Philosophia mentis methodice tractata atque ad usus academicos accomodata secundis curis p.f. Fortunati a Brixia ... Tomus primus secundus

발행: 1749년

분량: 455페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

316 Metaphysices

adversetur. Ergo voluntas non fugit malum, nisi quatenus tendit in bonum, ac proinde nonnisi indirecte malum aversatur. Confrmatur. Malum, quatenus malum, est mera negatio, Nihil quippe nobis nocet, nisi quatenus aliquo bono nos privat. Mali nulla natara est, inquit S. Augustinus , sed amissis boni mali nomen ae. cepit a . Directe autem non respicitur ab operante natura, quod est purum nihil. Ergo voluntas non aversatur malum directe, sed tantum indirecte.

37S. Bonum , generatim sumtum, in objectum voluntatis . Nihil enim sub ratione boni occurrere potest voluntati , in quod illa, veluti innato pondere, non abripiatur 1 dc solum bonum ess, quod ab ea directe respicitur.

Obbiecta diluuntur.

Contra secundam propositionem , quae sola videtur posse aliquid negotii facessere, arguitur primo. Docet Scriptura , Deum ea lege apposuisse homini bonum, & malum, ut utriusque electionem in illius libertate reliquerit. Ante hominem vita, ct mors, inquid Ecclesiasticus, bonum, di malum: quod placuerit ei, dabitur Hii ch). Ergo potest homo velle malum. R. disting. eons. potest homo velle malum sub ratione malit, negoeοnfeq.; sub ratione boni, concedo conseq. Malum , quod una cum bono Deus apposuit homini, non est ita malum, ut nullam prorsus boni speciem illud prae se ferat. Delectabile siquidem est sed dicitur, & est malum, quia animae nocet , impediens scilicet , ne aeterna praemia consequatur. Hinc S. Basilius timil. in psal. LXI. ad illud: verumtamen vani fili hominum, mondaces in flateris, haec habet: Luid igitur est, quod dieit e Luoniam euilibet nostram intus statera quadam est a

Conditore omnium apparata, per quam rerum naturam possis probe discernere . Posuit , inquit , ante faciem tuam vitam, ct mortem, bonum, ct malum, duas inter se contrarias naturas. Has ta apud tuum trinnat,

ct judicium examina, ae diligenter expende, quid -utibus tibi st. An

momentaneam , parumqae duraturam eIigere voLptatem, per quam morotem apprehendas aternam, an in virtutis exere tatione afflictionem maAD , qua perpetuar eonsequaris deliciare Mendaces ergo homιnes, corruptab abentes anima juricia. Ιηοι ct Propheta miseros praedicat, dicens: Ha

362쪽

Pars Secunda. '

simarum a

Dicti, voluntas est potentia libera. Ergo potest appetere malum sub ratione mali. P. neg. conseq. Libertas enim voluntatis in eo, quemadmodum infra dicemus , polita est, ut circa bonum quodcunque finitum pos- fit agere, & non agere, non autem in eo, ut possit vel odio habe te bonum sub ratione boni, vel malum sub ratione mali ipsa appetere. Iastabis, potest volunLas appetUre minus bonum , relicto majori bono. Sed minus bonum, si cum majori conseratur, malum est, ut Patet. Ergo &αθ. disting. ma. potest voluntas appetere minus bonum, quatenus minus bonum est, nego ma. qaatenus sibi absolute bonum , eoncedoma. , & praemissa minori, nego conseq. Potest itaque voluntas appetere minus bonum, illudque majori bono Praeferre, non quidem redvILeaiise ut minus bonum , sed absolute ut sibi bonum, utque sua utatur libellate, quod plerumque tanti a nobis fit, ut cuilibet finito bono praeseratur. Aetaitur a. Damnati appetunt non esse. Sed non esse est malum. Ergo &c. D. disting. ma. damnati appetunt non esse, quatenus destructivum

naturae, nego ma. , qua tonus terminativum Penae, eoneedo ma. , Sc diis

stinguo min. non esse est malum, si spectetur, ut destructivum naturae , eoncedo min. , si consideretur, ut terminativum penae, nego min. ,

