Philosophia mentis methodice tractata atque ad usus academicos accomodata secundis curis p.f. Fortunati a Brixia ... Tomus primus secundus

발행: 1749년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

1o6 Metaphysices

enim ipso stat optime, quod modo contendimus, nuIIum scilicet mo tum a rebus ipsis , dum eas mente complectimur , nobis in cerebro excitati. Si namque externa sensoria ab illis non assiciuntur , nulla mutio communicatur fibris organa ipsa constituentibus f atque hinc neque motio aliqua ab illis in cerebro e Xcitatur, utpote quae non habetur in cerebro, nisi ex propagatione illius motionis , quae a rebus ipsis in organo externo escitur I. I70 .

Mens humana plures ratione1 percipit in rebus sensis IUM, secundum quar formaliter re ipsa non sunt sensibitis. et s. Probatu . Manifestum est, in rebus sensibiIibus distincte a n bis concipi rationes enι is, piabilitatis tam logisa, quam metaph fica, substantia , essentia, & existentia, principii , dc principiati , causa , a

clite ectus s rationes quoque unitatis, ver iratis, & bonitatis , si Λ-ε tatis, & eo Vtionis, necessuaris , dc contingentia , aliasque plurimas id genus. Constat autem, res ipsas , si penes has rationes DNmatiteν .ectentur, non esse sensibiles. Neque enim per eas formalia ter lucidae sunt, vel coloratae, non lapidae, non odorae, non sonorae, non durae, aut molles, non lenes, aut asperae , non calidae, aut frigidae &e. ροnde S. Augustinus de iis loquens quaestionibus , quae ci ca rerum essentiam , & existentiam institur solent, eum audis, inquit, ria genera esse qugstionum, an sit, quid sit, quale sit, honorum quidem,' quibus hae versa confecta sunt, imagines teneo , ct rex per aurar ransisse cum strepitu , ct jam non esse scio. Re1 autem 1 M , Da iurenniseantur senis, neque ullo sensu corporis attigr, nec pram utri prater animam meum, di in memoνia recondidι non imagines earum , sesinas, qaa unde ad me intraverint, dicant , fi possunt ta). Ergo &G

112쪽

Cogitatio posita non est formaliter in certa quadam motione tenuissima maximeque inuitis substantia a vetus , eirca quast cogitando versamaν , nobis in cerebro excitata.

27. Cogitatio sumitur hoc loco, prout continet tum perceptionem res directam, Judicium , atque discursum, tum perceptionem reseπam , eam scilicet, perquam mens ita in pereeptisaeem disectam, judicium,

atque ratiocinationem tendit, ut earum omnium operationum, atque

hinc etiam sui ipsius, conscia fiat. Ira enim, ipsa teste conscientia, mens percipit, judicat, atque discurrit, ut se percipere, se judicare, seque ratiocinari simul itidem sciat. Hoc itaque posito , probatur assem is

a 8. Si namque directa rei perceptis nihil aliud esset formaliter, nisi Certa quaedam motio tenvissimae maximeque mobilis substantiae ab ea re, quae percipitur, nobis in cerebro excitata, id dumtaxat percipi a nobis posset, de perciperetur re ipsa, quod valet motionem hujuscemodi substantiae nobis in cerebro excitare , eamque reipsa excitat Iatque insuper, quod modo a nobis percipitur, secundum eam dumtaxat rationem perciperetur, secundum quam formiaiter motio illa ab eo in cerebro efficitur. Perceptibile quippe dicitur, quod sui perceptionem excitare in nobis valet 3 quodque percipitur, secundum eam rationem dicitur a nobis percipi , secundum qua in formaliter perceptio ipsa ab illo in nobis excitatur. Hoc autem vel evidentissime falsum est s cum nihil serme nobis constet apertius, quam plura a nobis percipi, quae ad aliquam motionem nobis in Oerebro excitan. dam plane inepta sunt s. 13. si simulque plura a nobis concipi, optimeque intelligi penes rationes, secundum quas θνmaά ter nullam no- his in cerebro motionem excitant, neque excitare possunt s. 26. . Ergo directa rerum pereeptio posita fremaliter non est in certa quadam tenuissimorum maximeque mobilium corpusculorum motione,ab ea re, quae percipitur, nobis in cerebro excitata. I Last. Hinc neque Iudiciam, neque ratiocinatio potest In eorpustulo. rum motione collocari. Haec enim utraque mentis operatio adeo a perceptione dependet, ut, pereeptione seclusa, neutra esse possit. Ceterum a

