M. Tullii Ciceronis Opera. Recensuit J.N. Lallemand. Tomus primus decimusquartus 6

발행: 1768년

분량: 598페이지

출처: archive.org

분류: 로마

431쪽

al ORATIO

ad tradendam pyxidem porrexisset, traxisse , atque illo repentino hominum impetu se in fugam conjecisse. O magnavis veritatis, quae contra hominum ingenia , calliditatem, solertiam, contraque net

ias omnium insidias, facile se per se ipsa defendati XXVII. Verum haec tota tabella veteris,& plurimarum fabularum poetriae, quam est sine argumento quam nullum invenire

exitum potest Quid enim isti tot viri ( nam

necesse est fuisse non paucos , ut & comprehendi Licinius facile posset, & res multorum oculis esset testatior cur Licinium de manibus emiserunt qui minus enim Licinius comprehendi potuit, quum se retraxit, ne pyxidem traderet, quam si tradidisset erant enim illi positi, ut comprehenderent Licinium ; ut manifesto Lia

cinius teneretur , aut quum retineret venenum , aut quum tradidisset. Hoc fuit totum consilium mulieris, haec istorum provincia , qui rogati sunt et quos quidem tu quamobrem temere prosiluisse dicas, atque ante tempus, non reperio et fuerant hoc rogati: fuerant ad hanc rem collocati, Ut venenum, ut insidiae, facinus denique ipsum ut manifesto comprehenderetur. 6s. Potueruntne meliori tempore prosia

lue , quam quum Licinius venisset quum in

432쪽

manu teneret veneni pyxidem quae si quum jam erat tradita servis, evasissent subito ex balneis mulieris amici, Liciniumque comprehendissent; imploraret hominum fidem , atque a se illam pyxidem traditam pernegaret: quem quomodo illi reprehenderent vidisse se dicerent i primum ad se revocarent maximi facinoris crimen edeinde id se vidisse dicerent, quod, quo loco collocati fuerant, non potuissent videre. Tempore igitur ipso se ostenderunt, quum Licinius venisset, pyxidem expediret , manum porriseret, venenum tradem

ret. Mimi ergo est sam exitus, non fabulae: in quo quum clausula non invenitur, fugit aliquis e manibus ; deinde scabilia concrepant , aulaeum tollitur. XXVIII. Quaero enim, cur Licinium titubantem , haesitantem , cedentem , fugere

conantem, mulieraria manus ista de maniabus emiserit: cur non comprehenderint et cur non ipsius confessione, multorum OCU-lis , facinoris denique voce, tanti sceleris crimen expresserint an timebant , ne tot unum , valentes imbecillum , alacres perterritum superare non possent Nullum argumentum in re nulla suspicio in causa , nullus exitus criminis reperietur. Itaque haec causa, ab argumentis , a conjectura, ab iis

signis , quibus veritas illustrari solet, ad

433쪽

a 6 ORATIO

testes tota traducta est et quos quidem ego testes , Iudices, non modo sine ullo timore , sed etiam cum aliqua spe delectationis exspecto. 6 . Praegestit animus iam videre, primum lautos iuvenes, mulieris beatae ac nobilis familiares; deinde fortes viros , ab imperatrice in insidiis atque in praesidio balnearum locatos ; ex quibus requiram , quonam modo latuerint, aut ubi et alveusne ille, an equus Troianus fuerit, qui tot invictos viros , muliebre bellum gerentes. tulerit, ac texerit. Illud vero respondere cogam , cur tot viri ac tales hunc & unum& tam imbecillum , quam videtis , non aut stantem comprehenderint, aut fugientem consecuti sint: qui se numquam profecto , si istum in locum processerint, explicabunt . quam volent in conviviis L ceti , dicaces , nonnumquam etiam ad vinum ci serti sint. Alia tori vis est, alia triclinii: alia subselliorum ratio , alia lectorum et non idem judicum , comessatorumque conspectus et lux denique longe alia est solis , & lychnorum. Quamobrem excutiemus omnes istorum delicias , omnes ineptias, si prodierint. Sed, si me audiant, navent aliam operam , aliam ineant gratiam , in aliis se rebus ostentent: vigeant

apud istam mulierem venustate: domine

434쪽

tur sumptibus et haereant, iaceant, deserviant: capiti vero innocentis, & fortunis

