장음표시 사용
271쪽
te multo gravioribus verbis meam causam, quam egomet de me agere potuissem summi enim poetae ingenium non solum arte sua , sed etiam dolore exprimebat. Quid enim ' qui rempublicam certo animo adiuverit, statuerit , se terit cum Achbtiis. Vobiscum me stetisse dicebat, vestros ordines demonstrabat : revocabatur ab universis. Ne dubist , nec dubitarit vitam Oferre , nec capiti peperceris. Haec quantis ab illo clamoribus agebanturi quum jam, omisso gestu , verbis poetae , & studio actoris , & exspectationi nostrae plauderetur Summum amictim , summo in bella . . .( nam illud ipse actor adjungebat amico animo ; & fortassis homines propter alia quod desiderium approbabant ) summo imgenio praeditum.
LVII. Tum illa, quanto cum gemitu populi Romani ab eodem paulo post in
eadem sabula sunt acta O pater . . . . Me, me ille absentem , ut patrem deplorandum putarat , quem Q. Catulus , quem multi alii saepe in senatu patrem Patriae nominarant. Quanto cum fletu de illis nostris incendiis ac ruinis , quum Patrem pulsum , patriam affictam deploraret, domum incensam eversamque 3 sic egit, ut de monstrata pristina fortuna, quum se convertisset, Haec omnia Midi inflammari .... fletum
272쪽
fletum etiam inimicis atque invidis exci
Iaa. Proh dii immortales t quid/3 illa quemadmodum dixit idem quae mihi quidem ita & acta & scripta videntur esse ut vel a Catulo sevi revixisset , praeclare posse dici viderentur: is enim libero reprehendere, & accusare populi nonnumquam
temeritatem solebat , aut errorem senatus et O ingratifici Argivi , inanes Graii , immemores beneficii I Non erat illud quidem verum et non enim ingrati, sed miseri, quibus reddere salutem , a quo acceperant , non liceret et nec unus in quemquam umquam gratior, quam in me universi : sed tamen illud scripsit disertissimus poeta Pro me ; egit fortissimus actor, non solum optimuS , de me, quum omnes ordines demonstraret ; senatum , equites Romanos, Universum populum Romanum accusaret : Exstilare sinitis, siseis pelli, pulsum patimini. Quae tum signi hcatio fuerit omnium , quae declaratio voluntatis ab universo populo Romano in causa hominis non popularis , equidem audiebamus : existimare facilius possunt, qui
LVIII. Et , quoniam me huc provexit oratio , histrio casum meum toties collacrymavit , , quum ita dolenter ageret causam meam, ut vox ejus illa praeclara simus m. M
273쪽
lacrymis impediretur. Neque poetae, quorum ego semper ingenia dilexi , tempori meo desuerunt; eaque populus Romanus non solum plausu, sed etiam gemitu suo comprobavit. Utrum igitur haec . Esopum Potius pro me , aut Accium dicere oportuit, si populus Romanus liber esset, an trincipes civitatis Nominatim sum appelitus in Bruto, Tullius , qui libertatem ei-ψibus flabilitierat. Millies revocatum est. Parumne videbatur populum Romanum iudicare , id a me & a senatu esse constitutum , quod perditi cives sublatum per noS criminabantur Ia . Maximum vero populi Romani iudicium universo consessu gladiatorio declaratum est : erat enim munus Scipionis ,
dignum & eo ipso . & illo Q. Metello,
cui dabatur. Id autem spectaculi genus erat , quod omni frequenti, atque omni genete hominum celebratur : quo multitudo maxime delectatur. In hunc consessum P. Sextius tribunus plebis , quum ageret nihil aliud in eo magistratu , nisi meam causam, venit, & se populo dedit, non Plausus cupiditate , sed ut ipsi inimici nostri voluntatem universi populi viderent:
venit s ut scitis 3 ad columnam Meniam :tantus est ex omnibus spectaculis usque a Capitolio , tantus ex fori cancellis plausus excitatus, ut numquam majot consensio ,
274쪽
Qut apertior populi Romani universi fuisse ulla in causa diceretur. Ubi erant tum ilIi concionum moderatores, legum domini , civium expulsores aliusne est aliquis improbis civibus peculiaris populus, cui popossensi, invisique fuerimus LIX. Equidem existimo, nullum tempus esse frequentioris populi ; quam illud gladiatorium ; neque concionis ulliust, nemque vero ullorum comitiorum. Etae igitur innumerabilis hominum multitudo , haec populi Romani tanta significatio, sine ulla varietate universi , quum illis ipsis diebus de me actum iri putaretur, quid declaravit , nisi optimorum civium salutem& dignitatem populo Romano caram esse