113쪽

1o8 Metaphysices

terum, dato etiam, perceptionem nihil esse a corpusculorum motione diversum , adhuc stat, judicium, atque discursum minime posse in corporea motione constitui. Et quidem in primis quod i spectat aditidicium , cum mens affirmative iudicet, quatenus duas ideas simul conjungit, si judicium nihil est aliud, quam certa quaedam corpusculorum motio, judicium assirmativum politum erit formaueter in unio ne earum motionum, in quibus notiones subjecti, Sc praedicaιi eonsi mini. Alia autem est motio corpusculorum , in qua notio subjecti, alia, in qua notio praedicari posita est. Igitur in judicis affirmatio. simul miscentur corpuscula diverso motu adicta. Misceri autem ne queunt, quin novam motus determinationem acquirant; ac proinde 'quin alio motu a priori plane diverso agitentur . Ergo per Jadisium Urmativum peribunt prorsus illae corpusculorum motiones , quibus JhHeeyum, & praedicatum antea exprimebantur. Constat autem, notiones subjecti, & praedicati haudquaquam in judicio extingui . Ergo

judicium a mativum non est unio corpusculorum , quae secundum diversas determinationes in cerebro moveantur. . Quod vero attinet ad discursum, illud certum est, totum a ma-ιλa ratiocinationis opus in eo esse positum, ut ex unione duarum idearum eum tertia unio illarum inter se colligatur , quin ex hac unione aliqua ipsarum idearum pereat, aut aliqua hinc nat contusio, per quam notiones ipsae discerni a se mutuo non amplius possint. Igitur, si vatiocinatio non est, nisi certa corpusculorum motio peracta in cerebro, uniemur in ratiocinatione duae diversae motiones eorpusculorum simul cum tertia ab illis prorsus diversa, & ex hac unione emerget unio illarum duarum motionum inter se , quin aliqua vel minima inter eas confusio fiat, ac proinde quin ex contactu corpus. culorum diversa ratione agitatorum mutentur eorum determinatio. nes, & nova in illis excitetur ni otio , priori prorsus extincta . Hoc autem impossibile omnino est, demonstrante experientia, nec repuisgnante ratione, corpuscula diverso motu affecta simul misceri nequaquam posse, quin ex mutuo contactu determinationes ipsorum mutentur , & nova hinc motio in illis sat . . Ergo plane repugnat, ut

ratiocinatio a certa corpusculorum motione peracta in cerebro minime distinguatur. .

III. 3o. Quod demum ad eam operationem spectat, per quam mens statum perceptionum, juricii, atque discursu 1 conscia ericitur, tanta evidentia constare puto, per corpusculorum motionem id explicari

114쪽

Pars Secunda. I

non posse, ut a nulla, qui rem aequo attentoque animo expenderit, illud jure queat in dubium verti. Neminem quippe latet, eandem esse menistem , quae percipit, judicat, & discurrit, quaeque in ut scit, certoque cognost it, se percipere, iudicare, atque discurrere. Ergo eadem debent esse corpuscula, quae simul moveantur , tum prout exigit perceptio dis cta, duricium, Sc ratiocinatio, tum prout postulat perceptio restera, ae proinde quae duplici simul motu affecta sint , quorum alter alterum exprimat, quin sese mutuo turbent ne quidem levissime. Id autem, ut ex Phy sicis constat, motuum legibus penitus contrarium est. Ergo ducendum, cogitationem ab omni corpusculorum motione, que fieri in e rebro queat, toto celo differre.

