Philosophia mentis methodice tractata atque ad usus academicos accomodata secundis curis p.f. Fortunati a Brixia ... Tomus primus secundus

발행: 1749년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 철학

241쪽

α36 Metaphysices

aliquid modo eontingit in anima eorpori copulata , quod in ea non contingeret, si a corpore esset se juncta, aliquid in ea accidit, exu sente corpore , quod minime in illa fieret, corpore non existente. Dubium igitur esse nequit, quin corpus existat s ac propterea potest realis corporum existentia ex iis , quae in nobismetipsis experimur,& per intimum sensum cognoscimus , certo Ostendi. Aut ergo salis sum est, fore, ut minime conscii essemus motuum , 'qui in corpore peraguntur, si anima in illo non existeret, quemadmodum ipse aie Volnus , aut idem fallitur, cum docet, demonstrationem optari a nemine posse, qua, nondum suppositis Dei attributis, independenter ab

omnipotentia, ct decreto Dei, reatis corpoνum existentia evineatur I pr

pterea nimirum quia neque a posteriori , scilicet beneflcio sensuum, neque a priori, nempe vi inteueritas , illa queat ostendi sa). Ea enim suificiens hujulce rei dein onstratio nobis est, quae ex intimo sensu desumiι gr. c. i

PROPOSITIO VII. .

S. Scriptura , atque Patritus tontrarium aperte est , mutatio. nes , qua ex rerum sensibilium appulsu in organis senseriis sunt , ad perceptiones appetitionesque excitandas in anima nihiI prorsur conferre

I99. Probatur. Mutationes organorum sensoriorum corporis ex re. rum sensibilium appulsu nihil prorsus conferre ad rerum earum perceptiones, appetitionesque in anima excitandas, S. Scripturae, atque Patribus aperte contrarium est, si tum Scriptura, tum Patres mani. seste doceant, impediri a nobis posse, ne rerum externarum notiones acquirat mens, & ne eas deinde appetat, hoc ipso dumtaxat, quoa prohibeatur , ne sensoria corporis organa a rebus ipsis immutentur. Perinde est enim ad perceptiones, & appetitiones rerum externarum excitandas in anima, sive ab ipsis rebus immutentur, sive non immutentur organa sensuum, si organorum passiones nihil adeo conferant ad eas affectiones in mente producendas, ut affectiones ipsae eodem modo excitarentur in anima, si corpori non esset unita, quo in ea ex incitantur, corpori copulata. Scriptura autem, atque Patres aperte docent, & quidem non uno, sed sexcentis in locis, impediri, ne humana mens cognoscat res sensibiles, atque hinc ne in illas desiderio inordinato seratur, si externi sensus ita custodiantur, ut a rebus ipsis

immutari nequaquam possint. Etenim primo: pepigi, inquit Iob,

242쪽

Pars Secunda et 3

foedus tam oeat s me s. ut ne eet irrem gairim δε υ et ne ta quod exponens S. Gregorius Papa, haec habet: cum fit inυ silis anima ,

nequaquam eouorearum rerum delectatione tangitur, nisi quod inhaereserorpori , quasi quadam egrediendi formmina, ejusdem corporis sensus habet. Hisut quippe, auditus, gustur, odoratur, o tactus quasi quadam

via mentis sunt, quisuν foras veniat, θ' ea, qua extra ebur sunt μό- stantiam, eoncupiscat. Per hos etenim eo oris sensur, quasi per fene-flras quasdam, exteriora quaque anima respieit , vespieien/ eoneVJcit is Hine etenim Ieremias ait: ascendit mors per fenestras nostras . Morrqηippe per fenestras ascendit, ct domum ingreditur, eum per sensur corporas concupiscentia veniens, habitacuisis intvat mentix . diuo eon ινα Me,