ω eo . . Responsio est manifesta. Melius est enim non esse, quam inferni flamma sine fine torqueris unde Christus Dominus loquens de Iuda proditore, honum, inquit, erot ei, si natur non fuisset homo ille sa). Aetaitar 3. Qui peccat ex malitia, per hoc distinguitur ab eo,

qui peccat ex ignorantia, quod ille Vult malum, cognitum ut malum, hic vero nequaquam. Ergo &c. H. nego conseq. Aliud est enim velle malum, cognitum ut malum, aliud velle malum sub ratione mali. Vult nratum, cognitum ut m a. Ium, qui in eo, quod appetit, praeter rationem boni , a qua allicitur, rationem mati deprehendit. Vult autem malum sub ratione maiati, qui ita malum appetit, ut ab ipsa ratione mali ad amorem alliciatur. Qui ergo peccat ex malitia, vult malum cognitum ut malum, at non vult malum sub ratione mali. Vult malum, cognitum ut malum, quia scit, sua ipsum actione peccare, Deumque offendere, sed Phil. Nent. m.II. L 3 non

a Matthaeus cap. XXVI. v. 14.

363쪽

318 Metaphysices

non vult malum sub ratione inali, quia non vult actionem. illam peccaminosam, quatenus peccaminoia est , seu mala ; sed quatenus est sibi bona, sive appetitui sensitivo consentanea. Qui autem peccat ex ignorantia, putat actione sua divinam ab se non violari legem I &ideo vult malum, quod credit no a esse malum, nempe aliquid appetit, in quo rationem mali neutiquam deprehendit. Pto stabilien . do itaque discrimine peccantis ex malitia ab eo, qui peceat ex ignoωrantia, minime requiritur, ut in malum, quatenus malum est, ille amore seratur.

ARTICULUS II. . '

n humana voluntas fi potentia libera. 3 6. V Uplex potissimum liberas distinguenda hoc loco est , al- I tera scilicet a coadiisne, altera a necessitate.

DEFINITIO I. 377. Cogi dicitur agens, eum externa vi, contra atque illius nati va postulat, ad operandum adigitur. Sic cogitur lapis ad motii iii, climab externo agente surhim impellitur. Nititur siquidem lapis, ut notum est, deorsu in tendere. . l. i

3 8. Coactum solet etiam violentum nuncupari . Est enim visisnis tum , quod fit ab agente extrinseco, passo non soluin nullam conferente vim, verum etiam contra nuente. Talis est ascensus lapidis, quippe qui totus adeo ab extrinseco provenit , ut illi lapis resistat. Proprie tamen loquendo, coacium dicitur de animatis, violent vis de inanimatis. DEFINITIO II. 37s. Libere litertate a eoactione operari dicitur agens, eum, omus penitus sublata extrinseca vi ipsum impellente, secundum naturalem pro pensonem inclinationemque suam operatur , suumque effectum proricιt.. Sic Iibere tibertate a coaritione agunt belluae, cum parant, quae ViWctui necessaria sunt, quaeque nocere eis pollunt pro viribus fugiunt atque devitant. Agunt enim tunc non invitae , sed prout ipsarum

364쪽

Pars Secunda. 319

natura requirit. Principio, ut praeclare advertit Tullius, generi animantium omni es a natura tributum, ut se, vitam, eo usque tueatur, declinetque ea, qua nocitura videantur s omniaque, quscunque ad viυendum sint necessaria, acquirat, ct paret, ut pallκm, ut latibula, ut alia ejusdem generis sa

38o. . Actio libera luertate a coactione dicitur etiam spontanea. sponte quippe fit, quod ab non coacto efficitur.

DEFINITIO III.

