장음표시 사용
421쪽
Iorum , non libertate sermonis, sed etiam
complexu, osculatione, aquis, navigati De , conviviis , ut non solum meretrix,
sed etiam procax videatur et cum hac si quis adolescens forth fuerit, utrum hic tia hi , L. Herenni, adulter, an amator , exm Pugnare pudicitiam, an explere libidinem voluisse videatur i
so. Obliviscor jam injurias , Clodia ;
depono memoriam doloris mei: quae abs te crudeliter in meos, me absente , facta sunt, negligo : ne sint haec in te dicta , quae dixi et sed ex te ipsa requiro , quo-miam & crimen accusatores abs te , &testem ejus criminis te ipsam dicunt se hahere : si qua mulier sit hujusmodi , qualem ego paulo anth descripsi, tui dissimilis , vita , institutoque meretricio ; cum hae aliquid adolescentem hominem ha-hu D rationis , mim tibi perturpe aut Pedi flagitiosum esse videatur Ea si tu non ES , Sicut ego malo , quid est , quod obj ciant Coelio sin eam te volunt esse, quid est , cur nos crimen hoc, si tu contemnis , pertimescamus Quare nobis da viam, rationemque defensionis : nam aut pudor tuus defendet, nihil a M. Coelio petulantius esse factum; aut impudentia dc huic ,& ceteris magnam ad se defendendum facultatem dabit.
XXI. Sed quoniam emersisse jam e
422쪽
vadis , & scopulos praetervecta videtur oratio mea , perfacilis mihi reliquus cuias ostenditur. Duo sunt enim crimina una in muliere summorum facinorum: auri, quod sumptum a Clodia dicitur ; & veneni, quod eiusdem Clodiae necandae causa Parasse Coelium eriminantur. Aurum sumpsit, ut dicitis, quod L. Lucceii servis daret, per quos Alexandrinus Dio, qui tum apud Lucceium habitabat, necaretur: magnum crimen vel m legatis insidiandis , vel in servis ad hospitem domi necandum solis lichandis : plenum sceleris consilium , Plemnum audaciae.
t. Quo quidem in crimine primum illud requiram, dixeritne Clodiae , quam ad rem aurum tum sumeret, an non dixerit et si non dixit, cur dedit si, dixit . eodem se conscientiae scelere devinxit.
Tune aurum ex armario tuo promere Eu-
se es t tune Venerem illam tuam spoliatricem spoliare ornamentis Ceterum , quum scires , quantum ad facinus aurum hoc quaereretur, ad necem legati, ad L. Lucceii, sanctissimi hominis atque integeris rimi , labem sceleris sempiterni; huic facis nori tanto tua mens liberalis conscia , tua domus popularis ministra, tua denique hos pitalis illa Venus adjutrix esse non debuit.s3. Vidit hoc Balbus et celatam esse
423쪽
Clodiam dixit, atque ita Coelium ad illamat piisse , se ad ornatum ludorum aurum quaerere. Si tam familiaris erat Clodiae , quam tu esse vis , quum de libidine ejustam multa dicis, dixit profecto, quo veralet aurum: si tam familiaris non erat, non dedit. Ita si verum tibi Coelius dixit, o immoderata mulier, sciens tu aurum ad facinus dedisti : si non est ausus dicere , non dedisti. XXII. Quid ego nunc argumentis huic crimini , quae sunt innumerabilia , resistam possum dicere, mores M. Coelii longissimo a tanti sceleris atrocitate esse disiunctos; minime esse credendum , hominitam ingenioso tamque prudenti non venisse in mentem, rem tanti sceleris ignotis alienisque servis non esse credendam e possum etiam illa & ceterorum patron rum , & mea consuetudine, ab accusatore Perquirere , ubi sit congressus cum servis
Lucceii Coelius : qui ei fuerit aditus et si per se , qua temeritate t si per alium , per quem possum omnes latebras suspicionum peragrare dicendo : non causa, non locus, non facultas , non conscius, non perficiendi, non occultandi maleficii spes; non ratio ulla, non vestigium maximi facinoris reperietUr.s . Sed haec , quae sunt oratoris pro-
424쪽
pria ; quae mihi non propter ingenium meum , sed propter hanc exercitationem usumque dicendi fructum aliquem ferre potuissent , quum a me ipso laborata proinferri viderentur, brevitatis causa relinquo omnia et habeo enim, Iudices, quem vos socium vestrae religionis jurisque jurandi facilh esse patiamini, L. Lucceium , sanctissimum hominem & gravissimum testem : qui tantum facinus in famam , atque fortunas suas, neque non audisset illatum a Coelio , neque neglexisset, neque tulisset. An ille vir, illa humanitate praeditus,
illis studiis, artibus , atque doctrina , illius ipsius periculum , quem propter haec ipsa studia diligebat, negligere potuisset
oc , quod facinus in alienum hominem illatum severh acciperet, id omisisset curare in hospite quod per ignotos actum quum comperisset, doleret, id a suis tentatum esse negligeret quod in agris locisve publicis factum reprelienderet, id in urbe, ac suae domi coeptum esse Ieviter ferret quod in alicujus agrestis periculo non pra termitteret , id homo eruditus in insidiis doctissimi hominis dissimulandum putaret tis. Sed cur diutius vos, Iudices, teneo ipsius jurati religionem , auctoritatemque Percipite, atque omnia diligenteg
425쪽
testimonii verba cognoscite. Reeita testia monium Lucceii. 1EsTIMONIUM LUCCEII. Quid exspectatis amplius an aliquam vocem putatis ipsam pro se causam , di veritatem posse mittere t haec est innocentiae defensio , haec ipsius causae oratio , haec una vox veritatis. In criminae ipso nulla suspicio est , & in re nihil est argumenti: in negotio , quod actum esse dicitur, nullum vestigium sermonis, loci,
temporis et nemo leuis , nemo conscius nominatur et totum crimen profertur ex
inimica , ex infami, ex crudeli, ex facinorosa, ex libidinosa domo : domus autem illa, quae tentata scelere isto nefario die tur , plena est integritatis, ossicii, religio-Mis ; ex qua domo recitatur vobis jurejurando devincta auctoritast ut res minime dubitanda in contentione ponatur, iatriam temeraria , procax , irata mulier finxisse crimen, an gravis , sapiens, moderatusque vir religioso testimonium dixisse vi
XXIII. Reliquum est igitur erimen de
veneno ; cujus ego neque principium invenire , neque evolvere exitum possium Quae fuit enim causa , quamobrem isti m lieri venenum vellet dare Coelius 3 ne aurum redderet mam petiuit ne crimen
haereret num quis Ohjecit nutu quis de-
426쪽
mque secisseismentionem , si hic nemini nomen detulisset Quin etiam Herennium dicere audistis, verbo se molestum non fuisturum fuisse Coelio, nisi iterum eadem dore suo familiari absoluto nomen hic detulisisset. Credibile est igitur , tantum facinus nullam ob causam esse commissum & vos non videtis fingi sceleris: maximi crimen , ut alterius causa sceleris suscipiendi iuisse
s . Cui denique commisit quo adju tore usus est quo socio quo conscio P cui tantum facinus, cui se , cui salutem suam credidit i servisne mulieris sic enim
obiectum est. Et erat tam demens hi , cui vos ingenium creth tribuitis , etiam si cetera inimica oratione detrahitis , ut omnes suas fortunas alienis servis committeret At quibus servis refert enim magnopere idipsum : hisne , quos intelligebat non communi conditione servitutis uti, sed licentius , liberius , familiarius cum domina vivere quis enim hoc non videt, Iudice aut quis hoc ignorat , in ejusmodi domo , in qua materfamilias meretricio more vivat; in qua nihil geratur, quod foras proferendum sit; in qua lustra , li- .hidines , luxuries , omnia denique inai dita vitia , atque flagitia versentur; hic servos . non esse servos i quibus omnia
427쪽
Committantur, per quos gerantur, qui ver sentur iisdem in voluptatibus , quibus occulta credantur, ad quos aliquantum etiam ex quotidianis sumptibus ac luxuria redundet Id igitur Coelius non videbat si enim tam familiaris erat mulieris , quam vos vultis , istos quoque servos familiares esse dominae sciebat sin ei tantae consuetudo, quanta a vobis inducitur, non erat; quae cum servis potuit familiaritas esses
XXIV. Ipsius autem veneni quae ratio fingitur ubi quaesitum est quemadmodum paratum quo pacto cui u quo in Ioco traditum p Habuisse aiunt domi, vimque ejus esse expertum ire servo quodam . ad rem ipsam parato, cujus perceleri in interitu esse ab hoc comprobatum venenum.
s. Proh dii immortales lucur interdum in hominum sceleribus maximis aut Connivetis, aut praesentis haudis poenas in diem reservatis vidi enim. vidi, & illum hausi dolorem vel ii acerbissimum invita, quum Q. Metellus abstraheretur e sinu gremioque patriae , quumque ille vir , ut se natum huic imperio putavit, tertio te post, quam in curia ; quam in Rostris, quam in republiea floruisset, integerrima aetate , optimo habitu , maximis viribus ,
eriperetur indignissimh bonis omnibus ,
428쪽
atque universae civitati: quo quidem tem pore ille moriens , quum jam ceteris en partibus oppressa mens esset, extremum sensum ad memoriam reipublicae revoca-hat : quum me intuens flentem significa bat interruptis atque morientibus vocibus,
quanta impenderet procella urbi, quanta tempestas civitati: & quum parietem saepe seriens eum , qui cum Q. Catulo meo rat ei communis, crebro Catulum , saeph me, saepissimo rempubimam nominabat: ut non tam se emori, quam spoliari suo praesidio quum patriam , tum etiam me
- 6o. Quem quidem virum si nulla vis repentini sceleris sustulisset; quonam moredo ille furenti fratri suo patrueli consularis restitisset, qui consul incipientem furere , atque conamem , sua se manu intemfecturum , audiente senatu , dixerit Ex hac igitur domo progressa ista mulier, de
veneni celeritate dicere audebit nonnae ipsam domum metuet, ne quam vocem eliciat 3 non parietes conscios, 'non noctem illam funestam ac luctuosam perhorrescet Sed revertar ad crimen trietenim haec facta illius clarissimi ac fortissimi virimentio, & vocem meam fletu debilita,vit, & mentem dolore impedivit. XXV. Sed tamen venenum unde fum
429쪽
rit, quemadmodum paratum sit, non di, citur. Datum esse hoc aiunt P. Licinio , pudenti adolescenti & bono, Coelii familiari et constitutum factum esse cum servis , ut venirent ad balneas Senias et eodem Lia cinium esse venturum, atque iis veneni pyxidem traditurum. Hic primum illud requiro ; quid attinuerit illud feret in eum locum constitutum et cur illi servi non ad Coelium domum venerint: si manebat tanta illa consuetudo Coelii eum Clodia , tam laque familiaritas ; quid suspicionis esset , si apud Coelium mulieris servus visus e set et sin autem jam suberat simultas , exstincta erat consuetudo , discidium exstiterat ; hinc illae lacrymae nimirum , & haec causa est horum omnium scelerum , atque criminum. Immo , inquit, quum servi ad dominam rem istam & maleficium Coelii detulissent, mulier ingeniosa praecepit suis , ut omnia Coelio pollicerentur: sed , ut v nenum , quum a Licinio traderetur , mamnifesto comprehendi posset, constitui locum jussit , balneas Senias , ut eo mitteret amicos , qui delitescerent : deinde reis pento , quum venisset Licinius , ut venenum traderet, Prosilirent , hominemque
XXVI. Quae quidem omnia, Iudices
perfacilem rationem habent reprehende
430쪽
di. Cur enim balneas publicas potissimum constituerat E in quibus non invenio , quae latebra togatis hominibus esse possit. Nam , si essent in vestibulo halnearum , non tam terent et sin se in intimum coniicere vellant- nee satis commode calceati & vestiti id facere possent, & fortasse non reciperentur , nisi forte mulier potens quadrantaria illa permutatione familiaris facta
53. Atque equidem vehementer exspectabam . quinam isti viri boni, testes
hujus maniferio deprehensi veneni dicerentur : nulli enim sunt adhuc nominati. Sed non dubito , quin sint Pergraves, qui primum sint talis feminae familiares; deinde eam provinciam suscepermi, ut in baianeas contruderentur , quod illa, nisi a viris honestissimis ac plenissimis dignitatis, quam velit sit potens , numquam impetravisset. Sed quid ego de dignitate istorum testium loquor virtutem eorum , diligentiamque cognoscite. In balneis deliis tuerunt et testes egregios i deinde temerhprosiluerunt : homines gravitati deditos tsic enim fingunt, quum Licinius venisset,
pyxidem teneret in manu, conaretur tradere , nondum tradidisset , tum repenthevolasse istos praeclaros testes sine nomine et Licinium autem, quum jam manum
