장음표시 사용
451쪽
VII. Hic te ille homo dignissimus tuis
laudibus collaudavit. Crudelitatis tu , furcifer, senatum consul in concione condemnas non enim me, qui senatui parui : nam relatio illa salutaris & diligens , erat consulis . animadversio quidem &sudicium, senatus: quae quum reprehendis, ostendis, qualis tu , si ita forte accidisset, fueris illo tempore consul futurus. Stipen-
dic mehercule, & frumento Catilinam esse putasses juvandum. is. Quid enim interfuit inter Catilinam,
& eum , cui tu senatus auctoritatem , salutem civitatis, totam rempublicam, provinciae praemio vendidisti E Quae enim L. Catilinam conantem consul prohibui , eae P. Clodium facientem consules adjuverunt: voluit ille senatum interficere , vos sustulistis; leges incendere , vos abrogastis . interire patriam, vos adjuvistis. Quid est vobis consulibus gestum sine armis Incendere illa conjuratorum manus uoluit
urbem ; vos ejus domum , quem propter urbs incensa non est. Ac ne illi quidem, si habuissent vestri similem consulem, de urbis incendio cogitassent et non enim is tectis privare voluerunt; sed his stantibum nullum domicilium sceleri suo fore putaverunt : caedem illi civium, vos servitutem expetistis. Hic vos etiam crudeliores : huic enim populo ita fuerat ante vos consules.
452쪽
Lbertas insita , ut emori potius , quam, servire, praestaret. I 6. Illud vero geminum consiliis Catilinae , & Lentuli, quod me domo mea expulis is , Cn. Pompeium domum suam compulis is : neque enim , me stante remanente in urbis vigilia , neque resistente Cn. Pompeio, omnium gentium victore , uinquam se illi rempublicam delere posse duxerunt. A me quidem etiam poenas Expetistis, quibus conjuratorum manes mortuorum expiaretis: omne odium, inclusum nefariis sensibus impiorum, in me profudistis : quorum ego furori nisi cessissem , in Catilinae busto, vobis ducibus, mactatus estem. Quod autem majus indicium exspectatis, nihil inter vos & Catilinam interfuisse, quam quod eamdem illam manum ex intermortuis Catilinae reliquiis concitastis E quod omnes undiquo perditos collegistis quod in me carcerem effudistis quod conjuratos armastis quod eorum serro ac furori meum corpus atque omnium bonorum vitam objicere voluistis Sed jam redeo ad praeclaram illam
VIII. Tu es ille, cui crudelitas displi-eet i cui quum senatus luctum ac dolorem suum vestis mutatione declarandum censuisset, quum videres moerere rempublicam amplissimi ordinis luctu, o nos ex
453쪽
misericors i quid facis 3 quod nulla in hambaria quisquam tyrannus. Omitto enim illud, conlutem edicere, ut senatus senatusconsulto ne obtemperet, quo foedius nec fieri, nec cogitari quidquam potest: ad misericordiam redeo ejus, cui nimis videtur senatus in conservanda patria fuisse crudelis. 38. Edicere est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus vitiis superare cupiebat, ut senatus, contra quam ipse censuisset, ad vestitum rediret. Quis hoc fecit ulla in Scythia tyrannus , ut eo S, quoviuctu afficeret, lugere non sineret moerorem relinquis , moeroris aufers insignia et eripis Iacrymas non consolando , sed mia nando. Quod si vestem non publico consilio patres conscripti, sed privato officio , aut misericordia mutavissent, tamen id iis non licere per interdicta crudelitatis tuae, potestatis erat non ferendae: quum verbid senatus frequens censuisset, ordines r liqui jam anth fecissent; tu ex tenebrico popina consul extractus, cum illa saltatrice tonsa , senatum populi Romani occasum, atque interitum reipublicae lugere vetuisti. IX. At quaerebat etiam paulo ante daeme, quid tuo mihi opus fuisset auxilio et eur non meis inimicis meis copiis restitissem. Quasi vero non modo ego, qui mul-
454쪽
isi saepe auxilio fuissem, sed quisquium tam
