqua benedicta , quia illa benedictio nullam immutationem facit circa substantia in aquae, sicut facit

consecratio vini. AD Q v A R et v M dicendu ,quod

quidam posuerunt, quod quantun cunque parua fiat extranei liquoris

432쪽

permixtio , substantia sanguinis Christi desinit esse s ub toto,& hoc

Dar . ratione inducta.' Quae tamen non cogit,quia magnum &paruum di- uersificant qualitatem dimen sua, no quantum ad eius essentiam, sed quantum ad determinationem me

surae. Similiter etiam liquor appositus adeo potest esse paruus, quod sua paruitate impeditur, ne diffun- latur per totum,& non solis dimesionibus, quae licet sint sine subie .cto, tamen obstant alteri liquori, sicut & substantia,si ibi adesset secudum ea,quae praemissa sunt. sententia'conclusiones quaest. P Rim conclusio, quamvis accidentia panis π im poni consecrarionem permaneant sine subieritου, tute divina: quantitas tamen dicem habet subiem reliquorum accidentium. Ratio primi, quia sensibus certo cognoscimus manere haec accidentia σ= deno maneresubiectas illissubstantias . necesse ea ergo manere accidentia sine proprio subiecto.iq; Iirtute diuina, quae

perseipsam accidentibus praestare potest, quodsubiectasubstantia praestitit.

Secunda conclusio, hec accidetia. specie acramentales id omnes ce .

prio escerent oe paterentur, quia dintute diuinamsuo ebe conseruantur: itaq; Fciunt ensis,corrumpi possunt,mex eis aliudgenerari, nutriri oranti etia quaesuvi pinnis, rque pili ini, Misceri alustiquoribus . alteri γino, semper ma nebit Christus,quassis maferint sine corruptione peries panis,aut mi congecrati.

COMMENTARIVS.

me amandus i Ta Actenus essentiam huius sacras ora Mo' l. 1 menti,materiam,sormam: efficaciam sormae in transubstantiatione , & ex ea consequutem realem & substantialem

Christi praesentia resutatis aduersariora obiectionibus,cofirmauimus.deinceps de accidentibus panis de vini Christium sacramentaliter continentibus, dicendum est. de his autem est hec recepta sententia,per secta transubstant ratione, remanent eade anumero accidentia panis do vini, ut quantitas,colo sapor.&omnes proprietates line subiecto sed quantitas aliorum accidentiu subiectum est. Prim.im p.huius lententiae, δὲ ibi quae asserit remanere omnia illa accidetia, masensus ipsi, ut circa propria sensibilia de- nent inhoa; cipi no pollunt indicant:& ideo nulla prae ιυ --, im terea probatio necessaria est. cur autem I p OZ Iuerit illa manere, his rationibus olie t di solet : primum ut occultaretur nobis carnis humane ibrma, propter horrorem, quem ex eius perccptione caperemus. sic

Theophil actus & alii in c.6.loa.Secundo, quia caro Christi gloriosa ex immodico splendore intuentium oculos offenderet,& ne capi quidem posset: lic Aug.ad Orosium.Tei tio, ut esset fidei exercitium, lumin summo mysterio alia species obiiceretur sentibu alia credeta proponeretur: de idcirco Inno. III in c. Maritie de cel missi vult hoc sacramentu proprie vocari mysteri una fidei.Quarto, ut res pretiolis lima,subvstatis limis formis, ab irritione de profanatione infideli occuleretur, ex Aug.decos. d.2.c.Vtru.Quinta ratio e prscipua est,ut : - corpus Christi ac lisnguis,quae siue mortalia,ut olim,sive gloriosa de immortalia, ut 'nunc non essent apta per se, vel genuinas species,ad sacramentum de sacrificiu qu tidianu m,neq; ad comestionem, Dacti nem, motione, vilionem, de reliquu usum,

per illa quidem aliena accidentia illis mirifice coniuncta, omnibus vlibus suauissimὸ

accommodantur.

x Altera p.eius de sententie de existentia Ea -- accidentiu sine subiecto, definita est in co na 'cil.Consta. AIL8 c&.Uviclesium, de ex pri μι- .cede tibiis fidei dogmatis se aperte collis turdisc accidetia,neq; substat te panis, aut

vini, quae post consecratione non manent,

neq; corrori Christi, quod post resurreditione mutarisubiici, aut alterari non potest, neq; circuiecito acri, qui sua retinet,& alienis, quae ab uno in aliud subiectu minimὸ Praeparatu non commigrant ni, rore posilunt,scuti,neq; cuiuis alteri substatiae: manent igitur sine subiecto,Deo ipsa conse uate in suo egeadem definitum est in aliis