3I. Quoniam magnitudo , & Agura, si spectentur absolute , sive s

eundum se, sunt affectiones prorsus inertes , & de genere sterilium, nequit in motione corpusculorum statui cogitatio , quaecumque m initudo, vel qualiscunque Aura illis corpusculis tribuatur. Qua in

rem stat, cogitationem et operationem praestantis adeo ordinis, atque naIura, at nullatenus possi, quidquid dicat Loxius, aliique cum eo, per mechanicas corpusculorum assectiones explicari.

PROPOSITIO I.

Mens humana ess entitative substantia, hoc est, ens per se existens. 32. Probatur. Quia, si mens humana non est entitative substantia, seu ens per se existens, cum substantiam inter atque accidens non detur medium t P. I.; I 8a. , mens ipsa erit accidens physicum . Hoc autem plane salsu in est. Ergo mens humana est entitatiυe substantia. Prob. min. etenim mens humana non potest esse accidens physicum, nisi sit accidens substantiae vel corporeae , vel spiritualis . Neutrius autem potest esse accidens. Non enim spiritualis ι quia vel nulla est substantia hujuscemodi, vel si qua datur, ea non est, nisi substantia cogitans, ac proinde aliquod ejusdem naturae, ac ipsa mens. Neque

corporeae , quia tunc cogitatio esset actio corporeae substantiae 3 ac proinde nihil diversu in a certa quadam determinataque motione paristicularum materiae 3 cum en omnibus corporeae substantiae affectionibus, motus dumtaxat rationem ae Iisi habeat , nullaque sit corporeae substantiae operatio, quae per motum particularum, ut patet ex Phy-sca, non explicetur. Differt autem cogitatio a quavis motione particularum materiae ig. 27. . Ergo &c.

115쪽

i I IO Metaphysices

33.. Meris humana subjecto intrinsece, Me natura sua,. non inriger, ut exsat. Ut enim diximus alibi P. I. I. II 8.ὶ perseitas excludit in trinsecam dependentiam rei L subjecta in existendO- . . .

PROPOSITIO IL

Mens humana est aIiquid omnino diversum ab ea tenuis ma, maximeque moliti ae vivida substantia, qua ex puriorι sanguine in cerebra elaboraturia 3 .. Prolata Qim enim omnis actio illius. vividae actuosaeque se stantiae, quae ex puriori sanguine elaborari in cerebro dicitur, nihil sit at

certo corpusculorum motu diversum, nequit humanae mens in illae vivida actuosaque substantia formatiter collocari, quin ipsa itidem cogitatio in certa corpusculorum motione, quae in cerebro fiat, formiaisen sta--.tuatur. Constat autem , cogitationem ab omni corporeae motione. quae fiat in cerebro, toto coelo differre j. et .st . Ergo mens hamana est omnino aliud ab ex vivida substantia, quς ex puriori sanguine in cerebro perficitur .. COROLLAR Iuu Ι 3 s. Mens humana non ess substantiae ex tenui mis maximeque molia Ebus consata corpusculis, qua certis determinatisque legibus, pro cogitationum discrimine, intestino motu agitentur. Tunc enim cogitatio nihil esset aliud, quam certae quaedam corpusculorum motioexterum exteronarum appulsu in cerebro e Xcitata .. , -

COROLLARIUM II.. a 3 6. Humana mens neque est subtilior aeris , aut ignis k veI alterium vivida actuosaque substantia portio in humani eorporis penetra uas refiden1,. neque elementorum mixtio, harmonia , vel eo inatis , neque seminperisI primarum qualisatum,He Hementorum , neque demum aliud quivi quam ex iis substantiis , sive naturis elaboratum , qua in hoc mundo aspectasiue nosti innotescunt. In horum enim nullo constitui potest mens,. quin fateri cogamur, cogitationem nihil esse a corpusculorum motui diversemia Praeclare idcirco Tullius, animarum, inquit, nulla is tem

116쪽

Pars Secunda. III

Qis origo nveniri potest. Nihil enim est in animis mixtaes atoue t eis rum, aut quod ex terra natum a qμe Hum esse videatur. Nyhia ne audi hamidam quidem, aut stabile, aut igneum. His enim in nataris nihil anes, quod vim memor a , menti . cogxtationis habeat, quod prater ita reneat, ct futura praVideat, ct complecti possit praesentia, qua sola Hυina sunt; nec inυentetur unquam, unde ad hominem venire possis in E a Deo Singular/s es igitur quaedam natura atque vis animi, tincta at hῖ.

