장음표시 사용
231쪽
tavit, regnat hodie , & amicitiae nomen ac societatis, quod armis violarat, id precibus est consecutus. Ille Cyprius miser , qui semper socius, semper amicus fuit: de quo nulla umquam suspicio durior aut ad senatum, aut ad imperatores nostros
allata est ; vivus ( ut aiunt 3 est, & videns , cum victu ac vestitu suo publicatus En , cur ceteri reges stabilem esse suam fortunam arbitrentur , quum hoc illius funesti anni prodito exemplo videant, per tribunum aliquem & sexcentas operas, se fortunis spoliari & regno omni posse nudari. XXVIII. At etiam eo negotio M. Catonis splendorem maculare voluerunt ,
ignari, quid gravitas, quid integritas, quid magnitudo animi , quid denique virtus valeret et quae in tempestate saeva quieta est , & lucet in tenebris , & pulsa loco manet tamen , atque haeret in patria, splendetque per se semper , neque alienis um- uam sordibus obsolescit. Non illi ornanum M. Catonem, sed relegandum ; nec illi committendum illud negotium , sed imponendum putaverunt: qui in concione palam dixerint , linguam se evellisse
M. Catoni, quae semper Contra extraordinarias potestates libera fuisset. Sentient, ut spero, brevi tempore, manere libertatem illam; atque hoc etiam, si fieri pos
232쪽
terit, esse majorem, quod cum consulibus illis M. Cato , etiam quum jam despem rasset aliquid auctoritate sua profici posset, tamen voce ipsa ac dolore pugnavit, repost meum discessum, iis Pisonem verbis, flens meum & reipublicae casum , vexam vit , ut illum hominem perditissimum atque impudentissimum pene jam provinciae
poeniteret.. 61. Cur igitur rogationi paruit Quasi
vero ille non in alias quoque leges, qu injuste rogatas putaret, iam ante jurariti: non offert se ille istis temeritatibus , ut , quum reipublicae nihil prosit, se cive rem publicam privet. Consule me, quum esset designatus tribunus plebis, obtulit in discrimen vitam suam: dixit eam sententiam, cujus invidiam capitis periculo sibi praestandam videbat: dixit vehementer: egit acrimter : ea quae sensit, prae se tulit: dux , auctor , actor rerum illarum fuit: non quo periculum suum non videret; sed in tanta reipublicae tempestate nihil sibi, nisi de patriae periculis cogitandum putabat. Consecutus est ipsius tribunatus, , XXIX. Quid ego de singulari magnitudine animi esus , ac de incredibili virtute dicam meministis illum diem quum , templo a collega occupato, n is omnibus de vitae eius viri & civis timentibus , ipse animo fortissimo venit in templum,
233쪽
& clamorem homilium auctoritate, Imp tum improborum virtute sedavit. Adiit tum periculum, sed adiit ob causam . quae quanta suerit , jam mihi dicere non est necesse . At, si isti Cypriae rogationi sceleratissimae non paruisset, haereret illa nihilominus in republica turpitudo. Regno enim jam publicato, de ipso Catone erat nominatim rogatum : quod ille si repudiasset, dubitatis, quin ei vis esset allata , quum omnia acta illius anni per illum unum .labefactari viderentur 63. Atque etiam hoc videbat: quoniam illa in republica macula regni publicati ma- neret , quam nemo jam posset eluere ;quod ex malis boni possit in republica provenire, id utilius esse per se conservari , quam per alios. Atque ille etiam si aliamiam vi expelleretur illis temporibus
ac urbe , facile pateretur: etenim ,-qui superiore anno senatu caruisset , quo, Si tum veniret, me tamen socium suorum in republica consiliorum videre posset; is equo animo tum, me expulso , & meo nomine quum universei senatu , tum se
gentia sua condemnata , in hac urbe esse posset Ille vero eidem tempori, cui nos, eidem furori, eisdem consulibus , eisdem minis , insidiis , periculis cessit : luctum nos hausimus majorem, dolorem ille ani-
234쪽