433쪽

conciliis, non tamen adeo expresse: in c. cum Manliae de celebrimiss. dicitur sacramentum tantum esse species panis & vini, siue forma & imago,que cerinitur.c. firmi EAu i eis ter de sum.Trin.f.una vero est,inquit, cornis si, de eo pus & sanguis in sacrameto altaris sub spediar sacram . eiebus panis de vini veraciter cotinentur.

. c. 34 Vis i ide est in Flor. in doctrina de Eucharistia, cocii.Tride.sessis.can.2.quicunq; ,inquit, ε. l. is Miriti negauerit mirabile illam de singulare commm-- is uersione totius substanti et panis in corpus, fissit. & totius lubstantiae vini in sanguinem,manentibus duntaxat speciebus panis & vini, anathema sit. derandῖ sunt in his decretis illae exclusiones, s tantu, & duntaxat,3 quia excludunt substantia & subiectu panis & vini,& idcirco necessario intelliguntur manere accidentia sine subiecto , cum corpori Christi sine alteratione & passione inhaerere non possint: corpus aute Christi eo tresurrectione pat ,aut alterari extrinis lecus no potest: manere igitur necesse est illa accidentia sine subiecto. Cum autem quicquid causa sedlida efficit possit & prima immediate efficere, cum non implicatur contradictio,quod erat stubstantiae panis & vini ante consecrationem, nempe sustelare in suo esse accidentia,quae no sunt, nisi in substantia existat,id sane Deus post consecrationem per seipsum immediatis essest,eadem in suo esse conseruando. An

Soci. D.7bo vero ita conseruet, ut maneat tantum antio Aed earim quum esse,sed sine subiecto, cuius vim sup itit pleat Deus perseipsum immediatd,vel pretterea accipiat diuina virtute nouum m

dum essendi substantiae, & sicut prius fuerat quo est,modo sit quod est, nihil cendrefert ad dogma fidei de manentibus accidentibus in hoc sacramento sine subiecto.

Poppuratis Manere aute proprietates & affectio senti aciuιm nes eorundem accidentium, sensibus ipsis mane l. deprehedimus:color enim asscit visum, ' Π -- por statum, quantitas eandem partium' extelionem retinet .imo vero, quia manet

idem esse antiquum sine subiecto , & id quod est,agere & pati potest, ideo eisdem

accidentibus retinentibus esse,quod prius tribuebat substantia panis di vini, conueniunt eaedem operationes, ut nutrire,alterare,ausere: eaedem etiam passiones,ut eis

corruptis possit generari aliquid, possint diuidi& frangi ratione qualitatis. in quibus

omnibus,quadiu manent vera patiis & vini accidentia, manet etiam verum Christi corpus,quia manet sacramentum Eucharistiae: quod si non manent illa accidentia, neque Christus manet sacramentaliter, in ..

non maneat sicramentum. Sentctia vero,

asserentium has actiones nutriendi,& alterandi corpus nostrum esse a corpore Chri sti,utente illis accidentibus ad illas opera tiones, line sui tamen mutatione, cum asmirabili tamen illorum accidentium unione & vinculo,nobis non probatur. primo, uia noua est & Theologis inaudita: cu-o,quia esse accidentium, quod retinet vi diuina,satis est ad omnem illorum actiae nem&passionem,ut ostendimus. Multo minus probabitur nobis, illa accidetia assumi a Chisto ad unione hypostatica m,et: si illa dimittati scut vivens liane vita mortalem,noua accidata assumpsit de repulit, ut varias corporis qualitates, lititiam gaudium, tristitias,lachrymas, splendore triuigurationis:& quidam veteres,ut Gelasius re Theodor. incarnationem explicant ex hoc sacramento,quatenus eius accidentia

corpus Christi videtur assiumere: sed non placet hῖc sentetia,quia noua,& quia Christu, livpostatice diceretur esticere per accidentia huius sacramenti, atq; etiam inebriat e aliquem,quod per species fieri ponse dubium non est. Sed ex his accidetibus Quam ι εἴλquantitas aliorum subiectum ideo vere di -- citur,quia ut erant prius in substantia, media quantitate, quae est omniv m accidentium materialium primum, ite modo sine substantia manent extensa per quantitate, ut quantitas caetera sustentet & recipiat: quantitatem nullii aliud sustentet, aut recipiat. cu enim diuinitus datum sit quantitati,ut perse sit ad modu substantiae,& mediante ipsa,cetera accidentia existant, datur etiam consequenter,ut aliorum accidelium subiectum esse possit:& idcirco media quantitate caetera accidentia sustentatur in antiquo esse, quantitatem Deus immediatE de perse sustentat. Sed his costitutis tria sunt que exactio Coreat .