inops fuerit umquam, qui, isto non modo Propugnatore, tutiorem se, sed advocato, aut aditi putatore, paratiorem fore putaret. Ego istius pecudis . ac putidae carnis consilio scilicet, aut praesidio niti vole- hami ab hoc ejecto cadavere quidquam mihi aut opis, aut ornamenti expetebam Consulem ego tum requirebam, consulam , inquam, non illum quidem , quem in hoc majali invenire non possem , qui tantam reipublicae causam gravitate de consilio suo tueretur ; sed qui, tamquam truncus atque stipes , si stetisset modo se posset sustinere tamen titulum consulatus. Quum enim esset omnis causa illa mea consularis , & senatoria; auxilio mihi opus fudi, rat & consulis, & senatus et quorum alterum etiam ad perniciem meam erat a vobis consulibus conversum . alterum reipublicae penitus ereptum. Ac tamen, si consilium exquiris meum , neque ego ceS-sissem, & me ipsa suo complexu patria tenuisset, si mihi cum illo bustuario gladiatore, & tecum , dc eum collega tuo decertandum fuisset. ro. Alia enim causa praestantissimi viri, Q. Metelli, fuit; quem ego civem, meo judicio, cum deorum immortalium laude
coniungo et qui C. illi Mario , fortissimo viro, ct consuli, & sextum consuli, dc
455쪽
ejus invictis legionibus , ne armis conssis ret , cedendum esse duxit. Quod mihi igiatur certamen esset hujusmodi cum C. Mario scilicet, aut cum aliquo pari, an cum altero, barbaro Epicuro , cum altero , Catilinae laternario quos neque hercule ego, neque supercilium tuum, neque coli legae tui cymbala , ac crotala iugi: neque tam fui timidus , ut, qui in maximis turmhinibus ae fluctibus reipublicae navem gubernassem, salvamque in portu collocassem , frontis tuae nubeculam, tum collegae tui contaminatum spiritum, pertimescerem.
a I. Alios ego vidi ventos , alias prospexi animo procellas, aliis impendentibus tempestatibus non cessi, sed his unum me Pro omnium salute obtuli. Itaque discessu tum meo omnes illi nefarii gladii de manibus crudelissimis exciderunt: quum quidem tu, o vecors & amenS , quum omnes boni abditi inclusique moererent, templa gemerent, tecta ipsa urbis lugerent, complexus es illud funestum animal ex nefariis stupris, ex civili cruore , ex omnium scelerum importunitate, & flagitiorum impinnitate concretum, atque eodem in templo , eodem & loci vestigio & temporis, arbitria non mei solum , sed patriae funeris abstulisti. X. Quid ego illorum dierum epulas, quid laetitiam ti gratulationem tuam, quid
456쪽
cum tuis sordidissimis gregibus intemperantiSSimas perpotationes praedicem quis te illis diebus sobrium, quis agentem aliquid , quod esset libero dignum, quis denique in publico vidit quum collegae tui domus cantu & cymbalis personaret , quumque ipse nudus in convivio saltaret: in quo ne tum quidem, quum illum suum
saltatorium versaret orbem , fortunae rotam pertimescebat. Hic autem , non tam concinnus helluo, nec tam musicus, jacebat in suo Graecorum foetore , atque vino
quod quidem istius , in illis rei publicae luctihus, quasi aliquod Lapitharum , aut Centaurorum convivium ferebatur : in quo nemo potest dicere , utrum iste plus blaberit, an vomuerit, an effuderit. 23. Tu etiam mentionem facies consulatus tui aut te fuisse Romae consulem
dicere audebis quid i tu in lictoribus, in
toga praetexta esse conlatatum putas quae ornamenta etiam in Sex. Clodio , te consule , esse voluisti: hujus tu Clodiani canis insignibus consulatum declarari putas Animo consulem esse oportet, consilio , fide, gravitate , vigilantia, cura ; toto denique munere consulatus omni ossicio tuendo, maximeque, id quod vis nominis praescribit, reipublicae consulendo. Ego consulem esse putem , qui senatum esse in republica non putavit & sine eo consilio
457쪽
consulem numerem, sine quo Romae ne reges quidem esse potuerunt Etenim illa iam omitto : quum servorum delectus h heretur in foro ; arma in templum Castoris luce & palam comportarentur; id autem templum, sublato aditu , revulsis gradibus, a conjuratorum reliquiis atque a Catilinae
praevaricatore quondam , tum ultore, armmis teneretur; quum equites Romani relegaremur , viri boni lapidibus e foro pellerentur, senatui non solum juvare rempublicam, sed ne lugere quidem liceret; uum civis is, quem hic ordo, assentiente talia , cunctisque gentibus , conservatorem patriae judicarat, nullo judicio, nulla lege, nullo more, servitio atque armis pelleretur, non dicam auxilio vestro , quod vere licet dicere, sed certe silentio; tum Romae fuisse consules quisquam existimabit Qui latrones igitur , si quidem voSconsules qui praedones , qui hostes, qui
proditores, qui ranni nominabuntur XI. Magnum nomen est, magna species , magna dignitas , magna majestas consulis : non capiunt angustiae pectoris tui, non recipit levitas ista, non egestas animi: non infirmitas ingenii sustinet, non
insolentia rerum secundarum tantam personam , tam gravem , tam severam. Se-Plasta mehercle, ut dici audiebam , te , Ni primum adspexit, Campanum consulem
458쪽
repudiavit. Audierat Decios , Magios, &de Taurea illo Jubellio aliquid acceperat; in quibus si moderatio illa, quae in nostris solet esse consulibus, non fuit , at fuit pompa, fuit species, fuit incessus , saltein Seplasia dignus , & Capua. et s. Gabinium denique si vidissent duumvirum vestri illi unguentarii, citius agnomvissent et erant illi compti capilli, & madentes cincinnorum fimbriae, & fluentes cerussataeque buccae dignae Capua, sed
illa vetere: nam haec quidem, quae nunc
est , splendidissimorum hominum , sortissimorum virorum , optimorum civium , mihique amicissimorum multitudine redundat : quorum Capuae te praetextatum nemo adspexit, qui non gemeret desiderio mei, cujus consilio quum universam rempublicam, tum illam ipsam urbem meminerant esse servatam : me inaurata statua donarant, me patronum unum adsciaverant: a me se habere vitam , fortunas, liberos arbitrabantur et me & praesentem contra latrocinium tuum suis decretis legatisque defenderunt; & absentem, principe Cn. Pompeio reserente, & de corpore rebpublicae tuorum scelerum tela revellente,
26. An tu eras consul, quum in palatio mea domus ardebat. non casu aliquo, sed
ignibus injectis, instigante te Ecquod in
459쪽
hac urbe majus umquam incendium fuit . cui non consul subvenerit E At tu illo ipso tempore apud socrum tuam proph a meis aedibus, cujus domum ad meam exhauriendam patefeceras , sedebaS , non exstinctor, ted auctor incendii, & ardentes faces furiis Clodianis pene ipse consulministrabaS. XII. An vero reliquo tempore consum
lem te quisquam duxit quisquam tibi paruit quisquam in curiam venienti assurexit quisquam consulenti respondendum putavit numerandus est ille annus denique in republica, quum obmutuisset senatus, judicia conticuissent, moererent boni, vis latrocinii vestri tota urbe volitaret, neque civis unus ex civitate, sed ipsa civitas tuo,& Gabinii sceleri, furorique cessisset At
ne tum quidem emersisti, lutulente Caesoni, ex miserrimis naturae tuae sordibus . quum experrecta tandem virtus clarissimi viri, celeriter & verum amicum, & optime meritum civem , & suum pristinum morem requisivit; neque est ille vir passus in ea republica , quam ipse decorarat , atque auxerat, diutius vestrorum scelerum pestem morari : quum tamen ille , qualiscumque est, qui est ab uno te improbitate victus, Gabinius, collegit ipse se vix; sed collegit tamen , & contra suum Clodium, Primum simulath, deinde non libenter, ad
460쪽
extremum tamen pro Cn. Pompeio vero, vehementerque pugnavit: quo quidem inspectaculo mira populi Romani aequitas
Erat et uter eorum perisset, tamquam lanista, in ejusmodi pari lucrum fieri puta-hat ; immortalem vero quaestum, si uter que cecidisset. 28. Sed ille tamen agebat aliquid et tuebatur auctoritatem summi viri : erat ipse sceleratus, erat gladiator : cum scelerato tamen , &. cum pari gladiatore pugnabat. Tu scilicet, homo religiosus & sanctus , foedus , quod meo sanguine in pactione provinciarum iceras, frangere noluisti: ca, verat enim sibi ille sororius adulter, ut, si tibi provinciam , si exercitum, Si pecuniam ereptam ex reipublicae visceribus dedisset, omnium suorum scelerum socium te, adjutoremque praeberes. Itaque in illa
tumultu fracti fasces: ictus ipse : quoidie tela, lapides, fugae : deprehensus denique
cum ferro ad senatum is, quem ad Cneium Pompeium interimendum collocatum fuisse constabat. XIII. Et quis audivit non modo actionem aliquam, aut relationem, sed vocem omnino, aut querelam tuam Consulem tum te suisse putas , cujus in imperio, qui rempublicam senatus auctoritate servarat, is neque in Italia : qui omnes om- auum gentium partes tribus triumphis deis