. 37. Quod de humana mente diximus, de quavis cogitante substantia intelligendu in est, dicendum scilicet, substantiam cogitantem iacmna eo penitus di erre, quod atomortim rarga conseia . A

. PROPOSITIO Irin '

Mens hamana non est substantia in rntegrater partes vel a divissilis. 38. Probaιών. Vel enim quaelibet illarum partium integralium, in quas ponitur humana mens reipsa posse secari, seorsim ab altis sumta, vi cogitandi ptardita est, Vel hac vi penitus est destituta. Neutrum dici potest. Ergo mens ipsa non est substantia in integrales partes divisibilis Pνob. min. Nequit dici primum. Nam, si quaelibet ilia. rum partium seorsim sumia ab aliis posset cogitare, quaelibet esset tota mens, ac proinde earum una dumtaxat in nobis existeret nisi forte plura cogitandi principia simul in uno homine extare velimus. Porro nisi cogitans illa particula ponatur integralibus carere partibus, redit argumentum ut patet, atque ita in infinitum . Alterum quo que dici non potest. Si namque nulla illarum partium, divisione poasta, vi cogitandi pollet, tota quoque substantia ex illis conflata eadem Ipsa vi penitus careat, nec ille est; cum eκ inertibus , expe rientia teste, fieri nequeat totum integrale vi activa donatum , nisi

117쪽

o a Metaphysices

fortasse aliquis velit, unioni, qua partes illae simul copulatae sunt, eo

gitandi vim acceptam referre.

Evidentius autem id adhuc fiet , si omnes illae integrales partes

inter se homogeneae statuantur. Eadem quippe tunc erit totius ipsius substantiae , ac singularum partium , ex quibus constat , natura ι Scideo aut illae lingulae cogitare poterunt, aut etiam tota ipsa substanistia erit cogitandi vi penitus destituta. Si quis dicat, integrales eas partes non esse omnino inertes , sed pollere vi cogitandi, non quidem adaequata, & totali, sed partiali& inadaequata; contra est, quia sicuti tota vis cogitandi , sive adaequatum completumque cogitationis principium, ex pluribus partialibus principiis intrinsecus constituitur, ita quaevis perceptio ex pluribus partialibus perceptionibus conflaret, & una neret. Neque enim

perceptio indivisibilis este potest , si indivisibile non sit principium,

ex quo illa ita provenit, ut simul in eo, tamquam in subjecto, recipiatur. Quaero igitur, quomodo res se habeat, cum una simplicG-ma penitusque indivisibilis ratio, enlis nimirum, veri, boni ctc. a nobis percipitur. Vul enim qua libet illarum partialium perceptionum rationem illam axprimit, vel non. Si primum: ergo frustraneae sunt reliquae. Sin alterum e ergo neque omnes simul lunuae eam exprime re, nobisque repraesentare valebunt. Mente quippe complecti non possum, quomodo, si nulla partialium earum perceptionum aliquid vel minimum exprimit simplicissimae illius formalitatis, eam omnes simul sumptae exprimere valeant, mentique cogitanti exhibere. Quod si perceptio simplieissimae formalitatis ponatur omnino siminplex, aperta res est, neque percipiendi principium, mentem scilicet ipsam, ex pluribus integralibus partibus coalescere posse; cum omnis perceptio, utpote certa quaedam modificatio mentis, in illa, veluti an subjecto, recipiatur.

