장음표시 사용
241쪽
querelae , preces , socer ad pedes abieetus. Ille se assirmare , postero die moram nullam esse facturum. Creditum est et discellum est : illi interea deliberatori merisces , longa interposita nocte , duplicata es . Consecuti dies pauci omnino Ianuario mense, per quos senatum haberi liceret :sed tamen actum nihil, nisi de me. XXXV. Quum omni mora, ludificatione , calumnia , senatus auctoritas impediretur et venit tandem concilii de me agendi dies, v III. kalend. Februar. Princeps rogationis , vir mihi amicissimus , Q. Fabricius . templum aliquanto ante i cem occupavit. Quietus eo die Sextius , is qui est de vi reus et actor hic , defensorque causae meae nihil progreditur, consilia exspectat inimicorum meorum. Quid
illi, quorum consilio P. Sextius in judicium vocatur quo se pacto gerunt i quum
forum , comitium , curiam multa de nocte armatis hominibus ac servis plerisque occupavissent . impetum faciunt in Fabricium , manus asserunt, occidunt nonnu Ios , vulnerant multos.
6. Venientem in forum , virum opibmum & constantissimum , M. Cispium , tribunum plebis, vi depellunt : caedem in foro maximam faciunt : universique , destrictis gladiis & cruentis in omnibus fori Partibus, fratrem meum, virum optimum,
242쪽
fortissimum , meique amantissimum, oculis quaerebant, voce poscebant ; quorum ille telis libenter , in tanto luctu ac desiderio mei, non repugnandi, sed moriendi cauSa , corpus obtulisset suum , nisi suam vitam ad spem mei reditus reservasset et subiit tamen vim illam nefariam consceleratorum latronum ; & , quum ad fratris salutem a populo Romano deprecandam venisset, pulsus e Rostris , in comitio jacuit , seque servorum & libertorum corporibus obtexit, vitamque tum suam noctis & fugae praesidio , non iuris judiciorumque defendit. Meministis tum , Iud
ces , corporibus civium Tiberim compleri, eloacas referciri, e foro spongiis essingi sanguinem , ut omnes tantam illam copiam , & tam magnificum apparatum , non privatum aut plebeium , sed patricium & praetorium esse arbitrarentur a n hilque neque ante hoc tempus , neque hoc ipso turbulentissimo die criminationis esse in SextiUm. XXXVI. Atqui vis in foro versata est. Certh : quando enim major lapidationes persaepe vidimus et non ita saepe , sed nimium tamen saepe gladios et caedem vero
tantam , tantos acervos corporum exstrue
tos, nisi forte illo Cinnano atque Octaviano die , quis umquam in soro vidit Fqua ex concertatione animorum nam ex
243쪽
pertinacia aut constantia intercessoris oritur saepe seditio , culpa atque improbitate latoris , commodo aliquo imperitis , aut
largitione proposita et oritur ex concertatione magistratuum : oritur sensim ex clamore primum , deinde aliqua discessione
concionis et vix , sero , & raro ad manus pervenitur et nullo vero verbo facto , nulla Concione advocata , nulla lege recitata concitatam nocturnam seditionem quis at
8. An verisimile est, ut civis Romanus , aut homo liber quisquam cum gladio in forum descenderit ante lucem, ne de me ferri pateretur , praeter eos , qui
ab illo pestifero ac perdito cive jampridem reipublicae sanguine saginantur. Hae jam de ipso accusatore quaero, qui P. Sextium queritur cum multitudine in tribunatu& cum praesidio magno fuisse , num illo die fuerit. Certh , certe non fuit. Victa igitur est causa reipublicae , & victa , non auspiciis, non intercessione , non suffragiis ; sed vi , manu, ferro : nam si ob in nuntiasset Fabricio is praetor, qui se servasse de coel5 dixerat, accepisset respublica plagam , sed eam , quam acceptam gemere posset. Si intercessisset collega Fa-hricio , laesisset rempublicam, sed rempublieam jure laesisset. Gladiatores tu novimtios , pro exspectata aedilitate suppositos
244쪽
eum sicariis e carcere emissis ante lucem
immittas magistratus templo dejicias caedem maximam facias forum purges t& , quum omnia vi & armis egeris , accuses eum, qui se praesidio munierit, non ut te oppugnaret, sed ut vitam suam posset defendere XXXVII. Atqui ne ex eo quidem tempore id egit Sextius , ut a suis munitus ,
tuto in foro tum magistratum gereret , rempublicam administraret. Itaque fretus sanctitate tribunatus, quum se non modo contra vim & ferrum, sed etiam contra verba atque interfationem legibus sacratis esse armatum putaret; venit in templum
Castoris : obnuntiavit consuli : quum subito manus illa Clodiana, in caede civium saepe iam victrix, exclamat, incitatur, inmvadit , inermem atque imparatum tribunum alii gladiis adoriuntur , alii fragmentis septorum & fustibus et a quibus hic ,
multis vulneribus acceptis , ac debilitato corpore & contrucidato , se abjecit exanimatus ; neque ulla alia re ab se mortem , nisi opinione mortis, depulit: quem quum jacentem & concisum plurimis vulneribus , extremo spiritu extanguem , confectum viderent ; defatigatione magis& errore , quam misericordia & modo , aliquando caedere destiterunt.
