장음표시 사용
441쪽
si reipublicae conservatis, addictum , deditum , obstrictum vobis, ac liberis vestris habebitis ; omniumque hujus nervorum , ac laborum vos potissimum , Iudices , fructus uberes, diuturnosque capietis.
442쪽
ettium remocati essent ex provinciis P so S Gablatus sententia Ciceronis , quam sineto fueriore dixerat de Propinciis consularibus ; rever-stis in civitatem Piso. de infectatione Ciceronis in senatu conquestus es , S in eum inhectus, fiducia maxima Caesaris generi, qui tum Ges Aas obtinebat. Pisoni Cicero res Pondit hac oratione , quam loco sententiae habuit in senatu , annombis C S. Ciceronis 31. Geio Pompeio it. M. Crasso II. c .
443쪽
I. I AMNE vides , bellua , iamne sentis , quae sit hominum querela frontis tuae nemo queritur , Syrum nescio quem de grege novitiorum, factum esse consulem: mon enim nos color iste servilis , non pilosae genae , non dentes putridi deceperunt : oculi, supercilia , frons , vultus denique totus , qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines im- . Pulit: hic eos , quibus eras ignotus , decepit , fefellit, induxit. Pauci ista tua luttilenta vitia noveramus; pauci tarditatem ingenii , stuporem , debilitatemque linguae : numquam erat audita vox in foro et numquam periculum factum consilii: nullum non modo illustre , sed ne notum quidem factum aut militiae , aut domi et obrepsisti ad honores errore hominum , commendatione fumosarum imaginum ;quarum simile habes nihil , praeter co
a. Is mihi etiam gloriabitur, se omnes magistratus sine repulsae assecutum mihi ista licet de me vera cum gloria praedicam re : omnes enim honores populus Romanus mihi ipsi , homini novo , detulit. Nam, tu quum quaestor es factus , etiam qui te numquam viderant , tamen illum
444쪽
honorem nomini mandabant tuo. AEdilis es factus. Piso est a populo Romano factus , non iste Piso. Praetura item majoribus delata est tuis et noti erant illi mortui: te vivum nondum noverat quisquam. Mequum Auaestorem in primis , aedilem priorem , Praetorem primum cunctis suffragiis populus Romanus faciebat ; homini ille honorem, non generi, moribus, non majoribus meis; virtuti perspectae, non auditae nobilitati deserebat. 3. Nam quid ego de consulatu loquar Pario vis, anne gesto Miserum me l cum hac me nunc peste, atque labe confero psed nihil comparandi causa loquar , attamen ea, quae sunt longissime disjuncta , comprehendam. Tu consul es renuntiatus
s nihil dicam gravius, quam quod omnes latentur impeditis reipublicae tempori-hus , dissidentibus consulibus Caesare &Bibulo, quum hoc non recusares, quin ii, a quibus dicebare consul, te luce dignum non putarent, nisi nequior quam Gabinius , exstitisses. Me cuncta Italia , me
omnes ordines, me universa civitas non prius tabella, qu m voce priorem consulem declarauit. II. Sed omitto , ut sit factus uterque nostrum: sit sane Fors domina campi et magnificentius est dicere , quemadmodum gesierimus consulatum , quam quemad-
445쪽
modum ceperimus. Ego Κalendis Ian. natum & bonos omnes legis agrariae , maximarumque largitionum metu liberavi : ego agrum Campanum, si dividi non oportuit, conservavi; si oportuit, melioribus auctoribus reservavi: ego in C. Rabirio , perduellionis reo , quadraginta annis ante me consulem interpositam sena tus auctoritatem sustinui contra invidiam , atque defendi et ego adolescentes bonos& fortes, sed usos ea conditione fortunae, ut, si essent magistratus adepti, reipublicae statum convulsuri viderentur , meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia, comitiorum ratione privavi. s. Ego Antonium collegam, cupidum provinciae, multa in republica molientem , Patientia atque obsequio meo mitigavi rego provinciam Galliam , senatus auctoritate, exercitu & pecunia instructam & ornatam , quam Cum Antonio communicavi , quod ita existimabam tempora reipublicae ferre, in concione deposui, reclamante populo Romano et ego L. Catilinam , caedem senatus, interitum urbis , non obscvrh , sed palam molientem, egredi ex urbe jussi ; ut, a quo legibus non
poteramus , moenibus tuti esse possemus et ego tela, extremo mense consulatus mei
intenta iugulis civitatis , de coniuratorum nefariis manibus extorsi : ego faces jam
446쪽
accensas ad hujus urbis incendium comprehendi , protuli, exstinxi.
III. Me, Q. Catulus, princeps huius ordinis , & auctor publici consilii , frequentissimo senatu, parentem patriae nominavit et mihi hic vir clarissimus , qui propter te sedet, L. Gellius, his audientibus , civicam coronam deberi a republica dixit et mihi togato senatus , non ut multis bene gestah, sed ut nemini , conservatae reipublicae, singulari genere supplicationis, deorum immortalium templa patefecit. Ego quum in concione, abiens magistratu , dicere a tribuno plebis prohiberer , quae constitueram , quumque is mihi tantummodo ut jurarem permitteret , sine ulla dubitatione juravi, rempublicam atque hanc urbem mea unius opera esse salvam. . Mihi populus Romanus universus illa in concione non unius diei gratulationem , sed aeternitatem immortalitatemque donavit , quum meum jusjurandum tale atque tantum, juratus ipse , una voce &consensu approbavit. Quo quidem tempore is meus.domum fuit e soro reditus , ut nemo, nisi qui mecum esset , civium esse in numero videretur. Atque ita est a me consulatus peractus, ut nihil sine consilio senatus, nihil non approbante populo Romano, egerim: ut semper in Ros-
447쪽
tris curiam , in senatu populum defend rim : ut multitudinem cum principibus , equestrem ordinem cum senatu conjunXerim. Exposui breviter consulatum meum.
IV. Aude nunc, o furia, de tuo dicere ; cuius fuit initium ludi Compitalitii , tum primum facti post L. Metellum re
Q. Marcium consules, contra auctoritatem huius ordinis : quos Q. Metellus facio injuriam fortissimo viro mortuo , qui illum, cujus paucos pares haec civitaStulit, cum hac importuna hellua conferam ) sed ille designatus consul , quum quidam tribunus plebis suo auxilio magistros ludos contra senatusconsultum facere iussisset, privatus fieri vetuit; atque id , quod nondum potestate poterat; obtinuit auctoritate. Tu , quum in Κalendas Ianuarias Compitalitiorum dies incidisset , Sex. Clodium, qui numquam antea Praemtextatus fuisset, ludos facere , & praetextatum volitare passus es , hominem impurum , atque non modo facie, sed etiam oculo tuo dignissimum. v. Ergo his fundamentis positis consulatus tui, triduo post , inspectante &. tacente te , a P. Clodio , finali portento prodigioque reipublicae, lex AElia & Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque otii: collegia, non ea sorum , quae senatus sustulerat , restituta
448쪽
sunt, sed innumerabilia quaedam nova, ex omni faece urbis , ac servitio constituta et ab eodem homine , in stupris inauditis nefariisque versato , vetus illa magistra pudoris & modestiae , severitas censoria sublata est et quum tu interim , bustum reipublicae, qui te consulem tum Romae dicis fuisse , verho numquam significaris sententiam tuam tantis in naufragiis civi
V. Nondum , quae feceris , sed quae
fieri passus sis, dico : neque vero multum interest , praesertim in consule, utrum ipse perniciosis legibus, improbis concionibus rempublicam vexet, an alios vexare Pamtiatur. An potest ulla esse excusatio non dicam math sentienti, sed sedenti, cunctanti , dormienti in maximo reipublicae motu consuli Centum proph annos legem AEliam & Fufiam tenueramus , quam dringentos judicium , notionemque censoriam : quas leges ausus est non nemo improbus , potuit quidem nemo, come tere ; quam potestatem minuere, qud minus de moribus nostris quinto quoque an no judicaretur , nemo tam effvsh petulans
II. Haec sunt, o carnifex l in gremio sepulta consulatus tui. Persequere connexos his funeribus dies. Pro Aurelio tribu-
nali ne connivente quidem te , quod i
449쪽
sum esset scelus , sed etiam hilarioribus
oculis, quam solitus eras, intuente , deIectus servorum habebatur ab eo, qui nihil sibi umquam nec sacere, nec Pati turpe esse duxit : arma in templo Cal oris( o proditor templorum omnium t vidente te, constituebantur ab eo latrone , cui templum illud fuit , te consule , arx civium perditorum , receptaculum vetem rum Catilinae militum, castellum forensis latrocinii, bustum legum omnium ac religionum. Erat non solum domus mea . sed totum Palatium senatu , equitibus Romanis , civitate omni, Italia cuncta refertum et quum tu non modo ad eum Ciceronem ( mitto enim domestica, quae negari postunt; haec commemoro , quae sunt palam , non modo, inquam , ad Eum ,
cui primam comitiis tuis dederas tabulam Praerogativae , quem in senatu sententiam Fogabas tertium , numquam adspirasti sed omnibus consiliis, quae ad me opprimendum parabantur , non intersuisti solum , verum etiam crudelissime praefuisti. VI. Mihi vero ipsi coram genero meo, Propinquo tuo , quae dicere ausus es t egere , foris esse Gabinium , sine provincia stare non posse, spem habere a tribuno Plebis , si tua consilia cum illo conjunxisses ; a senatu quidem desperasse : huius te
cupiditati obsequi , sicuti ego fecissem in
450쪽
eollega meo: nihil esse, quod praesidium
consulum implorarem : sibi quemque considere oportere. Atque haec dicere vix audeo : vereor, ne qui sit, qui istius insignem nequitiam, frontis involutam integumentis , nondum cernat: dicam tamen:
ipse certo agnoscet, & cum aliquo dolore flagitiorum suorum recordabitur. 13. Meministine, coenum, quum ad te quinta ferh hora cum C. Pisone venissem, nescio quo e gurgustio te prodire, involuto capite , soleatum & quum isto ore foetido teterrimam nobis popinam inhalasses, excusatione te uti valetudinis, quod diceres , vinolentis te quibusdam medicaminibus solere curari quam nos causam
quum accepissemus ( quid enim facere poteramus paulisper stetimus in illo ganearum tuarum nidore, atque fumo ; unde
tu nos, quum improbissimh respondendo, tum turpissimh eructando, ejecisti. Idem illo ferh biduo productus in concionem ab
eo, cui sic aequatum praebebas consulatum tuum, quum esses interrogatus, quid sentires de consulatu meo ; gravis auctor, Calatinus credo aliquis , aut Africanus , aut Maximus, & non Caesonius semi-Placentinus Calventius, respondes, altero ad frontem sublato , altero ad mentum depresso supercilio, Crudelitatem tibi non pla-
