장음표시 사용
191쪽
Scaurum praetorem Abiugavit. Dinfensus Sextius quum ab aliis , tum a duobus praefantissimis Oratoribus, C. Nortensio, o M. Tullio Cicerone , ctique absolutus es, anno urbis p . Ciceronis di. 'Ru aνerar. Sextium maxime P. Vatinius , qui etiam testimonium in illam dixerat. Itaque Cicero Vatinium testim Re
Pertici interrogatione accusavit: quae oratio Sextianam defensionem Pro
C. Fratrem lib. a , . O ad Lentulum lib. i. ad Fiam. O. I. S i quis antea, Iudices , mirabatur squid esset, quod pro tantis opibus reipumhlicae, tantaque dignitate imperii, nequamquam satis multi cives sorti & magno animo invenirentur qui auderent se , & Θ-hatem suam in discrimen offerre pro statu civitatis , & pro communi libertate : ex hoc tempore miretur potius , si quem bonum & fortem civem viderit , quam si quem aut timidum , aut sibi potius quam reipublicae consulentem. Nam , ut omittatis de uniuscuiusque casu cogitando recordari , uno adspectu intueri potestis ePS. ,
192쪽
qui cum senatu, cum bonis omnibus, rempublicam affictam excitarim , & latrocinio domestico liberarint, moestos , ford datos , reos , de capite , de fama , de civitate , de fortunis , de liberis dimicantes ;eos autem , qui omnia divina & humana violarint, vexarint, perturbarint, evertemrint , non solum alacres laetosque volitare, sed etiam voluntarios fortissimis atque optimis civibus periculum moliri, de se nihil timeres 2. In quo quum multa sunt indigna , tum nihil minus est ferendum, quam quod jam non per latrones suos , non per homines egestate & scelere perditos , sed per vos nobis , per optimos viros optimis civibus periculum inferre conantur ; & , quos lapidihus, quos ferro , quos facibus,
quos vi, manu, copiis delere non potuerunt , hos vestra auctoritate , vestra religione , vestris sententiis se oppressuros arbitrantur. Ego autem , Iudices , quia qua voce mihi in agendis gratiis , commemorandoque eorum, qui de me optime sunt meriti, beneficio esse utendum putabam , ea nunc uti cogor in eorum periculis depellendis ; iis potissimum vox haec serviat, quorum opera & mihi, & vobis , & populo Romano restituta est. II. Et quamquam a Q. Hortensio, clam fissimo viro atque eloquentissimo , causa
193쪽
est P. Sextii perorata ; nihilque ab eo pra termissum est, quod aut pro republica conis querendum fuit, aut pro reo disputandum: tamen aggrediar ad dicendum , ne mea propugnatio ei potissimum defuisse videatur , per quem est perfectum, ne ceteris civibus deesset. Atque ego sic statuo, Iudices , a me in hac causa, atque hoc exm tremo dicendi loco , pietatis potius , quam defensionis ; querelae , quam eloquentiae . doloris , quam ingenii partes esse suscep
. Itaque , si aut acrius egero , aut liberius , quam qui ante me dixerunt; peto
a vobis , ut tantum orationi meae concedatis , quantum & pio dolori , & justae
iracundiae concedendum putetis et neque enim ossicio conjunctior dolor ullius esse potest, quam hic meus, susceptus ex hominis , de me optimh meriti, periculo neque iracundia magis ulla laudanda , quam ea , quae me inflammat eorum scelere , qui cum omnibus salutis meae defensoribus bellum esse sibi gerendum judicaverunt.
