M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

201쪽

alieni periculi suis propriis periculis te

ruisset. 16. Hanc tetram immanemque belluam , vinctam auspiciis , alligatam more majorum , constrictam legum sacratarum catenis , solvit subito legum consul, vel, ut ego arbitror, exoratus , vel , ut non nemo putaret, mihi iratus ; ignarus quidem certe, & imprudens impendentium tantorum scelerum ac malorum. Qui, trinhunus plebis, felix in evertenda republica fuit nullis suis nervis: qui enim in ejusemodi vita nervi esse potuerunt, hominis, fraternis flagitiis , sororiis stupris , omni inaudita libidine insani ti . Sed fuit profecto quaedam illa reipublicae fortuna fatalis, ut ille caecus at- , que amens tribunus plebis nancisceretur, quid dicam consules hoccine ut ego a'

pellem nomine eversores hujus imperii Eproditores vestrae dignitatis hostes honorum omnium t qui ad delendum senatum, assiigendum equestrem ordinem , exsti guenda omnia jura atque instituta majorum , se illis fascibus, ceterisque insignibus summi honoris atque imperii ornatos psse arbitrabantur Quorum, per deos immortales , si nondum scelera, vulneraque inusta rei publicae vultis recordari; vultum, atque incessum animis intueamini di facilius facta eorum occurrent mentibus vestris ,

si ora ipsa oculis proposueritis.

202쪽

PRO P. SEXTIO.

IIIJ. Alter unguentis cluens, cala- iniitrata coma , dqspiciens conscios stuprorrum, acuvetereis vexato es aetatulae suae

puteali & foengratorum gregibus inflatus atque Perculsus, olim ne Scyllaeo illo aeris alieni v freto ad columnam adhaeresceret, in tribu tus portum perfugerat. Cone temnebat eqVites Romanos , minitabatur en tui, vendit*bat se, op*ris , atque abus se ereptum , , ne de ambitu causam diaceret, Praedicabat, i a. iisdemque se etiam , Invito senatu, provinciam iperare dicebat; eamque nisi adeptus esset, se incolumem nullo modo fore arbitrabatur. as. Alter, o dii boni t quam teter incedebat i quam truculentus i quam terribilis adspectu i unum aliquem te ex barbatis illis, exemplum imperii veteris, imaginem antiquitatis , columen reipublicae diceres intueri: TMittis aspere, nostra hac, purpura plebeia , ac pene fusca et capillo ita horrido , ut Capua , in qua ipse tum ima- finis ornandaei causa duumviratum gereat, Seplasiam sublaturus videretur. Nam

quid ego de supercilio dicam quod tum hominibus non supercilium , sed pignus

reipublicae videbatur . tanta erat gravitas m oculo, tanta contractio frontis, ut illo supercilio respublica , tamquam Atlante coelum, niti videretur. Erat denique hic

omnium sermo: Est tamen reipublicae m

203쪽

gnum firmumque subsidium: habeo quem

opponam labi illi atque coeno : vultu , me dius fidius, collegae sui libidinem levitatemque franget : habebit senatus in hune annum quem sequatur: non deerit auctorta dux bonis : mihi denique homines praecipuo gratulabantur , quod habiturus e sem contra tribunum plebis furiosum &audacem , quum amicum & assinem, tum etiam fortem & gravem consulem. IX. Atque eorum alter fefellit' neminem et quis enim clavum tanti imperii tenere , & gubernacula reipublicae tractare in maximo cursu ac fluctibus posse arbitraretur hominem emersum subito ex diuturnis tenebris lustrorum ac stuprorum vino , ganeis , lenociniis, adulteriisque confectum quum is praeter spem in altissimo gradu alienis opibus positus esset, qui non modo tempestatem impendentem intueri

temulentus , sed ne lucem quidem insolitam adspicere posset

EI. Alter multos planh in omnes parmies fefellit: erat enim hominum opinione , nobilitate ipsa , blanda conciliatricula , commendatus. Omnes boni semper nobilitati favemus , & quia utile est reipublicae , nobiles homines esse dignos majoribus suis, & quia valet apud nos clarorum hominum, & bene de republica meritorum memoria , etiam mortuorum. Quia

204쪽

PRO P. SEXTIO.