Nobis porro ne leviter quidem officit , plures in humana mente vires distingui, percipiendi nempe, Iudicandι , & ratiocinandi , nec non appetendi, quod bonum est , idque nolendi , quod est malum enon ossicit, inquam; quandoquidem hinc minime sequitur, mentem humanam pro virium numero atque discrimine, in plures dissimi es-que partes posse reipsa secari. Ipsa etenim teste conscientia, notum cuique est, eandem penitus in nobis esse rem, quae hasce omnes operationes elicit 3 utque praeclare advertit,& explicat Auctor libri de spiritu,& anima cap. I9. anima in quibuscunque suis motibus, vel acILbν1 to a simul adest. Tota υidet, ct tota sono νυm veminiscitur e tota odorat, ct tota Morer recogis r tota per Onguam ct palatam sapores sentit, dia

118쪽

Pars secundar II 3

ου pernitque: tota tangit dura, υel mollia: tota fimuI anruat, ct νυν lat. Calida viro, vel frigida summo tantum digito tota discernit. πιι abest Disas, toia est auditus, tota meminit, is cum tota meminit, tota est memoria ι eum tota vult, tota est volnutar cum tota cogitat, tota est euitatio 3 eum tota diligit, tota est dilectio. Contrasium autem quisque in seipso experiretur, si integralis una suae mentis pars percipe. ret, altera iudicaret, ratiocinaretur alia, unaque vellet, & nollet

altera. Nobis insupet notum esset, unam tantummodo mentis nostrae

partem, eam stilicet, quas vi percipiendi praedita est, scire, quid praestent aliae , quae autem vult, ignorare prorsus se velle, sibique honum esse, quod appetit. Si enim haec pars noscit, quod ipsa vult, jam eadem pars duplici simul donatur potentia, volendi nempe, ac μνeipiendi, quin in duas & ipsa sit partes discreta. Id ergo non imia sedit, quominus mens pluribus simul viribus polleat, quin plures iaea integrales partes discerni possint.

COROLLARIUMἰ39. Substantia cogitan3 integralibur caret partitur, in quas rei a possis νεθλi. Hujuscemodi quippe esset etiam humana mens, si qici coegitans substantia integrales partes complecteretur.

PROPOSITIO IV.

Mons humana non est substantia entitative extensa. - ho. Probatur. Mens humana nequit esse substantia entitaιλε eritensa, nisi plures reipsa contineat integrales partes, in quas dividi possit. Oritur enim extensum ex unione plurium, quorum unum existra aliud quoad totam suam entitatem existit. Constat autem, meniacem humanam non esse substantiam, quae possit reipsa in plures integrales partes secari s g. 38. J. Ergo non est entitative extensa. Urmatur. Cum omnis cogitatio, utpote actio immanens, insibstantia mentis cositantis, tamquam in subjecto, recipiatur, fieri nequit, ut mens fit substantia extensa, quin aliqua etiam in ipsa coissitatione nobis extensio reluceat. Hoc autem quam falsum sit, nemo non videt. Ergo falsum quoque est, mentem esse substantiam entisa-

sive extensam.

. Dices, concipi nullatenus posse, quomodo, quod entisative extensum non est, extensum concipiat, illudque in seipso exprimat. Contra est, ct qaidem primo: quia si nequit intelligi, quomodo abra1LΜent m.II. Id eo, Dissilirod by GOrale

119쪽

o 4 Metaphysices

eo, quod extensum non est, valeat attingi , atque representari existensum , neque eodem jure concipi unquam poterit, quomodo ab eo, quod est extensum, lintelligi inextensum possit. Hoc autem non pro. hibet per adversarios, quominus mens ab illis ponatur entitative existensa. Ergo neque illud pari ratione impediet, quominus inextensa eadem ipta statuatur. ' . . Seeundo: quia, si mens debet esse entitative extensa, ut in se valeat extensum exprimere, tanta necessario debet esse extensio mentis, quanta est rerum earum, quae ab ea in seipsa exprimuntur. Qua enim ratione non potest concipi, ut ab inextenso intelligatur extenis sum, eadem ratione nequit intelligi, ut, quod tripalmaris est existensionis, ab eo, quod semipalmaris tantummodo extensionis est, exprimatur. Τanta ergo erit entitativa extensio mentis, cum coeli hemisphaerium percipit, quanta est extensio ipsius hemisphaerii. Tanista quoque eadem ipsa erit in mente, quanta in musca habetur, dum mustam attingit. Vel si mens potest modo majus, modo minus exintensum concipere, quin ipsius mentis eatensio mutetur, ac proinde etsi extensionem rei, quam in seipsa exprimit, haudquaquam adaequet, eadem ipsa poterit sxtensum econcipere, licet omni prorsus extensione destituta statuatur.