re explicationem exigunt: qua ratione ex cinu3 6 μή

accidentibus sacrametatibus aliquid gigni polithcu nulla sit materia ad constitutione ' ' ,

eius,quod sit omnino necessaria:quo mo ' do eisdem externus liquor a d milceri ponstiqua denique ratione caro humana,sanguisue in eisde accidentibus apparere &ve iamprssentari possit.Ad primam ergo dubitatione respondetur, ea sententiam vido rip -

434쪽

Quaest. lxxvij.

ri probabiliorem, quae cricaciae consentit consecrationis magis accomodate.constat aute ex precedentibus post consecratione effectu esse,ut quantitas alioru accidentia panis & vini sit vice materis,& loco subiecti:quare ut materia varie praeparatur,d nec forma sub tintialis inducatur: sic quilitas praeparatur ad forma inducendam accomodat quia vice materie habet virtute cosecrationis, quandiu manet sacramen .in primo aute non esse sacramenti, conuertitur diuina virtute in inateria,que suncipit sorma,cui accomodata suerat preparatio:atq; ita ex accidentibus sacram libus gigni potest aliquid, cu primo desinit

esse sacramenti osentithse sentctia, cogen eratione naturali .in hac enim agens viq; ad momentu generationis agit in quantu: in eo aut e momento attingit nudam es lentia materi educudo de illius potentia sornia subilantiale, ut sublutia copolita fiat. τινα sti. I. s Ad altera dubitationem de permistio-quorre alio us ne liquoris alicuiuscuvino consecrato,ad- vi to si hibenda est haec distinctio. Aut enim ma-π' . b, gna qualitas externi liquoris permiscetur,' ' c.utae,vel alterius speciei ut vinu vino, vel aqua vino:aut exigua quantitas.primo modo non manet amplius sanguis,neq; sacramentit quia cum species vini ad esticien- dam inlisionem,eande vim habeat, atque, subilatia vini,si permaneret:& cu duo permiscentur secundu se tota, utrumq; perit,& prodit tertium ab utroq; diuersum, necesse eli primo modo fieri tertium, diuersum a primo,idest accidentibus vini: specie quidem, si liquor admis bis sit alterius speciei ut aqua: numero vero, si sit eius id speciei:sed cu primo delinunt esse eadem numero accidentia vini consecrati,desinit

in illis esse sanguis Christi: hoc igitur primo modo facta permissione non amplius erit sacramentu. Altero modo si liquor ad mistus adeo exiguus sit, ut tota dimensio ne vini consecrati permeare non postit,ca quidem parte qua diffundi no poterit, permanebit eade numero species vini,& ideo sanguis Christi: ea vero parte qua liquor diminditur,nsi manebit, quia neq; eadem species,cum ex permistione eius partis factu sit aliquod tertiu,numero saltu a vinocosecrato distinctu.itaq; licet liquor appositus nullo modo sanguini Christi permisiaceatur,quia misso non est sine actione &pastione, dosanguis Chri iti post resurrectio

ne est omnino impassibilis, permiscetur ta me speciebus sacrametatibus ita ut permillione salua, corrupantur species,vel Om- .nino,vel quada ex parte ui omnino erit totu uniforme,& eiusde esse: si aute ex pa te,crit quide una dimensio secundu continuitate quantitatis, non tame una secundumodu essen di, quia una pars erit cu subiecto alia sine subiecto: ut si stat unu corpus ex duobus metallis,erit viati secundu quantitatem, non tamen secundum speciem. 6 Ad tertia dubitationem propolita de vehitiva in hi quo miraculose in hoc sacra meto appa h ret,ut caro in propria si ra, sanguis,puer, ex dii Enctione respondendu est.aliqtrado enim hoc apparet. ex immutatione tantuvidenti no sacrameriti uius signum est, illud quibus da apparere, quibusdam aut iminime.aliquado vero ex immutatione sacramenti cuius lignu est,quod ide omnia bus,ta longiori tepore apparet, de coseruatur in multis locis.tunc aute licet maneant eaede di inentiones,sgura tam color, ectigies mutatur,& ex ea mutatione miraculose si,quod apparet, ro,sanguis,aut puer, ea ratione,qua diximus ex accidetibuς sa- .cramentalibus aliquid fieri posse: & ideirco no est id quod sic apparet Christus,vel aliquidChristi, uia constat secundu recta fidem, corpus Christi vel esse definitiue ii