D stem semper , quia taciturnum , quia subhorridum atque incultum videbant, Ac quod erat eo nomine, ut ingenerata familiae frugalitas videretur; favebant, gaudebant , re ad integritatem majorum spe sua hominem vocabant, materni generis

obliti. i et

aa. Ego autem ( vere hoc dicam, Iudices tantum esse in homine sceleris ,

audaciae , crudelitatis, quantum ipse cum republica sensi, numquam putavi I nequam esse hominem, & levem, & falsa opinione , errore hominum ab adolescentia commendatum , sciebam: etenim animus esus vultu , flagitia parietibus tegebantur ; sed haec obstructio nec diuturna est, nec obducta ita , ut curiosis oculis perspici non possit. X. Videhamus genus vitae, desidiam, inertiam: inclusas ejus libidines, qui paulo propius accesserant, intuebantur et denique etiam sermonis ansas dabat, quibus reconditos ejus sensus tenere possemus. Laudabat homo doctus philosophos ne cio quos; neque eorum tamen nomina pomterat dicere : sed tamen .eos laudabat maximh , qui dicuntur praeter ceteros esse auctores & laudatores voluptatis: cujus, & quo tempore, & quo modo , non quae rebat ; verbum ipsum omnibus modis animi & coreoris devorabat : eosdemque

205쪽

praeclarh dicere at at , Sapientes omnia

sua causa facere et rempublicam capessere hominem bene sanum non oportere: Di-hil esse praestabilius otiosa vita , & plena& conferta voluptatibus et eos autemsi qui dicerent, dignitati esse serviendum , reipublicae consulendum, ossicii rationem in omni vita , non commodi , esse ducendam , subeunda pro patria pericula, vulnera excipienda , mortem oppetendam ;vaticinari, atque insanire dicebat.

ad. Ex his assiduis ejus quotidianisque sermonibus , & quod videbam , quibuscum hominibus in interiore aedium parte viveret, & qubdita domus ipsa sumabat, ut multa ejus sermonis indicia redoleret; latuebam sie , boni nihil ab illis nugis exspectandum , mali quidem certe nihil pertimescendum. Sed ita est , Iudices, ut, si gladium parvo puero, aut si imbecillo seni, aut debili dederis , ipse impetu suo

nemini noceat; sin ad nudum vel fortissimi viri corpus accesserit, possit acie ipsa , & ferri viribus vulnerari: ita quum hominibus enervatis atque exsanguibus consulatus , tamquam gladius , esset datus , qui per se pungere neminem umquam po tuissent, hi summi imperii nomine armati rempublicam eontrucidaverunt. Foedus fecerunt cum tribuno plebis palam , ut ab eo provincias aceiperent , q*as ipsi ve

206쪽

PRO P. SEXTIO. et sy

lent: exercitum , & pecuniam, quantam vellent, ea lege , si ipsi prius tribuno plebis afflictam & constrictam rempublicam tradidissent: id autem foedus meo sanguine ictum sanciri posse dicebant. Qua re patefacta ( neque enim dissimulari tantum scelus poterat, nec latere promulgantur

uno eodemque tempore rogationes ab eo in

dem tribuno de mea pernicie, & de provinciis consulum nominati m. 'XI. Hic tum senatus sollicitus , vos equites excitati, Italia cuncta permota , omnes denique omnium generum atque ordinum cives summae reipublicae a consulibus, atque a summo imperio petendum esse auxilium arbitrabantur, quum illi soli essent, praeter furiosum illum tribunum , duo reipublicae turbines , qui non modi praecipitanti patriae non subvenirent, sed eam nimium tardh concidere moererent, Flagitabatur ab his quotidie quum querelis honorum omnium , tum etiam precibus senatus , ut meam causam susciperent , agerent ; aliquid denique ad senatum referrent et hi non modb negando, sed etiam irridendo, amplissimum quemque illius ordinis insequebantur.

et6. Hic subito quum incredibilis in Capse

tolium multitudo ex tota urbe cunctaque Italia convenisset, vestem mutandam omnes, meque etiam omni ratione, privato

207쪽

consilio s quoniam publicis ducibus respublica careret defendendum putarunt.

Erat eodem tempore senatus in aede Comcordiae , quod ipsum templum repraesentam hat memoriam consulatus mei, quum flens universus ordo cincinnatum contulem orambat ; nam alter ille horridus & severus consulto se domi continebat. Qua tum superbia coenum illud ac labes amplissimi ordinis preces & clarissimorum civium lacrymas repudiavit E me ipsum ut contempsit helluo patriae nam quid ego patrimonii dicam , quod ille quum quasi quaestum faceret, amisit Quum venisset ad senatum , vos, inquam , equites Romani, Momnes boni, veste mutata, vos, inquam, Pro meo capite ad pedes lenonis impurissimi projecistis , quum , vestris precibus alatrone illo repudiatis, vir incredibili fide , magnitudine animi, constantia, L. Mummius ad senatum de republica retulit; senatusque frequens vestem pro mea salute

mutandam censuit.

