M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

281쪽

benefico , populari studio elatus et tamen ignosceret nemo : quun vero ne de venalibus quidem homines electos , sed ex ergastulis emptos , nominibos gladiatoriis ornarit, & sortitb alios Samnites , alios Provocatores fecerit; tanta licentia , tanta legum contemptio , nonne quem habitura sit exitum , pertimescit F. 33s. Sed habet defensiones duas et primum , Do inquit, bestiarios: lex est scrip- .eta de gladiatoribus. Festive. Accipite vi quid etiam acutius. Dicit se non gladiatores , sed unum gladiatorem dare , & totam aedilitatem in munus hoc transtulisse. Praeclara sedilitas et unus leo et ducenti he tiarii. Verum utatur hac defensione: cupio eum suae causae confidere. Solet enim

tribunos plebis appellare, & vi judicium

disturbare , quum dissidit: quem non tam admiror , quod meam legem contemnat, hominis inimici, quam quod se statuit omnino consularem legem nullam putare. Caeciliam.Didiam, Liciniam-Iuniam contempsit. Etiamne ejus , quem sua lege & suo

heneficio omatum , munitum , armatum

solet gloriari, C. Caesaris legem de pecuniis repetundis non putat esse legem Et aiunt alios esse, qui acta Cinciris rescindant , quum haec optima lex , & ab illo socero ejus, & ab hoc indita negligatur LXV. Et cohortari ausus est accusator

282쪽

in hae causa vos, Iudices , ut aliquando essetis severi, aliquando medicinam adhi-heretis reipublicae. Non est ea medicina, quum sanae parti corporis scalpellum ad hibetur , atque integrae et carnificina est ista, & crudelitas: hi medentur reipubli Lae , qui exsecant pestem aliquam , tam quam strumam civitatis. Sed , ut extremmum habeat aliquid oratio mea , & ut ego anth dicendi finem faciam , quam vos me tam attenth audiendi; concludam illud de optimatibus, eorumque principibus, ac reipublicae defensoribus : vosque, adolescentes , &, qui nobiles estis , ad majorum vestrum imitationem excitabo ;& qui ingenio re virtute nobilitatem po testis consequi, ad eam rationem , in qua multi homines novi s. honore & gloriI

floruerunt, cohortabor. 13 . Haec est una via , mihi credite,

di laudis , & dignitatis , & honoris ; a bonis viris , sapientibus & bene natura constitutis, laudati & diligi et nota descriptionem civitatis, a majoribus nostris sapientissimo constitutam ; qui , quum regum potestatem non tulment , itagistratus annuos creaverunt, ut consilium mnatus reipublicae proponerent sempiternum: deligerentur autem in id consilium

ab univerio populo , aditusque in illum

summum ordinem omnium civium induam

283쪽

triae ac virtuti pateret: senatum reipublicae custodem , praesidem, Propugnatorem collocaverunt et hujus ordinis auctoritate uti magistratus , & quasi ministros gravi simi consilii esse voluerunt: senatum autem ipsum proximorum ordinum splendore confirmari: plebis libertatem & commoda tueri atque augere volueriant.

LXVI. Haec qui pro virili parte defendunt , optimates sunt, cujuscumque sint ordinis : qui autem praecipue suis cervicibus tanta munia , atque rempublicam sustinent, ii semper habiti sunt optimatium principes , auctores , & conservatores citvitatis. Huic hominum generi fateor , ut ante dixi , multos advertarios , inimicos invidos esse , multa proponi pericula, multas inferri injurias , magnos esse experiendos & subeundos labores : sed mihi omnis oratio est cum virtute , non cum desidia ;cum dignitate , non cum voluptate ; cum

iis , qui se patriae , qui suis civibus , qui laudi, qui gloriae, non qui somno, & comviviis , & delectationi natos arbitrantur. tiam , si qui voluptatibus ducuntur, & se vitiorum illecebris, & cupiditatum lenociniis dediderunt, missos faciant honores :ne attingant rempublicam et patiantur viros fortes labore , se otio suo perfrui : i 3'. Qui autem bonam famam bono-xum , quae sola vere gloria nominati po-