celo in propria specie,vel in aliena cu exi stit sacramentaliterad vero quod a pparet, ad neutru horum pertinere potest. adhuc tamen,licet haec in sacramento sic mutatoveia existant, manet in eodem Christus sacramentaliter, quia manet quandiu manet accidentia sacramentalia, in quibus potissime sunt dimesiones: quare his manetibus, corpus Christi sacram taliter manere ne cessiario concedendum est. Piunt aure huiusmodi apparitiones, siue ex immutatione videntis & non sacra ment siue etia ex immutatione sacramentaliu accidentium, sine deceptione & me lacio,vt ostendatur . corpusChristi verὰ & substItialiter in hoe sacramento existere, ad nolirae fidei cosi mationem.cu autem aliquid apparet, vel fingitur,etiamsi non existat, & refertur ad aliquam significatione, non est mendaciu, sed figura veritati : sicut Dominus sine deceptione & mendacio,coram discipulis in Lmaus, finxit se longius ire.

435쪽

D. Tho ter t. par.

Q v EST IO LXXVIII.

De serma sacra meti Eiicharistiae, in sex articulos divisa.

Drinde conmerandum es de foris

ma Miussacramenti. Et circa hoc quaeruntur sex. Primoquasit forma huius acramenti. Secundoistrumst conueniens se a m secrationis panis. Terti., trum sit conueniens forma consecrationissanguinis. Quarto,de)irtute tria dormae.

Quinto, deritate loqunonis. Sexto, de comparatione a ius fima ad aliam.

ARTICVLVS I.

virum haec sit forma huius sacramenti,

hoc est corpus meum,obic es calis sanguinis mei. a. .l.et M . A Dprimit sic proceditur. Vi- o , ' cit, detur,quod liqcnosiit sorma huius sacramenti, hoc est corpus meum,&, hic est calix sanguinis mei. Illa enim verba videntur pertinere ad formam huius sacramenti,quibus Christus corpus suum Scsanguinem consecrauit. Sed Christus ante benedixit pane acceptu,& postea dixit: Accipi te & comedite,hoc est corpus meu ut habetur Matth. a 6. & similiter fecit de calice. Ergo praedicta verba non sunt forma huius sacrainenti. a.Pr terea, Eusebius Emisse R. . d.Q. nus dicit, t quod inuisibilis sacer-μ.d. t e.Quis dos,visibiles creaturas in suu cor- ο pus conuertit,dicens: Accipite,&comedite,hoc est corpus meu . Ergo totum hoc videtur pertinere ad formam huius sacramenti. Et eadem ratio est de vel bis pertinentibus ad sanguinem.

1 3. Praeterea,Informa baptis.

mi expi imitur persona ministri&aetiis ei',cu dicit: Ego te baptizo. Sed in prs missis verbis nulla fit metio de persona ministri, nec de actu

eius. Ergo non est conueniens sorma sacramenti. q. Praeterea,Forma sacramenti sufficit ad pei sectione sacramenti,unde sacramentum baptismi quadoq; perfici potest solis verbis sormae prolatis,omnibus aliis praetermissis.Si ergo praedicta verbat sunt forma huius sacramenti, videtur, ' quod aliqua do possit hoc sacram e- tu perfici his solis verbis prolatis,& omnibus aliis praeterinis sis, quae in missa dicuntur. Quod tamen videtur esse falsum , quia ubi verba

alia praetermitterentur , praedicta verba t acciperentur ex persona sacerdotis proserentis, in cuius cor pus & sanguinem panis & vinii non conuertuntur. Non ergo praedicta verba sunt forma huius sacram cti. SED coNTRA est,quod Amb. ti' dicit in lib. de sacramentis: Con. u. Irm. . . secratio fit verbis & sermonibus Domini I xsu: nam per reliqua Omnia, quae dicuntur, laus Deo desertur, oratione petitur pro popu- Io,pro regibus,pro caeteris. Vbi au