quod jam saepe diximus, de justis per Isaim dieitur r qui sunt hi , qui

ut nubes volant, & quasi columbae ad fenestras suas Iussi namque volare, ut nubes, dicti sunt, quia a terrenis eontagiis subfeυantur, O quas columba ad fenestras suas sunt , quia per sensur eo oris exteriora que

que intentione non respieiunt rapacitatis, eosque forar non rapit eomu piscentia eaνnalis . ctu squis vero per has eorporis fenestrar incaute eπι rius respicit, plerumque in delectationem pectati , etiam noleny eadis , acge obligatur desideriis, incipit velis, quod noluit. Praeceps quippe an dum ante non proυ det, ne ine aute videat, quod concupucat, corca

post incipis de exare, quia vidit. Unde oe Propheta mens, qaa subis

vata sepe mVeriis incernis intererat, quia alienam conjugemineaute υι-

dit, obtenebraea postmodum sibimet ivisite conjunxit. Sanctat aatem in qui acceptis eo*poris sensitus , velut subjectis miri stris, quidam aquis usjudex praest, culpas eo pieit, antequam veniant, velut infliuanti morti fenestray eοπονis elaudit, Hrens: pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine Ut enim cogitat oner eordisteaste servare potuisset, foedur eum oculis pepigit, ne prius incaute aspis vel, quod postmodum inυitus amaret . Halde namque est grave, quod e vo deorsum trahit, ct semel speetes forma cordi per Molor iugata , viπmagni luctaminis mana solvitav. Ne ergo quadam lubνira in cogitatione versemur, providendum nolis est 3 quia intueri non decet, quod non ueret concupiscere. Ut enim munda mens in eogitatione servetur, a lascivis voluptatissua deprimendi sunt oeuli, quasi qsidam raptores as eulpam tb , Secundo: docet Scriptura, avertendam esse faciem a muliere eompta, de minime circumspiciendam speciem alienam scin, quia scilicet prorter speciem mulieris multi perierunt , ct ex hoe eoncupiscentia, ρη u is, exardescit d , quatenus nempe visionem comptae mulieris con

243쪽

Μetaphysices

sequuntur in anima non secus ac effectus suam eausam, inhonestae

cogitationes, concupiscentia per eam accenditur, & turpia desideria exiscitantur. V nde doctissimus Cornelius a Lapide, oculi, inquit ,1unt proxeneta peccati . Sicuti enim proxeneta mediator est inter emptorem, θ' vendiatorem ad ineundum eontra eium , ita oculi mediatorer sunt cordis , e

mulieris speeiosa , illudque eum hae eonciliant, ct eouigunt ta . Hi ne

Christus Dominus, qui viderit mulserem ad concupiscendam eam, iam, inquit ,' mercatus es eam in corde suo tb . Quod autem his de visis diacituν, ait laudatus celeberrimus Auctor, id a pari intelligendum jst de auditu, tadiu, cogitatu. Visum tamen pra aIlis Christus nominae , quia oculi sunt in amore duces s ct ut moneat casis, maxime illos esse continendor , ct coercendos. Cum ergo ait: qui viderit mulierem, μgn. at visum esse Originem , ct eausam concupiscentia, ct luxuria c . Tertior Evae lapsus non alia, Divinae Scripturae testimonio, fuit cauissa, nisi quia incaute vidit, & nimis curiole lignum contemplata fuit mulier, quod ne attingeret, illi jam prohibuerat summus conditor aeque ac legislator Deus. Neque enim, teste S. Gregorio Papa, Eva gnum vetitum contigisset, nisi hoe prius incaute eo piceret . Scripturin

quippe est : vidit mulier , quod lonum esset dignum ad vestendum, e puIchrum oculis, aspectuque delectasiis, o tulit de fructu illius, ct eois