8o. Et causam dicit Sextius de vi qui
245쪽
ita quia vivit. At id non su1 culpa et
plaga una illa extrema defuit; quae si accessisset , reliquum spiritum exhausisset. Accusa Lentidium : non percussit locum: maledicito Sabinio , homini Reatino , cur tam tempori exclamarit occisum et ipsum
vero quid accusas num defuit gladiis trium repugnavit E num , ut gladiatoribus imperari solet, ferrum non recepit XXXVIII. An haec ipsa vis est, non posse emori an illa, quod tribunus ple- his templum cruentavit an , quod , quum esset ablatus , primumque resipisset, non
se referri jussit e ubi est crimen , quod reprehenditis Hic quaero , Iudices, si illo die gens ista Clodia , quod facere voluit, effecisset et si P. Sextius , qui pro occiso relictus est, occisus esset e fuistisne ad arma ituri fuistisne vos ad patrium illum
animum , majorumque virtutem excitaturi fuistisne aliquando rempublicam a
funesto latrone repetituri an etiam tunc quiesceretis, cunctaremini, timeretis, quum rempublicam a facinorosissimis sicariis, &a servis esse oppressam, atque occupatam videretis 3 Cusus igitur mortem ulcisceremini, si quidem Iiberi esse , & habere rempublicam cogitaretis ; de ejus virtute viri quid vos loqui, quid sentire , quid cogitare , quid judicare oporteat, dubia tandum putatis
246쪽
8a. At vero illi ipsi parricidae, quorum effrenatus furor alitur impunitate diuturna , adeo vim facinoris sui perhorruerant, ut, si paulo longior opinio mortis Sextii suis set, Gracchum illum suum , transferendi in nos criminis causa , occidere cogitarint. Sensit rusticulus non incautus ( neque enim homines nequam tacere' potuerunt o suum finguinem quaeri ad restinguendam invidiam facinoris Clodiani : mulionicam pe-milam arripuit, ctim qua primum Romam ad comitia venerat et messoria ' se corbe contexit : quum quaererent alii Numerium,
alii Quintium , gemini nominis errore servatus est. Atque hoc scitis omnes , usque adeo hominem in periculo fuisse, quoadscitum sit Sextium vivere: quod nisi esset patefactum paulb citius. quam vellem ;non illi quidem morte mercenarii sui transferre potuissent invidiam in quos putabant, sed acerbissimi sceleris infamiam grato quodam scelere minuissent. 83. Ac , si tunc P. Sextius , Iudices , in templo Castoris animam, quam Vix retinuit, edidisset , non dubito, quin , si modo esset in republica senatus , si maiestas populi Romani revixisset, aliquando statua huic ob rempublicam interfecto iri foro statueretur. Nec vero illorum quisquam , quos a majoribus nostris , morte obita, positos in illo loco atque in Ros-
247쪽
tris collocatos videtis , esset P. Sextio aut
acerbitate mortis , aut animo in rempublicam praeponendus : qui quum causam civis calamitosi , causam amici , causam bene de re publica meriti, causam senatus, causam Italiae , causam reipublicae suscepisset; quumque auspiciis religionique parens obnuntiaret , quod ienserat; luce pa- Iam a nefariis pectibus in deo um hominumque conspectu esset occisus, sanctissimo in templo , sanctissima in causa , sanctissimo in magistratu . i. Eius igitur vitam quisquam spoliandam ornamentis esse dicet, cujus mortem ornandami monumento
sempiterno putaretis XXXIX. Homines, inquit, emisti, coegisti, parasti. Quid uti faceret senatum
obsideret cives indemnatos expelleret bona diriperet aedes incenderet tecta disturbaret templa deorum immortalium inflammaret tribunos plebis ferro e Rostris expelleret provincias, quas vellet, quibus vellet, venderet reges appellaret rerum capitalium condemnatos in liberas civitates per legatos nostros reduceret principem civitatis ferro obsessuin teneret Haec ut essicere posset, quae fieri, nisi armis oppressa republica nullo modo poterant , idcirco , credo , manum sibi P. Sextius & copias comparavit. 83. At nondum erat maturum: nondum