tem venitur,ut conficiatur venera

bile sacramentum, iam no suis sermonibus sacerdos utitur,sed utitur sermonibus Christi. Ergo sermo Christi hoc conficit sacram ctum. Ras poNDllo dicendum, quod hoc sacramentum ab aliis sacrametis differt in duobus, primo quide, quantu ad hoc,quod hoc sacramentum perficitur in cosecratione materiae: alia vero sacramenta perficiuntur in usu materiae consecratq.

Secundo, quia in aliis fac ram entis consecratio materiae consistit sotu

436쪽

Quaest. lxxviij

in quadam benedictione,ex qua materia consecrata accipit instrumentaliter quandam spiritualem virtu. rem,quet per ministrum, qui est in

strumentum animatum, pote si ad instrumenta in animata procedere. Sed in hoc sacramento cosecratio materiae consistit in quadam miraculosa conuersione substantie,quae

a solo Deo perfici potest. Unde minister in hoc sacramento perficiendo non habet alium actum nisi pro

Iationem verborum. Et quia sorma debet esse conueniens rei, ideo sorma huius sacramenti differt a sor- mi aliorum sacramentoria in duo. bus, primo quide,quia formae aliorum sacramentor uim portatus ummateriae, putabapti rationem , vel consignationem : sed forma huius sacramenti importat solam conse. Crationem materiae, quae in trassubstantiatione consi stit: puta cum dicitur,hoc est corpus meum,vel,hic est ealix sanguinis mei. Secundo, quia fornaae aliorum sacramentor a Proseruntur expersona ministri,si

ue per modum exercentis actum:

sicut cum dicitur: Ego te baptizo, vel , Ego te confirmo: siue per m dum imperantis, sicut in sacramento ordinis dicitur: Accipe potesta, tem,&c. sue per modum deprecatis, sicut cum in sacramento extremae unctionis dicitur .Per istam vnctionem,&nostram intercessone,&c. Sed forma huius sacramenti

Prosertur quasi ex persona ipsius Christi loquentis, ut detur intelli. gi quod minister in persectione huius sacramenti nihil agit, nisi quod profert verba Christi. A o ν RiMvM ergo dicendum, quod circa hoc est multiplex opinio. Quidam enim dixerunt,quod

Christus,qui habebat potestate excelletiae in sacrametis, absque omni tma verborsi hoc sacramentum perfecit, &postea verba protuli sub quibus alij post modii cosecrarent. Quod videntur sonare verba Innoce. III. dicentis: Sane dici po

test, quod Christus virtute diuina

co secit, &postea serma expressit, I . sub qua posteri benedicerent. Sed cotra hoc expresse sunt verba Euagelij,in quibus dicitur,quod Christus benedixit,qtis quidem benedictio aliquibus verbis facta est. Vnde pr dicta verba Inno. sunt opina liue magis dicta, qua determinati-ud. ida autem dixeriit, quod benedictio illa facta est quibus da aliis

verbis nobis ignotis. Sed nec hoc stare potest,quia benedictio consecrationis nunc perficitur per recitatione eorum, quae tunc acta sunt.

Vnde si tuc per haec verba no est facta cosecratio,nec modo fieret.Et

ideo alij dixerunt,quod illa benedictio eisde etia verbis facta est, quibus modo fit, sed Christus ea bis protulit. Primo quide secrete ad consecrandii, secudo manifesth ad instruendum. Sed nec hoc stare potest,quia sacerdos consecrat,proferens haec verba,non ut a Christo in

occulta benedictione dicta, sed vi publice prolata. Vnde cimi non habeant vim huiusmodi verba, nasi ex Christi prolatione, videtur quod etiam Christus manifeste ea prosercs consecrauerit.E ideo alij dixerunt,qilod Euagelistae non semper eundem ordine in recitando seruauerunt,quo res sunt gessae, ut patat per Aligustinum iii lib. de cosensu Ii radiisν Euangelistarum. Vnde intelligeia, dum est ordine rei gestae sic expri.