38 I. Agens necessarium vocatur illud , quod ad onκm adeo dete minarum est, ut agere oppositum nequaquam possit. Sic ignis necessario Calefacit corpora, quae sibi debite proκ ima sunt. Ita enim ad hane actionem determinatus est ignis, ut otiari minime queat. Dividitur porro agens necessarium tum ratione .deIerminationis, quam habet ad unum, tum ratione oppositionis, quae inter terminos posita est. Ratione determinationis dividitur agens in necessarium intrinsecus, Se iri necessarium extrinsecus. Ratione vero oppositionis terminorum dividitur in necessarium necessitate contrarissatis, sive spee stationis, & ianecessarium necessitate contradictionia, sive exereitii. DEFINITIO IV. 38 a. Agens intrinsecur necessarium est illud, quod ad unum , na sua natura, determinatum est. AgenS vero necessarium tantum extr/nsecust vocatur illud, quod nonnis ab extrinseca causa habet, ut ad unum sit δε- texminatum. Sic ignis quoad combustionem est agens intrinsecus ne-eessarium. Determinatio enim ad combustionem oritur ex illius nais tura. Homo vero ligatus necessario quidem sedet, sed necessitate tantum extrinseca 3 cum externa sit causa, quae ipsum ad sessionem

determinat. ' .

s C H O L 'I O IT. -- 383. Agens, quod est ad unum per suam naturam determinatum, naturale etiam dicitur 3 unde natuvalis vocari solet actio, quae dete minata est per ipsam agentis naturam. , Lib. I. de .ciis cap. 6. Diqitigod by COOste

365쪽

36o Metaphysices

D ET INITIO R38 . Agens necessarium necessitate speciscationis, sive eantraristatis, dicitur illud, quod ad unum contrariorum determinatum est. Sic qumniam ignis ita est determinatus ad producendum calorem, ut frigus, ruod calori contrarie opponitur, ab illo produci nequaquam possit, icitur calorem necessario producere necessate speciscationis. D r INITIO VI. 38s. Agens necessarium neeessitate eontradictionis, sive exereis οῦ, vocatur illud , quod est ita ad operandam determinatum , ut , positis

omnibus ad actionem prarequisitis, nequeat non operari. Sic ignis neces satio necessitate exeνeiι ii calefacit corpora sibi debite proxima, eaque dissolvit. Non enim fieri potest, naturae viribus, ut actione tunc camreat ignis, ipsaque corpora illaesa prorsus relinquat. DEFINITIO VIL386. Agenti natκνali, sive uetessario opponitur liberum. Sicuti erisgo agens nexessarium est illud, quod natura sua ad unum determina. tum est, ita ex adverso agens liberum libertate a necessita/e est illud, quod natura sua adeo est ad opposita indeterminatam, ut utrumque on florum in tutus ex aquo fit potestate. Porro libertas a necesstate duplex est, altera scilicet eontraνietatis, sive speri eationis , altera est tradiadi ι an ιι , seu exercitii is

387. Li νων contrarieratis ea est, per quam etens potest contra Asactur produceve, ad neutrum per suam natinam determinatum. Sic h mo dicitur liber luertate contrarietatis , quatenus circa idem obis.ctum potest eontrarios actus elicereis D ET INITIO IX. 388. Libertar emtradictionis, sive existati , est illa, per q am agens, potis omnibus ad agendum pravequi ir , potest agere , ct non agere , adeo nempe ut tam actio, quam illius negatis in ipsis agentis potestate

366쪽

Pars Secunda. 361

ex aqua habeaιών. Sic Deus libere creavit mundum Gertate eontra. . dictionis 1 quia ita mundum condidit, ut illum non creare ex aequo potuerit.

389. Dixi: poris omnibus ad agendum praνequisitis , videlicet iis, quibus necessario est opus, ut agens operari pol sit. Si quid enim eo. rum desit, negatio actionis non libertati agentis imputanda est, sed potentiae defectui est tribuenda. S C II O L I O N II. 39o. Agens liberum I sertate contradictionis dicitur absolute, sive

sine addito, liberum libertate a necessitate. DEFINITIO X. 3or. Actus voluntatis eliciti dicuntur illi, qui ab ipsa voluntate, ut ab activo pνincipio, immediate proυeniant. Tales sunt volitio, n litio, amor &c. Illi vero imperati vocantur, qui ad nutum quidem v luntaι is , sed a potentiis ab ea distinctis peraguntur, ut loquutio, deambulatio, atque id genus alii. COROLLAR IU Ma391. Omnis actus imperatur voluntatis necessario dependet ab aeIaeuasdem elisito. Actus enim elicitur est ratio, cur habeatur imperatus. DEFINITIO XI. 3p3. Voluntaria dicitur actio, qua a volantate dependet. Sic deam. hulatio peracta, recreationis causa, est actio voluntaria. A volu tate siquidem est, ut ab homine perficiatur.