s. Sed , quoniam singulis criminibus ceteri responderunt, dicam ego de omni statu P. Sextii, de genere vitae , de natura , de moribus , de incredibili amore in bonos , de studio conservandae salutis communis atque otii, contendamque , si
194쪽
modo id consequi potero , ut in hac confusa atque universa defensione , nihil a me, quod ad vestram quaestionem; nihil, quod ad reum ; nihil, quod ad rempublicam pertineat, Praetermissum esse videatur. Et quoniam in gravissimis temporibus civitatis , atque in ruinis eversae atque afflictae reipuhlicae, P. Sextii tribunatus est a fortuna ipsa collocatus ; non aggrediar ad illa maxima atque amplissima prius , quam docuero , quibus initiis ac fundamentis has tantae summis in rebus
III. Parente P. Sextius natus est , iudices , homine, ut plerique meministis , ti sapiente , & sancto , ct severo : qui
quum tribunus plebis primus inter homianes nobilissimos temporibus optimis faetus esset, reliquis honoribus non tam uti voluit , quam dignus videri. Eo auctore
duxit honestissimi & spectatissimi viri C. Albini filiam ; ex qua hic est puer . &nupta iam filia. Duobus his gravissimae
antiquitatis viris sic probatus fuit, ut utrique eorum & carus maximh , & jucundus esset. Ademit Albino soceri nomen mors filiae , sed caritatem illius necessitudinis , & benevolentiam non ademit et hodie sic hunc diligit , ut vos facillimh potestis ex hac vel assiduitate ejus , vel sollicitudine ,
195쪽
T. Duxit uxorem, patre vivo , opi mi& calamitosissimi viri filiam , C. Scipionis. Clara in hoc P. Sextii pietas exstitit , & omnibus grata , quod & Massiliam statim profectus est , ut socerum videre , consolarique posset , fluctibus reipublicae expulsum, in alienis terris jacentem, quem in majorum suorum vestigiis stare oporte-hat ; ad eum filiam ejus adduxit, ut illo insperato adspectu complexuque , si
non omnem , at aliquam partem moeroris
sui deponeret; & maximis ossiciis & illius aerumnam , quoad vixit , & filiae solitudinem sustentavit. Possum multa dicere deliberalitate , de domesticis ossiciis , de tribunatu militari, de provinciali in eo magistratu abstinentia ; sed mihi ante oculos obversatur reipublicae dignitas , quae me ad sese rapit, haec minora relinquere hor
. 8. Quaestor hic C. Antonii, collegae mei, Iudices , fuit sorte , sed societate
consiliorum meus. Impedior nonnullius ossicii, ut ego interpretor, religione, quominus exponam , quam multa ad me detulerit , quanto anti providerit. Atque ego de Antonio nihil dico , praeter unum numquam illum in illo summo timore ac
periculo civitatis, neque Communem memtum omnium, neque propriam nonnullorum de ipso suspicionem, aut infitiando
196쪽
tollere, aut dissimulando sedare voluisse In quo collega sustinendo , atque moderando , si meam in illum indulgentiam , conjunctam cum summa custodia reipublicae, laudare verh solebatis , par prophlaus P. Sextii esse debet , qui suum ita consulem observavit , ut & illi quaestor bonus, & vobis omnibus optimus civis videretur. IV. Idem, quum illa coniuratio ex latebris atque ex tenebris erupisset, palammque armata volitaret , venit cum exercitu
Capuam ; quam urbem, propter plurimas belli opportunitates , ab illa impia & scelerata manu attentari suspicabamur ; reinde M. Aulanum , tribunum militum Antonii, Capua praecipitem ejecit, hominem perditum , & non obscvrh Pisauri, & in aliis agri Gallici partibus, in illa coniuratione versatum. Idemque C. Marcellum , quum is non solum Capuam venisset, vem rum etiam se , quasi armorum studio , in maximam familiam conjecisset, exterminandum ex illa urbe curavit; qua de causa& tum conventus ille Capuae, qui propter salutem illius urbis, consulatu conservatam meo , me unum patronum adoptavit , huic apud me P. Sextio maximas gratias egit; & hoc tempore iidem homines , nomine commutato , coloni, decurionesque fortissimi, atque optimi viri ,
197쪽
beneficium P. Sextii testimonio declaranti
periculumque decreto suo deprecantur. Io. Recita, quaeso, P. Sexti, quid decreverint Capuae decuriones s ut sam ubrilis tua vox possit aliquid significare inimicis nostris , quidnam , quum se Corro- horarit , effectura esse videatur. DECRETUM DECURIONUM. Non recito decretum ossicio aliquo expressum vicinitatis ,