Neque huic rationi fit satis, si dicatur, posse in exiguo spatio in.

entia objecta repraesentaris at vero nullatenus posse fieri, ut imaginem extensi objecti indivisibile punctum exhibeat. Hoc, inquam, nihil est. Quamvis enim imago ingentis objecti possit quoad dispositionem partium in exiguo spatio contineri, non propterea potest per eam tota, quanta reipsa est, extensio objecti ita in illo exiguo spatio nobis exprimi, ut hoc ipso praeci se, quod visus imaginem illam

cernit, extensionem jpsam attingat. At vero mens ita extensum obojectum percipit, sibique illud repraesentat, ut non solum dispositiois

nem partium, verum etiam integram illius extensionem nitide periscipiat, distincteque in seipsa exprimat. Sicuti ergo, ut imago totam Objecti, cujus imago est, extensionem ostendat, tantae reipsa debet esse extensionis quoquoversus, quantae dimensionis est ipsum objectum, ita, si mens debet esse entitative extensa, ut valeat extensum Objectum percipere, necessario requiritur, ut tantae reipsa sit dimen. sonis, quantae dimensionis xst objectum, quod illa tunc percipit. Hoc autem est aperte falsum , Ergo haud recte contendere aliquis potest, humanam mentem ex eo admittendam esse entitative extensam, quod extensum percipat. Egregie Propterea S. Augustinus , eam stea

IF , inquit, medium, quod pupilla di ιηr, noli aliud fit, qaam ρκοι

120쪽

Pars Secunda. II s

dam punc uin oculi, in quo tamen tanta vis est , ut eo dimidium eaelum, qe as in abiis spatium est , ex aliquo eminenti loca eerni eollustrarique post, non abhorret a vero, an ιmum carere omni corporea magnitudine,qua ιν, bas tuis di inentias longitudine scilicet, latitudine,&profunditate=consumatur,quamvis eorporum magnitudines quaslibet imaginari queat a . COROLLARIUM L41. Mens humana nat in baset, nee habere potest figuram ὐ Illud enim dumtaxat capax configurationis est, quod secundum plures di mensiones est entitative extensum is

42. GHyantia cogitans omn. entitatisa extensione earet, nullaque fixura eircumscribitur ia Etenim etiam humana mens posset extensione

aliqua, & figura donari, si quae cogitans substantia harum affectio. num capax existeret ...

PROPOSITIO V..

Mens humana non est substantia ph sce composta exsufecto, et forma - 3. Probatur. Cognitio non est talis operatis, quae exigat esse a principio physice composito ex subjecto, de forma , alioquin etiam Deus ipse, utpote substantia cogitans, ex subjecto, & forma physice componeretur. Ergo humana mens ex subjecto, de forma physice non coalescit. Mentis quippe naturae nonnisi eκ cogitatione e gnoscitur. Con matur. Quia Iasectam, ex quo mens intrinsecus constare diiscitur, erit certe aliquod omnino passivum, ac prorsus iners. Tota enim vis activa eorum, quae ex subjecto & sor ma composita sunt, ex forma derivatu r, in eaque residet . Nihil autem hujusmodi in humana mente est. Si namque est ulla materies, unde anima sunt, inquit S. Augustinus, quid ipsa est quod nomen, quam speciem , quem usum in rebus conditis teis aut λ Vivit , an non e Si viυit, quid agit e quid confisi unitierstatis escitiabus. Beat amne vitam gerit, an miseram, an neutram p rivi cat aliquid, an ab hoe etiam opere vaeat , ct in quodam secreto universitatis otiosa requiescit, e vigili sensu, motuque visaue b Profecto, si interiorae men-Η a tis

ta Lib. δε quantitate anima num. 24. alias cap. I b Lib. VII. de Geηυ ad litteram num. IO. alias caP. T.

SEARCH

MENU NAVIGATION