Medis . Unde rectissime colligit S. Doctor , qManto debeamus moderam ne erga HIici a visum restringere nos, qui mortaliter vivimur , fi ct mater viventiam per oculos ad mortem venit d). Demum ne super recertissima longior sim, resert Scriptura, a Discipulis euntibus in Emmaus cognitum minime fuisse Christum Dominum cum illis ambulantem , quia oculi tuorum tenebantur, ne eum agnoscerent se), hoe est, quia Christus sua omnipotenti virtute tunc prohibuit, ne in eois Tum oculis sua sermaretur imago , atque hinc ne sui ipsius notio

in ipsorum mente excitaretur, quemadmodum omnes explicant Patres, atque Τheologi, quamvis inter eos non conveniat, quomodo

non Christi, sed peregrini imago in illorum oculis depicta tunc fuerit f). Dubium igitur esse nequit, quin, juxta Scripturam, & Patres, cogitationes mentis a mutationibus, quae in organis sensoriis sunt, adeo dependeant, ut mutationes ipsae sint veluti naturalis eo sitationum causa. Ergo tam S. Scripturae, quam Patribus aperte ea adversatur opinio, quae ponit, mutationes organorum sensoriorum coro Poris ad rerum perceptiones atque appetitiones excitandas in anima

nihil prorsus conserre. CG

a Commenti ad hunc locum. b) Motthaei cap. V. V. 28. ς Comment. ad hunc locum . ἡ Lib. XXI. Moralium cap. 2.. d Lucae cap. XXIV. V. I 6.

f Vide Cornel. a Lapide ad hune locum

244쪽

Pars Secunda.

COROLLARIUM.

1oo. Praestatuita harmonia Mema tum S. Scriptura, tam S. S. Pa oribus plane adversum est. Nullum quippe illud est , nisi pro re ceriata habeatur, mentem in suis perceptionibus, appetitionibusque pro. ducendis independentem adeo esse a corpore, ut hujus passiones ni. hil omnino ad illarum productionem conserant.

aor. Ex dictis 18o. satis pater, opponere neminem posse, mi tationes organorum senseriorum corporis eae rerum appulsu provenientes, nihil quidem menti conferre ad rerum ideas producendas, si mutationes ipsae spectentur, prout sunt in re , secus vero , si suo mantur prout in divina praevisione. Ostensum est enim, ideas rerum, iuxta systema prasabiasta harmonia, non fuisse a Deo determinatas in anima, propterea quod praeviderit, quae mutationes essent in oris ganis sensoriis ex sensibilium rerum appulsu sequuturae. ANIMADVERE IO I.

dior. Docet Volfius , nullum Mema explicandi commeretum intre entem atque corpus Scriptura sacra adversum esse posse, nisi eidem ad misceantur errores, qui abesse ct possunt, ct debent sa) . Quaero igitu ea Viro doctissimo , an prae θ abiista harmonia systema stare possit , &debeat, licet ponatur, mutationes Organorum sensoriorum corporis, sue, ut illius verbo utar, ideas materialer in cerebro, ad perceptio. nes,& appetitiones producendas aliquid reipsa conferre. Id enim si detur, dicam, systemati prassabiaita harmonia ab ipsemet Uolfio ad misceri errorem, qui abhsse potest, & debet, cum ab eo dicitur , inhoe Memate praesentiam idearum materialium in cerebro ad perceptioneso appetitiones producendas nihil prorsus conferre ib)3 nam error est,

ut modo demonstravimus, mentem nostram a mutationibus organoaxum corporis in suis cogitationibus producendis reipsa non dependere. Si vero praestabilita harmonia systema stare nequit, nisi mens sit a corpore in suis producendis perceptionibus atque appetitionibus Omnino independens. sique propterea error, qui abesse possit de debeata, huic