parcantis

XXIX. At sunt servi illi de cognatorum sententia, nobilissimorum & clarissimorum hominum, manumissi. Tandem aliquid invenimus , quod ista mulier de suorum prompinquorum , fortissimorum virorum , sententia, atque auctoritate fecisse videatur. Sed scire cupio, quid habeat argumenti ista manumissio; in qua aut crimen est Coelio quaesitum, aut quaestio sublata , aut multarum rerum conseiis servis eum cauta praemium Persolutum. 6'. At propinquis placuit: cur non place-etet , quum rem tute ad eos non ab aliis tibi allatam , sed a te ipsa compertam, deserre diceres Hic etiam miramur, si illam commentitiam pyxidem obscoenissima sit fabulaeonsecuta Nihil est, quod in ejosmodi mulierem non cadere videatur. Audita,& percelebrata sermonibus res est: percipitis animis, Iudices , jamdudum quid velim , vel potius , quid nolim dicere :quod etiam si est factum, certe a Coelio non est sactum. Quid enim attinebat Est enim ab aliquo fortasse adolescente, non tam insulso, quam non verecundo Sin autem est fictum ; non illud quidem modestum, sed tamen est non inficetum men-

435쪽

dacium : quod profecto numquam homianum sermo atque opinio comprobasset, nisi omnia, quae cum turpitudine aliqua dicerentur, in istam quadrare apth vide

rentur.

o. Dicta est a me causa, Iudices, & perorata. Iam intelligitis, quantum judicium sustineatis, quanta res sit commissa vobis. De vi quaeritis; quae lex ad imperium, ad majestatem, ad statum patriae , ad salutem omnium pertinet: quam legem Q. Catulus armata diisensione civium, reipublicae pene extremis temporibus tulit : quaeque lex , sedata illa flamma consulatus mei, lamantis reliquias conjurationis exstinxit. Hac enim lege Coelii adolescentia non ad reipublicae poenas, sed ad mulieris libidines& delicias deposcitur. XXX. Atque hoc etiam loco M. Camurti,& C. Eserni damnatio praedicatur. O stultitiamne dicam, an impudentiam singularem l audetisne , quum ab ea muliere veniatis , sacere istorum hominum mentionem E audetisne excitare tanti flagitii memoriam , non exstinctam illam quidem , sed repressam vetustate quo enim illi crimine , peccatoque perierunt nempe quod eiusdem mulieris dolorem, & insuriam Vectiano nefario sunt stupro perie- cuti. Ergo , ut audiretur Vectii nomen in

436쪽

causa , ut illa vetus Afrania fabula refri caretur , idcirco Camurti, & Eserni causa est renovata qui quamquam lege de vi

certe non tenebantur eo maleficio tamen

erant implicati, ut ex nullius legis laqueis emittendi viderentur. E. M. vero Coelius cur in hoc judicium vocatur cui neque proprium quaestionis crimen objicitur, nec vero aliquid ejusmodi, quod sit a lege sejunctum , & cum vestra severitate cons unctum: cujus prima inas dedita disciplinis fuit, iisque artibus , quibus instruimur ad hunc usum forensem, ad capessendam rempublicam , ad honorem , gloriam, dignitatem: iis autem fuit amicitiis majorum natu, quorum imitari industriam , continentiamque maximh velit ; iis aequalium studiis , ut eumdem , quem optimi ac nobilissimi, petere cursum laudis videretur. 3. Quum autem paulum jam roboris accessisset aetati, in Africam profectus est. Q. Pompeio proconsuli contubernalis, casitissimo viro, atque omnis ossicii diligentissimo: in qua provincia quum res erant &possessiones paternae, tum etiam usus quidam provincialis, non sine causa a majoribus huic aetati tributus: discessit illinc Pompeii iudicio probatissimus, ut ipsius testimonio cognoscetis et voluit vetere instituto,

437쪽

eorum adolescentium exemplo, qui post in civitate summi viri & clarissimi cives exstiterunt. industriam suam a populo Romano ex aliqua illustri accusatione cognosci. XXXI. Vellem alio potius eum cupiditas gloriae detulisset et sed abiit hujus tempus querelae. Accusavit C. Antonium, collegam meum; cui misero praeclari in rempublicam heneficii memoria nihil profuit, nocuit opinio maleficii cogitati. Postea nemini concessit aequalium, plus ut in foro , plus ut

in negotiis versaretur, causisque amicorum , Plus ut valeret inter suos gratia:

quae nisi vigilantes homines , nisi sobrii, nisi industrii, consequi non possunt, omnia labore & diligentia est consecutus.

s. In hoc flexu quasi aetatis ( nihil enim

occultabo, fretus humanitate ac sapientia vestra fama adolescentis paulum haesit ad metas notitia nova mulieris, & infelici vicinitate, & insolentia voluptatum ; quae quum inclusae diutius, & prima aetate commpressae, & constrictae fuerunt, subito scinonnumquam profundunt atquci ejiciunt universae r qua ex vita, vel dieam, quo ex sermone ( nequaquam enim tantum erat, quantum homines loquebantur verum ex eo , quidquid erat, emersit, totumque se ejecit, atque extulit; tantumque abest ab

illius familiaritatis infamia , ut ejusdem

438쪽

nunc ab sese inimicitias, odiumque propulset. -

6. Atque ut iste interpositus sermo deliciarum , desidiaeque moreretur ( fecit me mehercule invito, & multum repugnante, sed tamen fecit) nomen amici mei de ambitu detulit; quem absolutum insequitur, revocat: nemini nostrum obtemperat: est violentior , quam vellem. Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem et de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam ; quae studia in his jam aetatibus nostris contractiora esse debent; in adolescentia vero , tamquam in herbis, significant , quae virtutis maturitas, & quantae fruges industriae sint futurae. Etenim semper magno ingenio adolescentes refrenandi potius a gloria, quam incitandi fuerunt ramputanda plura iunt illi aetati, siquidem efflorescit ingenii laudibus, quam inserenda. Quare, si cui nimium esseruisse videtur hujus vel in suscipiendis, vel in gerendis inimicitiis vis , ferocitas, pertinacia : Si quem etiam minimorum horum aliquid ostendit, si purpurae genus, Si amicorum catervae, si iplendor, si nitor: jam ista de ferverint; iam aetas omnia , jam ista dies

mitigarit. 3XXXII. Conservate igitur reipublicae,

439쪽

Iudices, civem bonarum artium, bonarum Partium, honorum virorum. Promitto hoc

vobis, & reipublicae spondeo, si modo nos ipsi reipublicae satisfecimus, numquam hunc a nostris rationibus sejunctum fore: quod quum fretus nostra familiaritate promitto,

tum quod durissimis se ipse legibus jam

obligarit. Neque enim potest, qui hominem consularem, quod ab eo rempublicam violatam diceret, in judicium vocarit, ipse esse in republica civis turbulentus: non potest, qui ambitu ne absolutum quidem patitur esse absolutum, ipse impunhumquam esse largitor. Habet a M. Coelio respublica , Iudices , duas accusationes , vel obsides periculi, vel pignora volun

8. Quare oro , obtestorque vos, Iudices , ut qua in civitate paucis his diebus Sex. Clodius absolutus sit, quem vos Per hiennium aut ministrum seditionis , aut ducem vidistis : qui aedes sacras, qui censum populi Romani, qui memoriam publicam iuis manibus incendit, hominem sine re , sine fide, sine spe, sine sede, sine fortunis : ore , lingua , manu, vita omni inquinatum : qui Catuli monumentum assiixit, meam domum diruit, mei fratris incendit et qui in Palatio, atque in urbis oculis seris vitia ad caedem, de inflammandam urbem incitavit:

Diuitia es di, Coo le

440쪽

incitavit: in ea civitate ne patiamini illum absolutum muliebri gratia ; M. Coelium , libidini muliebri condonatum et ne Eadem mulier cum suo conjuge , & fratre turpissimum latronem eripuisse, & honestissimum adolescentem oppressisse videatur. s. Quod quum hujus vobis adolescentiam proposueritis, constituitote vobis ante oculos etiam hujus miseri senectutem , qui hoc unico filio nititur, in hujus spe requiescit, hujus unius casum pertimescit et quem vos supplicem vestrae misericordiae, servum potestatis, abjectum non tam ad pedes, quam ad mores, sensusque vestros, vel recordatione parentum vestrorum , vel liberorum jucunditate sustentate ; ut in alterius dolore, vel pietati, vel indulgentiae vestrae serviatis. Nolite, Iudites , aut hunc jam natura ipsa occidentem , velle maturius exstingui vulnere vestro , quam suo fato ; aut hunc nunc primum florescentem, firmata jam stirpe virtutis, tamquam turbine aliquo , aut subita tempestate per

vertere,

So. Conservate parenti filium , parentem filio ; ne aut senectutem jam prophdesperatam contempsisse, aut adolescen tiam plenam spei maximae, non modo non

aluisse vos, sed etiam perculisse , atque affixisse videamini. Quem si vobis , si suis, rimus VI. T

SEARCH

MENU NAVIGATION