PRO P. SEXTI O. 22 XXX. His de tot tantisque iniuriis iasocios , in reges , in liberas civitates , consulum querela esse debuit: in ejus m gistratus tutela reges , atque exterae natio nes semper fuerunt et ecquae vox umquam est audita consulum t quamquam quiv audiret , si . maiamst queri vellent e de Cyprio reget quererentur , qui me elvem nullo meo crimine , patriae nomine laborantem , n n modo stantem non defendiderunt , sed ne iacentem quidem protem acerunt Cesseram , si alienam a me plebem fuisse vultis, quae non fuit, invidiae: si commoveri omnia dividebantur . tempori : si vis suberat, armis elisi societas , magistratulam pactioni : si periculum c
6s. Cur quum de capite civis non disputo , cujusmodi civis & de bonis
proscriptio ferretur a quum & sacratis legibus , de x, i. tabulis sancitum esset, ut meque privilegium irrogari limret, neque de capite is nisi comitilis centuriatis , rogari . nulla , vox est. avdita consulum e constitutumque est illo anno , quantum in
illis duabus hujus imperii pestibus fuit ,
jure posse per operas concitatas quemvis civem nominatim, tribuni plebis consilio , ex civitate exturbari 66. Quae vero promulgata illo anno fuerunt i quae promissa multis quae c-- ,
235쪽
ctripta quae sperata quae cogitata , quid
dicam qui locus orbis terrae jam non erat alicui destinatus cuius negotii publici cogitari , optari, fingi curatio potuit , quae non esset attributa atque descripta quod genus limperit', aut quae
Provincia, quae ratio aufer dae, aut conflandae pecuniae non reperiebatur quae regio , orave terrarum erat latior, in qua non regnum aliquod statueretur quis autem rex , qui illo anno non aut emendum sibi , quod non habebat, aut redia mendum, quod habebat , arbitraretur quis provinciam quis pecuniam , quis legationem ab senatu, petebat Damnatis de vi restitutio ; consulatus petitio ipsi illi populari sacerdoti comparabatur. Haec gemebant boni, sperabant improbb; agesattribunus plebis, consules adjuvabant. - XXXI. Hicialiquanto serius , quam ipse vellet , Cn. Pompeius, , invitissimis iis , qui mentem optimi io fortissimi viri; misconsiliis , fictisque terteribus , a. defensisione moae salutis averterant, excitavit ibiam suam non sopitam, sed suspicione aliqua retardatam consuetudinem reipublicaeheno gerendae. Non est passus ille vir , qui sceleratissimos cives , qui acerrimo hostes , qui maximas nationes , qui reges , qui gentes feras atque inauditas , qui Pro donum infinitam manum . qui etiam se=
236쪽
vitia virtutu victoriaque domuisset ; qu omnibus bellis terra marique compreSSiS , imperium populi Romani orbis terrarum terminis definisset ; rempublicam everti scelere paucorum , quam ipse non sol iri,nsiliis , sed etiam sanguine suo : saepe servasset et accessit ad causam publicam ;restitit auctoritate sua reliquis rebus li de praeteritis questus est : fieri quaedam ad , meliorem spem inclinatio visa est.. 68. Decrevit senatus frequens de meo reditu kalendis Iun. dissentiente nullo , rerum ferente L. Mummio , cujus in mea causae numquam fides virtusque contremuit. ii tercessit Ligus iste neseio qui, addimmentum inimicorum meorum. Resi erat Meausa nostra eo jam loci, ut erigere oeu los & vivere videretur. Quisquis 'eratis
tui aliquam partem in meo luctu sceleris lodiani attigitat , quocumque venerat , quod judicium quumque subierad, damnarumbatur. Inveniebatur nemo , qui si suffragium de me tulisse constereturi Decelsi rat ex Asia frater meus magnoe squalore , sed multo etiam majore moerore rihuic ad urbem venienti Tota obviam civitas cum lacrymis gemituque processerat et loquebatur liberius senatus et concurrebant equites Romani: Piso ille, gener meus, cui sevc tum pietatis suae neque ex me, neque a
populo Romano ferre licuit, a propinquo.
237쪽
suo socerum suum flagitabat omnia se, natus rejiciebat, nisi de me primum comsules retulissent.