245쪽

24o Metaphysices

huic systemati non admiscetur, cuin illa mentis a corpore indepenia dentia in ipso systemate, principii loco, assumitur, dandum necessario est, Mema harmonia prastasiaita adversari sacrae Scripturae, licet nullus plane error illi ex invidia admisceatur 3 cum res sit peris

spicua, palmarem esse errorem contra Scripturam ,&Patres, hum nam mentem nullatenus a corpore, cui copulata est, in rebus periscipiendis appetendisque dependere. Falsum est igitur, nulliam θ

ma explicandi commercium inter mentem, algae eorpus Scriptura sacra

adversum esse posse, nisi eidem admisceantur errores, qui abesse possunt

AN INADvERslo II. . dio 3. Fallitur Vir eximius, si adverbium tum demum perinde ei si ac solum, cum inquit: Tum demum seri posset, ut Mema aliquod

ad expuecandum commere um nter mentem atque corpus exeogitatum a Seriptara sacra contradiceret, si eadem alicubi rationem redderet eom.

mercio istius, hoe est, distincte expticares, undenam fit, ut positis murationibus in organis sensoriis, arque hine pendentibus ideis materialiabus in cerebro, ponantur in anima perceptiones s oe vicissim , positis anima appetitionibus, ponantuu motus sponsanei ae voluntarii in corpore sa). Fallitur, inquam, quia systema explicandi commercium mentis cum corpore potest sacrae Scripturae duplici modo adversari. Refragari enim ei potest primo, si explicatio istiusmodi commercii, quae in albquo systemate exhibetur, sit illi adversa, quae in sacra Scriptura nciis his aperte traditur. Secundo, refragari eidem potest, si ad hoc explicandum commercium aliqua, principii loco, assumantur, quae vel Divinis S. Scripturae oraculis manifeste contraria snt, vel sint huiusmodi, ut quaedam in serri ex illis legitime queant, iis minime conissentanea, quae in Divinis literis aperte traduntur. Nullum systema explicandi istiusmodi commercium opponi S. Scripturae primo modo, scilicet directe, non inficior. Nullibi enim in ea explicatur,

quomodo anima copulata sit corpori, & qua ratione fiat, ut certi motus corporis quibusdam operationibus mentis,& vicissim quaedam Operationes mentis certis corporis motibus constanti lege respondeant. At omnino falsum puto, nullum systema hac super re vel hactenus excogitatum, vel deinceps excogitabile, posse S Seripturae eam ob causam, ne quidem secundo modo, scilicet indirecte reis fragari. quia in Seriptura sacra non ες ηrr η a nis qua ad commeriseium so chol. stati . in ηου. ad s. ΤΑΝ Diuiti sed bi

246쪽

Pars Secunda. 24 I

eis,3 um , se licet ad dependentiam sensationum a mutationibus organorum 1enμνιorum, O motuum spontaneorum ac voluntariorum ab apperitionibus, atque aversationibus anima ,spediant ca . Id, inquam,omnino falsum puto. Excogitari enim potest systema , quod principiis

innitatur , ex quibus necessario sequantur aliqua sacrae Scripturae oraculis prorsus adversa. Prosecto in f timate eausarum occasionalium, ipso auctore Volfio, anima destituitur vi activa, qua motus in eou re pνοducitur, o tantummodo per volitiones suas Deo istos producendioeeaonem praebet I corpur vero destituitur vi adiiυa, qua perceptiones anima produeere valet, ct tantummodo per ideas matersales in reviars productas Deo occasionem pνaebet tuas producendi tri ri ut proinde nullum sit hcie systema, quemadmodum vidimus fio loco, nisi humana mens ponatur substantia vi activa penitus destituta . Hinc autem ad li-he eum arbitrium animae denegandum viam sterni dc ideo aliquid assumi in hoc systemate, quod cum sacra Scriptura nequeat conis ciliari, nemo non videt. Ergo potest aliquod systema indirecte S. Scripturae adversari. Harmon is quoque loco principii est, motiones corporis ad producendas cogitationes mentis nihil prorsus conferre s tot uinque corruit eorum systema , nisi haec mentis a corpore independentia admittatur. Id autem non es et sacrae Scripturae consentaneum, saris aperte superiori loco demonstravimus. Ergo, quamvis divina Scriptura nulli bi rationem reddat commercii, quod mentem inter atque corpus est, attamen prassabilita harmonia