437쪽

L- eriti in

xit dices,hoc est corpus meum,&

deinde se egit , & dedit discipulis suis. Sed id e sensus haberi potest,

etiam verbis Euangelij non muta tis,nam hoc participiis,dicens, co- comitantiam quandam importat verborum prolatorii ad ea, quq pr cedunt. Non autem oportet quod haec concomitantia intelligatur solum te spectu ultimi verbi prolati, quasi Christus tunc ista versa protulerit, qua do dedit discipulis suis. Sed potest intelligi concomitanistia respectu totius praecedentis, ut sit sensus dum benediceret, frangeret,& daret discipulis suis,haec verba dixit: Accipite,&c. An sa C, NovM dicendit,quod in his verbis: Accipite & comedi te, intelligitur usus materiae consecrataei qui non est de necessitate hii. ius sacramenti ut supra habitum est & ideo nec haec verba sunt de substantia formae. Quia tamen ad quandam persectionem sacramenti pertinet materiae cosecratae usus sicut operatio non est prima, sed secunda persectio rei ideo per omnia ista verba exprimitur tota perfectio huius sacra meti. Et hoc modo Eusebius intellexit 'his verbis confici sacramentum , quantum ad primam & secundam persectionem ipsius. AD TER Truxi dicendum, quod in sacramento baptismi mini ster aliquem actum exerce t circa usum materiae, qui est de essentia sacramenti, quod non est in hoc sa. Cramento. &ideo non est similis

ratio.

An uvAR TvM dice dum,quod quidam dixerunt,hoc sacram ctum

perfici non posse, praedictis verbis prolatis,& aliis praetermissis,praeter t. pari.

cipue quq sunt in canone mis . sed

hoc patet esse falsum, tum ex verbis Ambros. supra inductis, tum etiam,quia canon mi sta non est id eapud omnes, nec secundum omnia tem p ra, sed diuersa sunt adiuersis apposita. Vnde dicendum est, quod si sacerdos sola verba praedicta proferret cum intentione conficiendi hoc secramentum, perficeretur hoc sacramentum, quia intentio saceret, ut haec verba intelligeretur quasi expersona Christi prolata,etiamsi verbis praecedentibus

hoc non recitaretur. Graviter ta men peccaret sacerdos sic e ficiens hoc sacramentum , utpote ri tum Ecclesiae non seruans. Nec est

simile de baptismo,quod est sacra. mentum necessitatis, te sectum autem huius sacra meti potest supplere spiritualis manducatio, sicut Augustinus dicit.

ARTICVLVS II.

Vtrum haec sit conueniens forma conse secrationis panis, hoe es corpus

meum.

AD secundum sic proceditur.

Videtur,quod haec non sit coueniens forma consecrationis panis,hoc est corpus meum. Per sormam enim stacramenti debet exprimi saeramenti effectus. Sed esse. ctus, qui fit in consecratione panis, est couersio substantie panis in corpus Christi, quς magis exprimit ut per hoc verbum, fit, quam per hoc verbum,est. Ergo in forma consecrationis deberet dici, hoc sit corpus meum.

I 2. Praeterea, Ambrosit dicit in lib.de sacramentis,Sermo Christi hoc coficit sacramen tu,quis sermo

438쪽

autest. lxxviis

mo Christi hic, quo facta liant o. innia, Iussit Dominus &facta sunt caeli & terra. Ergo & sotina huius

sacramenti conuenietior esset per verbum imperatiuu, ut diceretur, hoc fit corpus meum.

I 3. Praeterea 'er subiectu huius locutionis importatur illud

quod conuertitur,sicut per pridicatum importatur couersionis termi . o nus.Sed sicut est determinatu id,in

quod fit c6uersio no enim fit couersio nisi in corpus Christi ita est determinatu id quod conuertitii io enim couertitur in corpus Christi, nisi panis. Ergo sicut ex parte praedicati ponitur nomen, ita ex parte subiecti debet poni nomen, ut dica

3. . tur,hic panis est corpus meum.