XXXII. Quae quum res iam manibus
teneretur : & quum consuIes provinciam rum pactione libertatem omnem perdidissent, qui, quum in senatu privatim , ut de me sententias dicerent, flagitabantur, legem illi se Clodiam timere dicebant et quum haec non possent jam diutius sust nere , initur consilium de interitu Cn. Pompeii: quo patefacto , ferroque deprehenso . ille inclusus domi tamdiu fuit . quamdiu inimicus meus in tribunatu. De meo, reditu. octo tribuni promulgarunt et ex quo intellectum est, mihi absenti crevisse amicos , in ea praesertim fortuna , in
qua nonnulli etiam, quos esse putaveram , non erant et sed eos voluntatem semper eamdem , libertatem non eamdem 'semper habuisse : nam ex novem tribunis , quos tunc habueram, unus , me absente,
defluxit ; qui cognomen sibi ex aetiorum
imaginibus arripuit i quo magis nationis ejus esse, quam generis , videretur, o. Hoc igitur anno, magistratibus novis designatis , quum omnes boni omnem spem melioris status in eorum fidem convertissent ; princeps P. Lentulus auctor state ac sententia sua . Pisone & Gabinio cePugnantibas, cautam suscepit, tribuni
238쪽
que plebis octo reserentibus , praestantissimam de me sententiam dixit: qui quum ad gloriam suam, atque ad amplissimi beneficii gratiam magis pertinere videret , causam illam integram ad suum consulatum reservari, tamen rem talem per aliosellius, quam per se tardius confici mal
XXXIII. Hoc interim tempore P. Sextius , Iudices , designatus , iter ad C. Caesarem pro mea salute suscepit. Quid eg rit , quantum profecerit, nihil ad causam:
equidem existimo , si ille ( ut arbitror di
equus nobis fuerit, nihil ab hoc prose tum ; sin iratior, non multum : sed tamen sedulitatem atque integritatem hominis via detis. Ingredior jam in Sextii tribunatum: nam hoc primum iter designatus reipublicae causa suscepit et pertinere & ad con-eordiam civium putavit, & ad perficiendi facultatem , animum Caesaris a causa non abhorrere . Abiit ille annus : respirasse homines videbantur , nondum re , sed spereipublicae recuperandae et exierunt malis ominibus atque exsecrationibus duo vulturii paludati; quibus utinam ipsis evenissent ea , quae tum homines precabantur ineque nos provinciam Macedoniam cum exercitu , neque equitatum in Syria, &cohortes optimas perdidissemus. 2. Ineunt magistratum tribuni plebis,
239쪽
qui omne, se de me promulgaturos Coi Drmarant et ex his princeps emitur ah in micis meis , is, quem homines in luctu i ridentes , Gracchum vocabant et quoniam id etiam fatum civitatis fuit , ut illa ex vepreculis extracta nitedula rempublicam. Conaretur arrodere. Alter vero non ille
Serranus ab aratro , sed ex deserto Gavii. Coepionis horreo calatis granis , in Calatinos Atilios insitus , subito nominibus in tabulas relatis, nomen suum de tabula se : tulit. Veniunt kalendae Januarii : vos haec, melius scire potestis: equidem audita dico: quae tum frequentia senatus , quae exspectatio populi , qui concursus legatorum ex Italia cuncta, quae virtus , actio , gravitas: P. Lentuli consulis fuerit, quae etiam col- . legae ejus moderatio de me : qui quum einimicitias sibi mecum ex reipublicae dissensione suseeptas esse dixisset, eas se patribus conscriptis dixit, & temporibus reb. publicae permissurum.. XXXIV. Tum princeps rogatus se . tentiam L. Cotta dixit id , quod dignissi- mum republica fuit , nihil de me actum esse jure , nihil more majorum , nihil legibus : non possct quemquam de civitate tolli sine iudicio et de capite non modo
ferri, sed ne judicari quidem posse , nisi
comitiis centuriatis : vim fuisse illam, flatu..inam quassatae reipublicae, perturhatorum
240쪽
PRO P. SEXTIO. 233que temporum, iure iudiciisque sublatis et
magna rerum permutatione impendente ,
declinasse me paululum , & spe reliquae tranquillitatis, praesentes fluctus tempestatemque fugisse : quare , quum absens remm publicam non minus magnis periculis , quam quodam tempore praesens liberassem , non restitui me solum , sed etiam ornari a senatu decere. Disputavit etiam multa prudenter , ita de me illum amentissimum & profligatissimum hostem pudoris & pudicitiae scripsisse , quae scripserat, iis verbis , rebus , sententiis , ut , etiam si iure esset rogatum , tamen vim habere non posset : quare me , qui nulla lege abessem , non restitui lege , sed rem vocari senatus ductoritate oportere. q. Hunc nemo erat , quin verissim hsentire diceret. Sed post eum rogatus Cn. Pompeius , approbata laudataque Cottae sententia, dixit , sese otii mei causa , ut omni populari concitatione defungerer , censere, ut ad senatus auctoritatem , pompuli quoque Romani beneficium erga me adjungeretur. Quum omnes certatim , aliusque alio gravitas atque ornatius de mea salute dixisset, fieretque sine ulla varietate discessio et surrexit, ut scitis , Atilius hic Gavianus : nee aufus est , quum esset emptus , intercedere; noctem sibi ad