lystema haud potest, salva divinarum literarum auctoritate, a nobis defendi. Miror tamen, dixisse Cl. Volsium, tum demum feri posse, ues Τὸvia aliquod ad explicandum commercium inter mentem atque eor. pus excogitatum, Scriptura sacra contradiceret , si eadem auecuba rationem redderet commercii istius, hoe est , si distine te id expliearet. Miror, inquam; etenim licet creatio mundi sensibilis apertissime in sa era Scriptura tradatur, realemque corporum existentiam illa nobis manifeste exhibeat, ejusdem ramen Cl. Viri est aperta sententia, necessarium non esse, ut id lista fit antiseripturarius sc , seu negare quempiam posse realem corporum existeritiam, quin sacrae Scripturae re1ragetur.

ANIMADVERs Io III. ao . Ex his apparet, audiendum non esse virum doctissimum

247쪽

24 a Metaphysices

eum ait : veritatilus revelatis suas stat honos , qualecunque tandems stema defendatur, modo eidem non admisceantur errores , qui ad idem

non spectant, sed per leges sona methodi abesse debent , neque Philo

sophas turbat dogmata Theologica, quamcunque tandem de commereio

isto foveat opinionem ta . Patet enim, praestabilita harmonia systema adversari sacrae Scripturae, quin ullus error injuste prorsus ipsi syste. mali admisteatur. Theologica quoque dogmata turbat Philosophus, si ratum ei fixumque sit, id omne posse tuta fide admitti, quod S. Scripturae directe non adversatur . Hinc enim sequitur , ea tantum dogmata posse jure ac merito inter Theologica collocari, Mideo ea tantum a nobis esse divina fide credenda , quae in sacris Literis clare distincteque traduntur e quod tamen quam a Ver abhorreat, nemo Catholicorum non videt. Itaque consequentiaria mihi non imponat crimen Cl. Auctor , si dixero , doctrinam hanc suam Lutheranismum redolere . Solemne quippe suit Luthero, non aliam doctrinam in Ecclesia tradi ct audiri debere , quam puνum ver bum Dei, hoc est, saeram Scνipturam tb s ac propterea illa dogmata tantummodo pro Catholicis habenda a nobis esse , quae in verbo Dei scripto eli presse continentur. ANIMADVERs Io IV.aos. Theologo non interest, addit Cl. Volsius , quodnam de emine eio inter mentem ae corpus s levia defendat Philosophus s eumque nominutile sit,s'stemata quaeanque exeoti , ct in foro philosophico de iisdem disputari, Thealoeus etiam Philosopho suam statuendi Iibertatem iliasam relinquere potest sc). Sed, bona tanti Viri venia, dico, id minime a nobis posse admitti. Arbitror quippe in primis, nimis interesse Theologo catholico, & quidem hoc praesertim aevo, in quo non nisi nova placent, probe scire, quodnam de commercio mentis cum corpore systema Philosophi defendant. Etenim nulla serme in universa Philosophia quaestio occurrit, in qua facilius, quam cum hac de re agitur, Catholicae fidei dogmatibus, morumque doctrina queat labes inferri. Profecto ecquis est, qui nesciat , posse nonne minem, hujusce commercii explicandi causa, pessime de humana libertate sentire, ansam ideatissis data, atque ad fatalismum, aliaque id genus deliria, viam apertissimam sternere e Si Theotigo non interisaest, quodnam de commereis inteν mentem ac corpus s siema defendat Phialoso.