284쪽

test , expetunt , aliis otium quaerere de-hent , & voluptates , non sibi: sudandum est his pro communibus commodis , adeundae inimicitiae , subeundae tape pro rempublica tempestates et cum multis audacibus , improbis , nonnumquam etiam potentibus , dimicandum. Haec audivimus declarissimorum virorum consiliis, & factis: haec accepimus, haec legimus et neque eo Rin laude positos videmus , qui incitarunt aliquando populi animos ad seditionem , aut qui largitione caecarunt mentes imperitorum , aut qui fortes & claros viros ,& bene ide republica meritos in invidiam aliquam vocaverunt leves hos semper nostri homines , & audaces , & malos . di perniciosos cives putaverunt. At vero qui horum impetus & conatus represserunt ; qui auctoritate , qui fide , qui constantia , qui magnitudine animi, consiliis audacium restiterunt; ii graves, ii principes , ii duces , ii auctores hujus ordinis , & dignitatis , atque imperii semper habiti

sunt. . t

LXVII. Ae, ne quis ex nostro , aut

aliquorum praeterea casu hanc vitae viam pertimescat et unus in hac civitate , quem quidem ego possim dicere , praeclare vir de republica meritus , L. OpimiuS, .indignissimh concidit: cujus monumentum ce---rimum in foro sepulcrum desertius

285쪽

rnum in littore Dyrrhachino relictum est. Atque hunc tamen flagrantem invidia propter interitum C. Gracchi semper ipse populus Romanus periculo liberavit et alia quaedam civem egregium iniqui judicii

procella pervertit: ceteri vero aut repe

tina vi perculsi, ac tempestate populari, Per populum tamen ipsum recreati sunt, atque revocati ; aut omnino invulnerati , inviolatique vixerunt. At vero ii, qui senatus consilium , qui auctoritatem honorum , qui insituta majorum neglexerunt,& imperitae, aut concitatae multitudini ju- eundi esse voluerunt ; omnes fera reipu-hlicae poenas aut praesenti morte , aut turpi exsilio dependerunt.1 i. Quod si apud Athenienses, homines Graecos, longe a nostrorum hominum gravitate disjunctos, non deerant qui rempublicam contra populi temeritatem defenderent , quum omnes, qui ita fecerant, e civitate ejicerentur : si Themistoclem illum , conservatorem patriae ., non dete

ruit a republica defendenda nec Miltiadis calamitas , qui illam civitatem pauid ante servarat, nec Aristidis fuga, qui unus omnium justissimus fuisse traditur et si postea summi ejusdem civitatis viri, quos nominatim appellari non est necesse, propo3, tis tot exemplis iracundiae levitatisque po-Pularis , tamen suam rempublicam illam

286쪽

PRO P. SEXTIO. 2

defenderunt: quid nos tandem facere dein hemus, primum in ea civitate nati, unde orta mihi gravitas & magnitudo animi vi detur tum in tanta gloria insistentes, ut omnia humana leviora videri debeant t deinde , ad eam rempublicam tuendam aggressi, quae tanta dignitate est , ut eam defendentem occidere non aliud sit, quimvppugnantem rerum potiri LX III. Homines Graeci , quos antea nominavi, inique ae fuis civibus damnati atque expulsi, tamen , quia bene sunt de suis civitatibus meriti, tanta hodie gloria sunt , non in Graecia solom , sed etiam apud nos, atque in ceteris terris, ut EOS, a quibus illi oppressi sunt, nemo nomianet ; horum calamitatem dominationi illorum omnes anteponant. Quis Carthaginiensium pluris fuit Annibale , consilio , virtute , rebus gestis 3 qui unus cum tot imperatoribus nostris per tot annos de

imperio & de gloria decertavit hune sui

cives e civitate ejecerunt; nos etiam hostem litteris nostris & memoria videmus

esse celehratum,

i 3. Quare imitemur nostros Brutos , Camillos , Ahalas, Decios , Curios, Fabricios , Maximos , Scipiones , Lentulos , Emilios , innumerabiles alios , qui hanc rempublicam stabiliverunt; quos equidem.

in deorum immortalium coetu ac numero tepono i amemus palliam , Pareamus se-

Disii troes tirum Cooste

287쪽

et So

natui, consulamus honis et praesentes seu tus negligamus , posteritati & gloriae serviamus et id esse optimum putemus, quod erit rectissimum et speremus quae volumus, sed quod acciderit feramus: cogitemus denique , corpus virorum fortium , magnorumque hominum , esse mortale ; animi vero motus, & virtutis gloriam sempiternam et neque hanc opinionem si in illo sanctissimo Hercule consecratam videmus, cujus corpore ambusto, vitam ejus & virtutem immortalitas excepisse dicitur , minus existimemus , eos , qui hanc tantam rempublicam suis consiliis, aut laboribus,

aut auxerint, aut defenderint , aut i servarint, esse immortalem gloriam consecutos.