universo 116. At vero & ille tribunus plebis , qui de me , non patris, avi, Pro avi, majorum denique suorum omnium, sed Graeculorum instituto, concionem interrogare solebat, elletne me redire ; & , quum erat reclamatum semivivis mercenariorum vocibus , populum Romanum negare dicebat et is , quum quotidie gladiatores spectaret, numquam est conspectus, quum veniret et emergebat subito , quum sub tabulas subrepserat , ut , Mater te craelis .... dicturus videretur. Itaque illa via latebrosa, qua spectatum ille veniebat , Appia
Iam vocabatur: qui tamen, quoquo tem-
275쪽
Pore conspectus erat, non modo gladiatores , sed equi ipsi gladiatorum repentinis sibilis extimescebant. Ia . videtisne igitur , quantum inter populum Romanum, & concionem inte sit 3 dominos concionum omni odio populi notari quibus autem consistere in operatum concionibus non liceat , eos
omni populi Romani significatione decorari Tu mihi etiam M. Atilium Regulum commemoras . qui redire ipse Carthaginem sua voluntate ad supplicium, quam sine iis captivis, a quibus ad senatum mis-SUS erat, Romae manere maluerit & mihi negas optandum reditum fuisse per familias comparatas , & homines armatos.
LX. vim scilicet ego desideravi, qui, dum vis fuit, nihil egi, & quem, si vis
non fuisset, nulla res labefactare potuisset. Hunc ego reditum repudiarem , qui ita florens fuit , ut verear , ne quis me studio gloriae putet idcirco exisse ut ita redirem Quem enim umquam senatus c vem , nisi me , nationibus exteris como mendavit cujus umquam propter salutem , nisi meam , senatus publice sociis populi Romani gratias egit de me uno Patres conscripti decreverunt , ut , Hui Provincias cum imperio obtinerent , qui quaestores legatique essent, salutem & vitam meam custodirent. In una mea causa
276쪽
post Romam conditam factum est, ut litteris consularibus ex senatusconsulto, cuncta ex Italia , omnes, qui rempublicam salvam vellent, convocarentur. Quod numquam senatus in universee reipublicae periculo decrevit , id in unius mea salute conservanda decernendum putavit. Quem curia magis
requisivit quem forum luxit quem aequhipsa tribunalia desideraverunt Omnia discessu meo deserta, horrida , muta, Plena luctus , & moeroris suerunt. Quis est Italiae locus, in quo non fixum sit in publicis monumentis studium salutis meae ,
testimonium dignitatis LXI. Nam quid ego illa de me divinae
senatusconsulta commemorem vel quod in templo Iovis optimi maximi faseum est, quum vir is, qui tripartitas orbis terrarum oras atque regiones tribus triumphis adjunctas. huic imperio notavit , descripto sententia dicta, mihi uni testimonium patriae conservatae dedit cujus sententiam ita frequentissimus senatus secutus est, ut unus dissentiret hostis; idque ipsum tabulis publicis mandaretur , ad memoriam posteri temporis sempiternam vel quod est postridie decretum in curia . populi ipsius Romani, & eorum , qui ex
municipiis convenerant , admonitu , nequis de coelo servaret ne quis moram
ullam afferret: si quis aliter fecisset, eum
277쪽
plane eversorem reipublicae fore , idque natum gravissimh laturum ; & ut statim de ejus facto referretur. Qua gravitate sua,
quum frequens senatus nonnullorum sce- Itis audaciamque tardasset ; tamen illud
addidit, si diebus quinque, quibus agi de
me potuisset , non esset aetiim , redirem in patriam, dignitate omni recuperata. LXII. Decrevit eodem tempore senatus , ut iis , qui ex tota Italia , salutis meae
CauSa convenerant, agerentur gratiae; atque ut iidem ad res redeuntes , ut venirent , rogarentur. Haec erat studiorum in
mea salute contentio ; ut ii, qui a senatu de me rogabantur, iidem senatui pro me supplicarent. Atque ita in his rebus unus solus inventus , qui ab hac tam impensa voluntate honorum palam dissideret , ut etiam Q. Metellus consul, qui mihi vel maxime ex magnis contentionibus re publicae iuisset inimicus, de mea salute retulerit. Qui excitatus quum summa auc
toritate P. Servilii , tum incredibili quadam gravitate dicendi, quum ille omnes proph ab inferis evocasset Metellos , &ad illius generis , quod sibi cum eo commmune esset , dignitatem , propinqui sui mentem a Clodianis latrociniis reflexisset: quumque eum ad domestici exempli me moriam , & ad Numidici illius Metelli casum vel gloriosum, vel gravem conver-
278쪽
tisset, collacrymavia , ut vir egregius ac vero Metellus , totumque se P. Servilio dicenti etiam tum tradidit; nec illam di vinam gravitatem , plenam antiquitatis , diutius homo ejusdem sanguinis potuit sustinere , , mecum absens beneficio suo rediit in gratiam. Quod certo, si est aliquis sensus in morte praeclarorum virorum , quum omnibus Metellis, tum vero
uni viro sertissimo , & praestantissimo civi gratissimum , seatri suo, fecit, socio laborum , periculorum , consiliorum meorum.