3st . Omnes actus voluntatis tam eliciti, quam imperati,sunt ν luntarii . Dependent enim Omnes a voluntate.

367쪽

36 a Metaphysices

D E T I v I T I o XII. 391. Involuntarium est, qui vis a voluntate non dependet . Dupli citer autem potest aliquod esse involuntarium, scilicet posse iis ,&gative. Involuntarium postive dicitur illud, quod peragitur contrantistente voluntate, ut cum homo Per vim ad carcerem trahitur. μυ tantarium vero negative id Omne vocatur,e i neque aduresatur volumias, neque consentis. Tales sunt motus, qui in dormientibus contin. gunt.

LEMMA I.

Potest aliqua actio esse litera libertate a eoactione, quin μι libera tibertate a necessitate. 396. Probatur. Actiones naturales agentis cuiusque sunt liberae I sertate a coactione. Non enim est contra naturalem agentis inclinationem id agere, ad quod per suam naturam agens ipsum determi natum est. Omnes autem actiones naturales sunt necessariae s*.383. . Ergo potest aliqua actio esse libera libertate a coactione , quia sit ibbera Abertate a necesstate. COROLLARIUM I.

397. Igitur ex e=, quod aliqua actio fit libera Blertate a coactione, προ seloitur, liberam quoque ipsam esse lybertate a necessitate.

COROLLARIUM II. 398. Naturalis operandi necessitas optime stat eum Abertate a eoacti ne . Naturalis est enim necessitas illarum actionum, quae per agentis naturam determinantur. Hinc COROLLARIUM III. 399. Absolute loquendo, nee ariam , ct Iiberum non ita oppona tηr , ut , quod necessarium aliquo modo est, nutis mois liberum esse paseum Dissiligod by Corale

368쪽

Pars Secunda. LEMMA II.

omnis actio Mera lybertate a a cessitate est etiam I bbra i .ii. ' tibertate a coaritone. oo. Probatur. Id namque nec est, nec esse potest contra natura Iem inclinationem lausae, quod libere libertate a necessitate ab illa ef ficitur. Nullum enim est agens, quod ad operandum eontra seipsum libere sese determinet. Igitur coactum esse nequit , quod li. herum libriate a necessive sua in actione est. COROLLARIUM.

o I. Libertar a eoactione latius patet sileνtate a necessi Iate . Actio namque libera tibertate a uessitate est etiam libera tibertate a eoae --ne. Sed non vicissim 3. 396. .

Humana voluntas ad uallum actum eliciendum potest cogi.

o 1. Prolatur. Si namque ad Volitionem eliciendam voluntas e gi posset, esset simul volens,& nolens. Esset enim volens per volitionem, quam elicit. Esset Vero nolens , quia volitio eoacta nolita est, utpote contra volitionem ipsius Voluntatis. Haec autem pugnant inter se , ut patet. Ergo repugnat prorsus , ut ad aliquem eliciendum actum voluntas humana cogatur. Diso e lapis cogi potest ad ascensum, ergo etiam voIuntas ad vois tendum, quod non vult, Sc ad nolendum, quod vult. R. disting. anr: lapis potest cogi ad scensum, ita ut lapis sese ad ascensum determinet, nego ans I ita ut ab extrinseco determinetur, concedo anι, & nego conseq. Ad ascensum itaque cogitur lapis quatenus ab extrinseco agente vis illi communicatur, qua ascensus perficitur 3 ut proinde lapis mere pas e ad ascensum se habeat. Cum autem dicimus , voluntatem non posse cogi , neutiquam inficiamur, aliquid communicari illi a Deo posse, quod sit contra illius inclinationem, sed tantum dicimus, non posse fieri, ut actus aliquis, contra ac ipsa velit, ab illa eliciatur.