LXIX. Sed me repenth , Iudices , de

fortissimorum & clarissimorum civium dignitate & gloria dicentem, & plura etiam dicere parantem, horum adspectus in ipso

cursu orationis repressit. Video P. Sextium , meae salutis , vestrae auctoritatis , publicae causiae defensorem , Propugnat rem , auctorem , reum : video hunc praetextatum ejus filium oculis lacrymantibus .me intuentem : video Milonem , vindicem vestrae libertatis , custodem salutis . meae , subsidiam assiictae reipublicae , exstinctorem domestici latrocinii , represso- . rem caedis quotidianae, defensorem tem- Plorum atque tectorum , praesidium curiae,

. sordidatum dc reum: video P. Lentulum,

288쪽

PRO P. SEXTIO. 2 Steuius ego patrem , deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei, & fratris , rerumque nostrarum , in hoc misero squalore & sordibus et cui superior annus idem& virilem, patris; & praetextam, populi judicio , togam dederit, hunc hoc anno in hac toga, rogationis injustissimae subitam acerbitatem pro patre fortiSsimo &elarissimo eive deprecantem.

I s. Atque hic tot & talium civium squalor, hic luctus , n e sordes susceptae

sunt propter unum me , quia me defenderunt . quia meum casum luctumque doluerunt, quia me lugenti patriae, flagitanti senatui, poscenti Italiae, vobis omnibus orantibus reddiderunt. Quod tantum est

in me scelus quid tantopere deliqui illo billo die, quum ad vos indicia, litteras , codsessiones communis exitii detuli quum parui vobis At, si scelestum est amare

patriam , pertuli poenarum satis : eversa domus est , fortunae vexatae, dissipati liberi, raptata coniux, frater optimuS, incredibili pietate , amore inaudito, maximo in squalore volutatus est ad pedes inimicissimorum : ego pulsus aris , focis, diis penatibus , distractus a meis , carui patria, quam ( uti levissime dicam certe texeram : pertuli crudelitatem inimicorum , scelus infidelium , fraudem invidorum. a 6. Si hoc non est satis , quod haec. omnia deleta videntur reditu meo: multo

289쪽

et 8a ORATIO

mihi, multo, inquam, Iudices, praestat, in eamdem illam recidere fortunam, quam tantam importare meis defensoribus &conservatoribus calamitatem. An ego in hac urbe esse possim , his pulsis, qui me hujus urbis compotem fecerunt non ero, non potero esse, Iudices ; neque hic umquam puer, qui his lacrymis, qua sit pietate , declarat , amisso patre suo propter me , me ipsum incolumem videbit; nec , quotiescumque me viderit, ingemiscet, ac

pestem suam, & patris sui, sese dicet videre. Ego vero vos in omni fortuna, quaecumque erit oblata, complectar: nec me ab iis , quos meo nomine sordidatos vid iis , umquam ulla fortuna divellet: neque eae nationes, quibus me senatus commendavit , quibus de me gratias egit , hunc exsulem propter me sine me videbunt.

io . Sed haec dii immortales , qui me

suis templis advenientem receperunt, stimpatum ab his viris & P. Lentulo consule, atque ipsa respublica , qua nihil est sanctius , vestrae potestati, Iudices, commiserunt. Vos hoc judicio omnium bonorum

mentes confirmare , improborum reprimere potestis: vos his civibus uti optimis rvos me reficere, & renovare rempublicam. Quare vos obtestor, atque obsecro, ut, Si me salvum esse voluistis, eos conservetis, Per quos me recuperavistis.

290쪽

IN VATINIUM.

ORATIO TRIGESiMA SECUNDA.I. S i tua tantummodb, Vatini, quid in

dignitas postularet , spectare voluissem , fecissem id , quod his vehementer place

hat , ut te, cujus testimonium , propter turpitudinem vitae , tardesque domesticas, nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem et nemo enim horum aut ita te refutandum , ut gravem adversarium, aut ita rogandum, ut religiosum testem arbitrahatur. Sed fui paulo in te intemperantior fortasse, quam debui et odio enim tui, in quo, etsi omnes propter tuum in me scelus, superare debeo, tamen ab omnibus pene vincor, sic sum incitatus , ut, quum te non minus contemnerem , quam odis sem , tamen Veliatum potius , quam despectum , vellem dimittere. . Quare, ne tibi hunc honorem a me haberi forto mirere , quod interrogem , quem nemo congressu , nemo aditu , nemo suffragio , nemo civitate , nemo luce

SEARCH

MENU NAVIGATION