LXIII. Reditus vero meus qui fuerit, quis ignorat quemamodum mihi advenienti, tamquam totius Italiae , atque ipsius patriae dexteram porrexerint tirundisini; quum ipsis nonis Sextilibus idem dies adventus mei misset, qui & natalis idemearissimae filiae, quam ex gravissimo tum primum desit diis, luctuque conspexi; idem etiam ipsius coloniae Brundisinae , idemque Salutis: quumque me domus eadem optimorum & doctissimorum virorum ,
Lenii Flacci , & patris, & seatris ejus ,
laetissima accepisset , quae proximo aniati moerens receperat, & suo praesidio periculoque defenderat: quumque itinere toto urbes Italiae festos dies agere adventus mei videbantur ; viae multitudine legatorum undique missorum celebrabantur 1 ad urbem accessus incredibili hominum mul-
279쪽
titudine, & gratulatione florebat; iter a porta, in Capitolium adscensus , domum reditus erat ejusmodi , ut summa in laetitia illud dolerem , civitatem tam gratam, tam miseram atque oppressam sume. 13a. Habes igitur , quod ex me quaesisti, qui essent optimates: non est natio, ut dixisti quod ego verbum agnovi: est enim illius, a quo uno maxime P. Sextius se oppugnari videt , hominis ejus , qui hanc nationem deleri & concidi cupivit: qui C. Caesarem, mitem hominem, & a caede abhorrentem saepe increpuit , saepe
accusavit , quum assirmaret , illum numquam, dum haec natio viveret, Sine cura
suturum : nihil profecit de universis : de me agere non destitit: me oppugnavit primum per indicem Vectium , quem in concione de me , & de clarissimis viris
interrogavit: in quo tamen eras cives comjunxit eodem periculo & crimine , ut a me inierit gratiam , quod me cum amplis simis & sortissimis viris congregavit. LXIV. Sed postea mihi , nullo meo merito , nisi quod bonis placere cupieribam, omnes est insidias sceleratissime in chinatus. Ille ad eos , a quibus audiebatur , quotidie aliquid defecti ' asserebat: ille hominem mihi amicissimum , Cn. Pompeium , monebat , ut meam domum miniueret , atque a me ipso caveret et ille se
280쪽
sic cum inimico meo copularat, ut illum meae proscriptionis, quam adjuvabat Seo Clodius , homo iis dignissimus , quibuscum vivit , tabulam esse, se scriptorem diceret: ille unus ordinis nostri discessu meo , luctu vestro palam exsultavit : de
quo ego , quum quotidie raeret, verbum feci, sudices , numquam: neque putavi, quum omnibus machinis ac tormentis , vi, exercitu, copiis oppugnarer, desun sagittario me queri convenire. i, i -
13 . Acta mea sibi ait displicere : quis nescit qui legem eam contemnat, quae dilucidh vetat, gladiatores biennio, quo quis petierit, aut petiturus sit, dare In
quo ejus temeritatem satis mirari , Iudices, non queo : facit apertissimh contra
legem : facit is , qui neque elabi ex judicio iucunditate sua , neque emitti gratia potest ; neque opibus & potentia leges aejudicia perfringere. Quae res hominem impellit , ut sit tam intemperans ista nimia gloriae cupiditate familiam gladiatoriam credo , nactus est , speciosam , nobilem , gloriosam et norat studia populi et videbat
clamores & concursus futuros. Hac exspectatione elatus homo , flagrans cupiditate gloriae, tenere se non potuit , quin hos gladiatores induceret , quorum esset ipse pulcherrimus. Si ob eam causam peccaret , Pro recenti populi Romani in se