248쪽
xes iNa ad ejusmodi praesidia vinos honos
compellebat; pulsi nos eramus, non omnino ista manu sola, sed tamen non sine ista ; vos taciti, moerebatis. Captum Aratiorum anno superiore , aede Castoris , tamquam arce aliqua, a fugitivis occupamia ; silebatur : omnia , hominum , quum ggestate ., tum audacia perditorum , clamore j, concursu , tviri manu gerebantur ;perferebatis et magistratus .aemplis pellebantur : alii omnino aditu ac ford prohibe-hantur ; nemo/resistebat gladiatores ex praetorix comitatu comprehensi , in senatum introducti, confessi, in vincula coniecti a Milone, emissi a Serrano ; mentio nulla: forum corporibus civium Romanorum constratum caede nocturna; non modo nulla nova quaestio, sed etiam vetera judicia sublata : tribunum plebis plus viginti vulneribus acceptis jacentem moribundumque vidistis'; alterius tribuni ple-
his , divini hominis ( dicam enim quod
sentio , &. quod mecum sentiunt omnes divini , insigni quadam , inaudita , nova
magnitudine animi, gravitate , fide praediti, domus est oppugnata ferro, facibus, exercitu Clodiano.- XL. Et tu hoc loco laudas Milonem,li jure laudas : quem enim umquamivirum tam immortali virtute vidimus t qui, nullo praemio proposito , praeter hoc .
249쪽
quod jam contritum & contemptum. ta tur, judicium bonorum, omnia pericula ,
summos labores , gravissimas contentiones, inimicitiasque suscepit qui mihi unus
ex omnibus civibus videtur re docuisse , non verbis, quid oporteret a praestantissimis viris in republica fieri, &. quid necesse e stet: oportere hominum audacium,
eversorum reipubli e sceleribus , legibus& judieiis resistete i si legcs non valerent, judicia non essent, si respubliea vi
consensuque audacium , armis oppressa teneretur , Praesidio Sc copiis defendi vitam& libertarem hecesse esse. Hoc sentire, prudentiae est ; facere , fortitudinis et sentire vero & facere, perfectae cumulataeque
8 . Adiit ad rempublicam tribunus plebis , Milo: de cujus laude plura;dicam, non quo aut ipse haec dici, quam exist mari malit, aut ego hunc laudis fructum praesenti libenter impertiam , praesertim
quum verbis consequi non possim et sed quod existimo , si Milonis causam accusatoris voce. collaudatam proharo , vos in hoc crimine parem Sextii causam existimaturos. Adiit igitur T. Annius ad causam teipublicae , sic ut civem patriae recuperare vellet ereptum : simplex causae , constans ratio , plena consensionis omnium, plena concordiae: collegas adjuto-
250쪽
res habebat: consulis alterius summum studium, alterius animus pene placatus: de praetoribus unus alienus et senatus incredibilis voluntas: equitum Romanorum animi ad causam excitati, erecta Italia: duo soli erant empti ad impediendum; qui Mhomines despecti di contempti , tantam
rem sustinere non potuissent, se causam , quam susceperat, nullo labore peractorum videbat: agebat auctoritate, agebat con- lio , agebat per summum ordinem, agebat exemplo bonorum & fortium civium rvid republica , quid se dignum esset quis ipse esset, quid sperare , quid majoribus suis reddere deberet, diligentissimh
XLI. Huic gravitati hominis videbat ille gladiator se , si moribus ageret, pam
rem esse non posse : ad ferrum, ad faces, ad quotidianam caedem, incendia , rapinas , se cum exercitu suo contulit e domum Dppugnare , itineribus occurrere, vi tace fere & torrere coepit. Non movit hominem summa gravitate, summaque constantia : sed quamquam dolor animi, i nata libertas , prompta excellensque vi tus , sortissimum virum hortabantur , vivim oblatam, praesertim saepius , ut frangeret & resutaret ; tanta moderatio fuit hominis , tantum consilium, ut contin ret dolorem, neque eadem se re ulcisce'