XII. O diem illum , Iudices, senestum senatui, bonisque omnibus t reipublicae luctuosum i mihi ad domesticum moerorem gravem l ad posteritatis memoriam

gloriosum l Quid enim quisquam potest

ex omni memoria sumere illustrius, quam pro uno cive & bonos omnes privato coniensu, & universum senatum publico con-

208쪽

PRO P. SEXTIO. sto Isillo mutasse vestem quae quidem tum

mutatio non deprecationis causa est facta, sed luctus : quem enim deprecarentur , . quum omnes essent sordidati quumque hoc satis esset signi, esse improbum, qui mutata veste non esset Hac mutatione vestis facta, tanto in luctu civitatis , omitto quid ilIe tribunus, omnium rerum d vinarum humanarumqRe praedo , fecerit; qui adesse nobilissimos adolescentes, honestissimos equites Romanos, deprecatores salutis meae iusserit, eosque operarum

suarum gladiis & lapidibus objecerit: de consulibus loquor, quorum fide respublica . niti debuit.

28 Exanimatus evolat ex senatu, non minus perturbato animo atque vultu , quam si paucis anth annis in creditorum conventum incidisset et advocat concionem : habet orationem talem consul, qualem numquam Catilina victor habuisset et Errare homines , si etiam tum senatum aliquid in republica posse arbitrarentur et equites vero Romanos daturos illius diei enas, quo , me consule, cum gladiis in clivo Capitolino fuissent: venisse tempus

iis, qui in timore fuissent ( coniuratos videlicet dicebat ulciscendi se. Si dixisset hoc solum, omni supplicio esset dignus et nam oratio ipsa consulis perniciosa potest rempublicam labefactare. Quid fecerit ,

209쪽

. ORATIO' videte. L. Lamiam, qui quum me pnam

pro summa familiaritate , quae mihi cumo fratre, cum patre ejus erat, unieh diligebat , tum pro republica vel mortem op- Petere cupiebat, in concione relegavit ;edixitque , ut ab urbe abesset millia passuum ducenta; quod esset ausus pro cive, pro hene merito cive , pro amico , Pro republica deprecari.

XIII. Quid hoc homine factas aut Acivem importunum , aut qub potius hostem tam sceleratum reserves qui , ut Omittam cetera, quae sunt ei crim collega immani impuroque conjuncta, atque commmunia , hoc unum habet proprium , ut expulerit ex urbe , relegarit, non dico

equitem Romanum, non ornatissimum a que optimum virum , non amicissimum

reipublicae civem , non illo i di tempore una cum senatu & cum bonis omnibus e sum amici reique publicae lugentem; sed civem Romanum sine ullo sudicio , aut edicto , ex patria consul eiecerit.

3 o. Nihil acerbius socii Latini ferre foliti sunt, quam, id quod perraro accidit,

ex urbe exire a eonsulibus iuberi. Atque illis tum erat reditus in suas civitates ad suos lares familiares ; & in illa communi incommodo nulla in quemquam propria ignominia nominatim eadebat Hoc vero

quid est exterminabit cives Romanos

210쪽

PRO P. SEXTIO. etos

edicto consul a suis diis penatibus p e pellet a patria i deliget quem volet E damnabit atque ejiciet nominatim Hic , si umquam vos eos , qui nunc estis in republica, fore putasset, si denique imaginem judiciorum, aut simulacrum aliquod futurum in civitate reliquum eredidisset, umquam ausus esset senatum de republica tollere t equitum Romanorum preces amspernari civium denique omnium , novis& inauditis edictis, jus libertatemque pedivertere t3I. Etsi me attentissimis animis , summa eum benignitate auditis, Iudices ; t mera vereor, ne quis forth vestrum miretur , quid haec mea oratio tam longa actam alto repetita velit, aut quid ad P. Sextii causam eorum, qui ante hujus tribunatum rempublicam vexarunt, delicta pertineant et mihi autem hoc propositum est ostendere , omnia consilia. P. Sextii , mentemque totius tribunatos hanc fuisse , in assi an & perditae reipubliciae, quantum posset, mederetur. Ac, si in exponendis vulneribus illis de me ipso plura dicere videbor , ignoscite : nam & illam meam cladem vos & omnes boni maximum esse reipublicae vulnus judicastis; MP. Sextius est reus non suo, sed aeho nomine , qui quum omnem vim sui tribunatus in mea salute consumpserit , noceta

SEARCH

MENU NAVIGATION