369쪽

364 Metaphysices

COROLLAR Iu M Ι. 43. Omnes igitur actur elisiti voluntatis sunt Meri Issertate a eoactione. Nullus enim illorum coactus est, si ad nullum cogi voluntas possit. Hinc COROLLARIUM II.

O . Etiam actus imperati voluntatis sunt liberi libertate a eoactio. ne . Cum enim actus imperati ita ab elicis is dependeant , ut nullus sit actus imperatus, si nullus sit actus elicitas tu. 3ya. , nullus actus imperatas potest esse coactur , si istiusmodi nequeat esse ullus actus esiis

gos. Non inficiamur, plures exteriores motus posse in nobis esse eoactos. Externa siquidem vi ita urgeri ad operandum possumus, ut illi resistere nequeamus. Nullus tamen horum motuum imperatas est, ut patet. Porro neque illi motus sunt vere & proprie eoacti, qui ob metum eliciuntur. Non enim eliciuntur a voluntate contra nitente. Dicuntur autem coacti s quia ad eos eliciendos non se determinaret voluntas, si nullus metus in eam caderet. Se autem determinat, &quidem libere, posito metu, quia imminens sibi malum , quod vehementer apprehendit, vult declinare. COROLLAR IDM III.

quam exteriores, adeo libera es tibertate a coactione, ut ea privari nauatenus possi. Ostensum est enim, non posse fieri, ut ad actum aliquem eliciendum, atque adeo & imperandum, voluntas huma

na cogatur.

nes enim actus voIantarii ita a voluntate dependent, ut vel Hiciti ab

370쪽

Pars Secunda. PROPOSITIO II.

Volantas humana Gera ess luertate eontrarietatis. o8. Probatur. Humana voluntas ita se gerere potest circa idem objectum, ut contrarios actus queat , si velit, circa illud elicere. Constat enim , eam aversari potu ille id , quod modo amat , quemadmodum haud raro contingit, ut illud ipsum odio habeat, quod antea amore prosequebatur. Ergo &c.

ΡROPOSITIO III.

Datur in nobis tibertar eo tradictionis, Me exercitii. os. Quanti momenti sit haec propositio, nescius nemo est. Sentiunt, religionem, quieunque eam impatienter ferunt, inquit Cl. , radicιιus ab eo evelis, qui tibertatem sussulerit, utpote, qua sublata , nanes sint leges, poena iniqua , praemia nulla. Ufὰent fimul, libertate conoeessa, concedi quoque debere menti naturam ab extensone plane diverisfams quandoquidem extensio se ipsam agere , impellere , se excitare , sibi moderari, sese denique ullo paelo Ingere impar fit, seis quascunque mutationes subit, eas omnes a causis Ibi externis teneat , aeeipiat o . Mirum idcirco ne videatur, si haec in homine libertas tot se inper opis pugnatores habuerit. Eam itaque evertere conati olim fuere Astrologi judiciarii, docentes, omnia fato regi, sive in impedibili, ex stelistarum influxu , necessitati suis in actionibus hominem esse subjectum quae etiam fuit Priscillianistarum Opinio, ut patet ex eap. 3. Conciislii II. Bracarensis, ubi legitur rsi quis animas, ct corpora fatalibus si e uis credit adstringi, sicut Pagani, ct Priscillianus, anathema fit . Non secus quoque hac super re senserunt Manichaei, licet non ex eodem principio. Cum enim duas in homine esse animas dicerent, unam natura sua malam, alteram bonam, solemne illis consequenter fuit,li minem ejus esse naturae, ut tam bene, quam male, quidquid agerer, necessario operaretur . Humanae libertati bellum postremo indix

runt Calviniani, Lutherani, de Jansen istae, iique demum omnes, quibus cum Spinosa nulla prorsus fides pietasque est , nulla religi Rejecta siquidem libertate exercitii , quae arbitrii etiam vocatur, non

aliam s a Petrus de crosa Z L Logicae Sest. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION