Commentaria in libros quatuor Contra gentiles S. Thomae de Aquino

발행: 1897년

분량: 659페이지

출처: archive.org

분류: 철학

431쪽

DE DEI COGNITioAE 425 Sequentia quia Sicut res naturales Sunt in suis causis per Virtutes earum, ita artificialia sunt in artificibus per intellectum et voluntatem artificum, eo quod arti sex in artificiato producat formam iurquam assimilatur Suae arti, et Similiter est in omnibus quae a proposito aguntur. Adseriendum, quod omni genti, commune est ut pro dueat esseclum Similem formae per quam agit. Ideo cum agen a prop0Sito, agat per conceptionem intellectu Sui adjuncta Voluntate, oportet ut in esse tu producatur forma simili conceptioni et proposito Bgentis, non quidem Similis actui concipiendi, sed similis sormae conceptae, Saltem Secundum aliquam unitatem rationis, etsi non Secundum eundem modum eSSendi Signum ergo quod agens a proposito, agit per intellectum et Voluntatem est, quod prodituit essectum similem suae conceptioni et volitioni, et ideo Deus quic0gnoscit essectum secundum quod est in dispositione causae, O-gnoscit actus intellectus et V0luntati per quos agens a prop0Sit0 disponetur ad operandum. Quiolo PDoti Informationes et inclinationes rerum naturalium, cognOScuntur a Deo et a nobis. Ergo et Deus cognoscit informationes ac inclinationes animae. Ergo cogitationes et assecti0nes. - Probatur Frim consequentia quia Deus non minus cognoscit substantias intellectuales, quam ipse vel nos Substantia senSibileS, cum Substantiae intellectuales sint magis cognoscibiles, utpote magis in Betu. - Secunda quoque probatur: quia cogitati animae est per quandam insorinationem ipsius, assectio autem, Si quaedam inclinati ejus in aliquid unde et inclinationem rei naturalis, appetitum naturalem dicimus. Duo sunt hic notanda: Prinium est quod ex eo quod Deus informationes rerum Sensibilium cognoscit, sequitur ut et informationes rerum intellectualium cogitOScat, non autem sequitur illud in nobis quia quanto aliqua magis sunt in se intelligibilia, tanto magis ab intellectu divino cogno Scuntur qui est maxime in actu a nobis autem maxime intelligibilia minime cognoscuntur, propter inpersectionem intellectus nostri. Et ideo si res sensibiles a Deo cognoscuntur, multo magiS res intelligibiles, non autem Si nos res Sensibiles, et materiale cogn0ScimuS, oportet ut res intelligibiles magis intelligamus. Secundum est quod dictum S. Thomae, quoniam scilicet, cogitatio animae est per quandam informationem ipsius, asseetio autem per inclinationem, non est sic intelligendum, quasi cogitatio informet animam n0n autem assectio immo cum utrumque dicat actum immanentem, utroque anima insormatur; sed quod cogitatio sit. per hoc, quod objectum intellectum aliquo modo informat animam, assectio autem, per hoc, quod anima inclinatur in ipsam rem extra animam. Verum enim quod pertinet ad intellectum est in anima ut dicitur 6, metaph , eaei comm. 8, bonum autem quod pertinet ad

432쪽

426 LIBER PRIMUS

voluntatem est in rebus et Sic Deus cognoscit cogitationem Secundum quam informatur conceptu et verbo intellectus; et inclina tionem voluntatis in rem X trinSeeam. CoianDionio conclusio Auctoritate Scripturae: Serutanseorda et renes Deus PS. VII, 10): Et Infernus et perditio coram Deo, quanto magis orda siliorum hominum i Proυ. XV, 11). clopus ei non erat, it quis te8timonium perhiberet de homine Dipse enim seiebat quid esset in homine Ioann. II. 25,). Ad obieetionem autem in oppositum se. 63 quae in hoc consistit:

quia actus Voluntatis est in potestate voluntatis rideo a solo volente cognosci potest: - Respondetur quod hoc quod est in potestate Voluntatis velle et non velle, eae ludit quidem determinationem ad

dit influentiam superioris causae, a qua est ei SSe et Operari. Ideo negatur consequeritia ista actu voluntatis est in p0 testate voluntatis ergo a solo Volente cognoscitur l).

r Per hujus capituli conclusionem sinthesis habetur Thomisticae Cctrinae de

causali et praedeterminante influxu Dei in voluntatem liberam. Ex doctrina enim S. Thomae et Ferrariensis complexim sumpta tria habentur u Dominium voluntatis superactus suos excludit influentiam violentam, a causa extrinsece moventis, vel determinationem ad unum, Sicut ea quae Sunt a causis necessariis absolute et ex se, quorum nulla est potentia activa ad utrumlibet a Dominium voluntatis non excludit in fluentiam superioris causae a qua est ei esse et operari, inquantum dat, conservat, movet et applicat virtutem ad actum et cujus virtute omnis alia virtus agit quae fusius habet errariensis loc. cit superiori nota ad . 67 pag. 4IS ubi exponit doctrinam S. Thomae de sol. . , . . Per illa autem verba in uentia superioris causae a qua est ei voluntati)esse et operari pro intelligentibus, satis comprehenditur, causalitas illa prinia, in sua propria ratione primae causae, quae movendo et applicando aufert potentialitatem et imperfectionem, et dat actum et perfectionem, per quam activa libertas in suo esse et operatione constituitur, relate ad determinatum actum, cum potestate ad alios et diversos. . Tandem, consequitur, ad omnim scientiam mediam evertendam, quod penhanc divinam causalitatem, Deo tribuitur cognitio omnis liberae voluntatis actus, percopnitionem sui quia videlicet videt deam illam, seu formam praed finientem, per decretum suae voluntatis, tales actus liberos, tali tena pore, suo effectui conjungere,

faciens velle hoc vel illud. Notandum, interea est, quod qui doctrinam Thomisticam impugnant, et ejus loco

concursum simultaneum, vel motionem ad bonum universale tantum, intelligunt praedictum S. Thomae testimonium salvare non possunt. Agitur enim de distincta cognitione singularium in ipso Deo ut causa prima, a qua est esse et operari: ideoque, per distinctam cognitionem singularium cum habitudine effectus ad causam, excluditur sola causalitas movens ad bonum universale tantum per catιsam primam, excluditur On- curaus Simultaneus, nam causa trima uatione ructualitatis et independentiae debet esse,

433쪽

CAPUT XIX.

0U0 DEUS COGNOSCI INFINITA.

Circa quam quatilior acit S. Thomas. Primo, ipSam probat. Secundo, ostendit disserentiam intellectus divini et humani respectu insinitorum Tertio, respondet undamento objectionis. Quarto, Stendit cui scientiae divinae infinitorum cognitio tribuatur.

QUANTUM AD PRIMLM APgoista voimo Sic . Infinitorum Deus est causa, si infinita sint entia, cum Sit cauS Omnium eorum quae Sunt. Ergo est infinitorum cognosciti vuS, quia cognOScendo e SSe cauSam rerum, ita a Se cognoScit.

Probat ista ratio, quod sit cognoscitivus infinitorum, non abSO-lute, sed sub conditione, si scilicet sunt infinita.

naturaliter praevia, et totum effectum attingere ut e scacissima et ex se operans, licet etiam totus sit a causa secunda, sed ut operans virtute Ilerius per illud denique, quod dat esse et operari, confirmatur causalitas et motio ad singulos actus, ubicumque ratio vel minima entitatis et Scaciae invenitur. Et insuper notandum, quod haec Thomistica de divina causalitate in creatam libertatem doctrina, malis, quae modernae societati liberalismus inflixit, curandis, quam maxime idonea est. Universorum siquidem errorum, communis Veluti sons est, quod humano arbitrio vindicetur sui actus absolutum dominium, cujPsmodi convenire nequit nisi primo agenti. Hinc insanissimus error libertatis conscientiae et cultus, et effraenatus ille uror ii contemnendas Ecclesiae eiusque capitis leges, quae primae et altissimae causae emanationes purissimae existunt C aeterum, haec aetatis nostrae deliramenta, consectaria legitima sunt, illius antiani principii, quod mensura cognitionis et veritatis non sunt res, sed ipse intellectus tanquam ultima et suprema norma de quo supra, in nota ad caput O pag. 36S diximus. Sic ergo quae Thomistica sapientia statuit de divina motione et illuminatione intellectus et voluntatis creatae, firmissime retinenda sunt, ut principia ad vitam practicam Christianorum, civilisque consorti apprime idonea. De hac voluntatis dependentia et motione a Deo, conseratur . Thomas: de psi. q. 3, a. 7, ad a, et L I, p. q. OJ, . , ad x Sent. I. 2, dist. 2J q. , . , ad 3. Inter posteriores Theologos conserre praestat Didacus Alvare de auxiliis divinae gratiae, et humani arbitrii virmus et Iibertate; ubi doctissimus Theologus profunde versat omnes quaestiones de divino Concursu et motione in ordine naturae et gratiae, animo candido et contentionis credine depurato.

434쪽

4 28 LIBEM PRIMUS

RQ Hoclo ovguis: Virtus ivina ad infinita se extendit, cum sit in sinita. Ergo etc. - Probatur consequentia : quia non cogn0Scitur perseete virtus nisi cognoscantur omnia in quae poteSt, cum Secundum ea, quantita Virtutis quodammodo attendatur Deus autem suam virtutem perfecte cognOSCit.

Adserte, quod ideo dicit S. Thomasci quantitatem virtutis quodammodo attendi secundum objecta non autem quod Secundum ea simpliciter attendatur, quia ut dicit 1, p. q. 42 a. 1 ad 1, quantitaSVirtutis primo quidem attenditur in radiee in ipsa scilicet persectione formae vel naturae, et sic dicitur magnitudo spiritualis, quomodo dicitur magnus calor propter suam persectionem cita essectibus autem sormae attenditur secundario, scilicet Secundum comparationem virtutis ad objecta. Et quia, ut dicitur 1, ent, diSt. 17,q., 2, a. 1, isto nodo dicitur virtus habere quantitatem ex ordine ad extrinse- eum, non quia in se divisionem aliquam habeat ideo non attenditur simplieiter quantitas virtutis secundum objecta, sed tantum 6eeundum quid; impliciter autem attenditur secundum urinae persectionem. TQPfio ovguis. In rebus naturalibus est infinitum in potentia, Ut dicitur, , physi', eael. comm. 8. Ergo Deus cognoscit infinita. Patet consequentia quia Dei cognitio ad omnia se extendit, quae qualitercunque sunt Sive actu sive potentia. Consi='matur per eXemplum de unitate, si cognosceretur quidquid est in ipsa in potentia, quia est potentia omni numeruS. Adverte, quod ideo unitas est potentia omnis numerus, quia Stin potentia ad infinitas additiones numerorum, ex quibus infinitae numerorum Species resultant, potest enim unitati addi unitas, et sic resultat binarius, potest addi binarius, et sic resultat ternarius, et sic infinitum e et ideo unitas quae fundamentum ponitur omnium

numerorum, Secundum eorum ordinatum processum, Si potentia

omni numeruS. Propter hoc, si quis cognosceret quidquid in ipsa

potentialiter continetur, cognosceret infinita specie numerorum,

eodem modo si Deus cognoscit quidquid est in potentia unitatis, cognoscit infinita, et si cognoscit quidquid est in potentia continui potentialiter continentis infinitas partes et infinitas divisiones, infinita

JonDio Pguis A Deo infinita exemplari possunt, habentia

infinitas persectiones, quia nec unum eorum nec plura Xemplata, persectionem ipsius adaequare possunt, cum sit infinitae perIectioniS. Ergo etc. - Patet consequentia quia per essentiam Suam tanquam medio exemplari alia cognoscit.

Recte intelligendum est, a Deo insinita emplari posse, Sic id elicet, qu0d quacunque persectione producta, potest alia produci: et illa producta, alia, et sic in infinitum non autem quia p0SSunt Simul esse actu infinitae persectiones a Deo productae, propter hoc

435쪽

DE OEL COGNiTi 3 429 addidit quod Sein per remanet novus modus, quo liquid Xemplatum ipsum imitari potest. Quinto Pguis: Intelligere Dei est infinitum Sicut suum esse. Ergo etc. - robatur onSeyuentia quia sicut finitum ad sinitum, ita infinitum ad infinitum intelligere autem nostrum sinitum, sinita capere potest. Ergo intelligere Dei infinitum, infinita. Distitum). Sed videtur, Sta comparati non alere, quia non repugnat sinito ut totum accipiatur, repugnat autem infinito, totum capi cum infinitum sit cujus quantitatem accipientibus, Semper remanet aliquid accipiendum. v MDoia. Diuo, quod repugnat infinito Secundum se, totum capi ab intellectu, si successii e accipiatur et sic intelligitur quod remanet semper aliquid accipiendum. Procedens enim successive inc0gnitione infiniti, nunquam pervenit ad cognitionem totius, Sed semper remanet aliquid accipiendum non autem repugnat infinito, totum comprehendi per intellectum infinitum simul, ita scilicet quod nihil ipsius remaneat intelligendum, aut sit extra intellectum infinitum.

mcxto ovgoii Deus persecte cognoScit seipsum. Ergo etc. Probatur consequentia quia intelligens maximum intelligibile, nori minu cognOScit minora, Sed magis, ut dicitur , de animateXL, comm. 7. Infinita autem entia quocunque in infinita essent minoris infinitatis quam Deus, et secundum aliquid essent sinita, quia haberent esse receptum. Ergo si Deus intelligit se, p0test etiam omnia infinita cognOSCere. Adserte, quod unum insinitum simpliciter, majus esse non potest ali infinito simpliciter sed bene insinitum simplieiter, δι majus insinit secundum quid Sicut si esset corpus Secundum omnem dimensionem infinitum esset majus corpore infinito, Secundum longitudinem tantum Ideo, cum Deus sit simpliciter infinitus, omnia 3Utem creata, quantumcunque ponantur infinita, Sint infinita secundum quid propter limitationem eorum ad certum genuS aut Speciem, inquit S. Thomas, quod sunt minoris infinitatis quam DeuS. meustino ovguis: Intellectus divinus secundum emeaeiam sive persectionem est infinitus. Ergo per unum, quod Si SSentia Sua potest insinita cogn0Scere. - Probatur onSequentia quia quanto intellectus est efficacior, et limpidior in cognoscendo, tanto

e uno p0test plura cognOScere, Sicut Omni Virtu quanto Stsortior, tanto est magi unita.

3Qfrivo ovguis: Nulla persectio intelligibilis divino intellectui deeSt, cum sit simpliciter perfectus, sicut essentia. Sed id ad qu0d intellectu noster est in potentia, est ejus persectio intelligibilis est autem in potentia ad infinitas species intelligibiles, cum et numerorum et figurarum Species in infinitae. Ergo etc. 60nsirmatur: quia alioquin intellectus noster esset plurium cogn08citivus quam intellectus divinus, vel intellectus divinus non

436쪽

LIBER PRIMUS

cognosceret Omnia actu, quorum S cogn0ScitiVus in potentia. Probatur consequentia quia intellectu noster potest in infinitum species numerorum multiplicare ergo Si illa infinitas species non potest cogn0Scere DeuS, plura cogn0Scere poterit intellectus noster, quam intellectus divinus : Si autem c0gn0Scere potest, Sed non actu cognoScit ergo non cogn0Scit omnia Simul quorum est cognoscitivus.

Adverte primo, quod quia species intelligibilis ad quam intellectus noster est in potentia, est intelligibilis persectio intellectus ideo oportet ut omnes species intellectu n0Stri ad quas est in potentia, sint in intellectu divino, secundum tamen modum intellectus divini, non autem Secundum modum intellectus nostri et quia secundum species infinitas ad quas intellectus noster est in putentia, nata sunt intelligi infinita, ideo potest Deus per illas in ipso existentes, intelligere infinita. Adverte secundo, quod intellectus noster dicitur esse in potentia ad infinitas species intelligibiles, non quia posset simul informari infinitis speciebus intelligibilibus, hoc enim repugnat infinito, ut scilicet sit in actu, sed quia quotcumque species habeat, adhuc aliaSpotest recipere in infinitum, Si duret in infinitum et cognoscat per acceptionem specierum eodem modo intelligendum est quod potest in infinitum species numerorum multiplicare. Unde p0tentialitas intellectus est infinita aliquo modo in potentia, non potentialitate reducibili totaliter in actum persectum, sed ducibili in actum permixtum potentiae ut dicitur de infinitate numer0rum et divisionis

continui.

orio ειυς uis: Divinus intellectus cognoscit omnia simul. Ergo etc. - Probatur consequentia : quia infinitum non repugnat c0gni tioni, nisi inquantum repugnat numerationi qua Successi V cogn0scitur: sic enim ejus cogniti compleri non potest, nec eju numeratio, sed bene potest ab aliquo intellectu totaliter cognosci. Do imo nuguis Pluralitas nullam disserentiam in Dei cognitione facit. Ergo ne infinitas. Ergo nihil dissert ad intellectum divinum sinitorum vel infinitorum cognitio Ergo cum sinita cognOScat, nihil prohibet ut etiam infinita cognoscat. - Antecediens patet quia plura Simul cognoscuntur a Deo. - Consequentia ero probatur quia cum omnis quantitas in quadam multiplicatione partium c0n-SiStat, e quo numerus habet ut sit prima quantitutum, si pluralitas nullam laci disserentiam, nec etiam quod quantitatem consequitur, qualis est infinitas, alii tuam acie disserentiam. Adverte, quod ut dicitur Super Boet. de Trin. q. 4 u. 2 ad 6 formaliter quidem quantitas discreta est prior quantitate continua, ei materialiter quantitas continua est prior discreta cum numeru causetur e diviSione continui. Et ideo cum inquit S. ThomaS, quod numerus est prima quantitatum, intelligendum deprimitate formali et persectionali ut patet ex principiis quantitatis discretae et continuae. Unitas enim simplicior est et abstractior, ac

437쪽

DE DEI COGNiTIONE 5lper hoc persectior puncto, quod supra indivisibilitatem addit positionem in continuo Patet etiam, quod, ut innuit ioc loco S. Thomas, id unde sumitur ratio quantitatis, scilicet multiplicitas partium,

persectiu convenit numero quam aliis quantitatibus immo non videtur continuo convenire, nisi ratione numeri in continuo potentialiter incluSi. Quomodo intelligendum, si Deus potest plura simul simiacvn0Seere, poleS etiam tan0Seere insinita . Occurrit autem utilum circa hanc rationem. Quamvis enim aliquid alteri non repugnet, ratione alicujus communis, poteSt tamen sibi repugnare ratione propriae naturae. Sicut dividi in partes aequale n0n repugnat numero impari, ratione quantitatis aut numeri,

repugnat tamen sibi inquantum est numerus impar. Ita diceret aliquis, qu0d licet infinitus non repugnet cognosci ratisne pluralitatiS, repugnat tamen sibi ratione infinitatis. Et sic, licet pluralitas non laciat disserentiam in divina cognitione, poterit tamen infinitas disserentiam facere, ut scilicet possit Deus finita cognoscere, non autem infinita et multum disser Deum cognoscere sinita et ipsa cognoscere infinita. MQNDoriacinor quod ubi est eadem rati repugnantiae prioriSet posterioris, Si ab aliquo removeatur ratio repugnantiae prioriS, nec etiam DSterius repugnabit. Propter hoc inquit Philosophus in Sic , quod Si duo corpora possent esse in eodem loco, et infinita possent esse. Cum ergo eadem sit ratio in intellectu nostro quare plura non possit Simul intelligere, et quare non possit intelligere infinita, quia videlicet per plures species illa intelligeret, non poteSi autem simul pluribus speciebus uti; si ab aliquo intellectu removeatur quod ea quae intelligit, per plures Specie cogn0Scat, Sicut 0terit plura per unam speciem simul intelligere ita et insi-nita, quantum est ex parte intellectus cognoscentis. Et tu, cum

pluralitas intelligibilium nullam faciat disserentiam in cognitione divina, eo quod quidquid intelligit, per suam essentiam simul intelligat nec etiam infinitas disserentiam aciet, quantum est e parte intellectus divini. Quod intendit S. I homas per istam rationem

concludere Sicut enim plura per suam essentiam simul cogn0Scit, ita per eandem, infinita potest cognoscere simul. Cui si addatur quod in praecedenti rati0ne sumptum est, scilicet quod infinito non repugnat cognosci, nisi inquantum Successive cognoscitur, relinquitur nullam repugnantiam esse, quin intellectus divinus infinita c0gΠ0Scat, neque inquam, e parte intellectus, neque e parte cognoscibilis. Unde ista ratio est prioris rationis confirmatio. Cox Pinnio et auctoritate Psalmi, ubi dicitur: sit sapientiae eju8 qn δι ι umerus m. XLVI, ). QUANTUM AD SECUNDIIII. Deducit S. I homas, ex praedictis, disse-

438쪽

452 LIBER PRIMUS

rentiam inter intellectum divinum et nostrum in cognitione infiniti et ponit quadruplicem disserentiam, quae hujuS diVersitatis est causa.

Prima est: quia intellectu noster, simpliciter est finitus. Seeunda est: quia intellectus noster cum diversa per diversas species cognoscat, n0n poteSi infinita per unam cognitionem cogno- Scere, sed bene intellectus divinus. Perlia est: e praecedenti Sequens quia intellectus noster non potest simul multa cognoscere, et ita non potest infinita cognoscere, nisi uecessive ea numerando intellectus autem divinus multa simul intuetur, quaSi per unam Speciem ViSa. Quarta est: quia intellectus divinus est eorum quae sunt et

eorum quae non Sunt, non autem intellectu noster.

Iduertendum, quod prima disserentia, quia scilicet intellectus noster est sinitus, intellectus autem divinus infinituS, per se Sumpta, non est causa diversitatis respectu cognitionis infinitorum, sed cum aliis quia secundum doctrinam S. Thomae, anima Christi cognoscit infinita in Verbo, et tamen intellectus ejus est sinitus Vel etiam dicendum, quod quia intellectus noster est finitus, ideo non potest cognoscere simpliciter infinitum neque etiam anima Christi, ut dicitur ' sententiarum, sed tantum infinitum Secundum quid, quando per aliquid unum anima cognoScit, sicut anima Christi per Verbum. Intellectus autem divinus qui est infinitus, potest simpliciter infinita

QUANTUM AD TERTIUM. Revondetur obiectioni et quia undatur objectio super auctoritate Philosophi dicentis quod insinitum, inquantum insinitum est ignotum. - Dicitur, quod est ignotum si per menSurationem Suarum partium cognoscere ipsum aliquis vellet quod esset cognoscere infinitum inquantum infinitum : non autem sic ipsum Deus cognoscit, sed totum simul. Unde non cognoScit ut ita dicatur infinitum secundum quod est infinitum, sed ut ad Suam scientiam se habet ac si esset finitum. Adverte primo, ex doctrina . homne 1, p. q. 14 a. 12 ad 1, cum de ratione quantitatis sit ordo partium, et infinitum Sequatur quantitatem, cognoscere infinitum per modum infiniti est cogno-SCere ipsum numerando partem post partem. Et ideo inquit S. Thomas hic, quod haec est propria ratio quantitatis, ut Scilicet

per numerationem Suarum partium cognOSCatur, et quia nunquam compleri posset numeratio infiniti, ideo infinitum, inquantum infinitum est ignoti m. Adsertendum secundo, quod ideo dixit S. I homas Deum non cognoscere insinitum inquantum in sinitum, addito ut ita dicaturo: quia ut dicitur de verit. q. 2, a P ad . de ipso Deo si sat vis in verbo, infinitum nulli est sinitum, sed pro tanto potest aliquomodo dici uitum, comparatum ad divinam cognitionem, quia tu perfecte ab ipsa cognoscitur sicut sinitum ab intellectu finito, et

439쪽

DE DE COGAiTi03 455 quia non cognoscitur sicut finitum ab intellectu finito, et quia non cognoscitur SuccesSive sed simul sicut finitum. ConSiderandum post) emo, quod cum dicimus Deum infinitum multitudinem persecte cognoscere, non est Sic intelligendum, quasi ad aliquod ultimum ejus cognitio pertingat repugnat enim infinito, ea parte qua est infinitum, habere ultimum, Sed quia nulla i ii sissius latet ejus cognitionem. Et sicut, quacumque data parte infiniti, adhuc ulterior datur in infinitum rata quacumque visu, id ut Deus ulteriorem et cum nulla remaneat sibi incognita, Videt lumen nullam esse ultimam. Et hoc est ipsum infinitum perfecte cognoscia Deo QUANTUM AD QUARTUM, cum duplicem ponamus in Deo scientiam,

scilicet, istum et implicis intelisentiae, inquit S. I humus, Deum cognoseere insinita, seientia Simplici intelligentiae, quia cognoscit

ea quae Sunt in potentia Sua et creaturae, quae Sunt infinita; non autem cientia visionis, quia ea quae aliquando Sunt actu, n0n sunt infinita. Ex quo sequitur majorem rationiS, qua Sic arguebatur singularia sunt infinita, infinitum est ignotum, ergo non cognoscit Singularia esse falsum. Non sunt enim singularia insinita, cum generatio, Secundum sidem, ex neutra parte sit infinita. Quae et quomodo Deus cognoseat insinita Seientia Nisioni f. Sed occurrit utilum, qui S. I homas videtur Sibipsi contradicere. Nam in quaeSL, de erit , . in . , ad 1, et 1, p. q. 14, a. 12 ad 1, tenet qu0d non solum potest, absolute loquend0, Deus cognoscere inlinitu eientia Misionis, sed etiam nunc de acto cognoscit; quia cognoScit infinitas cogitatione damnatorum, Si animae damnat0rum perpetuae sunt, et habent volubiles cogitationes ei jus0ppositum hic dicitur.

u Suoriri tuo, quod hoc loco loquitur de naturis subsistentibus quia argumentum Supponebat Singularia subsistentia esse infinita. De istis enim non est verum quod scientia istonis infinita cognOScat, quia Deus non producet infinita subsistentia. In quaestionibus autem de veritate, et in Prima parte loquitur absolute, ut etiam eientia visionis ad aestiuentia, et non per se subsistentia extenditur. Sic enim in sinita, scientia istonis cognoscit , sicut insinitas parte continui, et infinitas cogitatione damnatorum. 28

440쪽

454 LIBER PRIMUS

CAPUT XX.

QUOD DEUS COGNOSCI VILIA.

'Potincta Di imo Deus est infinitae virtutis in intelligendo. Ergo ejus cognitio usque ad remotissima extenditur. Ergo ad quaecunque ViliSSima. - Probatur prima conSequentia quia vis divini intellectus in intelligendo, assimilatur virtuti activae cum n0n accipiendo rebia cognoscat, sed magis per hoc quod eis influit quanto autem virtus activa est sortior, tanto ad rem0tior Suam actionem eXtendit. SPHunda quoque probatur: quia gradus n0bilitatis et vilitatis inentibus, attenditur Secundum propinquitatem et elongationem a Deo. Adserie cum inquit S. Thomas, quod Deus magis intelligit per h0 qu0 rebus in luit, quod, ly per hoc, n0n accipitur cauSaliter, Sed conSecuti De et con omitanter. Non enim influere rebus est causa Deo intelligendi res, sed e converso, quia intelligit, influit quod intellectu concepit. SQQoricto DPola Si non cognosceret Vilia Sequeretur quod nec etiam nobilissima intelligeret, et sic non intelligeret alia a Se. Probatur OnSequenti Supponendo quod unumqu0dque in Se consideratum nobile sit, quia omne quod quomodocunque est SiVe actu SiVe potentia, Si Similitudo primi actus, et ex hoc nobilitatem habet, sed vile dicitur aliquid respectu nobilioris tunc sic o Deo nobilissimae aliarum rerum non minus diStant quam ultimae rerum creatarum a SupremiS quia videlicet illae distant sicut sinitum ab infinito, istae autem Sicut sinitum a sinito. Ergo si distantia vilium a nobilissimis, impeditne ilia cognoscantur a Deo; multo magis distantia nobilissimarum rerum a Deo, impediet eorum cognitionem. Tertio DPola Deus cognoscit ordinem universi. Ergo nobili0ra et Viliora cognoscit. - Probatur antecedens et quia bonum ordinis uniVei Si est nobilius qualibet parte universi cum parte Singulae ad ejus bonum ordinentur, ut dicitur 12, 3metaph. tessit. 00mm, M. Et ideo, si Deus aliquam naturam nobilem cogn0Sceret, maXime cognOSceret universi ordinem. - Consequentia etiam probatur: quia tali Ordo cognosci non potest, nisi cognoscantur nobiliora et viliora in quorum distantiis et habitudinibus consistit. Aduerte, cum inquit S. I homas, quoniam bonum ordini uniuer Si,u0biliuδ ει qualibet parte uniuersi, quod hoc non est Sic intelligen-

SEARCH

MENU NAVIGATION