aut clientelae , aut hospitii publici , aut ambitionis, aut commendationis gratia ;sed recito memoriam perfuncti periculi , praedicationem amplissimi beneficii, vicem ossicii praesentis, testimonium praeteriti temporis . . I i. Atque illis temporibus iisdem , quum iam Capuam metu Sextius liberasset; urbem senatus, atque omnes boni, deprehensis atque oppressis domesticis hostibus , me duce se ex periculis maximis e traxissent ; ego litteris eum Capua arcessivi cum illo exercitu , quem tum secum habebat; quibus hic litteris lectis , ad umbem confestim incredibili celeritate advolavit. Atque, ut illius temporis atrocitatem recordari possitis, audite litteras , &vestram memoriam ad timoris praeteriti cogitationem excitate. LITTERAE CIC
V. Hoc adventu P. Sextii, tribunorum plebis novorum, qui tum extremis diebus
198쪽
consulatus mei, res eas, quas gesseram , vexare cupiebant, reliquique conjurationis impetus & conatus sunt retardati. Ac ,
posteaquam est intellectum , Catone triamino plebis , fortissimo atque o imo cive, rempublicam defendente , per seipsum senatum populumque Romanum, sine militum praesidio , tueri facith majestateni suam, & dignitatem eorum, qui salutem communem periculo suo defendissent ;Sextius cum illo suo exercitu summa celeritate est Antonium consecutus. Hic ego quid praedicem , quibus hic rebus conla-lem ad rem gerendam excitarit Z quos stimulos admoverit homini studioso fortassis victoriae , sed tamen nimium communem Martem bellique casum metuenti lonsum est ea dicere; sed hoc breve dicam. oi M. Petreii non excellens animo &amore reipublicae virtus , non summa auctoritas apud milites , non mirificus usus in re militari exstitisset, neque adjutor ei P. Sextius ad excitandum Antonium , cohortandum , impellendum fuisset ; datus illo in bello esset hiemi locus, neque umquam Catilina , quum e pruina A pennini , a que e nivibus illis emersisset, atque aestatem integram nactus, Italiae calles & pastorum stabula praeclara cepisset, Sine multo sensuine , ac sine totius Italiae vastitate miserrima concidisset.
199쪽
.13. Hunc igitur animum ad tribunatum attulit P. Sextius ; ut quaesturam Macedoniae relinquam, &. aliquando ad haec propiora veniam , quamquam non est omittenda singularis illa integritas provincialis, cujus ego naper in Macedonia vidi vestigia , non pressa leviter ad exigui praedicationem temporis , sed fixa ad memoriam illius provinciae sempiternam. Ve--rum haec ita praetereamus , ut tamen intuentes , & respectantes relinquamuS.
I. Ad tribunatum, quia ipse ad sese
iam dudum vocat, & quodammodo ab sorbet orationem meam , contento studio cursuque veniamus : de quo quidem tri-hunatu ita dictum a Q. Hortensio , ut
ejus oratio non defensionem modo criminum videretur continere , sed etiam
memoria digna esset , uti & reipublicae capessendae auctoritatem , disciplinamque praescriberet. Sed tamen , quoniam tribum natus quidem totus P. Sextii nihil aliud nisi nomen meum causamque sustinuit , necessario mihi de iisdem rebus esse arbitror , si non subtilius disputandum, at certe , Iudices , dolentius deplorandum. Qua in oratione si asperius in quosdam
homines invehi vellem , quis non concederet , ut eos, quorum scelere & furore violatus essem, vocis libertate perstringerem Sed agam moderate , & hujus po-
200쪽
tius tempori serviam, quam dolori meo et si qui occulte a salute nostra dissentiunt , lateant: si qui fecerunt aliquid aliquando , atque iidem nunc tacent , & quiescunt , nos quoque simus obliti et si qui se osserunt insolenter & insectantur, quoad ferri poterunt, perferemus ; ne et quemquam offendet oratio mea , nisi qui se ita ob tum terit , ut in eum non invasisse , sed incumrisse videamur. Sed necesse est, antequam, de tribunatu P. Sextii dicere incipiam , me totum superioris anni reipublicae nau-hagium exponere et in quo colligendo aetreficienda salute communi , omnia reperientur P. Sextii dicta, facta, consilia ver
VII. Fuerat ille annus in reipublicae
magno motu , & multorum timore , tanquam intentus arcus in me unum , Sicut vulgo ignari rerum loquebantur , re quidem vera in universam rempublicam , tramductione ad plebem furibundi hominis aeperditi, mihi irati, sed multo acrius otii& communis salutis inimici. Hunc vir cla- rivimus , mihique, multis repugnantibus , micissimus , Cn. Pompeius , omni cautione , foedere, exsecratione devinxerat , nihil in tribunatu contra me esse facturum. At ille nefarius , ex omnium scelerum colluvione natus , parum se foedus violaturum est arbitratus , nisi ipsum cautorem