q. Praeterea, Sicut id, in quod terminatur conuersio, est determinatae naturae quia est corpus) ita etiam est determinatae personae. Ergo sicut ad determinadum natura, dicitur corpus, ita ad determinandam personam,deberet dici, hoc est corpus Christi. I s. Preterea, In verbis sormae non debet poni aliquid,quod no sit

de substantia eius. In conuenienter

ergo additur in quibusda libris lite

Coniunctio,enim,quae no est de substantia formae. SED CONTRA est, quod Dominus hae sernia in consecrando est usus,ut patet Matth. 2 6. R Espos Daci diccdum, quod haec est coueniens sorma consecra era. trare. tionis panis. Dictu est enim, quod haec consecratio consistit in couersione substantiae panis in corpus Christi.Oportet autem formam sacramenti significare id,quod in sacramento eiscitur. Vnde & forma consecrationis panis debet signifi-

eare ipsam conuersionem panis in corpus Christi. In qua tria considerantur. ipsa couersio,& terminus aquo&termin' adque. Couersio a sit pol coliderari dupliciter.Vno modo,ut in fieri,alio modo,ut in facto esse. Non autem debuit significari conuerso in hac forma, ut in fieri,sed ut in facto esse. Primo quide, quia haec conuersio non est successiua ut supra dictum est' ) sed

instantanea. In huiusmodi autem mutationibus fieri,nsi est nisi factu esse. Secundo,quia ita se habet sormae sacramentales ad significandu effectum sacramenti, sicut se habet formae artificiales ad repraesentandum essestiim artis. Forma au. tem artificialis, est similitudo viti. mi effectus, in quem sertur in tetici artificis, sicut forma artis in mente aedificatoris est forma domus aediis ficatae principaliter, aedificationis aute in per consequens.Vnde & in hae serma debet exprimi conuerinsio, ut in facto esse ad quod seri in tentio.Et quia ipsa conuersio exprimitur in hac forma,ut in facto esse, necesse est, quod extrema conuerosionis significentur,ut se habent in facto esse conuersionis. Tunc auteterminus ad quem , habet propria naturam suae substantiae,sed terminus a quo,non manet secundum sua

substantiam, sed sollim secundum accidentia,quibus sensui subiacet,& ad sensum determinari potest.

Vnde conuenienter terminus conis

uersionis a quo, exprimitur per pronomen demonstrativum relatu ad accidentia sensibilia, quae manent: terminus autem ad quem, exprimitur per nomen signi scans naturam eius, in quod sit conuersio. Quod

quidem est totum corpus Christi,

439쪽

D. Thom

y N. t. i. non sola caro eius, ut dictu est'. unde lice forma est conuenientissima,hoc est corpus meum. AD P R i M v M ergo dicendum,

quod fieri non est ultimus effectus huius cosecrationis,sed factu e sertior. an ut dictum est.t Et ideo hoc potius exprimi debet in sorma. AD sacv Nouxi dicendum, quod sermo Dei operatus est in

creatione rerum,qui etiam operatur in hac consecratione, aliter tamen & aliter. Nam hic operatur effecti vh & sacramentaliter, idest, secundum vim significationis. Et ideo oportet in hoc sermone significati ultimuin effect una consect a. tionis per verb una substantivum indicatiui in odi & praes entis temporis. Sed in creatione rerum opera

tu sest sol uni eise diiud, quς quidemessicientia est per imperium suae sapient iae. Et ideo in creatione re tu exprimitur sermo diuinus per verinbuini perativi modi secundu illud Genes .i . Fiat lux,& facta est lux. AD TERTI v xi dicendia, quod terminus a quo in ipso iacto esse conuersionis,non retinet naturam suae substantiae , sicut terminus ad quem,& ideo noli est simile. AD RIAR TvM dicendum,quod per hoc pronomen, meum,quod includit demonstratione prina personae quς est persona loquetis su D scienter exprimitur persona Christi ,ex cuius persona haec proserunarii. tu ut dictum est. t AD aevi N TvM dicendu,quod haec coniunctio,enim,apponitur in hac forma secundum consuetudinem Romanae Ecclesi a beato Petro Apostolo derivatam , & hoc propter continuationem ad verba praecedentia. Et ideo non est de

teri pari.

forma,sicut nec verba pr cedentia

sor mam.

ARTICVLVS II i.

AD tertium sic proceditur. Vi sq. aridetur,quod haec non sit con

ueniens forma consecrationis vini, hic est calix sanguinis mei,noui αaeterni testam et i, mysterium fidei, qui pro vobis &pro multis effundetur in remissionem peccatoris. Sicut enim panis conuertitur in cor. pus Christi ex vi cosecrationis,lia& vitium in sanguinem Christi si cui ex praedictis patet '. Sed in i q. s. t. inma consecrationis panis ponitur in recto corpus C hi illi , nec aliquid aliud additur. In conuenienter ergo in hac forma ponitur languis Chiisti in obliquo,& additur calix in recto, cum dicitur,hic est calix sanguinis mei. 2. Praeterea,Non sunt maioris efficaciae verba quae proseruntur in consectation z panis,quam ea,quae proserutur in cosecratione vini,cuutraq; sint vel ba Christi. Sed sta. tim dicto, hoc est corpus meis, est perfecta consecratio panis. Ergo statim clim dictum est, hic est calix sanguinis mei, est persecta con sectatio sanguinis,& ita ea quae se quutur, non videtur esse de substantia formae, praesertim cu per tineat ad proprietates huius sacramenti. - 3. Ps terea,Testamentum n Ouum pertinere videtur ad interna inspiratione, ut patet ex hoc quod Apostolus ad Hebr. 8. introducit verba, quae habentur Hierem. 3 i. Cosummabo super domum Israe I testamen

440쪽

testimentum nouum, dando leges meas in mentem eorum. Sacramentum autem exterius visibiliter agitur.Inconuenienter ergo in forma sacramenti dicitur, noui testa. menti. 'l . Praeterea,Nouum dicitur

aliquid ex eo quod est prope principium sui esse.aetermun autem no habet principium sui esse.Ergo in. conuenienter dicitur, nolit & ς terni,quia videtur contradictione ina plicare. I S.Praeterea, Occasiones erro

Uris sunt hominibus subtrahende, secundum illud Isai. 17. Auferte os-fendicula devia populi mei. Sed

quidam errauerunt, ae stimantes mistich solum esse corpus & sangui fient Christi in hoc sacrameto. Ergo in hac forma inco uenienter po nitur mysterium fidei. I 6. Praeterea, Supra dictu est,' quod sicut baptismus est sacra - ' mentum fidei ita Eucharistia est sacra inctum charitatis. Ergo in hac forma magis debet poni charitas, quam fides. 7. Praeterea,totum hoc sacramentum & quantum ad corpus, &quantum ad sanguinem,est memoriale Dominic passionis, secundit illud i. Corinth. it. Quotiescunq; manducabitis panem hunc, & calicem bibetis, mortem Domini an nuntiabitis. Non ergo magis de buit informa cosecrationis sanguinis fieri mentio de passione Christi & eius fructu,quam in forma cosecrationis corporis,praesertim cuLuc. 2 2. Dominus dixerit, hoc est corpus meum,quod pro vobis traj

detur

, , T 8. Praeterea,Passio Christi ut G.:i' ' supra habitum est ad suffciepita

profuit omnibus , quantum ver b t, ad effetentiam, profuit multis. Debuit ergo dici: Qui effundetur pro omnibus, aut pro multis, sine hoc quod adderetur,pro vobiS. I st. Pr terea, verba quibus hoc sacranaentum conficitur, essicacia habent ex in si itiitione Christi.Sed nullus Euangelista recitat Christit haec omnia verba dixisse.Ergo lite

non est conueniens forma cosecra. tionis vini. SED CONTRA est,quod Ecclesia ab Apostolis instructa, ' utitur

hae forma in consecratione vini. o Liba. Ras poNDE O dicendum,quod

circa hanc formam est duplex opinio. Quidam enim dixerunt, quod de substantia formae huius est hoc solii quod dicitur,hic est calix san

guinis mei,non aute,ea quae sequii tur.Sed hoc videtur in conueniens, quia ea,quae sequuntur,sunt quedadeterminationes praedicati, idest sangi linis Christi: unde pertinent ad integritatem eiusdem locutio nis. Et propter hoc sunt alis, qui melius dicunt, quod omnia sequentia sunt de substatia fornae usq; ad hoc quod postea sequitur: Hoc quoties

cunque seceritis, quod pertinet ad usum huius sacramenti. unde no est de substantia formae. Et inde est, quod sacerdos eodem ritu& mo do, scilicet tenendo calicem in matribus , omnia haec verba proserta

Luc. etiam 2 2. interponuntur ver

ba sequentia verbis praemissis, cum dicitur:Hic calix nouum testamentum est in meo sanguine. Dicenduest ergo,quod omnia praedictat ver P. Misau.i,

ba sunt de substantia sormae. Sed per prima verba, cum dicitur, hic est calix sanguinis mei, significatur ipsa conuersio vini in sangui.

SEARCH

MENU NAVIGATION