248쪽

Pars Secunda 243

Iosephus, eodem ipso iure interesse Theologo haud poterit , quid de

humanae mentis spiritualitate, immortali ate, atque origina quisquis itidem sentia ita Liberum ergo erit Philosephis omnibus , quae sibi: magis placent, quantumvis pravae sint atque turpes , opiniones deis fendere, easque, veluti certa dogmata, impune docere. Etenim, si. Theologici juris non est, in Philosophorum placita inquirere,& aeis qua Sanctuarii lance ea omnia pensare, nemo erit, qui secana illis imponere legitime possit. Itaque, cum, teste S. Augustino, ad The logos scire pertineat, quemadmodum Catholica fides di piis vital tur eontra impios defendatur sal, malam redolere mihi videtur fidem, quisquis tenet, non interesse Theologo, quodnam Philosophus. de commercioe mentis cum corpore system defendat. Ad id vero, . quod dicitur de Philosophica hypothesium disceptatione, permitto, rem esse non inutilem, s stemata quacunque excoli, ct in sero philosophico de iisdem disputari. Cum enim, ut praeclare advertit lauda tus S. Doctor, nuIIa falsa doctrina fit, qua non aliqua vera interm sceat ib), utque habet Lactantius, nulla suerit secta tam devia, neque Philosophorum quisquam tam inanis , qui non υiderit aliquidum c), omnium Philosophorum scrutari doctrinas, eorumque hypotheses expendere, potest ad detegendam veritatem sparsam per sim gulat, per sectasque di sam d), conserre plurimum. Cavendum tamen quam maxime ae nobis esse , arbitror , ne hac de causa aliquid admittatur, quod S. Scripturae contrarium vel levissime sit, Patrum. que doctrinae nequaquam consentiat. Nec enim frustra nos admonet

S. Augustinus ,. ut eos omni caveamuς studio ac diligentia , qui seis eundum elementa hujus mandi philosophantur , non secundum Deum se , hoc est, qui ingenio adeo indulgent suo, tantumque naturali rati ni deferunt, ut in iis quae ad Philosophiam pertinent, sacraru in

Scripturarum auctoritatem nihili faciant, . contemnent Ecclesiae v cem, sibiquo neminem mortalium posse leges praescribere , summa temeritate & audacia contendunt. Non est autem, cur hoc super negotio plura verba faciam, cum nemo sit, ut arbitror , quem l teat, quantum mali secerit olim, & faciati modo nimia quorum. dam in philosophando licentia. Sciat postreino Cl. Uolfius, nunquam me ei daturum , posse Thrasogum suam statuendi libertatem 1llaesam. PhiIosopho velinquere, cum de modo explicandi mutuum inter men. te mi atque corpus commercium disseritur. Etenim, si a Theologis

249쪽

a44 Metaphysices

molinquenda euique Philosophorum est, quod de hoc commercio ma gis arridet, statuendi liceimia, dandum erit materiauestis, ut, omni ieiecta spirituali substantia, quidquid in Mundo existit, corporeum dicant, idealysiis, ut realem sensibilis Mundi existentiam negent fatalistis, ut absolutae necessitati humanas actiones subjiciant: oua fionalisis, ut omnem penitus agendi vim menti humanae subtrahante ipsis demam harmonisiis , ut mentem & corpus veluti duci a se mutuo penitus independentia automata nobis exhibeant, doceantque imis pune, perinde esse animae ,quidquid corpus patiatur, vel agat . Haec autem numquam dabunt Theologi catholici . Quamobrem nequa Philosophis permittent unquam, ut de causa commercii mentis cum corpore, quod eorum palato magis sapidum est, pleno jure constituis

anta

gato, in haec demum verba prorumpit Cl. Auctore utinam hae probrperpenderent, qui auctoritate Scripturae sacra abusi , limis fas atienim sese immiscent, saepe non absque religionis vera detrimento, Orum, loci Seriptura in perversum sensum detortis , hominibus profanis ae impii ansam prabeant, Scripturam sacram sugillandi, suamque auetoν ι Mens prostituant .E re igitur fuit, eorollarium praesens pracedenti pνopo fit toniiungi sa Grave igitur ne sit Viro doctissimo , si , quemadmodum e re ipsi fuit, hoe corollarium prςcedenti propositioni subjicere, e re quoque nostra fore arbitremur, ipsum monere, ac certum reddere, primor Theologos. catholicos non abuti auctoritate divinae Scripturae, cum, illius oraculis insistentes, Philosophorum limitibus eo sese immiscent consilio , ut nimiae quorundam licentiae iusta fioena impo qnant , consulantque indoctis, ne per Philosophiam , ct inanem ρώ-ctionem ab illis decipiantur ib). Ut enim sapienter advertit, & optime explicat Vir celeberrimus Ludovicus Antonius Muratorius, sen per ratio ,semper Philosoph/a, aliarumque artιum documenta cedere fidei,sactisque I teris debent, aliquid evidenter tνadentibus; non autem sacra itera , ae Theologia aliquid evidenter narranιes, submittenda sunt ra- ioni , ae PhiIosephia , quamquam θ' ista evidentiam jactent a sir paν-ribu/ quammaxima n. Et aequi me id ab ipsa ratione exigituν. Cum saevis enim ueteris, ct eum Me ae revelatione diυina perpetuo edi nece

250쪽

Pars Secunda. 24y

eaa Meι eruditione dissentit . Neque enim alia esse potest Theologorum

venias, alia Philosophorum s alia Dei, aba hominum s ae proinde cedat oportet vatio Fidei, non Hes rationi, sicut aquum est, ut homines Deo, non Deus hominibus eerit ta . Secundo: ratum nobis fixumque esse , jus a Deo datum esse Ecclesiae coercendi temerarias illorum mentes, qui S. Scripturam privatae rationis suae consilio interpretantur, neque aliter exponendam a nobis ipsam esse contendunt, de ideo merito at que optimo jure confixum ab ea censorio stigna a te fuisse Lutherum non minus temere, quam falso docentem , interpretem S. Scriptura esse spiritum particularem, quem quisque habuit, dum Scriptavam dia genter legis ib) , iisque itidem Oirmibus rectissime inussisse notam, qui cum Arminio, & Episcopio Remonstrantium primipilis perperam putant, Scriptores sacros in iis rebus, quae ad salutem non pertinent, memoriar, vel ignorantiae vitio errare potuisse, quin imo non semel fuisse in errorem lapsos. Tertio: nullum prorsus iis esse periculum detorquendi loca S. Scripturae in perversum sensum, qui in illis omnibus divinis explicandis Oraculis S S. Patrum vestigia sequuntur , neque ab Ecclesiae sensu vel latum unguem discedunt , contra vero iis errandi periculum imminere maximum, quin imo ipsos errare saepis- sine, atque hinc ansam praeberi hominibus profanis ac impiis erimi. nandi S. Scripturam, ejusque insallibilem auctoritatem prosternendi, qui proprio ingenio toti hac in re innixi sunt, seque ipsos tantumis modo consulunt. Postremo: nullum in veram roligionem detrimentum provenire ex eo posse, quod Theologi catholici ad expendenda Philosophorum dogmata S. Scripturam adhibeant, nisi sorte vera reis uegionis nomine eam, quam ipse prostetur, Vir doctissimus intelli gat. Tunc enim eidem damus & ipsi, Philosophorum limitibus sese immiscere neutiquam posse Theologos , quin maximum illa detri. mentum subeat, semperque hanc ob causam sit subitura . Dixi autem, nullum in veram religionem, in eam scilicet, quam tenet Romana Ecclesia, posse hine detrimentum derivari. Certissima quippe mihi

res est, verum Vero contrarium nec esse modo, nec unquam esse futurum. Ceterum turpiter hallucinatur Cl. Volsus, si tantae auctoritatis se esse putet, ut Theologis catholicis possit leges praescribere. Plurimum,& iure quidem, ei semper dabunt Mathematici, neque parum Philosophi, sed certo sciat, Theologos catholicos nihil prorsus ipsi unquam esse daturos.

a in moderamine ingeniorum lib. I. b In praefat. assert. artic., & in offert.

cap. a I. artis. 27, 23, 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION